Ad musicam practicam introductio
Source: Heinrich Faber, Ad musicam practicam introductio, non modo praecepta, sed exempla quoque ad usum puerorum accomodata, quàm breuissime continens (Nuremberg: In Officina Iohannis Montani, et Vlrici Neuber, 1550), ff. A1r–L1v.
Transcribed by Beth Garfinkel
with David Schneider C and Thomas J. Mathiesen A
for the Thesaurus Musicarum Latinarum, 2006.
This is a multipart text Next part
Actions |
---|
[f.A1r] AD MVSICAM PRACTICAM INTRODUCTIO, NON MODO praecepta, sed exempla quoque ad usum puerorum accomodata, quàm breuissime continens.
Conscripta à Henrico Fabro Lichtenfelsensi.
Impressa Norimbergae in Officina Iohannis Montani, et Vlrici Neuber, Anno Domini M. D. L.
[f.A2r] PRUDENTISSIMIS ATQUE ORNATISSIMIS VIris, gubernantibus Rempublicam Numbergensem, dominis suis colendis, Henricus Faber bonarum artium Magister Salutem plurimam dicit.
NEminem ignorare arbitror, Musices studium non modò apud ueteres cultum, uerum etiam in magno praecio fuisse. Nam huius artis semina cum diuinitus hominum mentibus indita sint, ita ut Aristoxenus animam ex Musica harmonia constare non dubitet affirmare, naturali impetu ducti primi homines, statim à condito mundo eam inuenerunt. Sacra enim Biblia testantur Tubal patrem esse canentium Cithara et Organo. Quo in loco, cum fiat mentio Musicae instrumentalis, inde facilè colligi potest, quia ars imitatur naturam, uocalem Musicam, primum fuisse in usu. Hoc tantum Dei donum grato animo sancti patres agnoscentes, adhibuerunt rebus sacris, ut cantus uerbo Dei additus, uehementius moueret hominum animos. Hinc semper in ecclesia permansit Musica, cui patres et Prophetae laudantes Deum in Psalmis et canticis, multum dediti fuerunt. Neque solum in ueteri Testamento usurpata fuit, sed etiam deinde in nouo. Paulus iubet Collosenses canere Domino Psalmos, [f.A2v] Hymnos et cantica spiritualia. Item Plinius secundus ad Traianum scribit Christianos solitos stato die ante lucem conuenire, carmenquè Christo dicere. Haec pia consuetudo à maioribus ad posteros magna cura transmissa, ad nos usque peruenit. Quare tanto consensu optimorum uirorum moueamur, et hoc munus diuinum, tot saeculis conseruatum, et à maioribus quasi per manus nobis traditum, grati agnoscamus, summòque studio propagemus, non curantes obtrectatorum, et uituperantium hanc artem uoces, quòd indigna sit, in qua discenda aliquid operae ponatur. Quorum oratio, eò quòd cum sensu communi pugnat, et contumeliosa est aduersus Deum, qui in mentes hominum transfudit artium principia, ut ijs humana uita regeretur, non opus habet longa confutatione. Plato ait propter harmonicum sonum datas esse aures hominibus, procul dubio significans non frustra, aut casu, organa sensuum in hominibus condita, sed praecipuè ob hanc causam, ut mirandum Dei optifitium in uniuersa rerum natura consideretur, et agnoscatur. Haec antiquitatis iuditia, quae semper Musicam inter artes libero et ingenuo homine dignas numerauit, sana ingenia pluris facient, quàm ineptas calumniatorum uoculas. Etsi autem erudita Musica uera ecclesia omnibus aetatibus usa est: tamen et apud alias gentes imitantes sacra, ritusquè sanctorum patrum, non omnino contempta iacuit. Sed hanc non tantum ad sacros ritus: uerum etiam ad historias et alias [f.A3r] artes utiles uitae humanae adhibuerunt. Hoc modo apud Homerum Phemius canit historiam belli Traiani, Iopas in Virgilio errantem Lunam, solisqué labores. Atque extant adhuc ueterum Germanorum historiae certis cantilenis complexae, ut hac ratione tanquam literis conseruarentur. Adhaec, sapientissimi Graecorum, Socrates, Plato, et Pythagoras, hac disciplina non modò pueros, uerum et Adolescentes imbuendos curarunt, neque id lasciuiae aut uoluptatis causa, sed quòd uiderunt liberalem et honestam exercitationem esse ad mansuefacienda ingenia utilem, cuius etiam dulcedine assidui labores quasi mollirentur ac temperarentur. Quod et Quintilianus testatur cum ait, naturam ipsam ad tollerandos facilius labores uelut muneri nobis hanc artem dedisse. Proinde cum Musica Deus uerbum suum celebrari uoluerit, atque ad Dei laudes decantandas, deinde ad recreationem quoque mentium, ut alacriores ad operas redeamus, precipuè haec ars faciat, puto non inutiliter collocatum iri tempus, quod studiosi huius disciplinae praeceptis discendis impenderint. Haec breuiter praefari uolui, ut iuuentutem paucis de artis fine, et quae sit inde petenda utilitas, admonerem. Nunc meum consilium, cur hoc opusculum aedam exponendum erit. Collegi hanc syluulam praeceptorum, additis aliquanto pluribus exemplis, sine quibus artes ipsae sunt inefficaces, pro pueris nostrae fidei commissis, non ut è manibus excuterem studiosis [f.A3v] alios autores, sed ut aditum patefacerem eis, quò minori negotio, et maiori cum fructu legant et intelligant, qui totam rem copiosius tractarunt. Ne autem obruantur ingenia puerorum, huc usque usus sum hac in tradenda Musica ratione: Singulis hebdomadibus duabus saltem horis, atque in tribus classibus superioribus, hoc stitium exercetur. Tyronibus curo praelegi praecepta in duabus chartis, seorsim excusa, Deinde progressi primam huius opusculi partem discunt: Qua benè percepta, additur tandem doctrina de gradibus, et diuersis signis. Hoc enim pacto, ut mea fert opinio, existimo pueros, cum secundum ingenij uires haec paulatim praeponantur, facilè ad artis cognitionem peruenturos, modò mediocrem adhibuerint diligentiam. Cum autem haec mea opera, qualiscunque est, alijs probaretur, et in uicinas quasdam scholas recepta esset, amicorum quorundam suasu et autoritate, eam typis excudi ob hanc causam facilius passus sum, et pueri scribendi onere leuati, interim illud tempus discendis exercendisqué praeceptis impendant. Volui autem uestro auspicio, domini prudeutissimi, in publicum prodire, propter multas causas. Primum ut in hac re meam obseruantiam, meumqué erga uos studium probarem. Deinde secutus sum in hac inscriptione ueterem morem, quo sedentibus ad gubernacula, literaria munera solent offerri, ut commendetur eis patrocinium bonarum artium ac literarum. Quia praecipuè [f.A4r] ad gubernatores pertinet cura excitandi atque defendendi studia, quae ornamento sunt Rebuspublicis et eccelsiae. Quia uerò uos pro uirili scholasticas operas studetis prouehere et ornare, simul uobis agendum gratias duxi, quòd bene meremini de literarum studijs. Rogo igitur, ut hoc scholasticum munus boni consulatis, existimetisqué, etiamsi haec fortassis ad uestram excellentiam praeter decorum, tamen bono studio scripta esse. Deus optimus maximus, uestram politiam, quae ecclesiae et puerilibus studijs tranquillam sedem aliquandiu praebuit, seruet et defendat. Ex nostro Musaeolo Calendis septembris Anno
1549.
