This is a multipart text Previous part Next part
Actions |
---|
[65] Henrichi Loriti Glareani, Patritij Claronensis apud Heluetios, Dodecachordi, Liber II.
Quo pacto uere Modorum discrimen sumendum, Caput I.
HACTENVS omnia, quae uisa sunt necessaria, huius scientiae principia, partim quae Theoricen, partim quae Practicen attingebant, breuiter atque, ut puto, dilucide enarrauimus. Restat nunc pars laboris nostri altior atque sublimior explicanda, quae uelut promissionis scopus, et huius molestae nauigationis portus uideri debet. Nempe de duodecim priscorum musicorum Modis, ut dignam tractationem nostrae aetatis hominibus ostendamus, doceamusque, non temere initio horum librorum dodecachordon hanc commentationem a nobis appellatam. Multis sane eruditis uiris hac tempestate [paradoxon] uisum est, cum de duodecim Modis a nobis fieret mentio. Qui ipsi octo duntaxat norant, alij etiam tres sufficere clamitabant, ut, re, mi, quemadmodum ludionum uulgus habet, eiusque opinionis praeter Athenaeum afferebant authorem non hercle malum Porphyrionem super Horatium duobus id locis docentem. Verum enimuero, non fraudabuntur digna responsione, simul atque eam rem tractare postea coeperimus. Hoc potius mecum merito quis mirari poterit, qui fiat, cum plures sibi uideantur egregij musici, caeterum rogati quo pacto ipsi Modos discriminent, ne unum quidem uerbum respondere digne queant. Nam quod alij propter finalem clauem, alij propter uarias diapente species separatos contendunt, non satis faciunt cordato Lectori. Finalis enim clauis postea inuenta est, nec semper eodem seruata modo, ut usus conuincit, et nos priore libro capite 12. satis clare ostendimus. Et duorum Modorum eadem finalis clauis, communisque diapente idem redarguunt. Quare necessarium est, ut altiora hac de re ueritatis uestigia inquiramus. Modi igitur musici quas Graeci harmonias (ut Plato libro 3. de re publica) uocant, non aliter distinguuntur, atque ipsae septem diapason species ex quibus constituuntur. Diapason autem species sumuntur ex uario hemitoniorum loco, quod et ipsum superiore uolumine capite 8. de omnibus consonantiarum speciebus ex Boethio docuimus. In diatessaron enim consonantia, cum sint quatuor chordae, et tria interstitia, tria semitoniorum [66] loca cum binis tonis eueniunt. In diapente quinque nerui, quatuor interualla, quatuor item hemitoniorum loca efficiunt, cum ternis tonis. Denique in diapason cum sint octo Phthongi siue uoces, ac septem interualla, septies bina hemitonia, cum quinis tonis loca uariant, tanta uis est hemitoniorum minorum in diatonico. Quare non parum errant qui octauum nostrum Modum a primo separant natura, cum eadem sit utriusque Modi diapason species, uidelicet quarta. Sed id postea clarius.
Quid systema, quae Modorum nomina, qui cuique diapason speciei Modus aptandus, Caput. II.
VEteres igitur Graeci eosdem et tropos et systemata, et harmonias: Latini et Modos et constitutiones uocabant. Boethius autem libro 4. capite 14. Constitutio (inquit) est, plenum ueluti modulaminis corpus ex consonantiarum coniunctione consistens. Quale est Diapason uel diapente, et diatessaron uel disdiapason. Est enim diapason constitutio a Proslambanomene in mesen, caeteris, quae sunt mediae, uocibus annumeratis. Vel a mese rursus in neten hyperbolaeon cum uocibus interiectis. Disdiapason autem a proslambanomene in neten hyperbolaeon, cum his quae in medio sunt interpositae, consyderatur. Si quis igitur septem diapason species quae sunt a proslambanomene ad paraneten hyperbolaeon (hoc est ab A, magno, ad g, paruum) totas faciat acutiores uel in grauius remittat, septem efficiet a proslambanomene in altum Modos, quorum nomina sunt haec: Hypodorius, Hypophrygius, Hypolydius, Dorius, Phrygius, Lydius, ac Mixolydius. Haec fere ex Boethio. Sed id latius explicandum est, a proslambanomene enim ad Mesen, hoc est in Guidonis scala ab A, ad a, Modus uocatur hypodorius, qui est omnium grauissimus. Rursus ex hypate hypaton in paramesen, hoc est a B, ad [sqb], Hypophrygius. Ex parhypate hypaton ad triten diezeugmenon, hoc est a C, ad c, Hypolydius. Ex lichano hypaton in paraneten diezeugmenon, id est, ex D, in d, Dorius. Ex hypate meson in neten diezeugmenon, hoc est, ex E, in e, Phrygius. Ex parhypate meson in triten hyperbolaeon, id est, ex F, in f, Lydius. Ex lychano meson in paraneten hyperbolaeon, hoc est, ex G, in g, Mixolydius. Hae sunt, quae totum negotium uersant, septem illae diapason species, quae tamen disdiapason, maximum in musicis systema, non implent, sed tono deficiunt. Quod Ptolemaeus uidens, a mese in neten hyperbolaeon, hoc est, ab a, ad [67] Aa, geminatum, systema, natura cum primo, quod hypodorij est, prorsus idem, adiecit, constituitque octauum Modum, ab Hypodorio nihil differentem, eum autem Hypermixolydium uocauit, atque totum systema disdiapason hoc pacto completum est. Sua uero cuiusuis Modi proslambanomene est infima chorda, sua item nete, suprema, de mese duplici statim sumus dicturi. Bini item Modi diapente habent communem. Est autem hic ordo absque synemmenon tetrachordo simplex ac uniformis. Neque ulla omnino est cantilena quae non in aliquam istorum Modorum formulam cadat. Cantilenae enim quae hodie synemmenon tetrachordon cum mesis iungunt, olim in tertia diapason specie a C, ad c, instituebantur, ut priore libro diximus.
Sed huius rei haec sit descriptio.
[Dodecachordon, 67; text: [Disdiapason], Systema maximum, Octo Modi Musici, Hypodorius, Hypophrygius, Hypolydius, Dorius, Phrygius, Lydius, mixolydius, Hypermixolydius, Systemata diapente binis modis communia, Nete Hypermixolydij. Nete Mixolydij. Nete Lydij. Nete Pphrygij. Nete Dorij. Nete Hypolydij. Nete Hypophrygij. Nete Hypodorij. Proslambanomene Hypermixolydij. Proslambanomene Mixolydij. Proslambanomene Lydij. Proslambanomene Phrygij. Proslambanomene Dorij. Proslambanomene Hypolydij. Proslambanomene Hypophrygij, Proslambanomene Hypodorij. Tonus, Semitonium, A, B, C, D, E, F, G, a, b, c, d, e, f, g, Aa, Proslambanomene, Hypate hypaton, Parhypate hypaton, Lichanos hypaton, Hypate meson, Parhypate meson, Lichanos meson, [MESE], Parmese, Trite diezeugmenon, Paranete diezeugmenon, Nete diezeugmenon, Trite hyperbolaeon, Paranete hyperbolaeon, Nete hyperbolaeon] [GLADOD2 01GF]
[68] Ex hoc igitur typo plane apparent hemitoniorum loca in singulis diapason speciebus. Prima enim species Aa, quae hypodorij est, sua semitonia habet tum secundo, tum quinto loco. Secunda uero Bb, Hypophrygij, primo et quarto. Tertia Cc, Hypolydij, tertio ac septimo. Quarta Dd, Dorij, secundo ac sexto. Quinto, Ee, Phrygij, primo ac quinto. Sexta Ff, Lydij, quarto ac septimo. Septima Gg, Mixolydij tertio ac sexto, nec in diatonico plures dispositiones intra quatuordecim chordas inueniri possunt.
Quomodo ex connexione diatessaron ac diapente XXIIII diapason species fiant, e quibus XII reijciuntur, XII recipiuntur, Caput III.
SEd id quosdam mire angit, ac me quoque olim sollicitum habuit, quo pacto fieret, ut ex quatuor ac uiginti diapente ac diatessaron connexionibus (tot enim sunt, si quidem uel singulis diapente speciebus superne inferneque singulas diatessaron species, uel contra, singulis diatessaron speciebus superne inferneque singulas diapente species, utrunque enim fieri commode potest, connectemus) septem duntaxat nascantur diapason species. Quod ut Lectori luce clarius appareret, totum negocium sub occulos crassiore minerua posuimus, ut unico aspectu iudicium inde sumere queat, quomodo hae nascantur, ac uelut sub pullulascant, tum quae utiles, quae reijciendae in diatonico species. Sed hoc antea monendus est lector, Diuisionem diapason in diapente ac diatessaron, ut priore libro admonuimus, bifariam fieri, priore quidem modo ut diatessaron supra diapente locetur, ac tum uocari a musicis mediationem (nam ita nouo uerbo hanc uocant diuisionem) harmonicam, quod eam harmonia admittat, sonat enim optime haec constitutio, si treis in chordas ponatur. Altero modo, ut diatessaron infra diapente ponatur, tum uero a musicis arithmeticam dici mediationem, quippe quae numero constet, non harmonia, si enim in treis constituatur chordas haec constitutio, non sonat. Caeterum inter has sequentis typi connextiones diatonicum genus 12. accipit, totidemque abijcit. Porro quatuor de causis bis totidem abijcit, uel quod quatuor tonos habeant continuos, ut si quis primae speciei diapente re, la connectat, superne tertiam diatessaron speciem ut, fa. Vel quod quinque etiam tonos continuos, ut si quis secundae diapente speciei mi mi superne eandem diatessaron speciem ut, fa annectat. Vel quod unum duntaxat tonum inter duo hemitonia minora habeant, ut si tertiae speciei diapente fa fa, superne adijcias primam diatessaron speciem re, sol. Vel postremo quod duo habeant [69] hemitonia minora continua. Vt si eidem tertiae diapente speciei, fa fa, connectemus superne secundam diatessaron speciem, mi, la. Itaque reinquuntur duodecim connexiones, reliquae 12. reijciuntur. Ac inter priores duodecim sex arithmetice, sex item Harmonice diuiduntur. Sed huius rei hic est typus.
Typus XXIIII constitutionum diapason ex diapente ac diatessaron connexionibus, e quibus 12. probantur, totidemque reijciuntur.
[Dodecachordon, 69; text: VI. Impares, Pares, Vndecimus. Quintus nouus, uel sextus uetus inuersus, id est, harmonice diuisus. Reiectus quod unum duntaxat tonum habet inter duo hemitonia. Septimus, Quintus, Vetus qui mi habet in b. Reiectus propter duo hemitonia continua. Reiectus propter unum duntaxat tonum inter duo hemitonia. Reiectus propter quinque continuatos tonos. Tertius, Reiectus propter quatuor tonos continuos. Nonus. Secundus inuersus, hoc est, harmonice diuisus. Primus, Ternae diatessaron species. IIII. diapente species. Harmonica diuisio haec, Arithmetica diuiso. D, E, F, G, ut, re, mi, fa, sol, la, sol la fa, fa sol mi, mi fa re, re mi ut, Duodecimus, Sextus nouus uel septimus inuersus, id est, arithmetice diuisus. Reiectus propter quatuor continuatos tonos. Octauus, vel primus inversus, id est, arithmetice diuisus. Sextus, Vetus qui mi habet in b fa [sqb] mi, Reiectus propter duo hemitonia minora continua. Quartus, Reiectus quod unum duntaxat tonum habet inter duo hemitonia. Decimus, Tertius inuersus, hoc est, arithmetice diuisus. Secundus, sub quo Ptolemaei octauus.] [GLADOD2 02GF]
[70] Quomodo ex duodecim diapason speciebus septem duntaxat fiant, Caput IIII.
QVanqam autem ex his quatuor ac uiginti connexionibus duodecim sunt diapason formulae, reuera tamen septem duntaxat sunt species diapason natura distinctae. Ex his enim duodecim quinque in spetem recidunt, quod breuiter ostendendum est in omnibus. Si enim quis accipiat primam diapente speciem re, la, ac superne ei annectat secundam diatessaron speciem mi, la, efficiet systema Hypodorij, hoc est, uulgo secundi Modi, se diuisum harmonicos cum in secundo Modo diuidatur arithmeticos. Hic Modus AEolius dicitur Aristoxeno, quo Modo Adam ab Fulda usus est in tenore: O uera lux et gloria. Et ecclesia in plaerisque cantilenis, ut postea ostendemus. Item si eidem speciei diapente re la, eandem secundam diatessaron speciem mi, la, connectes inferne, Phrygij, hoc est, uulgo tertij Modi nascetur systema, sed diuisum arithmeticos, cum tertius harmonicos diuidatur. Hic Modus ab eodem Hypoaeolius dicitur. Ad quam formam est Responsorium: Circundederunt me, et multa, ut uocant, Gradualia pascali tempore. Tertio, si quis accipiat quartam diapente speciem, ut, sol, ac inferne ei annectat primam diatessaron speciem re, sol, efficiet Dorium diuisum Arithmeticos, hoc est nunc nostrum octauum Modum, quo ueteres Ecclesiastici mire delectati sunt, hic ab eodem Hyperiastius nominatur, nos Hypomixolydium nominamus. Nostra aetate paucos uulgo tenores ad eum Modum effingere possunt symphonetae: a ueteribus tamen sumptos elegantissime tribus adiectis uocibus componunt. Vt uidere licet in plurimis canticis. Quarto, si rursus acceperis quartam diapente speciem, ut, sol, ac superne ei tertiam diatessaron speciem, ut, fa, adieceris, emerget Hypolydij systema, hoc est, quinti, ut nuncutimur, Modi, qui fa, habent in b, claue, diuisum harmonicos, hic Aristoxeno Iastius, Porphyrioni in Horatium Ionicus dicitur. Eidem quartae speciei diapente, ut sol, connecte inferne eandem tertiam diatessaron speciem ut fa, effices, sextum quo nunc utimur Modum, qui fa habet in b, claue, sed systema est Mixolydij, hoc est, nunc septimi uulgo Modi, diuisum arithmeticos. Atque hic est Hypoiastius apud Aristoxenum nobis Hypoionicus. Porro Hypophrygius, hoc est, noster quartus harmonicos, et lydius, hoc est, uetus quintus arithmeticos proprie ita diuidi non possunt in diatonico, quod uoces in confinio diapente ac diatessaron sibi inuicem ita obuiam ueniant, ut altera ex parte semidiapente, alter tritonus relinquatur. Et octauus noster non est ille Ptolemaei octauus. Nam hic cum Hypodorio idem habet systema, nempe primam diapason speciem, ille autem cum Dorio quartam quanquam diuisus arithmeticos. Hoc pacto quatuordecim futuri erant Modi ex septem diapason speciebus harmonicos arithmeticosque diuisis, si secunda sextaque ita bifariam, ut aliae diuidi, potuissent. Quod cum fieri nequit, manserunt nobis duodecim Modi [71] proprie ex septem diapason speciebus. Sed huius rei alium typum ponere placuit, ad lectoris memoriam fortius iuuandam. Si modo hoc prius admonuerimus. Hosce duos Modos improprie diuisos, iuniores post Aristoxenum adiecisse Hyperaeolium ac hyperlydium uocatos (quanquam ego alterum non Hyperlydium sed Hyperphrygium nominandum existimo, ut postea adnotabimus.) Qui quod diuisionem istam per diapente ac diatessaron non habeant, tum quod Aristoxenus, cuius nomenclaturam hic sequimur, eos neglexisse uisus sit, ne nobis quidem in eum ordinem recipiendi uidebantur. Dabimus tamen suum eis locum in ennarandis 7 diapason speciebus. Hoc lectorem semel admonuisse sat est, ne sit opus denuo postea admonere. Sed nunc typum ponamus.
