Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[301] Item Ioannis de Muris Quaestiones super partes musicae.

Partes prolationis quot sunt? Quinque. Quae? maxima, longa, brevis, semibrevis, minima.

Maxima quae est? bipartita est. Quomodo? aut enim longissima vel longior appellatur.

Longissima quae est? Quae sub uno accentu tribus longis temporibus mensuratur.

Longior quae est? quae sub uno accentu duobus longis temporibus profertur.

Quid est tempus in generali? mensura vocis prolatae sub uno motu continuo.

Quid est tempus longum? quod in tres partium usque ad vocem minimam separatur.

Quid est minimum in voce? quod est indivisibile naturaliter.

Quot sunt minimae in temporum perfectione longorum? 27. quae per ternariam divisionem ad indivisibilem perveniunt unitatem.

Numeri numerorum quot sunt? 81. qui omnem perfectionem et imperfectionem cuiuslibet vocis continuae determinant.

Quid est perfectio? Id, quo aliquid est perfectum.

Quid est imperfectio? Secundum quam aliquod est imperfectum.

Quid est perfectum? quod in tres partes est divisibile, vel in duas inaequales, quarum minor a maiore seipsa integre superatur.

Quid est imperfectum? quod in duas partes dividitur aequales.

[302] Quid est neutrum? quod per amotionem perfectum imperficit, et per additionem perfecit imperfectum.

Longa quae est? bipartita est. Quomodo? aut enim perfecta vel imperfecta proprie nominatur.

Cur dicitur proprie? ad differentiam aliarum partium, quibus licet perfectum et imperfectum conveniant, tamen alia nomina sibi vendicant, et non ista.

Longa perfecta quae est? quae sub uno accentu per tria tempora brevia mensuratur.

Longa imperfecta quae est? quae sub uno accentu per duo tempora brevia mensuratur.

Quid est tempus breve? Tertia pars temporis longi eadem divisione divisibile, qua est totum: aliter, quae cum sit pars maximi totumque minimi, distat aequaliter ab utroque.

Minimae quot sunt in tempore brevi? Novem. Quare? quia ter accepta perfectum, imperfectumque constituunt bis accepta vel assignata. Quid sit perfectum et imperfectum, dictum est prius.

Brevis quae est? bipartita est. Quomodo? aut enim recta brevis, vel brevior nuncupatur.

Recta brevis quae est? quae sub uno tempore continuo integre prolata est.

Cur dicitur integre? propter partes temporis, quae unum tempus integrum non dicuntur.

Quid est unum tempus? Eadem definitio temporis, et unius temporis assignatum.

Quantae determinationis est unum tempus? duplicis. Quomodo? voluntariae vel artificialis.

Voluntaria quae est? Quae prolixe vel velociter formatur secundum libitum proferentis.

Artificialis quae est? Quae prolata per duo dividitur aequalia, quorum quodlibet unica divisione dividatur similiter; aliter, quae divisibilis est per novem aequalia minima, dum perficitur.

Brevior quae est? Brevis, quae duas partes temporis apprehendit.

In breviori minima quot sunt? Sex. Quae? quorum medietas addita super totum perficit rectam brevem.

Semibrevis quae est? bipartita est. Quomodo? aut enim parva vel minor potest convenienter appellari.

Parva quae est? tertia recte brevis, cuius divisio ternaria in voce minima requiescit.

Minor quae est? Quae duas partes parvae continet semibrevis.

Unde dicitur semibrevis? A semis, quod est pars integri, denominatur.

Quare dicitur semibrevis? A maiori vel minori parte brevis, non autem ab aequali, ut semitonium.

Minima quae est? impartita est. Quare? quia non est minimo dare minus.

[303] Quid est minimum absolute? Quod est metrum et mensura omnium, quae in eodem genere continentur.

Quid est mensura? Quae totiens repetita, quam mensurata fuerit finaliter adaequata.

Quid vult dici mensurato mensuram adaequari? Plures cantus sub multitudine vocum in bona proportione musica consociari.

Quid est musica? Musica est ars artium domina continens in se omnium principia methodorum in primo gradu certitudinis confirmata in natura rerum omnium, modo mirabili proportionaliter internata; delectabilis in intellectu, amabilis in auditu, tristes laetificans, avaros amplificans, confundens invidos, confortans languidos, insopiens vigilantem, evigilans dormientes, nutriens amorem, honorans possessorem, si finem debitum assecuta, ad laudem Dei finaliter instituta. Aliter: Musica est docens artem et modum recte cantandi per notulas debite figuratas.