[f.B1r] AD MVSICAM PRACTICAM INTRODUCTIO, NON modò praecepta, sed exempla quoque ad usum puerorum accommodata, quàm breuissimè continens, à Henrico Fabro Lichtenfelsensi, conscripta.
MUSIVA est certa canendi et modulandi scientia. Nomen habet à [mousa], quod est cantus. Versatur enim circa sonos, qui aut humana uoce, aut instrumentis producuntur. Inuentam autem hanc artem constat, propter iucunditatem, et mirabiles eius effectus, ut certa sit ratio suauis harmoniae conficiendae, qua Dei laudes decantentur, et huius uitae assidui labores ea quasi dulcedine molliantur. Ideo plerique sapientes, ut animi hominum multis curis uexati, tali ueluti ludo recreentur, huic studio nonnullam operam esse dandam censuerunt.
INVENTORES MVSICAE
Etsi uariae sunt opiniones de Musicae inuentoribus: tamen certissimè huius artis inuentio Hebraeis ascribitur. Nam Tubal Musicam, praecipue uerò instrumentalem, primum inuenisse, ex quarto Geneseos capite patet. Quae ars post diluuium, circa Dauidis et Salomonis tempora, in maximo flore fuit, atque [f.B1v] in ea Dauid ipse plurimum excelluit, quemadmodum, Primus Regum decimo sexto habetur, et Psalmi eius ostendunt. Deinde Pythagoras eam Graecis, et Boëtius Latinis tradidit, atque à posteritate tandem magis, est exculta. Cuius scriptores praecipui sunt, in Chorali, Guido et Iohannes Pontifex: in Figurali, Franchinus et Ioannes Tinctoris. Quos autores tantum propter hanc causam significo, ut studiosi sciant, à quibus fontibus, postquam prima artis rudimenta degustarunt, plura debeant haurire.
Partes Musicae sunt tres.
Theorica, Practica, et Poëtica.
THEORICA ingenio ac ratione praecepta scrutatur, uel exactè consyderat, reiqué cognitione tantum contenta est. Hinc Theoricum uerè uocamus Musicum, ut qui circa res dijudicandas uersatur.
PRACTICA praecepta artis ad usum transfert, eaquè cum agendo tum canendo exhibet, Practicum nunc Cantorem uocamus. Atque hoc discrimen Guido tradit sequentibus uerbis: Musicorum et Cantorum magna est distantia. Isti dicunt, illi sciunt quae componit Musica. In hanc sententiam et Pontifex secundo Capite inquit. Musicus semper per artem incedit. [f.B2r] Cantor uerò certam aliquando uiam solummodo per usum tenet.
POETICA fingit musica carmina. Huius partis studiosos Symphonistas passim uocant.
Practica autem, quam hoc loco ut traderem animum induxi meum (theoremata enim, in quibus artis absolutio consistit, cum sint difficiliora, studio Musico prouectis erunt relinquenda) rursus diuiditur in Choralem et figuralem,
CHORALIS est quae in suis notis aequalem seruat mensuram, sine incremento et decremento prolationis, cuius usus frequens est in choro, unde et nomen habet. Dicitur quoque plana et uetus.
FIGVRALIS est quae inaequales habet figuras, quarum quantitates nunc augentur nunc minuuntur, iuxta variè praescripta signa. Dicitur etiam Mensuralis et Noua.
Porrò ut facilius Musica Practica à tyronibus disceretur, hanc Isagogen in duas partes, diuidere placuit. Primum generalia praecepta, ad communem canendi disciplinam pertinentia, docebo. Deinde sequentur Musicae gradus, aliaequé praeceptiones, huius artis studiosis pernecessariae, Et haec omnia, quanta quidem fieri poterit breuitate, trademus.
[f.B2v] Primae partis praecipua capita haec erunt, Clauis, Vox, Cantus, Mutatio, Figura, Syncopatio, Clauis transpositio, Modus, Tonus et Solmisatio.
CAPVT PRIMVM
de Clauibus,
Clauis est uocis formandae index, lineae adhaerens aut linearum interuallo, cantus uim et naturam indicans. Conflantur autem claues, ex septem literis, A B C D E F G, quibus [gamma] praeponitur, ut appareat Musicam à Graecis ad Latinos translatam esse, et uocibus. Initium enim clauis est litera, finis uerò uox. Et sunt uiginti, qnibus humanae uocis terminus includitur, atque patent ex sequenti figura, quae Graecis [sustema], uulgo scala dicitur, cum propter formam, tum etiam propter usum.
[f.B3r] [Henricus Faber, Ad Musicam Practicam, f.B3r; text: Geminate siue excellentes, Minores uel Mediae, Maiores, Et diuiduntur. ee, dd, cc, bb, aa, g, f, e, d, c, b a, G, F, E, D, C, [sqb], A, [Gamma], la, sol, fa, mi, re, ut, [sqb] mi. Finales, Graues] [FABMUS1 01GF]
Hunc clauium ordinem diligenter memoriae commendent pueri, ut exacte tam descendendo quàm ascendendo enumerare possint. Nam ex his exiguis principijs pleraque extruuntur, quae in prima parte solent tradi. Quare haec puerilia initia minime erunt negligenda, [f.B3v] praesertim ijs, qui aliquem fructum ex sequentibus percipere cupiunt. Contemptores uerò horum fontium, satis graues suae inscitiae dabunt poenas. Non enim poterunt discernere, quid inter uarias uoces clauesqué intersit, qui sit cuiusuis cantilenae situs, quantum uoces inter se distent, quomodo mutandum sit et caetera multo minus peruenient ad grauiora. Meminerint etiam hoc loco pueri, quòd etsi has uiginti claues in cantu Figurali, aliqua cantio infra aut supra excesserit: tamen prior ordo literarum ac syllabarum seruetur. Quia claues ab eadem litera incipientes distant per octauam. Et de octauis idem iudicium est, quantum ad uoces et naturam cantus attinet.
De Clauibus signatis.
Claues signate sunt, quae in cantus exordio per certas Figuras expresse ponuntur. Nam aliae omnes dissimulantur omissis ipsarum literis. Quia non est opus singulas claues ordine cantilenis praescribere, cum id paucioribus possit expediri, teste Franchino. Ad reliquae per signatas et ascendendo et descendendo facilimè patefient, et depraehendentur.
Signatarum quaedam sunt principales, quaedam minus principales.
Principales sunt quinque [Gamma], F, c, g, et d d, quae in omnibus cantilenis statim à principijs singulorum cursuum certae lineae praescriptae, locum scalae indicant. [f.B4r] Ex his usitatiores sunt, F, et c, quas ueteres coloribus pinxerunt c, croco, F, minio, ut statim cantaturi uiderent, quae clauis quibus lineis et spacijs certo attribuenda esset. Nos iam utimur tantum literis uel alijs signis, quibus omissis, omnino caeca est cantil>ena, atque ut Guidonis uerbis utar, talis est, qualis funem dum non habet putens.
Signantur autem sic in utroque cantu.
[Henricus Faber, Ad Musicam Practicam, f.B4r; text: In cantu Chorali, In Figurali cantu.] [FABMUS1 01GF]
Et ponuntur omnes in linea, distantqué inter se per quintam, praeter F à [Gamma] per septimam.