[Dodecachordon, 71; text: Prima diapason species ex A, in a. Secundus. Hic est Aeolius modus apud Aristoxenum. Nonus. Secunda diapason species ex B, in b. Quartus, Haec diuisio in diatonico non habet locum, propter tritonum ac semidiapente. Hyperaeolius. Tertia diapason species ex C, in c. Sextus. Vetus. Hic nostra aetate quinti nomen habet, apud Aristoxenum Iastius, apud alios Ionicus. Vndecimus. Quarta diapason species ex D, in d. Hic Hyperiastius ab Aristoxeno nominatur. Hypomixolydius nobis. Octauus. Primus. Quinta diapason species ex E, in e. Hic est hypoaeolius modus apud Aristoxenum. Decimus. Tertius. Sexta diapason species ex F, in f. Et haec diuisio diatonico inepta est propter Semidiapente ac tritonum. Hyperphrygius. Quintus. Septima diapason species ex G, in g. Hic nostra tempestate sexti nomen habet apud Aristoxenum Hypoiastius. Duodecimus. Septimus. Ptolemaei ocatuus, cum secundo natura Idem. Arithmeticon, Harmonicon, Hypodorius, Hypophrygius, Hypolidius, Dorius, Phrygius, Lydius, Mixolydius, Hypermixolydius, Disdiapason systema maximum, g, c, F] [GLADOD2 03GF]
[72] Quid aetas nostra immutasse in his Modis uideatur, et quatenus id fieri liceat, Caput V.
EX his liquet omnem aetatem aliquo pacto recte usam Modis, etiamsi id non statim apparet. Neque enim natura eorum facile mutari potest apud industrios. Caeterum commutatione fieri potest, ut ex altero in alterum abeatur, saepe unius duntaxat semitonij mutatione, natura prorsus mutata. Ita nostri sexto uetere ac septimo inuersis, Quintum ac sextum nouos fecere duos Ionicos, in maiore nunc usu quam Lydios, quemadmodum ueteres Ecclesiastici, inuerso primi Modi systemate octauum fecere Modum elegantissimum sane ac suauissimum, hoc est, Hyperiastium Siue Hypomixolydium. Vetus enim sextus ex tertia diapason specie, Cc, mi habebat in b, claue, quam duritiem, ut euitarent nostri musici, sextum nouum fecerunt, sed ita ut inciderent in septimi Modi systema, diuisum arithmeticos, cum septimus sit Harmonicos. Eodem modo de quinto uetere dicendum, cuius dum asperitatem mollire uellent, ut ex diezeugmenon tetrachordo in synemmenon deflecterent, factum est, ut in sexti ueteris hoc est Hypolydij systema inciderent diuisum harmanicos, cum sextus Arithmeticos esset diuisus. Haec ideo tot uerbis egimus ut ostenderemus Lectori, quam nihil certi docere potuerint, qui hac tempestate multis uerbis octo nobis Modos, siue tonos, ut ipsi apellant, exhibuerunt, nec tamen connumerato eo, quem Ptolemaeus adiecit, sed inuerso primo. Cum eadem de causa, qua noster octauus alius est Modus a primo, quem inuertit, duodecim iure esse possint Modi. Quid enim non etiam secudnus ac tertius inuersi nomina Modorum habent? Cum sextus uetus ac septimus inuersi, hodie nomina quinti ac sexti Modorum uulgo obtinuerint? quibus tamen nos alia dedimus nomina, non certa omnino ratione ordinis seruata, quippe quem nec ueteres seruarunt, ut postea enarrabimus, sed ut duodenarius in appellandis Modis numerus, rebus ipsis responderet. De quarto ac quinto Modis alia ratio est, quod inuerti uere, ut alij non possunt, ut antea dictum est. Essentia igitur siue natura septem duntaxat sunt Modi, quia septem duntaxat diapason species, at si diuidere liceat Modos arithmeticos ac harmonicos, qui quidem uere diuidi possunt, duodecim erunt Modi, quibus multi eximij uiri usi sunt, tantum abest ut haec [paradoxa] uideri debeant. Quinto sane uetere ac item sexto nostra aetas non tam frequenter utitur, ut nunc nouis eisdem hoc est undecimo ac duodecimo, siue Iastio ac Hypoiastio, ut omni prorsus repraehensione careant, qui secundo tertioue inuersis, hoc est, nono ac decimo [73] siue AEolio ac Hyperaeolio utantur. Sed nunc eadem de re tam multa locuti ueniam a candido lectore petimus, ut boni consulat, quod impetu quodam, rei scitu dignissimae explicationem longiorem, quam forsitan decuit, instituerimus. Vnicum adhuc typum adijciemus in quo lineis notulas aptantes, seruatis nihilominus septem diapason specierum locis, omneisque Modos bifariam secantes, adiecto etiam Ptolemaei Modo, sexdecim constitutiones unico aspectu proponimus. De quibus duae reijciuntur, altera de secunda diapason specie, altera de sexta, ut saepe iam dictum est. Ptolemaei autem in primam recidunt speciem. Manent igitur rursus 12.
[Dodecachordon, 73; text: A a. Hypodorij duo modi. Arithmetic[os]. Harmonic[os]. Secundus. Nonus siue Aeolius. B b. Hypophrygius unus. Quartus. Reiectus. Hyperaeolius. C c. Hypolydij duo modi. Sextus uetus. Vndecimus: uel Quintus nouus, uel Iastius siue Ionicus. D d. Dorij duo. Octauus. Vel Hyperiastius, uel Hypomixolydius. Primus.] [GLADOD2 04GF]
[74] [Dodecachordon, 74; text: E e. Phrygij duo. Arithmetic[os]. Harmonic[os]. Decimus. Vel Hypoaeolius. Tertius. F f. Lydius unus. Reiectus. Hyperphrygius. Quintus. Vetus. G g. Mixolydij duo. Duodecimus Vel sextus nouus, uel Hypoiastius, fiue Hypoionicus. Septimus. a Aa. Hypermixolydius. Ptolemaei octauus. Secundus. Nonus.] [GLADOD2 05GF]
[75] Quod necesse sit ponere duodecim Modos, siquidem octauus noster ab alijs recte separatus est, Caput VI.
VErum enimuero, quod pertinacia possit, cum multis sciolis, et qui in Musicis magnam sibi uendicant eruditionem saepe experti sumus. Qui propter unum alterumue semitonij mutationem neutiquam totum systema mutari contendunt. Nam Synemmenon hunc esse cantum aiunt, ac uelut aduenticium, de substantia Modi nihil mutantem. Ineptius autem esse, propter systematis inuersionem, alium aut effingere, aut existimare Modum. Itaque undecimum ac duodecimum nostros a quinto ac sexto ueteribus nullo pacto, propter unius semitonij in diapente eorum immutationem separandos esse. Et quos nos nonum decimumque fecimus, illi non dubitant primo ac secundo Modis annumerare. Primum quidem quod de semitonij uariatione aiunt, si de unius notulae mutatione intelligunt, nihil est quod cum illis pugnemus. Fatemur enim talem uocem saepe in usu esse ses aduentitiam. Sin de toto cantu intelligunt, declinanda est haec opinio. Quam inde falsam facile ostendemus. Si enim septimus Modus in sua diapente de tertio loco semitonium in secundum deiecerit, ut ex ut sol fiat re la, prorsus incidet in primum Modum. Quo pacto Petrus Platensis Missam: Puer natus, licenter immutauit. Ita consimiliter tertius Modus, si semitonium in diapente unico leuauerit loco, ut ex mi mi fiat re la, in secundi Modi systema incidet. Sed id etiam apud eos absurdum est, uel septimum cum primo, uel tertium cum secundo eosdem esse Modos. Quare nec quintus ac sextus noui, nobis undecimus duodecimusque, cum quinto ac sexto ueteribus ijdem sunt Modi. Quippe qui ex diapente fa fa fecere diapente sol ut, hoc est, ex tertia diapente specie quartam, semitoniumque in diapente habent loco tertio, quod in ueteribus erat loco quarto. Quod autem de systematis inuersione reprehendunt, absurdum esse uel ipsorum testimonio conuincimus, qui octauum uulgo Modum a primo alioqui separare non possunt. De claui enim finali, quod clamant, ineptum est nugamentum, ut supra ostendimus. Neque enim finalis clauis systema ipsum mutat, sed contra, finalis clauis alia atque alia fit, propter systematis inuersionem. Quare si octauus uulgo alius est Modus ab septem illis ueris atque indubitatis, idque ob unicum systematis inuersionem, necesse est quatuor reliquos Modos, nonum, decimum, undecimum, ac duodecimum, quod nos ita nominamus, etiam in Modorum numerum admittere, quod erat ostendendum. Quanquam autem pro nono Modo dicere possumus secundus Hypodorius aut AEolius: Pro undecimo, secundus Hypolydius, aut Ionicus: pro decimo secundus [76] Phrygius, nel Hypoaeolius: denique pro duodecimo, secundus Mixolydius, uel Hypoionicus, secuti tamen sumus octaui, qui secundus erat Dorius, aut Hyperiastius, secundum numerum appellationem iam uulgo receptam.
De Modorum ordine, eorumque appellatione, Capnt VII.
SEd hoc quoque notandum, non esse adeo certam causam de Modorum ordine praesertim ut nunc uulgo habemus. Nam cum Hypodorius primam obtineat diapason speciem, uidetur quibusdam non iniuria esse primus, ac deinceps alij hoc ordine, Hypophrygius secundus, Hypolydius tertius, Dorius quartus, Phrygius quintus, Lydius sextus, denique Mixolydius septimus. Apud Graecos autem Modorum nomina nuda sunt absque numero quantum memini, idque capite 2. huius libri secuti sumus. Sed mihi uidetur appellatio haec Modorum primum a gentibus nata, postquam quarta diapason specie Dores oblectati sunt, Phryges quinta, Lydij sexta. Ita Dorium, Phygium ac Lydium tres factos esse Modos, eosque Principes in hac classe, qui etiamnum apud eos qui instrumentis ludunt, nisi quod Lydium in Ionicum mutant, manet. Et in uniuersitate concentuum Plinius ait Saturnum Dorio moueri. Iouem Phrygio. Mercurium Lydio. Inter quod Dorium nostri musici primum nominarunt, potius quam uel Phrygium uel Lydium, etiam a gentibus nomina habenteis, quod eius diapason species prior erat. Rursus ijdem his tribus postea Plagios potius quam tres reliquos duces Mixolydium, AEolium ac Ionicum annexuerunt, quod cum ipsis communes haberent diapente, inferne autem annexas diatessaron, quemadmodum Authentae superne habebant. Ideoque uulgus Hypodorium nominat secundum, quod primi, hoc est, Dorij esset Plagius, siue, ut nunc uocant, subiugalis. Eadem est ratio de Phrygio, cur tertius diceretur, quod eius diapason proxima esset post Dorium, sed tamen a Dorij Plagio loco secundo motus. Consimiliter ipsius tertij Plagius Hypophrygius, quartus est dictus, qui tamen effecit ut Lydius hoc loco motus, Quintus diceretur, eiusque Plagius Hypolydius sextus. Ita autem sex diapason species suos habent modos. Quibus septimus Mixolydius propter septimam diapason speciem iure superadditus est. At ipse Plagium habere non potuit ab alijs disiunctum. Si enim diatessaron, quam supra diapente habet, ei inferne adnectes, recidet in systema Dorij, ut saepe iam dictum est. Eaque causa fuisse uidetur primis Ecclesiasticis, cur hunc Modum octauum nominarint, eumque septem alijs adiecerint Modis, ne Mixolydius solus inter quatuor apud eos principes Plagio careret. Cum uero eundem octauum a primo natura separare non possent, necessitate coacti ad systematis conuersionem confugerunt. Quod cum feliciter cessisse uiderent, de alijs [77] item Modis uertendis arithmeticos harmonicosque cogitarunt. Sic ad hos octo Modos, quatuor praeterea inuenerunt, sed systemata eadem manserunt, uidelicet, ut in octauo Dorij, ita in nono Hypodorij systema, in decimo Phrygij, in undecimo Hypolydij, in duodecimo Mixolydij mansit. Hypophrygius autem ac Lydius sic uerti non poterant: ut antea ostensum est, manet tamen in eis, etiamsi improprie uertuntur, eadem diapason species. Caeterum hi quatuor ultimi, cum non minus essent ueri Modi, ex systema tum inuersione nati, atque est octauus Modus, minus tamen curae fuere uulgo, neglectique uidentur, uel quod non omnibus noti, uel quia priores octo satis uidebantur ad omneis cantilenas constituendas, praesertim cum uulgo etiam treis duntaxat habeamus in frequentiore usu. Nos autem nouos hos, ut quibusdam uisum est, cum nihil minus sint, Modos, ita ordinauimus, ut impari numero appellaremus Nonum undecimumque, qui harmonicos diuiduntur, pari uero numero qui Arithmeticos decimum duodecimumque. Iam de eorum appellationibus quid opus est pluribus? Nam Dorium a Doribus, Phrygium a Phrygibus, Lydium a Lydis dictos, siue quod illos maxime in usu habuerint, siue quod primi inuenerint, notius est quam quod explicari multis oporteat, ita Hypodorium, Hypophrygium, Hypolydium quod illorum essent plagij uel subiugales consimiliter nominatos, quippe qui cum ipsis communes habeant diapente, caeterum diatessaron inferne, quas eorum authentae superne annexas habent. Mixolydius, quod cum Lydio habeat communionem, nominatur. Nam ipse priore specie, quem nos duodecimum appellamus Modum, eandem habet inferne diatessaron, quam habet superne Lydius in secunda specie, uidelicet, ut fa, Georgius Valla assignat rationem, quia a Lydio separetur semitoniaeo spacio, quod nos non sequimur. Reliqui quinque Modi apud Aristoxenum, ut idem Valla refert, ita nominantur. Hypoiastius, Hypoaeolius, Iastius, AEolius, Hyperiastius. Ego AEolium puto nostrum nonum siue Hypodorium secundum, authoritate motus Heraclidae Pontici, quem citat Athenaeus libro 14. ubi de Hypodorio locutus continuo haec subnectit uerba: [aute gar esti phesin ho Herakleides hen ekaloun aiolida]. Hypoaeolium autem nostrum decimum siue priorem Phrygium, qui re la diapente primam speciem, communem cum Aeolio habet. Deinde secundam diatessaron speciem mi la, ille quidem supra diapente, hic infra habet. Iastium autem (quem Porphyrio in Horatium, et Lucianus in Harmonide Ionicum nominant) nos undecimum, siue Quintum nouum, siue Hypolydium secundum putamus. Hypolydium autem duodecimum nostrum siue sextum nouum, habent enim diapente quartam speciem ut sol communem, Diatessaron uero ut fa tertiam speciem, ille superne, hic uero inferne, pulchra me hercle in his quatuor connexione, ut priorum octo in binis. Dorij cum Hypodorio, [78] Phrygij cum Hypophrygio, Lydij cum Hypolydio, Denique mixolydij cum Hyperiastio, Et ut in his octo diuisio Arithmeticos Harmonicosque, ita hic Aeolius ac Iastius harmonicos, Hypoaeolius ac Hypoiastius Arithmeticos diuisi. Restat Hyperiastius qui hand appellationem ita accepit, quod esset super Iastium, ut Hypermixolydius a Ptolemaeo quod esset supra Mixolydium, Estque noster octauus, siue Dorij prior species diuisa Arihmeticos, ac Mixolydij plagius, a nobis Hypomixolydius, quippe cum quo habeat diapente ultimam speciem ut sol communem. Deinde diatessaron primam speciem re sol, Mixolydius superne, Hyperiastius autem inferne. Et ex his quinque Aeolius ac Iastius ab Aeolibus ac Ionibus nomina habent, quorum Plagij sunt Hypoaeolius ac Hypoiastius. Quintus uero Hyperiastius, ut iam diximus, a positu nomen quemadmodum Hypermixolydius inuenit. Sex igitur Modi harmonicos diuisi Aeolius, Iastius, Dorius, Phrygius, Lydius ac Mixolydius, apud nostros de impari numero, sex item Arithmeticos Hypoaeolius, Hypoiastius, Hypodorius, Hypophrygius, Hypolydius et Hyperiastius, apud nostros de pari numero, longe alium ordinem hac aetate habent, quam merito habere debebant secundum septem illas, e quibus manant, diapason species: quibus quidem sua manserunt nomina, quemadmodum supra capite secundo huius libri ex Boethio, nominauimus. Denique sex priores totam diapason supra finalem habent clauem, posteriores uero sex, diapente quidem supra, diatessaron autem infra, quod priore libro et de paribus et imparibus satis copiose dictum est. Duo uero reiecti et improprie diuisi Modi nomina eodem habent pacto, quo Hypermixolydius et Hyperiastius. Nam Hyperaeolius, qui utcunque Hypophrygium inuertit, cum nullum aliud habeat nomen, ita dictus uidetur, quod proxime sit supra AEolium, ita Hyperphrygius quod proxime supra Phrygium, quem Politianus ac Franchinus Hyperlydium, haud scio quibus authoribus appellatum scribunt, quod ego plane non intelligo, nisi dicant alio pacto Hyperlydium dictum, quod ad Lydij systema uertatur, quanquam improprie, ad quod exemplar nullum alium Modum appellatum inuenio.