Quid est notula? Figura quadrilatera soni numerati, tempore mensurati ad placitum significativa.

Quid est figura quadrilatera? Quae quatuor angulis continetur.

Quid est angulus? Triplex est angulus. Quomodo? rectus, obtusus et acutus.

Quid est rectus? Qui causatur ex casu, lineae perpendicularis super recta.

Quid est obtusus? Qui maior est recto.

Quid est acutus? Qui minor est recto.

Figurae quot accidunt? Unum. (sic) Qui? signo tantum.

Signationes figurarum quot sunt? Quinque. Quae? maximae, longae, breves, semibreves, minimae.

Da de maximis. 81.

Da de longis. 27.

Da de brevibus. 9.

Da de semibrevibus. 3.

Da de minimis. 1.

Da de ultimis. nihil.

Quot modis notulae variantur? Quot modis et figurae. Figurae quot sunt? Figurarum alia est aequilatera vel inaequilatera, rectangula vel obtusiangula, caudata vel incaudata, sursum vel deorsum, punctata vel non, ante vel retro, dextrorsum vel sinistrorsum saepius ordinata.

Maximae qualiter fiunt? Quadrilatera, inaequilatera, rectangula, caudata dextrorsum vel sursum vel deorsum, figura maximae nominatur.

Longa qualiter figuratur? Ut maxima nisi quod aequilatera figuratur.

Brevis qualiter figuratur? ut longa, nisi quod scribitur incaudata.

Semibrevis qualiter figuratur? quadrilatera, obtusiangula, aequilatera, incaudata.

Minima qualiter? ut semibrevis, nisi quod sursum est caudata.

Perfectum qualiter figuratur? sicut imperfectum.

Ubi possunt haec discerni? In situ vel in ordine, qui ponitur in figuris.

Quot modis cognoscitur perfectum? quinque. Quibus? Cum aut figura similis [304] sibi ipsi, aut duabus vel tribus sui partibus, vel puncto, vel pausae sui valor praeponitur, perfectum est.

Quot modis cognoscitur imperfectum? Duobus. Quibus? quando figurae sui tertia pars praeposita vel postposita est, sive valor.

[De pausis capitulum.

Descriptio pausarum in quinque gradibus sequentibus sigillatim, sed raro contingit pausare in quinto. Longa perfecta pausa continet tria spatia et quatuor lineas; pausa imperfecta longa continet duo spatia et tres lineas: brevis unum spatium et duas lineas: semibrevis dimidiam partem unius spatii: minima etiam partem unius spatii tantum. Finis punctorum omnes lineas tangit.]

Supradictae notulae cuius figurae? Simplicis. Quare? quia ab invicem sunt discretae, et nullo modo componuntur.

Da harum composita. Ligaturae.

Quid est ligatura? Coniunctio debita notularum secundum sub et supra.

Ligaturae quot sunt? Duae. quae? recta et obliqua.

Recta quae est? Bipartita est. Quomodo? alia enim est ascendens, cum primus punctus inferior est secundo; vel descendens, cum primus punctus est altior secundo.

Partes ligaturae quot sunt? duae, et quandoque tres. Quae? principium, medium et finis.

Quomodo cognoscitur principium? Tripliciter. Qualiter? cum proprietate, sine proprietate, cum opposita proprietate.

Omnes ligatura vero descendens, tractum habens a parte sinistra descendentem, ut hic [Lig3cdsndd on staff5], et omnis ascendens caeteros cum tractu, ut hic [Lig3aa on staff5],

cum proprietate dicitur.

Omnis vero ligatura descendens, carens omni tractu, ut hic [Lig3dd on staff5], et omnis ascendens habens tractum a parte dextra descendentem, ut hic [Lig2La on staff1], sine proprietate dicitur.

Omnis autem ligatura tam ascendens quam descendens, tractum habens a primo puncto in sinistra parte ascendentem, ut hic [Lig2cssna; Lig3cssndd on staff5], cum opposita proprietate dicitur.

Qualiter cognoscitur finis? Duobus modis. Quibus? cum perfectione et sine perfectione. Omnis punctus quadratus directo supra penultimum vel sub penulitmo situatus, ut hic [Lig2art] [GSIII:304] [MURQUAE 01GF] cum perfectione dicitur; si autem a latere et indirecte, ut hic [Lig2a on staff2] quod solum evenit ascendendo, sine perfectione dicitur.

Obliquus qui est? Qui ex obliquis corporibus figuratur, ut hic [Lig2od,Lig2cssnoa]; cuiuslibet corporis obliqui ultimus punctus brevis dicitur.