Minus principales sunt duae, scilicet, b rotundum et [sqb] quadratum uel # cancellatum, quarum ad cantus reserationem non permagnus est usus, tantum cantilenae qualitatem mi né an fa in b fa [sqb] mi cantandum sit demonstrant. Signantur autem semper sub claue c, interdum etam illis utimur ad uoces fictas obiter illapsas, ut Paulo post sequetur.
[f.B4v] CAPVT SECVNDVM
de uocibus.
Vox est syllaba qua clauium Tenor exprimitur. Sunt autem sex uoces quibus omnem cantum addiscimus et exprimimus, uidelicet, ut, re, mi, fa, sol, la, easqué Guidonem ex hymno, ut queant laxis, sumpsisse et literis musicalibus applicauisse, certum est.
Et sunt duplices
Inferiores et Superiores
Inferiores, quibus utimur quando cantus descendit sunt tres, ut, re, mi,
Superiores, quibus utimur quando cantus descendit, similiter tres sunt, fa, sol, la.
Differunt autem uoces inter se tripliciter
[Henricus Faber, Ad Musicam Practicam, f.B4v; text: ut re mi, fa sol la, dicuntur molles naturales durae, quia mollem mediocrem durum, reddunt sonum] [FABMUS1 02GF]
His uocibus non licet alias affingere, quia sufficiunt ad omnem cantum modulandum, cum in mutationibus subinde repetantur.
[f.C1r] Exercitium sex uocum Musicalium.
[Henricus Faber, Ad Musicam Practicam, f.C1r; text: TENOR. DISCANTVS. BASSVS] [FABMUS1 02GF]
[f.C1v] CAPVT TERTIVM
de Cantu.
Cantus est sex uocum Musicalium continua et apta digestio. Et est triplex
[sqb] duralis, b mollis, et Naturalis.
Cantus [sqb] duralis est, qui habet ut in G, et duram uocem scilicet mi, in bfa [sqb] mi, cognoscitur quando in regione b nihil est signatum.
Exemplum.
[Henricus Faber, Ad Musicam Practicam, f.C1v; text: TENOR. DISCANTVS. BASSVS.] [FABMUS1 03GF]
Bmolaris est qui habet ut in F faut, et fa in befa[sqb] mi. Cognoscitur ex praescriptione b rotundi.
[f.C2r] Exemplum.
[Henricus Faber, Ad Musicam Practicam, f.C2r; text: TENOR. DISCANTVS. BASSVS.] [FABMUS1 03GF]
Naturalis est qui neque mollem neque duram uocem in b claue attingit, sed tantum sex uocibus Musicalibus contentus est. Incipit enim in C et quiescit in a.
[f.C2v] Exemplum.
[Henricus Faber, Ad Musicam Practicam, f.C2v; text: DISCANTVS. TENOR. PASSVS.] [FABMUS1 04GF]
Porrò his superioribus additur etiam cantus, quem Musici fictum uocant, quando uox canitur in claue aliqua, in qua essentialiter non inest, neque in eius octaua, ut, mi in F faut, fa in alamire: Quo utimur propter Euphoniam cantus, ac ad euitanda prohibita interualla. Duo sunt eius signa, b rotundum in in locis bmollaribus, et [sqb] quadratum uel # cancellatum in locis [sqb] duralibus, quorum illud fa, hoc uerò mi designat.
[f.C3r] Exemplum.
[Henricus Faber, Ad Musicam Practicam, f.C3r; text: TENOR. DISCANTVS. BASSVS.] [FABMUS1 04GF]
[f.C3v] CAPVT QVARTVM
de Mutatione.
Mutatio est uocis in uocem in eadem claue consona uariatio, quae propter uocum paucitatem et notularum pluralitatem inuenta est.
Quando enim in cantu, eo quòd sex tantum uoces nobis sunt, amplius ascendere uel descendere non possumus, tum necessario fit mutatio, et pro superiori uoce, inferior, et rursus pro inferiori superior uox recipienda est.
Regulae de Mutatione.
1. Mutatio fieri debet ascendendo per re, descendendo uerò per la. Cum autem hae uoces defecerint per uiciniores mutandum erit.
2. Diligenter obseruabis claues, in quibus mutationes fiunt. Nam in cantu duro mutamus tribus clauibus scilicet, a, e, et d
[Henricus Faber, Ad Musicam Practicam, f.C3v; text: In a et, e, d, sumimus, la, re, descendendo, ascendendo.] [FABMUS1 05GF]
[f.C4r] Exemplum.
[Henricus Faber, Ad Musicam Practicam, f. C4r; text: TENOR. DISCANTVS. BASSVS.] [FABMUS1 05GF]
[f.C4v] Aliud Exemplum in cantu Figurali.
[Henricus Faber, Ad Musicam Practicam, f.C4v; text: TENOR. DISCANTVS. BASSVS.] [FABMUS1 06GF]
[f.D1r] [Henricus Faber, Ad Musicam Practicam, f.D1r; text: ALTVS.] [FABMUS1 07GF]
[f.D1v] In cantu autem molli similiter tribus clauibus mutamus, scilicet, d, a et g.
[Henricus Faber, Ad Musicam Practicam, f.D1v,1; text: In d et, a, g, sumimus, la descendendo, re ascendendo] [FABMUS1 07GF]
Exemplum.
[Henricus Faber, Ad Musicam Practicam, f.D1v,2; text: TENOR.] [FABMUS1 08GF]
[f.D2r] [Henricus Faber, Ad Musicam Practicam, f.D2r; text: DISCANTVS. BASSVS.] [FABMUS1 08GF]
[f.D2v] Aliud Exemplum.
[Henricus Faber, Ad Musicam Practicam, f.D2v; text: TENOR. DISCANTVS.] [FABMUS1 09GF]
[f.D3r] [Henricus Faber, Ad Musicam Practicam, f.D3r; text: BASSVS. ALTVS.] [FABMUS1 10GF]
[f.D3v] In cantu naturali prosus nulla fit mutatio, quia perpetuo in sex uocibus Musicalibus uersatur, ac eas neque ascendendo neque descendendo transgreditur.
Mutationes, quae in cantu ficto fiunt, nullius sunt ferè laboris, si tantum hanc regulam obseruaueris, quae prioribus quoque conuenit. In tertia ante fa, debet mutatio inchoari, ascendendo quidem in re, descendendo uero in la. Vbi autem mi uel fa cantandum sit, praescriptio b rotundi siue [sqb] quadri ostendit.
Exemplum cantus Ficti bmollaris.
[Henricus Faber, Ad Musicam Practicam, f.D3v; text: TENOR.] [FABMUS1 11GF]
[f.D4r] [Henricus Faber, Ad Musicam Practicam, f.D4r; text: DISCANTVS, BASSVS.] [FABMUS1 11GF]
[f.D4v] Exemplum cantus Ficti [sqb] duri.
[Henricus Faber, Ad Musicam Practicam, f.D4v; text: TENOR. DISCANTVS.] [FABMUS1 12GF]
[f.E1r] [Henricus Faber, Ad Musicam Practicam, f.E1r; text: PASSVS.] [FABMUS1 12GF]
In canticis primi et secundi toni, quando supra la unica tantum uox ponitur, ea canenda est per fa sine mutatione.