Hactenus sane omnem mouisse lapidem, atque strenue luctati uidemur, cum tam portentosa tot nominum turba, ceu quibusdam monstris, quae authorum usus ac proinde necessitas nobis expressit. Verum ne diutius lectorem moremur, neue una nobiscum hanc molestiam ferre cogatur, bonis auibus nunc conabimur ea Modorum nomina ad certam aliquam formulam constringere, quae et arti sit commoda, et qua nobis in posterioribus omnino standum, ut ut apud authores deinde appellationes obuenerint, Quod nisi fecerimus, non uideo quid solidi fructus lector a nobis sperare queat, cum nuspiam alibi, in ulla disciplina maiorem difficultatem cernamus, quae tamen ipsa non re quidem, sed maxime nominum uario usu [79] orta sit. In primis autem, ne uel disciplinam, uel disciplinae praecipuum decus Boethium ipsum negligere uideamur, inconcusse septem diapason species eisdem nominibus nobis nominabuntur, quibus ille Capite 14. libri 4. eos nominat, et nos superius Capite 2. huius uoluminis recensuimus. Sunt autem haec nomina Hypodorius, Hypophrygius, Hypolydius, Dorius, Phrygius, Lydius, Mixolydius, ab A magno ad g paruum, quibus Aristoxenus, conuersis quinque diapason speciebus, adiecit Aeolium, Iastium, Hyperiastium, Hypoaeolium, et Hypoiastium, ita facti sunt Modi XII. Alij duos praeterea, a nobis reiectos, addiderunt Hyperaeolium ac Hyperphrygium. Nos VI. principes harmonicos diuisos, quemadmodum priore libro diximus, Dorium, Phrygium, Lydium, Mixolydium, Aeolium, ac Ionicum constituemus, cum VI. plagijs Hypodorio, Hypophrygio, Hypolydio, Hypomixolydio, Hypoaeolio, ac Hypoionico. Eamque nomenclaturam toto deinde, quantum poterimus, seruabimus librorum contextu, atque adeo in ipsorum exemplorum ordine. Franchinus certe, cui haec disciplina plurimum debet, quo pacto tamen Martiani Capellae quindecim Modos septem diapason speciebus applicaret, ignorauit, praetexens Cassiodori ordinationem, quam non tantilli fecisset, certo scio, si negocium ipse intellexisset. Verum ne nihil dixisse uideretur, Typum exhibuit nobis, de quo praecedente diximus libro, non modo contra artem musicam, ac artis uerum Praesidem Boethium, sed contra suam ipsius adeo traditionem. Lydij enim primam ac infimam chordam semitonio supra parhypaten Meson ibidem constituit, Cum ipse, una cum Boethio ubique fateatur in eadem parhypate Meson locari Lydium, ut taceam quod Aeolium eo in loco posuerit, ub alias Lydium solet. Sed non est diutius hic immorandum. Nunc huius rei, ut promissis satis faciamus, duos typos ponemus, nihil quod ad situm attinet euariantes ab eo quem Franchinus nobis exhibuit, sed intra septem diapason species priore typo Martiani nomenclaturam comprehendentes, altero Aristoxeni, qua utique nobis standum, ut diximus. Porro Martianus, quae ab hypate Meson ad neten diezeugmenon diapason est, eam tribus nominibus appellat, alias species binis tantum. Quod ideo accidit, quod principibus binos dedit collegas. Id autem fieri non potuit, nisi in Phrygij systema caderent [to hypo kai to hyper], pro eodem quidem Modo, in alijs non item, ut proximo typo inter duos facile cognosci potest. Posteriori uero typo adiecimus Ptolemaei Hypermixolydium idque Boethij exemplo. Placuit autem magis Aristoxeni nomenclatura, quod apud authores cum Latinos, tum Graecos est celebratior, nobisque magis usui.
[80] XV Modorum apud Martianum Capellam. Typus ad VII diapason species a Proslambanomeme ad Paraneten hyperbolaeon, hoc est ab A ad g.
[Dodecachordon, 80; text: Plagij, Authentae, Nete hyperbolaeon, Paranete hyperbolaeon, Trite hyperbolaeon, Nete diezeugmenon, Paranete diezeugmenon, Trite diezeugmenon, Paramese, [MESE], Lichanos meson, Parhypate meson, Hypate meson, Lichanos hypaton, Parhypate hypaton, Hypate hypaton, Proslambanomene, Aeolius, Hyperaeolius, Iastius, Dorius, Phrygius, Lydius, Hyperlydius, Hypodorius, Hypophrygius, Hypolydius, Hyperiastius, Hypodorius uel Hypoaeolius, Hyperphrygius, Hypoiastius, Aa, g, f, e, d, c, [sqb], a G, F, E, D, C, A] [GLADOD2 06GF]
[81] Aristoxeni XII. Modorum Typus cum Ptolemaei uno ac duobus posteriorum musicorum a nobis iusta de causa non receptis.
[Dodecachordon, 81; text: Plagij, Authentae, Nete hyperbolaeon, Paranete hyperbolaeon, Trite hyperbolaeon, Nete diezeugmenon, Paranete diezeugmenon, Trite diezeugmenon, Paramese, [MESE], Lichanos meson, Parhypate meson, Hypate meson, Lichanos hypaton, Parhypate hypaton, Hypate hypaton, Proslambanomene, Aeolius, Hyperaeolius, Ionicus, Dorius, Phrygius, Lydius, Mixolydius, Hypodorius, Hypophrygius, Hypolydius, Hypomixolydius, Hypoaeolius, Hyperphrygius, Hypoionicus, Aa, g, f, e, d, c, [sqb], a, G, F, E, D, C, A, Hypermixolydius [to tou Ptolemaiou Heurema]] [GLADOD2 07GF]
[82] VErum enimuero, quoniam res uelut noua est, et rudibus nihil satis dici potest, denique alium alia iuuant, alios alia excitant, uidebor operae pretium facturus, si, quae diximus, multis ac uarijs modis tractentur. Sic enim fore confidimus, ut Lectoris animus facilius ea percipiat, deinde percepta, roborata iam memoria, fortius teneat. Faciamus igitur duplicem Modorum, ut antea indicauimus, ordinem. Alterum authentarum, alterum Plagiorum, quae uocabula nunc sunt, et uulgo, et apud huius artis professores recepta, nec inepta huic negocio, ut ego arbitror. Harmonic[os] igitur diuisii. Authentae [gnesioi] sunt sex, Dorius, Phrygius, Lydius, Mixolydius, AEolius ac Ionicus. Vnus Nothus Hyperaeolius. Sex item Plagij [gnesioi], arithmeticos diuisi. Hypodorius, Hypophrygius, Hypolydius, Hypomixolydius, Hypoaeolius, ac Hypoionicus. Vnus item nothus Hyperphrygius. Apud me non referet quo pacto quis uel hos, uel illos appellet. Quidam Authentas [Despotas], Plagios [Doulous], hoc est, latine dominos, ac seruos vocant. Quidam modestius, illos magistros, Patronos triumphanteis, Plagios uero famulos, clientes ac ouantes appellant, sit unicuique, per me licebit, liberum, ut uolet nominare.
Authentae sex Harmonicos diuisi.
[Dodecachordon, 82; text: 1, 2, 3, 4, 5, 6, 7, 8, 9, 10, 11, 12, Dorius, Phrygius, Lydius, Mixolydius, Aeolius, Ionicus. Plagij item sex arithmetic[os] diuisi. Hypodorius, Hypophrygius, Hypolydius, Hypomixolydius, Hypoaeolius, Hypoioniaus.] [GLADOD2 08GF]
[83] Septem diapason species binis modis Harmonicos ac Arithmeticos diuisis.
[Dodecachordon, 83; text: 1, 2, 3, 4, 5, 6, 7, 8, 9, 10, 11, 12, Dorius, Hypodorius, Phrygius, Hypophrygius, Lydius, Hypolydius, Mixolydius, Hypomixolydius, Aeolius, Hypoaeolius, Hyperaeolius, Hyperphrygius, Ionicus, Hypoionicus] [GLADOD2 08GF]
De chordarum grauitate et acumine, ac secundum ea appellatione, Caput VIII.
SEd nunc tempus est, quemadmodum antea promisimus, ut de chordarum ordine secundum acumen ac grauitatem disseramus, re non tam dubia ac difficili, quam controuersa ac uarijs authorum opinionibus tradita. Seruius Honoratus Grammaticus in hoc Virgilij: Tacitae per amica silentia Lunae. Tacitae Lunae (inquit) aut more poetico noctem significat, aut Physica ratione dixit. Nam circuli septem sunt: Saturni, Iouis, Martis, Solis, Veneris, Mercurij, Lunae. Et primus, hoc est, Saturni, uehementer sonat, reliqui secundum ordinem minus. Sicut audiuimus in Cithara, cuius ultima chorda minus sonat. Haec Seruius. Quae uerba Angelus Politianus miscellaneorum capite ultimo reprehendens. Hoc itaque denique (inquit) procedet si ultimam non iam pro ima sed pro summa capiat, quae graece Hypate uocatur, unde grauior excitatur sonus, sicuti ab extima altera et tenuissima, quam equidem libentius ultimam dixerim, acuta uox profertur, quia prorsum tenditur. Haec ille. Ego Seruium et uere et secundum naturam locutum existimo, nec solum secundum coelestium orbium (si quis illic sonus est) seriem, sed etiam secundum Citharae neruos. Nec Hypaten summam esse in Cithara ut Angelus exponit, sed infimam chordam. Vltimam autem chordam in Cithara accipiendam acutissimam, quae etiamsi maxime tenditur, non ob hoc tamen maxime auditur. [84] Nam acumen et grauitas in diuersis neutiquam eandem rationem, quam in uno quodam ac eodem, habent. Siquidem in uno quopiam acumen magis auditum ferit, in diuersis secus est, quemadmodum exempli causa. Vnius chordae sonus, ut magis intenditur chorda, ita magis auditum ferit: Sed in diuersis chordis, quarum quae maiore est, esto disdiapason ab acutiore, atque adeo etiam minore uincatur, non tamen minus audietur. Neque enim pueri clamantis uox, quantumuis acuta, superabit uiri bene uocalis sonum. Inde etiam uidemus quam nihil efficiant uoces superiores absque inferiorum uocum Basi, ut uocat Iulius Pollux, a qua uulgo nomen Bassum temere in usum uenisse existimo. Neque uero iucundior alius cantus est, quam in quo firma sonabit infima uox, etiamsi suprema suauius auditum permulcet, sed omnino in garritum ueniunt omnes superiores uoces, si robore infimae uocis destituantur. Hoc idem satis commonstratur in diatessaron consonantia, quae non admittitur hodie, nisi subtus fulciatur, uel diapente, hoc est, quintae subsidio, uel tertiae nonuunquam. Quare non est necesse, si Lunae sonitus est acutissimus, ut continuo etiam maxime audiatur, sicut nec in Citharae neruis necesse est, netehyperbolaeon magis feriat auditum, quam proslambanomene, etiemsi eam acumine disdiapason superet. Sed haec ad Politianum. Atqui huic opinioni nostrae contrarius uidetur Boethius qui fere ita ordinare uidetur chordas, ut proslambanomenen supremo ponat loco, neten hyperbolaeon infimo, ut libro quarto capite decimo toto chordarum ordine: Et libro primo capite uicesimo. Neaten exponit inferiorem: Et eodem capite Meson tetrachordi superiores quatuor uocat chordas, ad tetrachordi diezeugmenon item quatuor chordas. In nostro autem ordine, quem ad Guidonis scalam disposuimus, contraria omnia uidentur. Multa hercules alia et his haud dissimilia apud authores reperias, quae quosdam male torquent. Sed hic scrupulus amouendus est. Igitur in primis notandum, antiquitus ita fuisse tetrachorda, ut etiamnum nostra etate conspiciuntur, quatuor chordis instrumenta, ubi grauissimus neruus et maximus, imo crassissimus, erat supremus, acutissimus uero ac minimus, sane infimus. Quam ego Lyrae formam puto, nec Citharam cum Lyra idem instrumentum, ut quidam male (de licentia tamen non loquor) exponunt. In Cithara enim nerui sunt 24. ut superiore libro ostendimus. Et contrario ordine atque in Lyra dispositi, nam in Cithara grauissima quaeque atque maxima chorda est infima, acutisssima uero suprema. At in Lyra, siue illa trichordos, siue tetrachordos, siue hexachordos sit, contraria omnia. Hinc illa uaria appellatio, grauissimae, extremae, imae, ac ultimae chordae. In tetrachordo enim suprema est grauissima, ideoque dicta hypate, acutissima uero est infima, et eadem ultima. Neque uero uoces illae, extremum, primum, ultimumque nos turbare debent. Nam ascendendo in Cithara, grauissima chorda [85] est prima, acutissima ultima ac extrema: contra descendendo suprema est prima, et grauissima est ultima siue extrema, quod in caelestium sphaerarum ordine luce clarius patet, ut postea enarrabimus, et multis alijs in rebus. Et ipsi authores saepe ita locuti sunt. Vt Terentij illud probat. Certe extrema linea amare haud nihil est, ubi per extremam lineam intelligit primam, nempe uidere. Nam quod Donatus in commentario addens ait. An sic dixit extrema linea, quemadmodum dicitur longis lineis fieri? Id est, de longinquo, nimis argutum est. Item Horatius cum in sermonibus de Tigellio diceret: modo summa Voce, modo hac resonat quae chordis quatuor ima. Per imam grauissimam innuit, hoc est supremam in tertrachordo, quae, quod ad sonos attinet, grauissima est, sed si ad locum conferas, est suprema. Quod et Porphyrio innuens, A tetrachordo (inquit) hoc sumptum uidetur, in quo est grauissimi soni chorda, quae hypate dicitur. Non me latet, quid eum in locum garriat Acro, ea in annotationibus, quae in Horatium publicauimus, breuiter attigimus. Ad hanc igitur formam, quae ueteribus ita in usu erat, Boethius plaerasque disposuit demonstrationes. At ubi negocium magis arduum tractat, praesertim numeris commonstrandum, tum uero non acutioribus, sed grauioribus chordis maiores apponit numeros, quod ipse libro 4. his testatur uerbis: Nec lectorem (inquit) res illa conturbet, quod intendentes saepe spacia proportionum, numero maiore signauimus, remittentes uero minore, cum intensio acumen faciat, remissio grauitatem. Illic enim tantum proportionum spacia signabamus, nihil de grauitatis, aut acuminis proprietate laborantes, atque ideo et in acumen maioribus numeris intendimus, et minoribus in grauitatem saepe remisimus. Hic uero, ubi chordarum spacia, sonosque metiemur, naturam rerum sequi necesse est, maiorique longitudini chordarum, ex qua grauitas existis, ampliores, minori uero, ex qua uocis acumen nascitur, dare breuiores. Haec ille. Nec multum abest quin sit exemplum eius quod dixit, libro 1. capite 24. apud eundem. Vbi hypaton ac meson tetrachorda ad eundem connectens neruum [kata sunaphen], superius hypaton tetracordon facit, posterius meson: Sed chordam hypaton meson, superioris acutissimam uocat, posterioris uero grauissimam. Superius dicit, non soni acumine, sed quia prius numerauerat, alioqui deinde dixisset inferioris, non posterioris. Quod autem Boethius hypatas grauissimas, hyperboaeas uero extremas et dicat et existimet, multis ex ipsius libris testimonijs clarum euadet. Nam libro 1. capite 20. Ita ait: Inque his quae grauissima quidem erat, uocata est Hypate, quasi maior atque uenerabilior. Vnde Iouem etiam Hypaton uocant, Consulem quoque eodem nuncupant nomine propter excellentiam dignitatis, eaque Saturno est attributa propter tarditatem motus, et grauitatem soni. Item postea in eodem capite, de Hyperbolaeon tetrachordo, quod eae chordae praedictas omneis netas superuadebant acumine, hyperbolaeas [86] dictas asserit. Rursus libro 4. capite 11. Hypaton tetrachordum primum atque grauissimum ait, Hyperbolaeon autem neten extremam. Rursus capite 13. eiusdem libri, ubi de speciebus diapente, grauiorem partem bis uocat, ut nos cum Guidone appellamus. Multa alia sunt apud eundem loca, quae breuitatis gratia a nobis omittuntur. Haec autem obiter adduximus, ne quis mihi, eius authoritatem uiri obijciat, quem ego absque controuersia in hac arte principem facio. Nam Macrobium, Acronem, Georgium Vallam, et similes nihil moror. Quanquam Georgius Valla magnifica praestitisse in portentoso illo de rebus fugiendis ac expetendis uolumine uideri potest, homo haud dubie doctus, sed non satis ingenuus, meo quidem iudicio. Cum enim maiorem huius disciplinae partem ex Boethio haberet, ne semel quidem, quod sane miror, dignatus est hunc nominare. Interim Anshelmos Bryennios, et nescio quos alios obscuros uiros frequenter in ore habens. Sed scilicet tum docti uidemur, quoties authores allegamus, quos uel ipsi nunquam legimus, uel quos alij non legerunt. Nam de antiquis nihil dicam, quos coaceruatim ita allegat perinde atque ipse legerit, cum ante multa saecula illorum lucubrationes perierint. Audio tamen illi eximiam fuisse bibliothecam, quam ipse moriens ei legauerit, qui hoc opus excuderet. Aldus excussit, de bibliotheca nihil certi audimus. Ipse codex corruptissimus est, ut cum iudicio legenti facile patebit. Cuius uero culpa, id uero nescio. Hoc in uniuersum de eo opere dictum mihi sit, coaceruationem uideri multarum rerum, quas non intellexerit, commixtionemque saepe contrariorum, quae haud dubie emendaturus, si licuisset, erat.
