Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[f.67r] De comoda et componenda modulatione secundum Guidonem de sancto Mauro

Igitur quemadmodum in metris sunt littere. sillabe. partes. et pedes ad uersus. Ita in armonia sunt diptongi id est note vel soni. quorum vnus duo vel tres aptantur in sillabas. Ipse quoque sole vel duplicate neumam vel partem constituunt cantilene. et pars vna. vel plures distinccionem faciunt id est congruum respiracionis locum. de quibus illud est notandum quod tota pars compresse et notanda et exprimenda est sillaba compressius tonor vero id est mora vltime vocis. quia in sillaba quantulumcunque est in parte amplior diutissimus vero in distinctum signum in his diuisionis existit. Sic que opus est. ut quasi metricis pedibus cantilene plaudatur. Preponat que sibi musicus quibus ex hiis diuisionibus insedentem faciat cantum sicut metricus quibus faciat pedibus versum. nisi quod musicus non se tanta legis necessitate constingat. quia in omnibus se hec ars in vocum disposicione racionabili varietate per multas quam racionabilitatem et si se non comprehendamus. racionabile tamen est id quo mens in qua racio est delectatur. Sed hec et huius melius collequendo quam in scribendo monstrantur Item more uersuum distincciones equales sunt et allocuciens heedem repetite aut aliqua vel parua mutacione varietate. Et cum plures fuerint duplicate habentes partes non nimis diuersas [f.67v] et non aliquociens heedem transformantur in modos id est tonos aut similes intente aut remisse inueniantur. Item et ut reciprocata neuma eadem via qua venerat redeat ac per eadem vestigia. Item ut qualem ambitum vel lineam vnam facit saliendo ab cutis. talem alteram inclinata e regione opponat respondendo a grauibus. sicut fit cum in puteo imaginem nostram expectamus. Item aliquando vna sillaba vnam vel plures habet neumas. aliquando vna neuma. plures diuiditur in sillabas. variabuntur vel omnes neume cum alias ab eadem voce recipient. alias a discimili secundum laxacionis et acuminis varias qualitates.

Item ut ad principalem vocem id est finalem vel si quam affinem eius pro ipsa elegerint pene omnes distincciones currant ut eadem aliquando sicut et vox et in has omnes sicut per plures distincciones finierat et aliquando incipiat. qualia apud Ambrosium si curiosus sit inuenire licelit. Sunt vero quasi prosaici qui hoc minus obseruant in quibus non est cura si alie maiores. alie minores partes et distincciones per loca sine discrecione vel separacione inueniantur more prosarum id est sequenciarum. Metricos autem dico cantus. quia ita sepe canimus ut quasi versis pedibus scandere videamur sicut fit cum ipsa metra canimus in quibus cauendum est ne superflue continenitur neume dissillabe sine admixtione tricillabarum. Sicut enim lirici poete nunc hos nunc alios mixere pedes. Ita quod et qui cantum faciunt racionabiliter diuersas ac discretas neumas componat. Racionabilis vero discrecio [f.68r] est si ita sit neumarum et distinccionum moderatas uarietas. ut cum neume neumis. et distincciones distinccionibus. quadam semper similitudine sibi consonanter respondeant. vel sit similitudo dissimilis more predulcis Ambrosii. Non autem parua similitudo est metris et cantibus cum neume loco [locam ante corr.] sunt pedum. et distincciones loco sunt versuum. utpote ista neuma dactilico illa vero spondaico. alia vero iambico more decurrant et distinccionem nunc tetrametram nunc pentametram. alias quasi exametras cernas et multa alia ad hunc modum.

Dactilicus vnam habet longam et duas breues sequentes discendentes ut sic

[Anon., Metrologus, f.68r,1] [ANOMET1 01GF]

Spondaicus habet duas vel tres vel quatuor longas et figurantur sic

[Anon., Metrologus, f.68r,2] [ANOMET1 01GF]

Dupla vocatur longa et semper ascendendo in cantu et figuratur sic

[Anon., Metrologus, f.68r,3] [ANOMET1 01GF]

Breuis cum dupla formatur sic siue sic ascendendo vel descendendo ut hic

[Anon., Metrologus, f.68r,4] [ANOMET1 01GF]

Pentametram formatur ut sic

[Anon., Metrologus, f.68r,5] [ANOMET1 01GF]

Anapestus hoc est repercussio formatur ut sic

[Anon., Metrologus, f.68r,6] [ANOMET1 01GF]

Trimetrum vel tetrametram vel [f.68v] trocheus vero dictus est ab eo quod celerem conuersionem facit hoc modo sic

[Anon., Metrologus, f.68v,1] [ANOMET1 01GF]

Tribracus dictus est ex tribus breuibus hoc modo

[Anon., Metrologus, f.68v,2] [ANOMET1 01GF]

Figura vero molosus qui dictus [est supra lin.] a saltacione semper superior pars dicti molosi cantabitur pro duabus breuibus et sic figuratur

[Anon., Metrologus, f.68v,3] [ANOMET1 01GF]

Fictulos hoc modo facimus

[Anon., Metrologus, f.68v,4] [ANOMET1 01GF]

Ternarios sic figurant videlicet vna longa breuis et longa et semper debent ascendere ut hic

[Anon., Metrologus, f.68v,5] [ANOMET1 02GF]

Triplum dictum est quia maior pars ter continet totum vnus id est tria et vnum sic

[Anon., Metrologus, f.68v,6] [ANOMET1 02GF]