[f.E1v] [Henricus Faber, Ad Musicam Practicam, f.E1v; text: TENOR. DISCANTVS. BASSVS.] [FABMUS1 13GF]
[f.E2r] CAPVT QVINTVM
de Figuris
Figura est signum quod uel uoce profertur, uel silentio mensuratur. Ex qua definitione patet figuram diuidi in notas et pausas.
Nota est character modulaminis lineae uel linearum interuallo asscriptus, qui cantus intensionem aut remissionem designat.
Nota est duplex
Choralis et Figuralis. Aliae enim notae pinguntur in Cantilenis, quibus quotidie in choro utimur, Aliae in figurali cantu, quae forma et ipsa mensura inter se differunt. Atque hae utriusque cantus notulae in simplices et ligatas diuiduntur.
Simplex nota est quae nulli adhaeret.
[Henricus Faber, Ad Musicam Practicam, f.E2r,1] [FABMUS1 14GF]
Ligata uero est, quae alteri continue iungitur. ut
[Henricus Faber, Ad Musicam Practicam, f.E2r,2] [FABMUS1 14GF]
Obiter hoc loco sciant pueri, receptum esse à neotericis Musicis, quòd in cantilenis choralibus, quando diuersae uoces iustam harmoniam conficiunt, haec nota [S] uel [Scd] pro semibreui [Sv], et deinde recipies uirgulam sic [Scd,M], pro minima [Mv,Svcd] ponitur.
Simplicium notarum in cantu Figurali octo [f.E2v] sunt species, quae ualore ac figuris inuicem differunt. Vna enim aliter pingitur atque profertur, quàm alia. Nec sunt eiusdem ualoris, ut Chorales notulae, sed iam corripiuntur, iam producuntur iuxta signorum et figurarum uarietatem. Quarum nomina haec sunt.
[Henricus Faber, Ad Musicam Practicam, f.E2v; text: Maxima, Longa, Breuis, Semibreuis, Minima, Semiminima, Fusa, Semifusa, quae tali figura pingitur. et in his signis Crv, C2, CL, 8,4,2,1, ualet semi tactibus. 16, tactu minore mensurantur.] [FABMUS1 14GF]
Hunc communem notarum ualorem ideo adijcere libuit, ut significarem prius tyrones diligenter exercendos esse in cantilenis, quibus haec usitatissima signa praefixa sunt: quàm illa grauiora de gradibus [f.E3r] praecepta aggrediantur, ubi figurae subinde aliam quantitatem accipiunt, pro signorum diuersitate. Nam quando puer illi simplicitati cantus non bene assueuerit, ea quae sequentur, et ad quandam Musices perfectionem pertinent, quia difficiliora apparebunt, aut prorsus abijciet, aut certè contemnet.
Regulae generales de notis simplicibus.
1. Idem est in notis simplicibus, cum cauda sursum uel deorsum trahitur, hoc modo. [Lv,Bvcsdx,Svcd,Mv]
Punctus à tergo notulis asscriptus, dimidio eas ualore adhuc auget, ut [MXv,pt,Lv,pt,Bv,pt,Sv,pt,Svcd,pt]
Figura duabus descripta caudis, nullam habere putatur [Bvcsdxcddx,Svcscd]
Item quando uirgula per caudam ducitur, ut [Bvcssn,Mv]
[f.E3v] Exemplum simplicium figurarum.
[Henricus Faber, Ad Musicam Practicam, f.E3v; text: TENOR. DISCANTVS.] [FABMUS1 15GF]
[f.E4r] [Henricus Faber, Ad Musicam Practicam, f.E4r; text: BASSVS.] [FABMUS1 15GF]
[f.E4v] Aliud exemplum de figuris simplicibus, quauor uocum.
[Henricus Faber, Ad Musicam Practicam, f.E4v; text: TENOR. DISCANTVS. BASSVS.] [FABMUS1 16GF]
[f.F1r] [Henricus Faber, Ad Musicam Practicam, f.F1r; text: ALTVS.] [FABMUS1 17GF]
[f.F1v] De Ligaturis.
Ligatura dicitur, cum duae uel plures simplices notae, per uirgulam in dextra uel sinistra parte coniunguntur. Atque eam inuentam putant propter textus applicationem, ut ad unam sillabam plures notae proferantur.
Notae ligabiles sunt tantum quatuor, Maxima, Longa, Breuis, et Semibreuis, quarum quaelibet (maxima tamen excepta) duplici figura scribitur: Recta et Obliqua.
Recta, quando notae sunt quadratae [Lig2va,Lig3vcssnda]
Obliqua, quando notae transuerso corpore scribuntur [Lig2vod,Lig2voa]
Notae ligabiles sunt triplices.
Initiales Mediae et Finales
Initialis est prima nota quae ligaturam claudit, Media dicitur quaelibet nota inter primam et ultimam posita. De quibus singulis nunc proponendae sunt regulae. Sed retinebo uersiculos in schola usitatos, quia facilius ediscuntur, et deinde ternatius inhaerent memoriae.
De Initialibus.
1. Prima carens cauda fit longa cadente secunda [Lig2vod,Lig2vod]
2. Prima carens cauda breuis est scandente secunda [Lig2va,Lig2voa,Lig3vdoa]
3. Estqué breuis caudam si laeua parte remittit [Lig2vcdsnod,Lig2vcdsnd,Lig2vcdsnoa]
[f.F2r] 4. Semibreuis fertur sursum si duxerit illam unà cum proxima sequente. [Lig2vcssna,Lig2vcssnod,Lig2vcssna,Lig2vcssnoa]
De medijs datur regula una.
Quaelibet è medio breuis est, una excipienda, scilicet, sequens initialem quae in sinistro latere caudam sursum protendit. [Lig5vaaoda,Lig3vcssnaa,Lig3vcssnoda]
De ultimis tres traduutur, regulae.
1. Vltima conscendens breuis est quaecumque ligata [Lig3vaa,Lig3voda]
2. Vltima dependens quadrangula sit tibi longa
[Lig2vd,Lig2vcdsnd,Lig3vcssnoad]
3. Est obliqua breuis semper finalis habenda [Lig2vcssnod,Lig2voa]
Exceptio quae ad singulas has regulas recitanda est, Excipitur caudam tollens ex parte sinistra. [Lig2vcssna,Lig2vcssnod,Lig2cssnoa,Lig2vcssnd]
Regula generales de Ligaturis
1. Maxima et Longae ex dextris caudis, quae ei sunt proprie, in ligaturis facile cognoscuntur [Lig2vMXd,Lig2vaMX,Lig2vLacddx,Lv]
2. Ligatae notulae perinde atque simplices, iuxta signorum diuersitatem, subinde aliam quantitatem accipiunt, hahentqué alia accidentia communia imperfectionem, et alterationem.
[f.F2v] Exemplum.
[Henricus Faber, Ad Musicam Practicam, f.F2v; text: TENOR. DISCANTVS.] [FABMUS1 18GF]
[f.F3r] [Henricus Faber, Ad Musicam Practicam, f.F3r; text: BASSVS] [FABMUS1 18GF]
Aliud exemplum de Ligaturis
quatuor uocum.
[f.F3v] [Henricus Faber, Ad Musicam Practicam, f.F3v; text: TENOR. DISCANTVS.] [FABMUS1 19GF]
[f.F4r] [Henricus Faber, Ad Musicam Practicam, f.F4r; text: BASSVS.] [FABMUS1 20GF]
[f.F4v] De Pausis.