Quo pacto sumendi sint Modi et quae prima omnium Modorum chorda, Caput IX.
HIc uero ingens difficultas sese nobis offert. nec parua nauigationis nostae mora, qui transmissis tot scopulis, omni periculo iam defuncti uidebamur, ac tutum omnino cepisse portum. Ecce quem minime rebamur, rursus adest Boethius ipse, nostra Helice, nostra Cynosura, ac retro propemodum acto nauigio a cursu instituto nos cohibuit. Hic enim libro 4. capite 13. longe aliter diatessaron diapenteque ordinat species, atque nos ordinauimus. Nos enim sol re, primam, mi la, secundam, tertiam ut fa, posuimus, cum ille hoc ordine, mi la, ut fa, re sol, ponat diatessaron species, atque ita ueteres plaerique. Similiter diapente nos primam re la, secundam mi mi, tertiam fa fa, quartam ut sol, fecimus. Cum apud Boethium sint hoc ordine mi mi, fa fa, ut sol, re la. Ita quas nos primas, ille ultimas instituit. [87] Sed quod magis nos turbat ac prope retrouersis uelis ire prohibuit est, quod eodm libro, capite statim sequente, de Modorum exordijs ait, Hypolydium tono altiorem quam Hypophrygium, quem nos semitonio duntaxat sublimiorem instituimus. Quod si haec nostra falsa sunt, et Boethij codex bene habet, omni deposita tergiuersatione stylus nobis uertendus est, ac maior huius commentationis pars retexenda, quam magno labore hactenus construximus. Sed de specierum ordine in consonantijs sumendo (ut priorem amoueamus scrupulum) difficultas hoc pacto soluitur, Quod Boethius eo in loco non alia de causa, mi la, primam ponit diatessaron speciem, quam quod ea inter immobiles phthongos constituatur, cum aliae inter mobiles. Quapropter si consonantiarum species per se consyderemus, non uideo cur alia alia sit prior, nisi ex semitoniorum locis primatum illis dare uelimus, Vt, mi la, primo loco semitonium hebeat, [kata prolepsin], hoc est, secundum ascensum. Eadem de causa, mi mi, in diapente. At si ad scalae ordinem, quem Gxaeci a proslambanomene ad neten hyperbolaeon, Latini uero ab A, ad Aa, instituerunt, haec referamus, certe, re sol, primum obtinebit locum a proslambanomene ad Lichanon hypaton, mi la, secundum, ab hypate hypaton ad hypaten meson primi ac grauissimi tetrachordi, in qua indubitanter prima chorda hypate hypaton a parhypate hypaton distat semitonio minore in diatonico (nam de alijs duobus generibus, tanquam deploratis, nihil hic tractamus) Deinde sequntur tonus ac tonus, ut clare patet in omnibus libri quarti demonstrationibus apud eundem Boethium. Haec ratio etiam Franchino fuit homini docto, et qui recte haec initia iecit. Eadem Berno in sua Isagoge oppido diligenter tractauit. Nec ab hoc scopo quisquam nos dimouebit. Et ipse Boethius hic aderit nobis omnihus de musica uoluminibus, quare specierum in cousonantijs ordo, si quindecim chordarum in immutabili systemate consyderemus seriem, nullus melior, nec aptior instituetur, atque ille est, quem nos superiore libro ex Franchino docuimus. Quod si hoc euicimus, ut plane puto, altera de Modorum exordijs dubitatio facilius dissoluetur. Neque enim dubium est, si Modos musicos secundum quindecim chordarum seriem ordinauerimus, quin hic ordo fuerit secundum Modorum naturam (quae in semitoniorum positu maxime consistit) quem huius libri capite secundo, etiam typo ostendimus. At si, ut Citharae neruis aptantur, posuerimus, alius ordo esse poterit. Nam Boethij constitutio libro 4. capite 14. si codex non errat quod tamen Franchinus non dubitauit dicere, ultimo suorum operum uolumine. capite 11. alium habet ordinem. a proslambanomene enim in Mesen, Hypodorium quidem ponit, ab hypate hypaton ad paramesen, Hypophrygium, tono distanteis, quod et nos fecimus. At a parhypate hypaton ad triten diezeugmenon, Hypolydium, eodem tono, quem nos semitonio [88] duntaxat ab Hypophrygio distare credimus. Nam parhypate hypaton ab hypate hypaton distat semitonio. Quare eo in loco uel Boethij codex errat, uel Citharae infimum ac grauissimum neruum proslambanomenen appellauit, ac deinde chordas ita aptauit, ut adhuc hodie conspiciuntur a C, ad c. Vel ab F, ad f, in Synemmenis. Magis adhuc diuersa partitio illa est, eodem libro capite 4. quam ait ad Lydium Modum institutam, cum magis ad Hypolydium ac etiam ad Hypodorium quadret, si quis diligenter eam legerit. Quanquam mihi ad finem suspecta et mutila est uisa, librariorum, ut puto, culpa. Porro Politianus in suo Panepistemone: Toni (inquit) apud Aristoxenum tredecim. Hypodorius, et Hypophygij duo, Hypolydij duo: Dorius: Phrygij duo, Lydij duo: Mixolydij duo, Hypermixolydius unus. Quaesi uera sunt, a tritono ille modorum ordinem incepit, (ut hodie sunt organa quaedam ut nos uidimus) ubi nos Lydium in F litera incipimus, quasi a parhypate meson orsus ad paramesen conscendas, deinde in G Hypophrygium, ubi nos mixolydium, neque enim alioqui illae modorum monas ad Dyas locum habent. Haec omnia eo tendunt, ut plane uideamus uariatum hoc quoque apud ueteres, mansisse tamen semper septem diapason specierum maiestatem, ut ut alia ceciderint. Denominationis enim ius facile mutari potest. Cui rei testimonium esse potest Cleonides qui ab hypate hypaton incipit Modos, ac ex ea chorda in Paramesen constituit Mixolydium, quod cum nostra traditione minime quadrat. Sicut nec eius sequentes cum nostris Modi, ac ne cum Boethij quidem. Prima igitur (ut tandem finiamus) omnium Modorum chorda erit Proslambanomene, Hypodorij, propria sedes ad mesen, secunda Hypate hypaton ad Paramesen, Hypophrygij: tertia parhypate hypaton ad triten diezeugemenon, Hypolydij: et deinceps, ut capite 2. huius libri ostendimus, ipsa uero semitoniorum loca erunt secundum tetrachordorum ordinationem ab ipso Boethio libro 4. institutam demonstratamque, ut iam dicto capite nos quoque probauimus. Manet igitur inconcussus hic noster ordo, ut ab initio instituimus. Et Modorum natura, apud omneis authores indicata, hoc pacto pulchre procedit, AEolium simplex, ut Apuleius, [tes phrygiou to entheon, tes lydiou to bakchikon. tes doriou to semnon, tes ionikes to glaphuron], ut Lucianus inquit, quae uerba paulo post latius explicabimus. Aristoxenum, a Ptolemaeo ac Boethio redargutum, nos non legimus. Et Politianus hoc in negotio rerum non intellectarum coaceruator a quibusdam merito nominatur. Legerat enim haec apud Graecos, sed non intellexit. Georgius etiam Valla tam uaria uarijs in locis nobis prodidit, nunc Aristoxenium, nunc Ptolemaicum semitonium usurpans, ut saepe ipse sibi parum constare uideatur. Nobis hic nihil excidet, cuius non exemplum uiua uoce, et certa comprehensum ratione dare, ac oculis auribusque subijcere poterimus, si opus fuerit.
[89] Authorum aliquot loca discussa quae traditis a nobis hactenus praeceptis contraria uidentur, Caput X.
MInus urgent quidem, sed sollicitos tamen nos habent, quae alia super alia subinde nobis irrepunt, nostris propemodum traditionibus pugnantia, apud authores haud poenitendos. Quorum primus est, Athenaeus qui libro 14. [deipnosophiston] ex Heraclide pontico treis duntaxat Modos asserit Dorium, AEolium ac Ionicum, quod Graeci ipsi in tria diuisi sint genera Dores, AEoles et Iones. Idem sed aliquanto diuersius tradit Porphyrio doctus homo, qui in Horatium nobis reliquit comentarium, sed ab Acrone compliatum, ab temporum iniuria etiam mutilum. Is ode ultima libri quarti carminum ad illud: Lydis remixto carmine tibijs. Aiunt (inquit) treis Modos tibiarum esse, Ionicum, Lydium, Barbarum. Et epodon ode 9. ad illud: Hac Dorium, illis barbarum. Diximus autem (inquit) et supra treis esse species aqud Graecos omnium carminum Ionicum, Lydium, Barbarum. Haec ille. Acro exponit barbarum, id est, phrygium, quod placet: Caeterum pro Lydium in Porphyrione legendum puto Dorium. Lydius enim in Ionico facile intelligitur. Et nostra aetas pene omnem Lydij cantum in Ionicum mutat, ita cognata sunt natura horum modorum systemata. Quod olim eisdem, quas iam citauimus, in Horatium annotationibus editis latius prosecuti sumus. Et paulo post eadem de re quaedam alia adnectemus. Verum quod ad priorem attinet, breuiter (neque enim negotium est arduum, ut multis uerbis sit opus) respondemus. Athenaeum quidem treis noninasse Modos. Sed principes, sed maxime celebreis apud Graecos. Quippe qui Lydij ac Phrygij mentionem quidem facit. Sed barbaros esse existimet, alios item uel obscuros, uel priorum subditos ac species. Quanquam ea disputatione eo tandem uenit, ut ne Ionicum quidem Harmoniam credat, sed harmoniae quandam speciem admirandam. [Dioper] (inquit) [hypolambano ouch harmonian einai ten iasti. Tropon de tina thaumaston schematos harmonias]. Itaque ex hoc authore nihil satis certi constare, mihi quidem uidetur, quemadmodum nec ex Iulio Polluce, ut in Lydio referemus. Sed quod Porphyrio, ut ad hunc quoque aliquid dicamus, treis siue Modos siue species carminum ait, de uulgari loquitur usu, quemadmodum hoc quoque tempore Tibicines fidicinesque in usu habent. Sex enim Modos Ionicum, Hypoionicum, Lydium, Hypolydium, Mixolydium, Hypomixolydium, qui et Hyperiastius, in ut modulatur. Quatuor uero Dorium, Hypodorium, AEolium, Hypoaeolium, et si addere licet Hypermixolydium, in re. Denique [90] in mi Phrygium et Hypophrygium, ut numerus duodecim Modorum, aut XIII, si Hypermixolydium non excludemus, expleatur. Haec ad Porphyrionem. Tertius Lucianus est, qui in Harmonide quatuor Modorum nomina memorat, ac cuiusque Harmoniae proprietatem (Nam ita Modos nominat, conformiter cum Platone) explicat his uerbis. [Kai hekastes harmonias diaphulattein to idion, tes phrygiou, to entheon, tes lydiou, to bakchikon, tes doriou, to semnon, tes ionikes to glaphuron]. Haec Dominus Erasmus Roterodamus praeceptor noster docte, ut omnia, ita uertit. Vniuscuiusque harmoniae seruare proprietatem. Phrygiae impetum, Lydiae furorem, Doricae seueritatem, Ionicae iucunditatem. Porphyrio treis nominauit, Lucianus quatuor. Sed non uidetur hoc egisse Lucianus ut omneis nominaret Modos, uerum praecipuos duntaxat. Ionicum autem quod ille ex Lydio primus emergit, mutato diezeugmenon tetrachordo in synemmenon, principibus adiecit. Sic et Apuleius Floridorum libro 1. quinque enumerat. AEolio adiecto, Iulius Pollux libro 4. [lokriken] adiecit et alibi [syntonolydisti], ut Plato libro 3. de re publica ubi et [mixolydisti]. Verum dehis in Lydio latius disseremus. Apulei uerba sic habent. Tibicen quidam fuit Antigenidas omnis notulae melleus modulator, et idem omnimodis peritus modificator, seu tu uelles Aeolion simplex, seu lastium uarium, seu Lydium querulum, seu phrygium religiosum, seu Dorium bellicosum. Apuleius simplices, quod ad appellationem attinet, nominat, uidelicet a Gentibus nomina habentes. Et lastium uocat quem Lucianus Ionicum, quod nomen in uulgatis Apulei codicibus corrupte, ut paulo post ostendemus, Asium legitur. Haec et similia apud authores passim reperiuntur, quae nullo negotio ad hunc modum dissolui poterunt ab mediocris etiam ingenij Lectore.
De Modorum inuicem commutatione, Caput XI.