Omnis ligatura cum proprietate primam facit brevem; omnis vero ligatura sine proprietate primam facit longam.

[305] Omnis opposita proprietas primam facit semibrevem.

Omnis perfectio ultimam facit longam, imperfectio vero brevem.

Omnes vero mediae sunt breves, nisi cum opposita proprietate coniungantur, ut hic [Lig2cssnod]

In omni corpore obliquo primus punctus sine tractu longus dicitur: si cum tractu sinistrorsum descendente, brevis est; si cum tractu ascendente, semibrevis est. In ligaturis longae quolibet modo imperficiuntur, ut in figuris simplicibus est ostensum.

Sequitur de Modis.

Quid est modus? Ordinatio figurarum varias affectiones animi in cantibus demonstrans.

Modi cantandi quot sunt? Plures. Quorum primus, si alicui figurae sui tertia pars postponatur; secundus e contrario. Tertius, si alicui figurae sui secunda pars, vel tertia, vel ipsa sibimet praeponatur. Quartus est e contrario. Quintus omnes mixtim et varie apprehendit.

Quot modis imperficitur perfectum? Quot modis contingit ipsum mediate vel immediate divisione ternaria separari.

Cur dicitur immediate? Propter partes propinquas. Et mediate? propter remotas.

Quae sunt partes propinquae? Quarum tres integre reddunt totum.

Quae sunt remotae? Quarum plures tribus ad totum integrum requiruntur.

Totum integrum quot modis nominatur? Quatuor. Quibus? perfecte perfectum, perfecte imperfectum, imperfecte perfectum, imperfecte imperfectum.

Quomodo cognoscuntur? Per ea, quae dicta sunt supra.

Quomodo perficitur imperfectum? Duplex est imperfectum, immediatum et mediatum.

Immediatum, ut longa per brevem, brevis per semibrevem, et generaliter omne totum per tertiam sui partem, et cuius signum perfectionis est punctus additus dextrorsum.

Mediatum est, ut longa per semibrevem, brevis per minimam; et generaliter omne totum per tertiam tertiae suae partis partem; cuius signum perfectionis est punctus additus sursum. Et sic per angulos vel latera notulae proportionaliter procedendo.

De Puncto.

Punctus quot significata habet? Plura. Quae? Signat perfectionem, temporis signationem, perfectionis separationem, modi divisionem quandoque, secundum Hugonem. Punctus secundus, qui additur voci, vel divisio modi, tria facit, ut praepositio addita causali: aut complet, aut mutat, aut minuit.

Quot modis fit cantus in generali? Duobus. Quibus? Est enim cantus regularis et irregularis.

Quid est regularis? Quando cantus fit de tempore perfecto contra perfectum, aut de imperfecto contra imperfectum, perfectionesque simul incipiunt et terminantur.

Irregularis per oppositum appellatur. Qualiter? Quando fit cantus de perfecto [306] contra imperfectum, aut e contrario, perfectioque unius in medio vel in fine alterius est incepta, ut Thoma tibi obsequia, et si quae sunt similia.

Explicit Iohannes de Muris.

Postea Blasianus ita pergit. Longa imperficitur per brevem, brevis per semibrevem, semibrevis per minimam, minima non potest imperfici. Tempus potest dividi per quotlibet partes aequales longa imperficitur. Sciendum est etiam, quod inveniuntur semibreves unitae, aliquando breves sive longas sequentes vel praecedentes, tamen eas non augent nec minuunt. De talibus dicendum est, quod ponuntur, ut per eas mensura vel tempora componantur talium, quamvis ante breves et longas praeponuntur vel postponuntur, oportet necessario quod ad invicem reducantur, et tot semibreves ponantur, quod tamen alius numerus per ipsum habeatur.

De Discantu et Consonantiis.

Sex sunt species discantus, per quas omnis discantus planus ac melodiosus potest fieri. Prima species est unisonus, et tenet unam lineam vel unum spatium, excepta b. fa [sqb] mi, in qua sunt duae diversae voces in eadem linea, vel in eodem spatio, non tamen unisonum facientes. Semiditonus est secunda species, et ab uno tono cum semitonio constat. Ditonus est tertia species, et continet duos plenos tonos. Diapente est quarta species et continet tres tonos cum semitonio. Quinta species est, quae continet unum tonum integrum et perfectum cum diapente. Sexta species est diapason, et continet octo voces, ita quod mi fa bis interponatur, et fit D la re, mi la re mi, videlicet de Gamma ut, in G sol re ut, vel A re in A la mi re.