Pausa, ut franchinus definit, est figura artificiosam à cantu desistentiam demonstrans. Fit autem pausa, quando uirgula per lineas et spacia trahitur, atque indicat, tot tactus quot ipsa ualet silentio esse mensurandos. Et propter anhelitus refectionem, ne spiritus cantanti deficiat, et propter dulcedinem cantus, praecipuè pausas inuentas esse constat. Nam sicut canendo notulis, ita et tacendo pausis utimur. Singulae enim notae, praeter maximam, peculiares habent pausas, quibus ualore correspondent,
[Henricus Faber, Ad Musicam Practicam, f.F4v; text: Haec pausa aequiualet] [FABMUS1 22GF]
Pausa omnes lineas transcendens dicitur pausa modi maioris uel maximae. Sed nullum habet usum, [f.G1r] praeterquam in fine cantus posita, omnes uoces simul cessare significat. [;; on staff5]
Pausa uerò, quae tria spacia occupat, quartamqué lineam contingit, dicitur modalis, quia tantum in modo minore perfecto, quem etiam indicat, ponitur, et ualet longa perfecta. [LP,LP,LP on staff5]
Est et pausa quae generalis dicitur, quando hemiciclus cum puncto, supra uel infra notas scribitur, hoc modo.
[Henricus Faber, Ad Musicam Practicam, f.G1r] [FABMUS1 22GF]
Sed nihil cum ualore commune habet, tantum cessationem omnibus uocibus inducit.
Regula.
Pausae per omnia suis notis aequiualent, praeterquàm quòd alterationem et imperfectionem non admittunt.
Exemplum:
[f.G1v] [Henricus Faber, Ad Musicam Practicam, f.G1v; text: TENOR. DISCANTVS. BASSVS.] [FABMUS1 21GF]
[f.G2r] [Henricus Faber, Ad Musicam Practicam, f.G2r; text: ALTVS.] [FABMUS1 22GF]
[f.G2v] CAPVT SEXTVM
de Syncopatione.
Etsi haec de Syncopatione praecepta alio loco tradi solent: tamen statim figurarum tractationi libuit subiungere, et hoc ideo, cum ualde frequens eius usus existat, ut admonerentur pueri, summa cum diligentia obseruandum esse, quando inter cantandum maiores notulae minoribus contra tactum immiscentur, ne propter reciprocum illum motum se oberasse putantes à cantu desistant: sed potius pergant, redibunt enim palò post in uiam, si cantilena mendis carebit. Puto tamen me satis excusatum iri bonis (maleuolorum enim uoculas non curo) cum aliquid interdum contra communem ordinem immuto, eò quòd uulgaria canendi praecepta pro pueris, in unum cumulum congerere studeo, ne procul ea quaerere cogantur. Est autem Syncopatio, reductio minoris notulae ultra maiores ad aequalem cui connumeratur.
Regula.
Minima nota ultra pausam breuem non debet transferri, ultra semibreuem rarò. Similiter et semibreuis ultra pausam breuem rarò, nunquam ultra pausam longae reducenda est. Haec regula docet quomodo scribendae sint pausae, ne propter nimis longas syncopationes notarum ultra pausas, difficiliores reddantur cantilenae. Et [f.G3r] quia erudisti Symphonistae ad maiorem tactum suas condunt cantilenas, cura adhibenda est, ut pausae ad tactus aequalitatem accommodentur. Quamuis hoc exile quiddam uideatur: tamen monendum duxi, ut accurate caueant tyrones, ne in exscribendis canticis à recta ratione discedant, aut putent liberum esse cuique pingere pausas quomodo uelit, quemadmodum multi nunc faciunt. Sed in exemplo id clarius patebit.
[Henricus Faber, Ad Musicam Practicam, f.G3r,1] [FABMUS1 23GF]
Hoc modo non sunt scribendae pausae, musices enim praecepta reclamant. At ita scriptae regulae conuenient.
[Henricus Faber, Ad Musicam Practicam, f.G3r,2; text: TENOR. DISCANTVS. BASSVS. ALTUS.] [FABMUS1 23GF]
[f.G3v] Nequé coniungendae sunt temere hae pausae in signis imperfectis, quod tamen ad indoctis saepe fit, quia referunt perfectorum graduum interna signa. Haec preceptoribus committo, qui copiosius explicabunt. De notis uerò minoribus ultra maiores reducendis, non potest certa regula tradi, sed tantum recepti Musici sunt imitandi, ex quorum canticis est obseruatum, minores notas ultra maiores propinquas usitatè, sed rorò admodum ultra remotam transferri, ut, duae aut plures semibreues saepe inter duas minimas collocantur, at minimam ultra breuem reduci rarissimè usu uenit, Sic de alijs quoque notis iudicato.
Exemplum.
[Henricus Faber, Ad Musicam Practicam, f.G3v; text: TENOR. DISCANTVS.] [FABMUS1 24GF]
[f.G4r] [Henricus Faber, Ad Musicam Practicam, f.G4r; text: BASSVS] [FABMUS1 24GF]
[f.G4v] Aliud exemplum quatuor uocum.
[Henricus Faber, Ad Musicam Practicam, f.G4v; TEXT: TENOR. DISCANTVS.] [FABMUS1 25GF]
[f.H1r] [Henricus Faber, Ad Musicam Practicam, f.H1r; text: BASSVS. ALTVS.] [FABMUS1 26GF]
[f.H1v] CAPVT SEPTIMVM
de clauis transpositione.
Transpositio est clauis signatae à propria sede, uel ad locum superiorem uel inferiorem remotio. Atque fit ideo, ut magnus notarum ascensus siue descensus paucis lineis compraehendi possit.
Regula.
Quantum clauis transposita à sede sua ascendit, tantum sequens nota à loco suo descendit. Et contra, quantum clauis descendit, tantum nota sequens ascendit. Sed obiter hoc loco scias, clauem secundum situm ascendere, aut descendere, notam uerò secundum melodiam. Clauis transpositionem etiam hac ratione facilimè depraehendes. Confer utrasque notas ante et post clauem transpositam locatas, et obserua in quibus ponantur clauibus, atque musicalis scala si bene tibi cognita fuerit, statim primo intuitu notarum inter se distantiam cognosces. Transponitur autem cantus plerumque non in medio, sed in principio, alicuius lineae, tum diligenter obseruandus est custos, ut uocant, qui monstrabit locum sequentis notae.
[f.H2r] Exemplum.
[Henricus Faber, Ad Musicam Practicam, f.H2r; text: TENOR. DISCANTVS. BASSVS.] [FABMUS1 27GF]
[F. H2v] Aliud exemplum in quatuor uocum.
[Henricus Faber, Ad Musicam Practicam, f.H2v; text: TENOR. DISCANTVS. BASSVS.] [FABMUS1 28GF]
[f.H3r] [Henricus Faber, Ad Musicam Practicam, f.H3r,1; text: ALTVS.] [FABMUS1 29GF]
CAPVT OCTAVVM
de interuallis.
Interuallum est magnitudo uocis duobus sonis circumscripta. Ex hac definitione unissonus excluditur, qui est interuallorum principium, quemadmodum unitas numerorum apud Arithmeticos. Dicitur autem unissonus quando eadem uox in eadem claue iterum atque iterum repetitur, ut
[Henricus Faber, Ad Musicam Practicam, f.H3r,2] [FABMUS1 29GF]
[f.H3v] Recensentur à Musicis nouem interualla usitata.