COmmutantur item Modi alteri in alteros sed haud aequali felicitate. In alteris enim fit mutatio saepe uix sentiente aure etiam arguta, imo saepe cum magna audientium gratia, quod peruulgatum hodie esse ex Lydio in Ionicum non semel iam testati sumus. Norunt hoc qui instrumentis ludunt, et qui Poetarum carmina prompte cantare sciunt ad musicam rationem. Nempe qui laudem hoc modo, si commode faciunt, saepe numero merentur. Maxime si Ionicum in Dorium commutent: In alteris autem dura fit commutatio, et uix unquam absque graui aurium offensione, ut ex Dorio in Phrygium. Ideoque qui in templis hodie organa pulsant, quoties in id difficultatis incidunt, cogentibus ad hoc Ecclesiae cantibus, nisi exercitati ac prompti sint, saepe se deridendos auditoribus eruditis propinant. Inde adagium natum puto, A Dorio ad Phrygium de naturali in minus naturale, aut de bene composito, ad absurdum aut de placido [91] ad insuauius. Denique de eo, quod uulgo aiunt, qui non manet in proposito, et ex eodem labitur in diuersum. Haud clausa me est, quod nostra aetate de hoc Adagio scriptis prodiderint multi eximij uiri, inter quos duo tamen maxime mihi colendi, nunquam absque honoris praefatione nominantur, Franchinus et Dominus Erasmus Roterodamus alter mutus, alter uocalis mihi doctor, quibus tantum me debere fateor, quantum qui maxime. Franchinum sane nunquam uidi. Quanquam ante annos duos et 20, cum Mediolani essem, ille quoque tunc adfuisse dicitur, sed nondum hoc agebam, posterioribus autem annis (ut ingenue quod uerum est, fatear) eius uiri scripta multum profuere mihi, atque adeo ansam dedere, ut Boethianam Musicem legere, relegere, ad deuorare etiam uoluerim, quae longo tempore a nemine attingebatur, imo a nemine intelligi credebatur. Cum Erasmo uero familiariter multis uixi annis, non in ijsdem quidem aedibus, sed ita prope, ut alter alteri in negocio literario quotidiana consuetudine, in laboribus quos simul immensos pro communi studiosorum utilitate tolerauimns adesset quoties libuisset. Itaque licuit inter nos admonere, dubitare, corrigere. Ego, ut Iunior, concedebam illius aetati. Ille, ut senior, tolerabat mores meos, nonnunquam castigabat, assiduus erat adhortator studiorum meorum. Denique effecit, ut auderem aliquando et ipse in publicum prodire, et scriptis, quae sentirem, prodere. Quaecunque ille tot annis (Nam opinor non minus XX, fuisse) scripsit, uoluisset a me antea uideri. Et hercules, si prae occupationibus rerum mearum perpetuo adesse potuissem, non defuissem uiro, plaerisque tamen operibus adfui. Non aegre ferebat, ut nunc morosuli quidam faciunt, reprehendi, si quis hoc commode faciebat, imo admoneri maxime petebat, et agebat subinde gratias, denique nonnunquam admonentem muneribus donabat. Tanta in illo uiro erat modestia. Itaque in eius scriptis reprehendere quaedam dum uiueret, maxime illo uolente, non sumus ueriti. Quod in Franchino quoque utinam licuisset, ostendissem certe ille non pauca, quae ad publicum disciplinarum usum multis profuissent. Haec eo tendunt, ut nemo mihi succensere iure uel queat, uel debeat, si post illorum fata nunc audeam quaedam repraehendere, quae uiuentibus illis cum gratia etiam facturus eram. Prior itaque Franchinus in postremo illo opere (quod sero in manus nostras uenisse priore libro conquisti sumus) de Harmonia musicorum instrumentorum libro 4. capite 2. ubi de proprietatibus quatuor Modorum, ac de praestantia Dorij disserit, facta huius Adagij mentione, haec adponit uerba: Cum autem (inquit) ex constantissimis et seueris actibus ad ea quae laete atque iucunde dicenda aut optanda essent, sese conuerterent, ueluti prouerbij loco a Dorio dicebant in Phrygium. Haec ille. Quibus uerbis innuit laetis ac iucundis rebus conuenire Phrygium, cum tamen statim eodem in libro capite 5. dicat Phrygium Modum ad bellum excitandum esse aptum, ideoque igneo colore pingi, et Anapaesto declarari. Atque nemo non idem de Dorio affirmat, quapropter hac ratione non eruimus huius adagij sensum. Ego enim Phrygium potius tristibus, ac diuinis conuenire puto, ut Threnis, ut fletibus, ut sepulturis. Quanquam quis Modus est, qui non ad diuersa applicari queat? modo sit ingenium ad eam rem felix, quale aut Iodoci Pratensis, aut Petri a Platea, aut similium. [92] Id circo omnia, quae per totum illum quartum librum, praeter Boethiana, adfert de modis musicis, profecto Modorum ueram naturam neutiquam nobis aperiunt. Neque ille ultra septem recte nouit, quod cum ex eo opere, tum ex actiua ipsius Musica plane apparet. Et quae ex uarijs authoribus cum latinis tum Graecis collegit, negocium nihil adiuuant, ut priore quoque libro attestati sumus. D. Erasmus autem in Adagiorum illo prestantissimo opere nihil plus affert ad uerum sensum huius Adagij. Tribus annis, aut circiter ante eius mortem admonitus fuit a me. Nam totum illud opus saepe eo poscente relegeram, et sicubi aut librariorum culpa, quae sane non minima, quid corruptum erat, aut etiam ipsius incuria neglectum, ut non illibenter sua agnoscebat errata, continuo notabam. Locus erat Apuleij, de quo praecedente capite, ubi ille Asium pro Iastium legerat, eum locum ante postremam editionem, me praesente ac ad monente, emendauit. Emendaturus et alia, si morte praeuentus non fuisset. Nam cum de ipso hoc adagio, longe aliam ex me audiret rationem, atque ipse adferre potuit, rogat ut scriptis id explicem latius ac diffusius, ita enim fore, ut Lector fructum haberet, ego gratiam. Enimuero, quod ibi non admodum ualebam, grauatim me hoc facturum ostendi, paratus tamen eram hoc in Modorum cantibus commonstrare palam, quod ego primum hac in re puto, et a paucis id fieri posse. At ille non destitit, donec peruicerit. Itaque scripsi tunc ea, quae hic statim subijciam. Verum cum ultimam editionem iam moriturus adornaret, operi non adfui, e Friburgo enim quod ad caput Herciniae syluae est, ubi tum habitabam, Basileam ierat (distant ea loca unius diei itinere.) Ideoque et charta tunc perijt, et locus ille, cum alia tam multa illi curanda essent, neglectus est. Qua propter nunc hoc opere, ubi talia ex professo doceo, id uero neutiquam mihi negligendum existimaui. Est igitur sensus huius adagij a Dorio ad Phrygium, ut diximus quoties a proposito aliquo in longe diuersum labimur. Huius rei apud Musicos cum recentiores tum ueteres nullam, quod equidem sciam, reperias causam, quam cantus naturam ac aurium iudicium. Ideoque rem altius repete re placet, breuibus quidem uerbis et in diatonico, quod nunc in usu est. Notum autem est ex superioribus, totum inter Modos discrimen esse ex uariatione diapente ac diatessaron in diapason, qua omnes, constant Modi. Hanc autem uariationem esse ex uario semitoniorum loco, quae totum uersant negotium. Notum hoc quoque est Lydium Hypolydiumque Modos communem habere diapente, tertiam uidelicet speciem, Phrygium Hypophrygiumque secundam, quarum utraque tritonum complectitur, durum interuallum, et a diatonico nonnihil abhorrens. Vnde factum est, ut Lydij ac Hypolydij asperitatem in diapente nostra aetas prope aboleuerit, ac unius semitonij immutatione eos ex diezeugmenon tetrachordo in Synemmenon deiecerit, effeceritque Ionicum Hypoionicumque qui molliorem habent incessum, nempe diapente nacti absque tritono, quartam uidelicet speciem. Porro Dorius Hypodoriusque, primam habent diapente speciem, quae item nullum habet [93] tritonum. Ideoque si rursus Ionicum Hypoionicumque in Dorium Hypodoriumue mutabis, uariatur diapente sed absque tritono, quare aures non offenduntur, imo gratiam senties ex uariatione Modi. Et est sane auditus ex omnibus sensibus maxime morosus, qui nisi uariatione iucunda mulceatur, illico taedium concipit. At si rursus ex dorio aut Hypodorio in phrygium Hypophrygiumue concedere uelis, iam incides in Modos, quorum diapente tritonum habet, asperam, ut diximus, intercapedinem, ita ut alia uelut natura cantus nasci uideatur. Quapropter auditus rei nouitate commotus sentit alterationem incommodam ac uelut stupescit. Haec ita habere re ipsa inueniet qui Modis assuefactas habet aures. In Guidonis autem scala Lydius inter F, et f, Hypolydius inter C, ac c, constituti habent mi, in b claui, quod si in fa commutabitur, efficit continuo Ionicum ac Hypoionicum molliores Modos, et quibus aures libentius acquiescunt. Veteres sane ecclesiastici Lydio ac Hypolydio delectati sunt propter diapente seueritatem, praesertim in Gradualibus quae uocant. Item in passione Dominica, quae sacra illa hebdomada canitur. Vbi Euangelista, ut grauis historicus eam habet diapente, narrationi aptam. At nostra aetas pleraque mutat temere, aut uiciat uerius, dum quaerit mollia potius quam gravitatem obseruare curet. Mutatis igitur his Modis, ut ex fa fa, diapente fiat sol ut, aures suauiorem nactae sonum, non offenduntur. Nec rursum si ex sol ut diapente paulatim procedendo labaris in la re, ac in Dorium uenias, si commode hoc feceris et suo loco. At rursus si ex re la, quae Dorij est diapente, in mi mi, quae Phrygij est, deflectere uoles, uix effugies taedium quoddam aurium, aut stuporem quendam animi ammirantis, cur in diuersum abeat. Sed satis nunc Philosophatum. A Dorio ad phrygium, et commode, et absque aurium offensione transire feliciter ausus est Iodocus a Prato super psalmum de profundis, quod exemplum una cum ludicio nostro prodemus. libro 3. capite 24.
Cur septenarius numerus apud authores tam frequens in rebus musicis, Caput XII.
ESt autem et hoc consyderatione non indignum. Quid sibi uelit septenarius ille numerus toties authoribus nominatus, et tam uarie item, cum rerum musicarum incidit mentio, quemadmodum apud Homerum secundo (qui est ad Mercurium) hymno.
[Hepta de symphonous oion etanussato chordas]. Et apud Virgilium in Alexi. Est mihi disparibus septem compacta cicutis Fistula. Et Aeneidos 6. Obloquitur numeris septem discrimina uocum. Et Horatius libro 3. Carminum ode. 11. Tuque testudo resonare septem. Callida neruis.
Macrobius libro 1. Saturnalium scribit Apollinis lyram septem fuisse chordarum per quas tot coelestium sphaerarum motus praestet intelligere. Sphaerarum [94] per Planetarum accipi uult opinor, sed ea ratio frigida est. Nam si Poetae octo prodidissent neruos, hic tam subtilis speculator continuo subiunxisset, per eos totidem Sphaerarum motus intelligi, quippe quae apud omnes sint octo. Rursus si nouem commemorassent, octo haud dubie motus quidem esse dixisset, atque adeo totidem ex illis sonos: Nonum autem intelligi oportere, conflatam ex his octo Phthongis symphoniam, atque ob hoc dictam Calliopen, ut de musis Plato in re publica philosophatur, non temere omnium doctorum iudicio. Eadem est Ciceronis de Somnio Scipionis tractatio, de qua paulo post. Diodorus autem Mercurium ait lyrae repertorem fuisse, atque eam tribus instituisse chordis, instar trium anni temporum, Treis item uoces desumptas, grauem ab hyeme, acutam ab aestate, a Vere mediam, magna Autumni iniuria, qui hic indignissime fructibus onustus exulat. Orpheum alij quatuor chordis lyram instituisse tradunt uel ad eadem anni tempora, ut iniuria affectus Autumnus, postliminio rediret, uel ad quatuor elementa, ut alij scripsere. Haec ad huius difficultatis nodum explicandum a commentatoribus adducta, tantum ad rem faciunt, atque enarrare, quam quisque chordam in Cithara addiderit, donec ad 15. deuentum sit chordam. Lectoris enim mens omnibus his lectis et intellectis non minus dubia haeret. Effugia haec sunt nostrae ignorantiae, quae nimium foecunda est, quoties extricare se nequit. Atqui hoc explicandum erat, quam ob causam toties apud authores septem chordarum sit mentio, tum quod per has intelligi oporteat. Hic leuiter trasiliunt omnes, tanquam re bene nota, et septem Planetarum Sphaeras adducunt quasi hoc nemo sciat. Ego igitur uno uerbo dicam quae sentio, per septem siue chordas, siue neruos, siue cicutas, siue uocum discrimina intelligi ab authoribus septem illas Diapason species, de quibus tam multa hactenus diximus, quae non minus in trichordo Mercurij, tetrachordo Orphei, ac reliquis deinceps chordarum instrumentis habentur, quam in Cithara 24. chordarum. Per has omnis cantus regitur, per has incedit, intra has concluditur, quemadmodum per pedes carmina. Hae disdiapason non explent, sed tono deficiunt. Ideoque a Ptolemaeo octaua species adiecta est, sed quae eadem sit cum prima, ut late haec capite 2. huius libri ostendimus. Neque enim ullus est cantus, uel Citharae, uel alij instrumento habilis, qui non in aliquam septem diapason specierum cadat. Quod si forte hoc alicui nimis argutum uisum fuerit, meminerit obsecro, quam haec nostra aetas rudis sit ac [amousos] prorsus, ut inter eximie doctos, etiam qui mathematica profitentur, non uicesimus quisque haec perspecta habeat, quique huic disciplinae medicam manum adhibere uelit, imo uerius qui possit, Rursus cogitet quam priscorum cum Romanorum, tum Graecorum aetas docta ac omnibus instructa disciplinis. Vt certe dubitari non possit, cum Horatius carmina ad lyram cecinerit, et Modorum toties mentionem faciat, quin eos optime nouerit, negocium certe non admodum difficile si a teneris ea in re docti magistri nobis contigissent, ut in alijs disciplinis, non tam ad hominum vitam utilibus atque ipsa musica esse ab omnibus priscis uno ore perhibetur. Sed nunc querelarum sat est, ad alia properemus.
[95] De sono in coelo duae opiniones, atque inibi Ciceronis Plinijque loci excusi, Caput XIII.
QVi in coelo sonum esse putarunt, ad primam diapason speciem, quae Hypodorij est, eum distinxisse uidentur, ut patet apud Boethium, libro 1. capite 27. Caeterum quod ipse ibidem Solem Mesen facit, ad priscorum retulit opinionem, quae nobiscum non pugnat. Interualla enim eadem sunt in diatonico a nete Synemmenon ad lichanon hypaton, in qua dispositione Sol erit Mese, quae a Mese est ad proslambanomenen, ut nos disponemus, atque adeo etiam eadem diapason species, quae ex primis diatessaron atque diapente speciebus conflatur. Atqui in sonorum constitutione quod ad grauitatem et acutiem pertinet, in diuersum authores abierunt, quemadmodum priore quoque libro obiter tractauimus. Quidam enim superioribus corporibus acutiores dederunt sonos, inferioribus grauiores, quod ea quae uelocius moventur, ut sunt superiora, etiam acutius sonare uideantur, in qua opinione uidetur fuisse Cicero in libro de re publica 6. Alij contra acutiores inferioribus corporibus ascripsere sonos, superioribus grauiores siue maiores, quod corpora maiora, maiorem etiam aedant sonum, minora minorem, quae opinio mihi multo probabilior uidetur. Si quidem ita in coelo, ut in hoc sensili mundo habent corpora. Sed huius rei typum subijcere placuit, qui utrorumque opinionem Lectori sub oculos ponet. Habebunt enim in altera parte maiora corpora coelestia breuiores chordas, minora longiores. In altera autem maiora corpora longiores, minora breuiores. Res non admodum difficilis si recte tradatur.