Exametros vel epitriti vocati quod semper tres longas [habent supra lin.] et vnam breuem sic

[Anon., Metrologus, f.68v,7] [ANOMET1 02GF]

LIcet enim longas et breues nominemus non sic tenentur in plana musica. sicut et in organo. sed omnes note preter pausaciones. streinant et molosus equaliter cantentur sicut inferius patebit. Ad nichil aliud deseruiunt nisi tantum ad ornamentum. ita ut in vnum terminentur partes et distincciones neumarum atque verborum nec tenor longus. in quibus breuibus sillabis [f.69r] aut breuis in longis obcenitatem paret quod tamen raro opus erit curare propter barbarismum. nam in cantu sepe oportet barbarizare Barbarismus fit scripto et pronunciacione. Scripto quatuor modis. si quis verbo litteram vel sillabam adiciat mutet aut transformet siue minuat Pronunciacione fit in temporibus et in tonis Per tempora quippe fit barbarismus. si pro longa sillaba breuis ponatur. aut breui longa sicut iam supradiximus. per tonos et plagas prothi Si accentus maliciam citham commutetur. Item ut rerum euentus. Si cancionibus imitetur effectus. ut in tristibus rebus graues sunt neume. In tranquillis iocunde. in prosperis exultantes et relique. Item sepe vocibus grauem et acutum supponimus. quia sepe aut maiori inpulsu aut minori efferimus. adeo ut eiusdem sepe vocis repeticio. eleuacio. vel deposicio esse videatur Item in modum currentis equi id est velocis capilli semper in fine distinccionum rarius voces ad locum respiracionis accedant. et quasi mole grauiore ad repausandum lasse perueniant. spissim autem et rare prout oportet note composite huius rei poterunt iudicium dare. liquescunt autem in multis voces litterarum id est more consonarum. ita ut inceptus modus vnius modus vnius vocis ad alteram limpide transiens nec finiri videatur. Porro liquescenti voci descendendo punctum quasi maculando supponimus. aliquando super consonancias ut [f.69v] reg. dig. lig. ag. vim. vem. tum. tem. et alia. et super consimiles sonando usque ad proximam vocem vel iuxta se vel supra se hoc modo figuratur

[Anon., Metrologus, f.69v,1] [ANOMET1 02GF]

Et si proxima nota subsequens inferior se fuerit tunc non est liquescens sed due note sunt hoc modo

[Anon., Metrologus, f.69v,2] [ANOMET1 02GF]

Item est alia nota que vocatur streinant et ponimus super istis videlicet mon. ton. an. in. cum. num. et super consimiles et continet in [se supra lin.] duas breues in cantando et figuratur sic.

[Anon., Metrologus, f.69v,3] [ANOMET1 02GF]

Aliquando sequatur alia nota inferior se tunc non est streinant sed due note ut hic

[Anon., Metrologus, f.69v,4] [ANOMET1 02GF]

Super vocales vero non faciat liquescentem nisi tantum super .an. en. ley. luy. et ey. Quando vero super .a.e.i.o. vel .u. hoc modo formantur ut hic

[Anon., Metrologus, f.69v,5] [ANOMET1 02GF]

Tunc vltima [nota supra lin.] pro duabus reputatur breuibus siue fit ascendendo siue descendendo. Et eam scilicet liquescentem plenius vis proferre. non liquefaciens nichil nocet. sepe autem magis placet et omnia quecumque diximus nec nimis raro nec continue facias sed discrecione

De multiplici varietate sonorum et neumarum secundum Guidonem de sancto Mauro capitulo .16.

Illud non debet mirum videri cur tanta copia diuersorum cantuum tam [f.70r] pausis forma fit vocibus. que voces nisi sex modis silicet tonus. semitonus. cum reliquis. vel sic .ut.re.mi.fa.sol.la. ut supradiximus sibi iungantur tam per eleuacionem quam per deposicionem. cum et de pausis litteris et si non plures conficiantur sillabe. potest enim colligi numerus sillabarum infinite. tamen parcium pluralitas concreuit ex sillabis. ut in metris de paucis pedibus quam plura sunt genera metrorum. et vnius generis metrum plurimis varietatibus inuenitur diuersum ut exametrum. Quod quomodo fiat grammatici videant nos vbi possumus videamus quibus modis distantes ab inuicem neumas construero videamus Igitur motus vocum qui sex modis fieri dictus est. Fit arcis et thesis id est eleuacio et deposicio. quorum gemino motu arsis et thesis omnis neuma formatur preter repercussas aut simplices. Deinde arcis et thesis tamem sibimet iunguntur. ut arsis arsi. et thesis thesi. tamem altera alteri. ut arsis thesi. et thesis arsi. coniunguntur. ipsa quoque coniunccio tamen fit ex sillabis. tamen ex dissimilibus Dissimilitudo autem erit si expeditis motibus alius alio plures paucioribus ut habeas voces coniunctas vel disiunctas dissimilitudo. deinde dissimilitudo facta coniunccione [f.70v] motus motui tunc erit prepositus id est in superioribus positus. tamen suppositus. tamen appositus id est cum eandem vocem vnius finis erit alterius que principium. tamen interpositus id est quando vnus motus infra alium positus et minus est grauis et minus acutus. tamen commixtus id est parti suppositus aut prepositus aut appositus rursus que hee posiciones dirimi possunt secundum laxacionis et acernis augmenti et detrimenti modorum que varias qualitates.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - https://chmtl.indiana.edu/tml - 2024
Creative Commons Attribution License