Tonus, Semitonium, Ditonus, Semiditonus, Diatessaron, Diapente, Semitonium cum diapente, Tonus cum diapente et diapason.
Tonus est à qualibet nota in proximam progressio uel regressio, tantum mi et fa demptis, ut
[Henricus Faber, Ad Musicam Practicam, f.H3v,1] [FABMUS1 29GF]
Semitonium est tonus imperfectus, atque fit ex mi ad fa proximum, et contra.
[Henricus Faber, Ad Musicam Practicam, f.H3v,2] [FABMUS1 29GF]
Ditonus est tertia perfecta duos in se tonos habens, cuius duae sunt species, ut mi et fa la.
[Henricus Faber, Ad Musicam Practicam, f.H3v,3] [FABMUS1 30GF]
Semiditonus est tertia imperfecta ex tono et semitonio conflata, et similiter duas habet species, re fa, mi sol
[Henricus Faber, Ad Musicam Practicam, f.H3v,4] [FABMUS1 30GF]
Diatessaron est distantia uocum per quartam, constans duobus tonis et semitonio, eius species sunt tres ut fa, re sol, mi la,
[f.H4r] [Henricus Faber, Ad Musicam Practicam, f.H4r,1] [FABMUS1 30GF]
Diapente est saltus à uoce in uocem per quintam, fitqué ex tribus tonis, et semitonio, cuius quatuor sunt species, ut sol, re la, mi mi, fa fa
[Henricus Faber, Ad Musicam Practicam, f.H4r,2] [FABMUS1 30GF]
Semitonium cum diapente est sexta imperfecta, quae tribus tonis et duobus semitonijs constituitur.
[Henricus Faber, Ad Musicam Practicam, f.H4r,3] [FABMUS1 30GF]
Tonus cum diapente est perfecta, quae continet quatuor tonos et unum semitonium, ut
[Henricus Faber, Ad Musicam Practicam, f.H4r,4] [FABMUS1 30GF]
Diapason est interuallum, quod ab una uoce inchoat saltumqué facit ad octauam, et omnia uocum interualla in se complectitur. Recipit, quinque tonos et duo semitonia, cuius species sunt septem. Nam à qualibet litera uel claue in sibi similem est diapason.
[Henricus Faber, Ad Musicam Practicam, f.H4r,5] [FABMUS1 30GF]
His nunc addam exercitij causa usitatam in scholis cantilenam. Ter trini sunt modi et caetera quae, ut Pontifex ait, ad dinoscendas omnes canendi uarietates adeo utilis est, ut pueris quàm facilimum ad musicam accessum faciat.
[f.H4v] [Henricus Faber, Ad Musicam Practicam, f.H4v; text: Ter trini sunt modi, quibus omnis cantilena contexitur, scilicet, unissonus, Semitonium, Tonus, Semiditonus, Ditonus, Diatessaron, Diapente, Semitonium cum diapente, Tonus cum diapente, adhaec sonus Diapason Si quem delectat eius, hunc modum esse cognocat. Cumque tam paucis modulis tota harmonia formetur, utilissimum est eas alte memoriae commendare, nec] [FABMUS1 31GF]
[f.I1r] [Henricus Faber, Ad Musicam Practicam, f.I1r; text: prius ab huiusmodi studio quiescere, donec uocum interuallis agnitis, harmoniae totius facilime queat appraehendere noticiam. Euouae.] [FABMUS1 32GF]
Sunt et aliae uocum distantiae, uidelicet, septimae, nonae, decimae, et duodecimae, quae cum rarò in canendo usu ueniant, atque etiam ex superioribus componantur, non solent à Musicis referri in numerum interuallorum. Nam tertia ad diapente addita constituit septimam. Tonus aut semitonium cum diapason producit nonam. Ad eundem modum adde tertiam ad diapason, fiet decima, item quintam, erit duodecima. Sed haec magis usu, quàm regula discuntur, Annumerant etiam interuallis disdiapason, non quòd in canendo utamur, sed quòd humanae uocis terminus existat. Nam ueteres cum iudicarent ultra disdiapason aurium iudicium obtundi, harmoniae certos limites praescripserunt, quos neque hodie cautè agentes temere transiliunt.
[f.I1v] Restant adhuc prohibita interualla tria, de quibus paucula haec subijciemus.
Tritonus { { quarta }
Semidiapente { dicitur { quinta } de mi ad fa
Semidiapason { { octaua }
Et dicuntur prohibita seu inusitata interualla, quia quemadmodum in plano et mensurato cantu, ita etiam in compositione locum non habent, quia prorsus laedunt ac uitiant Symphoniam. Cum autem in canticis occurrunt, semper prior uox repetenda est, nisi in figurali cantu pausae interponantur.
CAPVT NONVM DE TONIS.
Tonus est certa regula, secundum quam cursus et melodia cuiuslibet concentus in principio, medio et fine formatur, Sunt autem octo toni, qui in autentos et Plagales diuiduntur.
Autenti dicuntur, qui sunt de numero impari, ut primus 3.5.7. et maiorem ascendendi potestatem habent quàm plagales. Nam cantiones eorum supra finalem clauem ad diapason intenduntur, infra uerò tantum remittuntur ad tonum. Putant autem eos inde [authentas] dictos, quasi principes et duces, quòd primum inuenti, et deinde plurimum apud Grecos in usu fuerint, atque maiorem uim habeant mouendi affectus.
Plagales dicuntur qui obliquo modo incedunt, et magis in grauibus uersantur. Harmoniae namque eorum [f.I2r] à finalibus ad diapente tantum consurgunt, et ad diatessaron descendunt. Sunt autem reliqui de numero pari, secundus, 4, 6, 8. Appellantur etiam collaterales, et comites, quia à recentioribus Musicis sunt additi prioribus tonis, ne harmonia esset confusa ac dissona, sed ut grauia et alta cantica discernerentur, ascensum autento, descensum uero plagali tribuerunt, Ideo etiam ijsdem utuntur clauibus finalibus. Obiter hoc quoque obseruabis, plagalium cantilenas magis animi affectus lenire quàm ciere.
{ Principio
Toni cognoscuntur tripliciter { Medio et
{ Fine
Principio. Nam omnis cantus statim circa initium supra finalem clauem scandens ad quintam, autentus est. Qui uerò ad diapente non intenditur, aut statim descendit, plagalibus annumeratur. Breuiter cantilenarum principia ita se habent. Autenti omnes assurgunt ad quintam praeter tertium, qui sextam admittit. Plagales autem secundi et sexti toni, sua initia intendunt tantum ad tertias, Quarti et octaui ad quartas.
Medio cognoscuntur toni duobus modis. Ambitu seu cursu et repercussione.
Ambitus est certa regula significans quantum cantilenae intendi ac remitti debeant à suis finalibus. Quisque autem tonorum diapason suo ambitu [f.I2v] complectitur. In sublimi octauam suam absoluens est autentus. Sed qui in diapente sursum et in diatessaron deorsum octauam suam constituit Plagalis dicitur. Neque hoc praetereundum est, his etiam octauis nonnunquam infra et supra tonos addi. Sed ne haec additio necessario fieri putetur, Musicorum licentias appellant.
Repercussio est proprium cuiusque toni interuallum, quod sepe repetit. Et sunt octo repercussiones, quae à uoce finali incipientes, atque sursum tendentes, ad eam quoque redeunt.