[96] [Dodecachordon, 96; text: Marci Tullij Ciceronis ordo in sonis, quos coeli orbibus dedit antiquitas. Boethij ordo in digerendis coelestium Sphaerarum sonis. Quicquid uelocius mouetur, id acutiorem facit sonum. Superiora corpora uelocius mouentur inferioribus, Superiora igitur corpora acutiorem faciunt sonum. [Syllogismos]. Maiora corpora maiorem edunt sonum. Superiora corpora sunt inferioribus maiora, Superiora igitur corpora inferioribus maiorem edunt sonum, Ratiocinatio, Pythagoras octochordarum lyra, Mercurii heptachord, Diatessaron, mediarum tetrachordum, Grauium tetrachordum, a la mi re, G sol re ut, F fa ut, E la mi, D sol re, C fa ut, [sqb] mi, A re, tonus, semitonium, Diapente, Diapason ratio dupla, [oktochordos tou Pythagorou Lyra, he tou Hermou heptachordos, Diatessaron, Meson tetrachordos, Hypaton tetrachordos, Mese, Lichanos meson, Parypate meson, Hypate meson, Lichanos hypaton, Parypate hypaton, Hypate hypaton, Proslambanomenos, Diapente, Diapason tes Hypodoriou, ho ouranos ho astrophoros, ho Kronos, ho Zeus, ho Ares, ho Helios, he Aphrodite, ho Hermes, he Selene]] [GLADOD2 09GF]
[97] CAEterum interualla orbium coelestium in ipso coelo, ea ne ratione constent, qua in diapason phthongi, mihi non fit uerisimile, quocunque tandem modulandi genere constituerimus. Plinius autem libro 2. Capitulo 22. Pythagoricam tradens praeceptionem, sic ait: Sed Pythagoras interdum ex musica ratione appellat tonum, quantum absit a terra Luna. Ab ea ad Mercurium, spacij eius dimidium, et ab eo ad Venerem, fere tantundem. A qua ad Solem sesquiplum. A Sole ad Martem tonum, id est, quantum ad Lunam a terra. Ab eo ad Iouem dimidium, et ab eo ad Saturnum dimidium, et inde sesquiplum ad Signiferum: Ita sex tonos effici, quam diapason harmoniam uocant, hoc est, uniuersitatem concentus. Haec Plinius. Quae uerba non omnes aeque intelligunt. Georgius Valla libro 1 capite 2 Musices, illud sesquiplum apud Plinium refert non ad tonum, sed ad dimidium toni, ut toni, iquit, sint quartae partes tres, quod ego dodrantem toni intelligo. Qua tamen ratione non sex toni fierent, sed quinque et semis. Alij sesquiplum ad tonum referentes, colligunt ex Plinij uerbis septem tonos in diapason consonantia, quod nec rationem habet, nec quisque Musicorum uspiam tradidit, et ueteres Plinij codices omnes sex habent, non septem. Praeterea sex propius uero est, Aristoxeni sententia, quem Plinius secutus uidetur. Reuera autem diapason sex prope modum habet tonos, deest enim comma, ut superiore libro ostendimus. Cicero autem sexto de Republica libro, ita habet: Quam ob causam summus ille coeli stelliferi cursus, cuius conuersio est concitatior, acuto et excitato mouetur sono, grauissimo autem hic lunaris, atque infimus. Nam terra nona immobilis manens, ima sede semper haeret, complexa medium mundi locum. Illi autem octo cursus, in quibus eadem uis est duorum Mercurij et Veneris Modorum, septem efficiunt distinctos interuallis sonos: Qui numerus rerum omnium fere nodus est. Haec ille. In qua praeceptione omittit quam Plinius refert interuallorum rationem, ex octo tamen cursibus septem sonos fieri collegit, extremos pro eodem intelligens sono, ut fit in diapason. Et consonat uulgatum musicorum dictum: de octauis idem esse iudicium. Quanquam, ut dicam quod sentio Ciceronis locus haud dubie corruptus est, et Macrobius exacte eum non intellexit, tametsi quatuor longissima scripsit in eum capita. Theodorus Gaza, eximiae eruditionis uir, cum eum locum in Graecum sermonem uerteret, et ipse quaedam, quae in uulgatis Ciceronis codicibus sunt, omisit, ut haec uerba: Mercurij et Veneris Modorum. quaedam aliter uertit, ut [hon ditte autois prosesti dunamis], quod in uulgatis quibusdam latinis codicibus frequenter ita legitur: Illi autem octo cursus, quibus eadem uis est Modorum. a Theodori uerbis longe discrepans lectio. Quidam in his Ciceronis uerbis: Septem efficiunt distincos interuallis sonos. uerbum septem ad ablatiuum interuallis coniungendum existimant hoc sensu. [98] Octo hi cursus efficiunt sonos distinctos septem interuallis. Sed hoc haud dubie coactum est, a Ciceronis phrasi longe alienum. Ego locum Ciceronis ita legendum puto: Illi autem octo cursus, in quibus eadem uis est extremorum, septem efficiunt distinctis interualla sonis, qui numerus rerum omnium fere nodus est. Haec uerba, siquidem ita legantur, et secundum naturam prolata uidentur, et traditioni Musicorum consentanea erunt. Natura enim ita habet, ut octo phthongis, secundum rationem musicam dispositis, certoque modulandi genere dimensis, octauus sit eiusdem naturae cum primo. Et cum sint octo phthongi, septem tamen duntaxat sint interualla, quae septies uariata quouis modulandi genere, septem efficiunt diapason species, quarum frequentissime omnes authorum libri meminere, ut paulo ante disseruimus. Boethius huius negocij uerus iudex, cum apud ueteres haec ita mire uariata uideret, et Plinium non ueritum dicere iucundam magis quam necessariam subtilitatem, haec ita temperauit, ut tamen utranque opinionem sub oculos lectori poneret, quemadmodum paulo ante locum indicauimus. Vt autem tandem, quod certo sentimus, fateamur, dicimus ingenue. Non absque ratione commentum hoc uisum esse Aristoteli, et dictu iucundius quam uero similius. Quippe si quis ea applicare, ut ita dicam, uoluerit, neque hercules Planetarum interualla, musicis intercapedinibus conuenire reperiet, neque ullam certam soni rationem uel subiecto uel efficiente causa, ut Physicis placet, adesse deprehendet. Sed datur haec uenia antiquitati, quae quoquo modo humanas menteis ad coelestium contemplationem erigendas existimauit. Ego nisi ab authoribus magnis hoc tractatum uidissem, silentio transire, quantum ad artem pertinet musicam, absque omni, ut puto reprehensione potui, sed non sunt prorsus contemnenda, quae tanta authoritate antiquitas memoriae consecrauit, nihilominus res ipsa ut habet, duce ueritate, nobis prosequenda est.
Quid per nouem Musas intelligendum, Caput XIIII.
SEd neque hoc silentio praetereundum est, quando ad Musices cognitionem, ut ex nomine apparet, nonnihil pertinet, Quare apud authores nouem Musae dicantur. Apud ueteres tres duntaxat fuisse Musas M. Varro tradidit, et Diuus meminit Augustinus in libro confessionum, ea certe de causa, quod omnis sonus triformis sit. Nempe qui edatur uel uoce, ut faucibus, uel flatu, ut tubarum, uel pulsu, ut in cithara. Quidam quatuor etiam Musas faciunt, quidam septem ad diapason septem speciebus, quae opinio, si recepta esset, placeret. Sed nouenarius in Musis numerus, [99] apud omneis ueteres, praesertim Homerum atque Hesiodum, fabularum et antiquitatis principes peruicit. Qui tamen eodem, quo septenarius, modo ad musicen spectat. Verum non lubet nunc referre, unde dictae sint Musae, cur puellae fingantur, quae earum cognomina, neque enim haec huius sunt negocij. De nouenario numero nobis dicendum. Plato libro decimo de Republica singulis Sphaeris singulas sirenas appositas tradit, per quas Sphaerarum motum, aut sonum potius ex motu natum, significat. Quapropter octo hos sonos octo uocat Musas, neque antiquitas plureis posuit coelestium corporum sphaeras. Ex his autem conflatam symphoniam nonam uocat Musam, quam et ideo Calliopen dictam contendunt, et ab Hesiodo reliquarum omnium excellentissimam. Quod optimus Poetarum Virgilius (ut nullius Philosophiae partis ignarus) uno carmine significasse uidetur 9. AEneidos: Vos o Calliope, inquit, precor aspirate canenti, haud absque ratione plurali usus numero ad unam Musam, quanquam ad eam, quae omneis alias comprehenderet Musas. Quod in Erato libro septimo non est ausus. Caeterum hunc ex 9 AEneidos locum Christophorus Landinus rectius doctiusque enarrat quam Seruius, ad eum quem iam diximus sensum. Poetae autem hoc aenigmate innuere uolebant, a superius, hoc est, astrorum influxu dari, ut sis Poeta, alioqui nihil artem efficere posse. Sed non est apud me certum, ascendendo nean descendendo sonis Sphaerarum aut ipsis Sphaeris nomina congruant. Videtur autem uerisimilior ordo, si quis ascendendo his Musarum nomina adaptet. Nempe ut Luna sit Clio. Mercurius Euterpe. Thalia Venus. Melpomene Sol. Terpsichore Mars. Erato Iupiter. Polymnia Saturnus. Coelum stellatum Vrania et ultima omnium Calliope. Quem ordinem si seruabimus, habebunt latum commentandi campum Grammatici. Nam Musarum nomina Syderibus probe conuenire uidentur. Quae discutienda relinquimus eis, qui exponendorum authorum prouinciam ex professo suscipiunt, ad hanc enim commentationem non pertinent. Nunc ipsum Hesiodi carmen apponamus et Musarum ad coelesteis orbes typum, ut si quid ex eis utilitatis ad lectorem manare potest, quemadmodum nos confidimus, non desimus etiam hac parte studiosis.
[Kleiot', Euterpete, Thaleiate, Melpomenete,
Terpsichoret' Eratote, Polumniat', Ouraniete,
Kalliopeth' hede propherstate estin hapasaon.]
[100] [Dodecachordon, 100; text: Nouem Musae. Aeolij modi Systema leuatum a sua sede per diatessaron. d, c, b, a, G, F, E, D, [Nete synemmenon, Paranete synemmenon, Trite synemmenon, Mese, Lichanos meson, Parypate meson, Hypate meson, Lichanos hypaton, Diapason tes Hypodoriou, ho Ouranos ho astrophoros, ho Kronos, ho Zeus, ho Ares, ho Helios, he Aphrodite, ho Hermes, he Selene, Kleio, Euterpe, Thaleia, Melpomene, Terpsichore, Erato, Polumnia, Ouranie, Kalliope, Diapason]] [GLADOD2 10GF]
[101] Anacephalaeosis parua de Modorum diuisione, Caput XV.
VErum iam huius extraordinariae commentationis satis est, ad ipsam rem redeamus. Dictum est nobis antea, septem esse diapason species a proslambanomene ad paraneten hyperbolaeon, his apud Boethium nominibus: Hypodorium, Hypophrygium, Hypolydium, Dorium, Phrygium, Lydium, ac Mixolydium. Dictum item est, ex his septem, quinque bifariam diuidi, proprie arithmeticos ac harmonicos, Hypodorium, Hypolydium, Dorium, Phrygium ac Mixolydium. Hypophrygium autem arithmeticos tantum, Lydium harmonicos tantum: Atque ideo duodecim esse proprie Modos, non quatuordecim: Et tribus quidem primis speciebus Hypodorio, Hypophrygio, ac Hypolydio nomina manere diuisione arithmetica, sequentibus autem quatuor Dorio, Phrygio, Lydio, ac Mixolydio diuisione harmonica. At reliquis quinque Modis inuersa esse horum iam dictorum systemata, E tribus quidem primis duo harmonicos, e quatuor autem sequentibus tria arithmeticos. Duo itaque deficiunt altera parte systemata, quia secunda diapason species harmonicos, sexta arithmeticos uerti proprie non possunt, ut saepius dictum est. De ordine autem horum Modorum multis ante disseruimus uerbis. Nunc hoc saltem adijciendum: Modos diuidi posse in principes et subditos, quos nunc subiugaleis uocant, uetustiores Plagios. Principes esse, qui diuisi harmonicos, cantus finem infima diapason chorda constituunt, quorum sint numero sex. AEolius, Ionicus, Dorius, Phrygius, Lydius, ac Mixolydius. Subiugaleis uero, qui diuisi arithmeticos, cantus finem infima diapente chorda constituunt, eadem cum suis principibus, quorum itidem sint numero sex, Hypoaeolius, Hypoionicus, Hypodorius, Hypophrygius, Hypolydius, ac Hyperionicus, siue Hypomixolydius. Finales igitur duodecim Modorum chordae ita habent secundum ipsorum naturam. AEolij ac Hypoaeolij in A. Ionici ac Hypoionici in C. Dorij ac Hypodorij in D. Phrygij ac Hypophrygij in E. Lydij ac Hypolydij in F. Mixolydij ac hypomixolydij in G. B clauis omissa est, quod in ea rarius cantus finiuntur. Si tamen in ea inueniantur, ut postea exemplis ostendere conabimur, ij cantus erunt Hyperaeolij ac Hyperphrygij, duorum Modorum a posteris adiectorum, habebuntque suum quoddam ius ut alij, nempe ut authentes sit Hyperaeolius, Plagius uero Hyperphrygius. Idque in simplici scala absque tetrachordo synemmenon. Verum quia Hypoaeolius et Hypoionicus extra scalam graecam expatiarentur, tum si aliquot uocum cantilenae instituantur in quatuor sequentibus Modis, Basis et ipsa extra eandem uagaretur, sex Modi infimarum clauium suis sedibus per diatessaron loco moti sunt, manente tamen immobili diapason systemate. Ita AEolius ac Hypoaeolius in D. cum fa tamen in [102] b claui, cantus suos finierunt, quanquam in a commodius potuissent. Ionicus et Hypoionicus in F. Dorius ac Hypodorius in G, sed itidem cum fa in b claui, ad hoc enim inuentum est tetrachordum synemmenon, ut systemata infima in superioribus quoque clauibus locum haberent, et uoces omnes potius intra scalam continerentur, quam extra temere uagarentur, quod superiore uolumine admonuimus, et tertio deinde exemplis commonstrabimus. Habent itaque ex septem diapason speciebus quinque binos Modos, uidelicet, Prima Hypodorium atque AEolium, Tertia Hypodorium ad Ionicum, Quarta Dorium ac Hyperionicum, Quinta Phrygium ac Hypoaeolium, Septima Mixolydium ac Hypoionicum. Duae uero reliquae species singulos, nempe secunda Hypophrygium, Sexta Lydium. Duo enim reiecti sunt, dequibus nunc saepissime. Haec Modorum tam intricata ordinis ratio, ac sedium tanta diuersitas in causa fuit, cur uera de his traditio tot annos doctissimos latuerit, nemoque rogatus, quis esset Ionicus Modus, aut quomodo a Lydio distingueretur, quis Aeolius aut quomodo a Dorio differret, plane definire potuerit, cum apud authores frequens illorum esset mentio, et in canticis Ecclesiasticis multae mutationes ex Lydio in Ionicum, ex Dorio in Aeolium fierent, haud cognita apud homines causa, quo pacto id accideret.
De Prima diapason specie et duobus eius Modis, Caput XVI.