Istarum praedictarum specierum quaedam faciunt consonantiam perfectam, quaedam imperfectam. Perfectam unisonus, diapente et diapason faciunt consonantiam perfectam: et aliae species, videlicet semiditonus et ditonus, tonus cum diapente faciunt consonantiam imperfectam, quia tendunt ascendere vel descendere in speciebus praedictis perfectis, scilicet semiditonus in unisono, ditonus in diapente, tonus cum diapente in diapason, ascendendo vel descendendo seriatim. Et quod ordinavi de semiditono, ditono et diapente supra unisonum, sic supra diapason intendatis.

Sciendum est etiam, quod discantus debet habere principium et finem per consonantiam perfectam. Debemus etiam binas consonantias perfectas seriatim coniunctas ascendendo vel descendendo, prout possumus, evitare. Sciendum est notabiliter, quod non possumus duas notas [307] ponere in rota, vel in linea, vel in uno spatio, et eodem modo duas octavas: item duas sextas eodem modo, si octava sequitur ultimam. Item sciendum est, quod sexta nullo modo potest poni in discantu simplici, nisi quod octava sequatur immediate. Item sciendum est, quod nos possumus ascendere per unam tertiam, vel per duas, vel per tres, sicut placet, cum tenore. Et etiam possumus licentialiter ponere duas tertias in rota, et in una linea, vel in uno spatio. Item possumus ponere duas quintas cum una tertia in rota, et duas octavas simili modo, et duas quintas cum octava et tertia, et duas octavas cum quinta et tertia per ascensum vel descensum tenoris. Et istud supradictum non debet poni in discantu, nisi dum evitari non potest.

Item sciendum, quod nos optime possumus ascendere cum tenore de tertia in quintam, et sic de omni imperfecta specie in speciem perfectam, et e contrario eodem modo descendere cum tenore; et est valde pulcrum in discantu. Item sciendum est, quod mi contra fa non concordat in speciebus perfectis, utpote in quinta, et octava, et decima, et duodecima, ac in unisono; sed in speciebus imperfectis, scilicet in tertia, sexta, undecima unum licentialiter potest poni contra aliud.

Item notandum est diligenter, quod quando simplex cantus sive tenor, quod idem est, vadit in summo passu, utpote in passum tertium; si velimus discantare illum simplicem cantum, fingimus voces ipsi concordabiles in exteriori parte manus, utpote quintas et octavas, et sic de aliis speciebus, secundum quod bene licitum est.

Item sciendum est, quod quando velimus cantare per falsam musicam, oportet, quod discantando accipiamus istam vocem, ut in D. la sol re, et re in E la mi re, et mi in F. fa ut, et fa in G. sol re ut, et sol in a. la mi re et la in b. fa. [sqb] mi. Unde bene possumus per totam manum discantare per falsam musicam, dum tenor non sit concordabilis verae musicae. Sed quando per veram discantare possumus, per falsam illicitum est discantare.

Explicit tractatus de musica magistri Iohannis de Muris de Francia. Amen.

Quae differentia est inter notam alteratam et imperfectam, cum nota alterata in modo perfecto, tempore et mensura fit idem cum imperfecta? Respondendum est: idem sunt quoad tempus, modum et mensuram, sed differunt in figuris. Ratio quare? Quia tam larga quam longa, brevis et semibrevis, possunt imperfici a parte ante et a parte post: et semper nota, quae imperficitur, imperficitur a minori forma notae vel valoris notae, et nota imperfecta habet maiorem corpus sive formam etiam variatam: Et propter hoc nota, quae alteratur, est in simili forma cum illa, quae facit ipsam alterare: ergo. Et alteratio fit in secundo loco a parte ante, et non a parte post, sed hoc non est in nota [308] imperfecta, quia imperfecta nota imperficitur ab illa notula, quae descendit ab ipsa tam ante quam post: et modo a nota alterata non descendit aliqua notula nec a parte ante nec post. Et propterea differunt in figurationibus tantum, quod non sunt idem: ac etiam reverendus magister Franco in arte sua de musica mensurata primo posuit notam imperfectam quam alteratam; et multotiens alteratio permittitur propter paucitatem notarum et syllabarum, ac etiam propter mensuram reinveniendam, et requiritur in modo perfecto, et in divisionibus perfectis, et aliquando in divisionibus imperfectis. Tamen mensura, modus et tempus communiter se habent, sed in figuris variantur, quod nota imperfecta aliter se habet, quam nota alterata, ut supra dictum est. Et talis opinio mihi occurrit salvo dicto magistro.