[Henricus Faber, Ad Musicam Practicam, f.I2v,1; text: Primi, Secundi, Tertij, Quarti, Quinti, Sexti, Septimi, Octaui, est, ut, re, mi, fa, sol, la, per sextam, per quintam] [FABMUS1 32GF]
In fine cogoscuntur toni ex clauibus finalibus, quae inde nomen sortitae sunt, quod omnis cantus regularis in his habeat finem.
[Henricus Faber, Ad Musicam Practicam, f.I2v,2; text: Nam omnis cantus exiens in, G, F, E, D, est, septimi, quinti, tertij, primi, uel, octaui, sexti, quarti, secundi, toni.] [FABMUS1 32GF]
[f.I3r] In cognitione toni pracipuè obseruabis finem, non aliter ac in grauibus huius uitae negotijs exitum solent considerare prudentes. Vnde tritum hoc prouerbium hodie in ore est omnibus: In fine uidetur cuius toni. Et Guido dicit. Omnis laus in fine canitur. Principium enim et crursus cantilenae ei atribuuntur tono, in cuius claue fit finis. Quia uerò autentus et plagalis eandem occupant sedem, adhuc in dubio est animus, ad quem tonum carmen sit referendum. Sed ut ille scrupulus quoque eximatur, diligenter considera ambitum, is te certiorem faciet, cuinam tono citra ambiguitatem asscribas cantilenam.
De Tonorum transpositione.
Cantio non terminata dictis clauibus, sed alium possidens finem, irregularis uel transposita uocatur. Interdum enim cantilenae à Symphonistis pro arbitrio uel ad quartam uel ad quintam eleuantur, ne inferior uox extra scalam expatietur, sed potius intra praescriptos terminos maneat. Scias autem tonos ad quartam transpositos esse bmolles, ad quintam [sqb] duralis, et septimum cum octauo non posse transponi ad quintam, licet etiam raro quartam admittant. Neque est quòd de tonis tranpositarum cantilenarum multum angaris, cum eos sine negotio depraehendere [f.I3v] possis, tantum quatuor uocibus finalibus diligenter obseruatis, re, mi, fa, sol. Nam omnis cantus siue regularis siue transpositus, exiens in re, est primi uel secundi toni, in mi, tertij uel quarti, in fa, quinti uel sexti, in sol, septimi uel octaui.
De tono mixto.
Tonus utrumque ambitum, utpote epidiapason cum subdiatessaron, complectens, mixtus nuncupari solet, quia confusio fit duorum tonorum in una cantilena, quae iam ad diapason autenti more eleuatur, iam infra quartam uel quintam, ut plagalis descendit. Sed illam tonorum commixtionem plerique Musici magis licentia quàm certa ratione à neotericis fieri clamitant, At in huiusmodi cantibus, etsi principij et repercussionis obseruatio nonnihil ad cognitionem certi toni facit: tamen precipuè finis considerandus erit. Si enim ex quinta in finalem descendunt, autenti sunt: sin uerò ex tertia uel quarta in finem scandunt, plagales dicuntur.
De tono neutrali uel imperfecto.
Neutralis tonus dicitur, qui cursu suo diapason non implet. Volunt enim Musici, ambitum non semper necessario absoluere octauam, cum cantilenarum ascensus uel descensus magis sit intelligendus de potentia quàm actu. Quod ueterum cantiones indicant, ex quibus multae ea sunt simplicitate, ut uix diapente cursu suo impleant. Significat autem repercussio [f.I4r] ad quem potissimum declinent tonum. Si uerò absque repercussione certa cantilena erit, tum hac regula utere. Plures notulae supra sedem clauis finalis, quàm infra dispositae, autentum designant tonum, sed quando cantus magis in inferioribus uersatur, plagalis esto.
De tonorum tropis.
Tropus est breuis melodia in cuiusque toni repercussione incipiens, quae singulis psalmorum uersibus in fine adhibetur. Et significatur post Antiphonarum finem per dictionem Euouae, quae omissis consonantibus, seculoum Amen sonat. Habet autem unusquisque tonorum suum proprium tropum, ut sequitur.
[Henricus Faber, Ad Musicam Practicam, f.I4r; text: Primi, Secundi, Tertij, Quarti, Quinti, Sexti, Septimi, Octaui.] [FABMUS1 33GF]
[f.I4v] Restat adhuc tropus qui peregrinus uocatur, eo quò in concentu rarus admodum ac peregrinus sit quia non nisi ad Psalmum In exitu Israhel, eiusque Antiphoniam Nos qui uiuimus et caetera decantatur.
[Henricus Faber, Ad Musicam Practicam, f.I4v] [FABMUS1 33GF]
Differentiae de tonorum essentia non sunt, sed fortasse ideo excogitatae, ut in diuersis tonorum initijs, facilius cantica incipiantur. Quare non opus est multa de eis praecepta scribere, cum subinde uarient atque finibus Antiphonarum subiungantur. Ego tamen malim simplicibus tonis uti, quàm stultam consuetudinem ratione carentem imitari.
De intonatione Psalmorum.
Absolutis praeceptis, quae de tonorum cognitione necessaria uidebantur, pauca nunc quoque, ut in hac re Musicae studiosis etiam inseruiatur, de intonatione addam, quae hoc loco commodè omitti non poterant. Igitur breuibus aliquot regulis, totum hoc complectar negotium.
1. Circa initium cantus primum uide quae clauis finem imponat carmini. Deinde diligenter considerabis tonum, eo enim cognito reliqua facilè assequi poteris.
Autentorum cantilenas profunde, Plagalium acute, Mixtorum uerò, mediocriter incipere studeas. Nam hoc praecepto non benè obseruato, saepissime [f.K1r] uox uel propter nimiam carminis intensionem deficiet, uel propter profunditatem euanescet.
3. Discerne Psalmos, duplices enim sunt. Minores dicuntur Dauidis Psalmi et cantia ueteris testamenti. Maiores sunt ex Euangelio sumpti uidelicet. Benedictus, Magnificat et Nunc dimittis.
4. Psalmi maiores cum ascensu, minores uerò aliquot notis in unisono positis, inchoantur.
5. Primus et sextus. Item secundus et octauus aequaliter incipiuntur. Ideo post medium uidebis, ne à uero deflectas, quia facilimè, praesertim ab incautis, ea in re committitur error.
6. In Psalmis minoribus, quando medium definit in dictiones indeclinabiles, monosyllabicas, hebraeas atque barbaras, tum ultima eius nota eleuari solet.
[Henricus Faber, Ad Musicam Practicam, f.K1r; text: Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo altissime. Deus iudicium tuum regi da. Magnificat anima mea Dominum. Quam bonus Israhel Deus, his qui certo sunt corde.] [FABMUS1 33GF]
[f.K1v] [Henricus Faber, Ad Musicam Practicam, f.K1v; text: In conuertendo dominus captiuitatem Syon. Magnificat anima mea dominum. Dixit dominus domino meo sede á dextris meis. Credidi propter quod locutus sum Magnificat anima mea dominum. Laudate Pueri dominum, laudate nomen domini. Memento domine Dauid. Magnificat anima mea dominum. Ecce nunc benedicite domino, omnes serui Domini. Domine probasti me et cognouisti me. Magnificat anima mea dominum. Laudate nomen domini] [FABMUS1 34GF]
[f.K2r] [Henricus Faber, Ad Musicam Practicam, f.K2r; text: laudati serui Dominum. Si non proposuero Iherusalem. Magnificat anima mea dominum. Lauda Hierusalem dominum, lauda Deum tuum Syon. Exaltabo te Deus meus rex. Magnificat anima mea dominum. Laudate dominum de coelis, laudate eum in excelsis. Memor] [FABMUS1 35GF]
[f.K2v] [Henricus Faber, Ad Musicam Practicam, f.K2v; text: esto Domine filiorum Edom. Magnificat anima mea dominum. In exitu israel de Aegypto domus Iacob de populo barbaro. Adijciat dominus super uos, super uos est super filios uestros.] [FABMUS1 36GF]
De modo legendi choraliter.