AT nunc locus expostulare uidetur, ut lectori, quod toties promisimus tandem praestemus, duodecim nempe Modorum exempla. Qua in re id praefari mihi licebit, eorum Modorum exempla, qui noti sunt, paucis me indicaturum, at eorum qui ignoti tot annis nomine latuere latius explicanda suscepisse, ut lector plane perspiciat, a nobis nihil noui confictum, sed quod uel hominum negligentia, uel temporum iniuria tandiu prope modum sepultum fuit, id nos pristino splendori restituisse. Primae igitur speciei diapason a proslambanomene in mesen, hoc est, ab A in a, duo sunt Modi, alter qui ipsius diapason apud Boethium habet nomen, Hypodorius, et diuisus arithmeticos in D. uulgo nunc secundus dicitur, quia Dorij, qui primi nomen obtinuit, Plagius est, quippe cum quo communem habet diapente re la, et eandem diatessaron re sol, inferne, quam ille superne. Alter diuisus harmonicos, olim Aeolius magna cum Dorio communione, sed de hoc paulo post. Hypodorius sane, diuisus arithmeticos, ac nunc noster Secundus, ut diximus, nomen diapason ut proprium obtinens, tetricam quandam habet grauitatem, minimeque adulatoriam, quo primi Ecclesiastici usi uidentur in rebus moestis ac tristibus, quod Tractatus, qui diebus piacularibus (quadragesimam nunc uocant) canuntur, plane ostendunt. Tum responsoria [103] uetera et Antiphona aduentus Domini. Modus est omnibus notus ex A graui ad a acutum. Finalis clauis est D, quae et principis eius est Dorij. Attingunt tamen cantus eius inferne aliquando [Gamma] ut, et superne c, sed licentia, Id quod plenius libro priore explicuimus. Nos unum Responsorium exempli gratia apponemus, dignum cantatu, quod doctus uir nostra aetate Ioannes Richafort quatuor uocibus elegantissime composuit, quanquam licentia Symphonetarum usus, per diapente loco mouit sursum, quod per diatessaron oportuit, ut in alijs quoque Modis omnibus facere solent, itaque ex Hypodorio fecit Hypoaelium, cum uulgus contra ex omnibus Hypoaeolijs fecerit Hypodorios. Deinde et descensum a finali claue per quintam fecit, quae natura est per quartam, sed secutus est uulgi usum, qui haec fere in quintam detorquet, quemadmodum in hoc Responsorio in uerbo miserere, uerus descensus est ad A re, ut nos exhibemus, uulgus autem ad [Gamma] ut usque detrudit, nec hic solum, sed in omnibus prope modum Responsorijs ad hanc formulam conpositis. Verum id nos, qui artem tradimus, commouere non debet. Cantio autem est huiusmodi.
Hypodorij exemplum.
[Dodecachordon, 103; text: EMendemus in melius quae ignoranter peccauimus. Ne subito praeoccupati die mortis, quaeramus spacium poenitentiae, et inuenire non possimus. Attende Domine et miserere. Quia peccauimus tibi. Peccauimus cum patribus nostris, iniuste egimus] [GLADOD2 11GF]
[104] [Dodecachordon, 104; text: iniquitatem fecimus. Gloria. Attende domine. Haec de Hypodorio. Sequitur Aeolius.] [GLADOD2 11GF]
De Aeolio Modo, Caput XVII.
ALter primae diapason Modus Aeolius dicitur, diuisus harmonicos, Ideoque in hac classe Princeps, uetus quidem, sed multis annis nomine exulans, simplex, ut uocat Apuleius, apertus, tersusque, aptissimus cum alijs cantibus, tum maxime modulandis lyricis uersibus. Hic cum iucunda, ac supra modum dulci suauitate gratam habet seueritatem, quod non tam facit diapente re la, cum Dorio communis, quippe quae utrosque concludit Modos, quam diatessaron mi la, superne huic Modo annexa, mire auribus grata, cum in Dorio sit re sol, non ingrata illa quidem neque in concinna, sed magis cum re la uulgo celebrata, Ideoque minus miranda. Porro quod Dionysius Halicarnasseus libro antiquitatum primo sub finem plane testatur in lingua Romana Aeolida uocem dominari. Id doctis quibusdam uiris haud abs remirum uidetur, quando doricae dictionis uerba, atque adeo mutatio [tou eta] in [Alpha] apud Latinos ob uicinitatem Siciliae et magnae Graeciae, quae dorice loquebantur, maxime familiaris fuerit. At ego Dionysium non dedictionibus, sed uoculatione locutum existimo. Quamuis ea de re cum nemine contenderim, Hanc autem nostram de Dionysij uerbis opinionem nonnihil adiuuat, quod Romani ita Aeolium adamarunt Modum, ut cum primi Ecclesiastici Romae cantus in templis ad uulgi aureis demodulandos conceperint, hunc Modum primum usurparint, sed modeste sane ac temperate. Primum enim dominicam orationem cum praefatiuncula, symbolumque Nicenum ad eium Modum instituerunt. Secuti deinde alij, sed annis aliquot elapsis, qui angelicam salutationem, adiecto inferne tono, ad hoc qui Euangelium Matthaei ad eundem Modum, quanquam longius in superiora euagati, demodulati sunt. Finalis eius est A, quanquam etiam D. si quidem in b claui est fa, quod nunc usus obtinuit, ut in alijs quoque Modis. Ea tamen res effecit, ut apud ignaros, quo pacto Modorum systemata natura distinguerentur, creditus sit [105] hic Modus Dorius, et uulgus cantorum etiamnum in ea est opinione, ut supra quoque testati sumus. Praeterea eadem licentia est in Aeolio, quae in Dorio ascensus ac descensus, nempe ut superne Semiditonus dum multa gratia, inferne Tonus adijciatur. Nunc exempla ipsa diuersa subnectere placet, altera quae diapason neutiquam impleant, sed diapente duntaxat, adiecto superne semitonio minore, altera quae huius quidem modi totam expleant diapason, ut habet eius natura. Atqui in prioribus operae precium est uidere, quanta simplicitate, quanta item grauitate primi ecclesiastici cantus sint orsi, seposita omni prorsus pompa, exclusa omni leuitate, Tanta denique gratia ut nemo non probare possit, nisi qui non habeat aureis. Vt merito nos pudere debeat, tantum ab ea degenerasse. Sed nunc ad rem potius tractandam, omissa inutili querela, descendamus.
Aeolij Modi exempla.
[Dodecachordon, 105; text: PEr omnia secula seculorum. Amen, Oremus. Praeceptis salutaribus moniti, et diuina institutione formati audemus dicere, Pater nsoter, qui est in caelis, Sanctificetur nomen tuum. Adueniat regnum tuum. Fiat uoluntas tua sicut in caelo et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris: Et ne nos inducas in tentationem, Sed libera nos a malo. Amen.] [GLADOD2 12GF]
[106] Inuenies alibi frequenter huius cantus caudam semiditono curtatam, quod ignorabant hunc Modum, dubitabantque, essetne sol mi, an fa re, ac proinde incerti cuius esset Modi, omiserunt ultimam notam. At id nos, qui artem tradimus morari non debet, in multis enim alijs idem uitij increbuit.
Symbolum Nicenum in Aeolio Modo.
[Dodecachordon, 106; text: CRedo in unum Deum Patrem omnipotentem, factorem coeli, et terrae, uisibilium omnium, et inuisibilium. Et in unum Dominum IESVM Christum Filium Dei unigenitum, Et ex patre natum ante omnia secula: Deum de Deo, lumen de lumine Deum verum de Deo uero. Genitum non factum, consubstantialem Patri per quem omnia facta sunt. Qui propter nos homines, et propter nostram salutem descendit de caelis. Et incarnatus est de spiritu sancto ex Maria uirgine. ET HOMO Factus est. Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato. Passus et sepultus est. Et resurrexit tertia die secundum scripturas. Et ascendit in caelum, sedet ad dexteram patris, Et iterum uenturus est] [GLADOD2 13GF]
[107] [Dodecachordon, 107,1; text: cum gloria iudicare uiuos et mortuos. Cuius regni non erit finis. Et in spiritum sanctum dominum, et uiuificantem. Qui ex patre filioque procedit, Qui cum patre et filio simul adoratur, Et conglorificatur. Qui locutus est per Prophetas. Et unam sanctam catholicam, et apostolicam Ecclesiam. Confiteor unum Baptisma in remissionem peccatorum, Et expecto resurrectionem mortuorum, Et uitam futuri seculi. Amen.] [GLADOD2 14GF]
Hic non possum satis ammirari publicam in huius cantus fine hallucinationem, quae ultimam notam in mi torsit, contra et naturam Modi, qui in re deponit cantuum finem, et aurium iudicium, quae sol quidem in clausulis finalibus ut uocant audiunt, mi uero nunquam, sed re, est huius diapente, atque adeo Modi finis. Sequitur nunc Angelica salutatio, tono inferne ut est mos principum ad diapente adiecto, his notulis.
[Dodecachordon, 107,2; text: AVe Maria, gratia plena, Dominus tecum. Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus uentris tui.] [GLADOD2 14GF]
[108] HActenus huius Modi exempla posuimus quae diapason non explent. Sed diapente duntaxat, adiecto superne semitonio minore, inferne uero in aliquibus tono. Nunc exemplum ponemus quod totam diapason percurrat, ut natura Modi exposcit. Est autem Euangelij Matthaei initium oppido eleganter ad huius Modi formulam exaratum. Quod uel in A re, uel in D sol re, sed non absque fa in b claui, ut ante diximus, uel in alamire incipere poterimus, manente nihilominus immutata Systematis natura. Verum quia nunc tres huius Modi cantus in Are cepimus, ex qua sede, alamire etiam facile intelligitur, cum de octauis idem sit iudicium. Nunc in Dsolre degustationem eiusdem dabimus, ut lectoris industria exacuatur ad huius elegantissimi Modi naturam diligentius intuendam.
[Dodecachordon, 108; text: DOminus uobiscum. Et cum spiritu tuo. Initium sancti Euangelii secundum Matthaeum. Gloria tibi domine. Liber generationis Iesu Christi filii Dauid, filii Abraham, Abraham genuit Isaac, Isaac autem genuit Iacob, Iacob autem genuit Iudam. et fratres eius.] [GLADOD2 15GF]
Non uisum est operae precium ea longius prosequi, quando quae hic posita sunt, satis luculenter ostendunt huius naturam Modi, itaque ad alia progrediamur.
Id quoque explicandum est, qualem in psalmos huic Modo tam uetusto dederint intonationem prisci illi Ecclesiastici. Eam rem mihi cogitanti saepius, nec facile quid ueri esset comminiscenti, tandem in mentem uenit peregrini denominatio Modi, quem cur ita uocatum putem, non hercules habeo [109] quod dicam, sed eam appellationem huius esse Modi et a uulgo usurpatum non dubito, quippe qui hunc ignoraret Modum, cuius uestigium tamen uideret nondum prorsus obliteratum. Porro cum Franchini nostri de Antiphonis: Nos qui uiuimus benedicimus dominum, tam prolixa praeter ipsius consuetudinem uerba, in negocio non admodum arduo, legerem, nunc Ambrosianos, nunc Gregorianos commemorantis, nec tamen cantus naturam exacte explicantis, uideo planius quod priore libro diximus, illi non, ut decuit, Modorum naturam perspectam fuisse. Antiphona enim illa non Mixolydij sunt Modi, ut ipse existimauit, sed AEolij, non suo quidem terminata loco, sed in quarta supra finalem clauem, ut omnes ferme clausulae in Symbolo Niceno. Nisi quis putet et his caudam decurtatam, quod in plaerisque cantilenis huius Modi accidisse supra testati sumus. Certe ipsa intonantio super Psalmum centesimum decimum tertium diebus pascatis ad Baptisterium cantari solita, de qua ad finem praecedentis libri diximus, huius est Modi, non adeo absimilis differentiae ultimae Dorij, quam eodem loco libri prioris posuimus. Dorium uoco, quem uulgus primum nominat. Vt sint antiphona AEolij ad hanc formulam.
[Dodecachordon, 109,1; text: NOs qui uiuimus benedicimus Dominum. Intonatio, In exitu Israhel de AEgipto. dominus Iacob de populo barbaro. Vel sic] [GLADOD2 16GF]
In Psalmis autem maioribus, ut uocant, intonatio est non multum a Dorio differens, quam etiam num in quibusdam coenobijs Hercyniae syluae decantant, ut ipsi saepe audiuimus, eas hic subnectere placuit, quando aliorum Modorum formulas superiore libro exhibuimus, de caeteris, quos supra negleximus, idem suo loco facturi.
[Dodecachordon, 109,2; text: Magnificat anima mea Dominum. Vel sic, Benedictus Dominus Deus Israel. quia uisitauit, et fecit redemtionem plebis suae] [GLADOD2 16GF]
Responsorium Gloria Patri, patebit postea in Responsorio: Te sanctum Dominum. In introitibus non succurrit aliud a Dorio.
[110] De secunda diapason specie, atque uno eius proprie Modo, Caput XVIII.
SEcundae diapason speciei, quae est ab hypate hypaton ad paramesen, hoc est a [sqb] ad b, unicus est proprie Modus, ipsius diapason nomine Hypophrygius, diuisus Arithmeticos in E. Vulgo nunc Quartus, quia Phrygij, qui nunc tertius uocatur, subiugalis est, quippe cum quo communem habet diapente mi mi, et eandem diatessaron la mi inferne, quam Phrygius superne. Hic modus tristem quandam habet querimoniam, ac supplicem lamentationem, aptissimus sacris cantilenis, ad quem Threni Hieremiae aliquot in locis Germaniae ac Galliae suauissime canuntur, sed ad alia quoque adhibetur. Finalis eius clauis est E, quae et Principis ipsius est Phrygij. Caeterum huic Modo hoc familiare ac peculiare est, ut cantus eius raro contingant infimam chordam [sqb]. nam fere in C manent, uitantes illud semitonium minus ex C in [sqb]. Contra uero superne adijciunt semitonium ex b in c. Ita ut intra C ac c, maneant, perinde atque Ionici cantus, quanquam ab Ionicis in immensum differunt phrasi ac claui finali, ut in exemplis utriusque modi clarum euadit. Cum autem hic Modus satis sit uulgo notus, de eo plura dicere supersedemus. Vnum duntaxat exemplum ponere placuit, nempe Diuorum Ambrosij ac Augustini elegantissimam illam, et a tota decantatam ecclesia oden: Te Deum laudamus, In qua huius natura Modi oppido eleganter expressa est. Scio autem eam a diuersis ecclesiis mire uariatam, nos simplicissimam formam secuti sumus, Lectores, quod cuique uisum fuerit, sequantur. Nam omnium ecclesiarum formas prosequi, neque possumus, neque aut necesse aut utile uisum est.
Diuorum Ambrosij ac Augustini ode ad Hypophrygium decantata Modum.
[Dodecachordon, 110; text: TE Deum laudamus, Te Dominum confitemur. Te aeternum Patrem omnis terra ueneratur. Tibi omnes angeli, Tibi coeli, et uniuersae potestates. Tibi Cherubin,] [GLADOD2 16GF]
[111] [Dodecachordon, 111; text: et Seraphin incessabili uoce proclamant, Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth. Pleni sunt caeli, et terra maiestatis gloriae tuae. Te gloriosus apostolorum chorus. Te prophetarum laudabilis numerus. Te Martyrum candidatus laudat exercitus. Te per orbem terrarum sancta confitetur Ecclesia. Patrem immensae potestatis. Veneram dum tuum uerum, et unicum Filium. Sanctum quoque Paracletum Spiritum. Tu rex gloriae Christe. Tu Patris sempiternus es Filius. Tu ad liberam dum suscepturus hominem, non horruisti uirginis uterum. Tu deuicto mortis aculeo aperuisti credentibus regna coelorum. Tu ad dexteram Dei sedes in gloria Patris. Iudex crederis esse uenturus. Te ergo quaesumus tuis famulis subueni, quos praecioso SANGVINE redemisti. Aeterna fac cum sanctis tuis gloria munerari.] [GLADOD2 17GF]
[112] [Dodecachordon, 112; text: Saluum fac populum tuum Domine, et benedic haereditati tuae. Et rege eos, et extolle illos usque in aeternum. Per singulos dies benedicimus te. Et laudamus nomen tuum in saeculum, et in seculum seculi. Dignare Domine die isto sine peccato nos custodire. Miserere nostri Domine miserere nostri. Fiat misericordia tua Domine super nos, quemadmodum sperauimus in te. In te Domine speraui, non confundar in aeternum.] [GLADOD2 18GF]
De Hyperaeolio reiecto Modo.