Priusque de tonis tractationem absoluo, etiam modum legendi choraliter, quo pueri in nostro templo adhuc utuntur, tanquam corollarium quoddam adijtiam. Plura autem ea de re scire cupiens, legat Ornitoparchum, qui satis copiose totum hoc negotium tractauit. Quia uerò haec legendi ratio in cognitione accentus atque punctorum obseruatione consistit, paucis ea explicabimus. Accentus Musicus est melodia, qua aliae dictionum syllabae ritè attolluntur, aliae deprimuntur.
{ Grauis et
Et est duplex {
{ Acutus
[f.K3r] Grauis dicitur, qui finales syllabas deprimit. Cuius duae sunt species. Aliquando enim ad quintam syllabarum fit depressio, atque propriè grauis dicitur. Aliquando uerò ad tertiam, tunc melius accentus appellatur.
Acutus est, quo finales syllabae ritè eleuantur. Atque fit dupliciter, Interdum enim finalis syllaba ad locum sui descensus reducitur, tum uerè acutus dicitur. Interdum uerò non ad priorem descensus locum, sed infra secundam leuatur, tunc moderatum uocant accentum.
[Henricus Faber, Ad Musicam Practicam, f.K3r; text: Illa autem quae sursum est Ierusalem, libera est, qua est mater nostra. Sicut scriptum est: Laetare sterilis quae non paris, erumpe et clama quae non parturis quia plures filii desertae sunt, quám eius quae habet uirum.] [FABMUS1 36GF]
[f.K3v] Accentum proximè nunc sequuntur paucae quaedam regulae, quae docent quomodo accentus ad puncta accommodantur. Quibus obseruatis breuiter et haec legendi ratio tibi omnino perspecta erit.
2. Commata, quando singulis uerbis constant, tantum distinctè cum aliqua mora in unissono leguntur. Si uerò ex compluribus dictionibus conflantur, medium designat, accentum qui per tertiam descendit.
[Henricus Faber, Ad Musicam Practicam, f.K3v,1; text: Fructus autem spiritus est, charitas, gaudium, pax, patientia, bonitas, fides, mansuetudo, continentia. Gaudeo igitur in uobis, sed uolo uos sapientes esse in bono, et simplices in malo.] [FABMUS1 37GF]
2. Punctus interrogatiuus ultimam syllabam dictionis cui iungitur, acuto accentu proferendum demonstrat.
[Henricus Faber, Ad Musicam Practicam, f.K3v,2; text: Quis infirmatur et ego non infirmor? Quis] [FABMUS1 37GF]
[f.K4r] [Henricus Faber, Ad Musicam Practicam, f.K4r,1; text: scandalisatur et ego non oror?] [FABMUS1 37GF]
3. Colon et Periodus repraesentant grauem accentum.
[Henricus Faber, Ad Musicam Practicam, f.K4r,2; text: Si quid patimini propter iustitiam beati eritis. Timorem autem eorum ne timueritis, neque conturbemini.] [FABMUS1 37GF]
4. Omnis dictio monosyllaba, item Hebraea, Graeca, Barbara, latinam declinationem non admittens, in fine sententiae posita, acuto accentu profertur. Cum autem nondum est absoluta sententia, moderatum habet accentum. Hinc tamn excipiuntur coniunctiones encliticae, que ne, ue, habent enim accentum grauem.
[Henricus Faber, Ad Musicam Practicam, f.K4r,3; text: Surge illuminare Iherusalem, quia gloria domini super te orta est.] [FABMUS1 38GF]
[f.K4v] Finalis autem clausula, qua talis lectio finitur haec est exemplum
[Henricus Faber, Ad Musicam Practicam, f.K4v,1] [FABMUS1 38GF]
Vsum uerò huius rei sequens ex declarabit.
[Henricus Faber, Ad Musicam Practicam, f.K4v,2; text: Lectio beati Pauli apostoli ad Romanos tertio. Vbi est gloriatio tua? exclusa est, Per quam legem? factorum? non, sed per legem fidei Arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibus legis. An Iudeorum Deus tantum? nonne et gentium? Imo et gentium. Quoniam quidem unus Deus est qui iustificat circumcisionem ex fide, et praeputium per fidem.] [FABMUS1 38GF]
[f.L1r] CAPVT VLTIMVM
de solmisatione.
Sequens caput nihil aliud est, ac summaria repetitio eorum quae huc usque tradita sunt. Docet enim manuductionem ad praxin, quomodo scilicet tyrones cantaturi, prioribus praeceptis uti debeant. Est autem solmisatio, cantus per certas uoces expressio, in qua clauium series, cantusqué proprietas seruatur. De qua sequentia praecepta diligenter notanda sunt.
Primo, scalam, id est, clauium seriem exacte scias oportet, deinde quo in loco clauis signata scripta sit uide, atque ab ea numera usque ad notam intialem infra uel supra positam. Quando cantus ascendit, inferior uox illius clauis sumenda est, quando descendit superiorem sume.
Secundo, cantus naturam inquire, quae ex toni cognitione in cantu chorali dijudicatur. Omnes enim toni regulares sunt [sqb] durales, id est, mi in b claue habent, praeter quintum et sextum, qui bmollares existunt. Irregulares autem per quintam transpositi duri sunt, per quartam bmolles, At in cantu Figurali, minori cum negotio perspicies mi ne an fa in regione b sit cantandum, Si nulla in claue B est signatura, semper mi cantabis. Si uero b rotundum ponitur, uocem fa cantandam demonstrat. Ideo autem b clauis diligenter prae caeteris obseruanda est, quia duri mollisqué cantus existit magistra.
[f.L1v] Tertio, Regulas mutationum supra traditas, memoria teneas, quòd in cantus ascensu superior uox in inferiorem: In descensu uero, inferior in superiorem certis quibusdam clauibus mutetur.
Quarto, Considera cantilenae remissionem et intensionem, atque ita incipe cantum, ut naturali uoce assequi possis. Obserua quoque figuras, quae monstrabunt, quantum uox produci aut corripi debeat, et quando sit tacendum. Sed de figurarum ualore plura in secunda parte sum dicturus.
Haec ferè, ut mihi uidetur, sunt communiora canendi praecepta, quae ideo separaui à sequentibus, ut ostenderem pueris ordinem, quo in discenda Musica uterentur, Primum enim uulgaria haec principia imbecilliori aetati proponi conuenit, atque ijs degustatis assidua addatur exercitatio, ita tandem fiet, ut ad difficiliora, in quibus artis huius absoluto consistit, quasi sternatur uia. Quare circa finem iterum adhortabor iuuentutem, ut haec Musicae rudimenta usu quotidiano familiaria sibi faciat. Nam quò melius ea cognita fuerint. eò etiam facilius reliqua addiscentur.
SEQVITVR ALTERA
Musice Pars.