ALter huius diapason Modus esse potest ijsdem quidem extremis limitibus, quibus continetur Hypophrygius, Hyperaeolium nominant, quod proxime super AEolium sedem habeat, neque enim aliud inuenit nomen, sed mediatio obstitit, quo minus in usum uenerit. Nam authentarum lege inferne diapente, superne diatessaron habere debebat, quod hic fieri nequit, ex [sqb] enim in F semidiapente est, ex F autem in mi, quod est in b claue, tritonus est, sed de hoc in superioribus saepe dictum est. Quod si argutulus aliquis dicat, tritono adimendam esse Apotomen, ac semidiapente adijciendam, ut apta fieri queat mediatio, Dicimus tum non fieri nouum Modum, sed hunc recidere, uel in Phrygium, uel in Lydium, uel in alium quempiam modorum, quare hoc ineptum est. Non imus tamen inficias, si supernae chordae semitonium, infimae tonum, ut in alijs modis fere fit, ad ijci concedamus, posse aliqua ratione, praesertim ab ingenio exercitato, cantum aliquem ad eam formam institui, sed quem omnes docti merito contemnant, cum satis sit alioqui Modorum. Etsi haec nostra aetas, quasi omnium [113] taedio affecta, et noua quacunque ratione quaerens, huiusmodi cantus, cum plures uoces instituuntur, nobis nonnunquam effingit, ingeniosum existimans inuenisse aliquid, quod ueteres latuerit, cum uetustas haec, non ut incognita, sed ut indigna doctis auribus contempserit. Nemo tamen quod equidem sciam, in cantu simplici hoc tentauit, sed plurium uocum duntaxat, ut dixi, compositores, sic enim nunc uocantur. Exemplum sit huius modi.
[Dodecachordon, 113; text: Hyperaeolij reiecti exemplum, tono inferne, Semitonio superne adiecto.] [GLADOD2 19GF]
SEd in hunc cantum et simileis merito exclamauerit quispiam illud Horatij:
Amphora coepit.
Institui, currente rota, cur urceus exit?
Reperias nihilominus tamen apud Symphonetas huiusmodi cantus, qui immodica famae siti ad taleis ineptias delabuntur. Cuius erroris causam puto, quod ueteribus contemptis, sola noua placent, atque ita nunc gloriam quaerimus, non eo hercle modo quo debemus. In Poetica pulchrum est eximios sequi uates, ita Virgilius Theocritum Hesiodum ac Homerum sequi non dubitauit. In musicis uero, Dij boni quam hoc quibusdam turpe uidetur, si quis uel Iodocum Pratensem, in hoc negocio prope Virgilium, uel Ioannem Ockenheim eruditissimum uirum, uel Petrum Platensem suauissimum modulatorem sequi conetur. Cum illi tamen cantus naturam ingenio ac arte imitati, egregiam laudem iure meruerint. Nostra uero tempestate sicut, qui nullam cantilenam, nisi iam recens ab authore, uelut incude adhuc feruescente proueniat, probent, ueteres omneis contemnant. Caeterum cum turpe putent ullum, quantumuis doctum imitari, ueteribus Modis occupatis omnibus, ad noua confingenda necessario uertuntur, sed inepta atque insulsa, cum ueterum sind docta atque feliciter nata, naturae praeterea, quod in musicis maximum est, conformia. Ego sane eius sum opinionis, ut carmen Poetae doctum semper placet, ita cantum doctum non debere unquam displicere, atque ideo immerito contemni. Secundum illud frequens apud Platonem, [Dis kai tris to kalon]. Veterum cantus nunc uoco, quales ante annos septuaginta plus minus finxerunt Musici, neque enim ante annos centum hae compositiones quatuor uocum fuere, ut mea fert opinio, Sed de his in posterioribus plura.
[114] De tertia Diapason specie et duobus eius Modis, Caput XIX.
TErtia Diapason Species a Parhypate hypaton ad triten diezeugmenon, hoc est a C ad c, duos habet Modos, Alterum ipsius diapason nomine, Hypolydium, qui diuisus arithmeticos in F, aput ueteres ecclesiasticos in haud infrequenti usu fuit, nunc autem eius mi in b claui, uulgo in fa mutatur, ut recidat in septimam diapason speciem, nempe in Mixolydium, diuisum arithmeticos, qui apud ueteres Hypoionicus dictus est. At uetus hic Hypolydius mi in b claui habet ut Lydius, non fa, ut nunc mutatus canitur. Alter Ionicus siue Iastius, diuisus harmonicos, magna cum Lydio communione, de quo paulo post. Hypolydius sane de quo cepimus, Lydij est Plagius, quippe cum quo communem habet diapente fa fa, et eandem diatessaron fa ut inferne, quam Lydius habet superne. Sextus uetustus dici potest, atque ita nobis superius nominatus. Mediocris iucunditatis est Modus, nihil eximiae elegantiae habens, propter mediationem sub tritono factam. Ideoque ueteres Ecclesiastici in grauibus cantilenis eo usi uidentur: Quae hodie tamen, ut iam saepe admonuimus in Hypoionicum plaeraeque mutatae conspiciuntur, deiecto e supremo, quem in Hypolydio obtinebat, loco, semitonio minore, in secundum locum. Est autem Hypolydius ex C graui ad c acutum. Finalis clauis est F, quae et principis est Lydij. Eius simplex exemplum est hoc, ad quod facile alia intelligi possunt. Ex Psalmo 14.
Hypolydij exemplum.
[Dodecachordon, 114; text: DOmine quis habitabit in tabernaculo tuo? aut quis requiescet in monte sancto tuo? Qui ingreditur sine macula, et operatur iusticiam.] [GLADOD2 19GF]
[115] HVius item Modi sunt Introitus: Esto mihi .Et. Os iusti, quanquam codices ubique uariant. Alij enim notulas quae c paruum in his attingunt, in b torquent, ut id quiuis uidere poterit,, qui codices inspicere uolet. In gradualibus uero, ut uocant, id longe apertius uidere licet, in quibus reperias ex Lydio factum Ionicum, saltem ubi torquere licebat, Est autem ubi non liceat: Nempe ubi cantus ad e paruum conscendit, et in b uno relabitur saltu, obstat enim Tritonus. Caeterum in ea sum opinione, conspirasse quosdam, ut ex omnibus Lydijs Hypolydijsque facerent Ionicos Hypoionicosque, at id parum feliciter processisse. Ideoque nunc tam tortos esse cantus, praecipue in gradualibus. Quod Lector simul atque diligentius introspexerit, uerum esse facile iudicabit, quare ut id latius explicaremus, non est uisum operae precium. Huius autem Modi Intonantiones ab Hypoionico discretas non memini me uspiam aut inuenisse aut reperisse. Et nouas confingere, quando ueteres hoc omiserunt, non est necessarium, satis enim superque est Modorum. Idem iudico de Responsoriorum ac Introituum uersibus. Quod si quispiam uspiam inuenerit. utatur per nos licebit. Iam ad secundum huius speciei Modum progrediamur.
De Ionico siue Iastio Modo, Caput XX.
ALter tertiae Diapason Modus Ionicus dicitur, diuisus harmonicos, Ideoque in hac classe princeps, ominium Modorum usitatissimus. Sed nostra aetate sede propria exulans per diatessaron in Lydij finali claui, hoc est, F. non tamen absque fa in b claui cantus finit. [Glaphuros], a Luciano in harmonide dictus, hoc est, iucundus, ab Apuleio uero uarius, qui non Ionicum sed Iastium Graecis sane appellat, ut supra diximus. Porro hic Modus saltationibus aptissimus est, quem plaeraeque Europae regiones, quas nos uidimus, adhuc in frequenti habent usu. Apud ueteres Ecclesiasticos per raro ad hunc Modum cantilenam reperias. At a proximis quadringentis, ut opinor annis, etiam apud Ecclesiae cantores ita adamatus, ut multas Lydij Modi cantiones, ut iam saepe diximus, in hunc mutarint, suauitate ipsius ac lenocinio illecti. In Trochaicis magnam habet gratiam, et in Iambicis Catalecticis, ut apud Horatium ode 18. libro 2. Carminum patet. Ionici etiam pedes huic Modo facilime aptantur, quod Horatius semel duntaxat exhibuit ode 12. libro. 3. Carminum. Quidam huic Modo lasciuam petulantiam tribuunt, uidelicet ad quem in saltationibus petulantes fiant motus, atque inde ab eodem Poeta in corruptos sui saeculi mores hoc scripto proditum: Motus doceri gaudet Ionicos Matura uirgo. Nota est apud omneis historicos Ionum leuitas etiam prouerbijs celebrata. Non me latet quae apud Athenaeum [116] libro 14. de hoc Modo produntur, mihi nequaquam probabilia uisa, qui motus et maiorum authorum scriptis, et ipsa re, quaecunque adeo incerta a scriptoribus scribuntur, cum hic tum alibi toto hoc opere lubens ac sciens praetereo. Satis erat Athenaeo dicere, hoc ille scribit dum authores quae quaerimus saepe nominent tantum, non explicent, utpote eo tempore notissima. Sed id nobis, qui artem docemus, non satis est uisum. Hac tempestate omne Vt, ad hunc conferunt Modum Cantores, quemadmodum omne Re, ad Dorium, et mi ad Phrygium, nullum Vt quam huius Modi cognoscentes, quod superius quoque admonuimus. Natiua clauis finalis huius est C. sed nunc perraro ullam cantilenam in ea positam reperias, adeo uicit Tetrachordi Synemmenon affectatus usus. Porro huius item Modi exemplum habitum est libro priore, ubi de clauium transpositione disserebamus, positumque a nobis fuit in Ffaut. Nunc uero aliud ponamus in propria sede, ut ueteres pernotasse uerisimile est. Cum autem in alijs principibus fere inferne tonus apponatur, in hoc semitonium, non tonus eueniet. Quod quidam adeo non euitarunt, ut illud affectasse uideantur. Ego herclules non ponerem. Nam mire huius naturam Modi in auribus deformat, At nihilominus si suo in loco ponatur minus offendit. Hic Modus Quintus uulgo nominatur, qui et in nostro ordine Quintus est. Sed nunc exempla eius ponamus, et primo simplex illud de Beata uirgine canticum, Sanctus. quod nostra demum aetate Antonius Brumel etiam quatuor uocibus elegantissime instituit, a Leone Pontifice Maximo eius nominis decimo approbatum. Sed Tenor sic habet.
Ionici siue Iastij exempla.
[Dodecachordon, 116; text: SAnctus Sanctus. Sanctus Dominus Deus Sabaoth. Pleni sunt caeli et terra gloria tua Osanna in excelsis. Benedictus Mariae filius, Qui uenit in nomine Domini.] [GLADOD2 20GF]
[117] [Dodecachordon, 117,1; text: Osanna in excelsis.]
Nunc aliud exemplum ponamus, quod semitonium infra finalem habet clauem, quod in hoc Modo rarum est, ut iam diximus. [GLADOD2 20GF]
[Dodecachordon, 117,2; text: REgnum mundi et omnem ornatum seculi contempsi propter amorem Domini mei. IESV CHRISTI, Quem uidi quem amaui in quo credidi quem dilexi. Eructauit cor meum uerbum bonum dico ego opera mea regi.] [GLADOD2 20GF]
Intonationes huius a Lydio per me ac fa distinctas credimus. Introituum uero ac Responsoriorum uersus iidemne sint in utrisque an diuersi, nihil definio. Sed in Lydio de his plura, ut spero dicemus.
De quarta Diapason specie, ac duobus eius Modis, Caput XXI.
HActenus eas diapason species executi sumus, quae Plagiorum obinuere nomen, Hypodorium, Hypophrygium, ac Hypolydium. Restat nunc ut reliquas quatuor, principum nominibus appellatas prosequamur. Quarum prima est, quae Dorium ac Hypomixolydium siue Hyperiastium duos continet Modos, ex Lichano hypaton ad Paraneten diezeugmenon, hoc est ex D magno ad [118] d paruum. Prior Modus, quo nomine ipsa diapason uocatur, Dorius est, harmonicos mediatus in a paruo, primus nunc uulgo habetur, omnium Modorum celeberrimus, a Luciano [Semnos], id est, seuerus, ab Apuleio bellicosus, ab alijs prudentiae largitor, castitatis effector (ita enim illi loquuntur) dictus. Quidam adhuc elegantius scilicet, eum morose ac curialiter procedere aiunt. Hinc Plato in Lachete Virum de uirtute ac sapientia digne, ac ut uirum decet, differentem, cuius sermo operibus non dissonat, [doristi] loqui putat, non [iasti]. Sed neque [phrygisti], neque [Lydisti]. Solam enim doricam Harmoniam esse graecam. Quod si mihi concedatur rudi iudicio de hoc atque praecedenti pronunciare Modis, breuibus me absoluam. Aio utrunque Modum uideri mihi populi mores, unde nomina sumpsere, pulchre referre. Athenienses sane Iones fuere: Lacedaemonij Dores: illi tametsi iucunditatis amatores, ac eloquentiae studiosi, leues tamen semper habiti sunt. Lacedaemonij uero bello clari, militari disciplina ac seueris Lycurgi legibus constricti, tetricos mores a maioribus acceptos diutius seruarunt. Ita hi Modi habent. Ionicus in totum saltationibus addictus, suauitatis ac iucunditatis multum habet, seueritatis prope nihil. Dorius contra Maiestatem quandam ac grauitatem praese fert, quam admirari facilius sit, quam explicare. Heroicis carminibus aptissimus, quod ipse olim iuuenis coram Maxaemyliano inclyto Caesare expertus sum Agrippinae in praesentia multorum principum, non absque meritae lauri (absit uerbo inuidia) praemio. Finalis huius certe Modi clauis est D. quae et hypodorij, Mediatio autem ut iam diximus in a paruo. Praeterea huic modo peculiare est supra diapason semiditono exultare cum magna hercle gratia, quod praeter Symphonetarum usum in uulgatis etiam linguae Celticae cantionibus uidemus. Sed hoc Aeolius quoque habet et nonnunquam Hypodorius, ut libro sequente exemplis declarabitur. Cuius quoniam notissimus est, unicum duntaxat ac planum exemplum ponamus, nempe Diuae Virginis salutationem a tota decantatam ecclesia. Authorem eius ferunt Hermannum Contractum comitem a Veringen cuius mentionem faciemus in sequentibus. Quanquam in ea cantione quidam descensum hypodorij faciant in gementes, Alij in IESVM, ut mixtus uideri queat duorum Modorum Dorij ac Hypodorij cantus. At nos eum non probamus, sed simpliciter Dorij Modi formulam exequemur, ac breuius quidem illud, quam ulla decantet ecclesia.
[119] Diuae Virginis salutatio ad Dorium.
[Dodecachordon, 119; text: SAlue Regina misericordiae. Vita dulcedo, et spes nostra salue, Ad te clamamus exules filii Euae Ad te suspiramus gementes et flentes in hac lachrimarum ualle, Eia ergo aduocata nostra illos tuos misericordes oculos ad nos conuerte, Et IESVM benedictum fructum uentris tui nobis post hoc exilium ostende, O clemens O pia O dulcis Maria.] [GLADOD2 21GF]
Quod autem superius de AEolio diximus Modo, maximam eum cum Dorio habere conuenientiam, adeo uerum etiam in hac cantione apparet, in uerbis inquam, misericordes, et nobis. Quidam etiam plura in his deprauant, ita utrarum Dorij cantum inuenias, quem non alicubi per synemmenon tetrachordum in Aeolium flectant, quod si iudicio fiat, non improbo. At si ignauia ac libidine omnia confundendi ac immutandi, non poterit ea res cuiquam cordato placere. Sed ualeat hic error cum caeteris. Nunc ad alterum huius speciei Modum.
[120] De Hypomixolydio siue Hyperiastio, Caput XXII.
ALter quartae diapason Modus, quod proxime super Iastium sedem habet, nec aliud, ut Dorius, speciale nomen agnoscit, Hyperiastius dicitur siue Hyperionicus. Potest et Hypomixolydius uocari, quod Mixolydio sit Plagius, quippe cum quo habet communem diapente ut sol, tum quam Mixolydius diatessaron re sol, superne adhibet, hic habet, inferne, quanquam sic in Dorium cadit, quod enarratis hactenus plagijs omnibus accidit, ut Hypodorius in Aeolium, Hypophrygius in Hyperaeolium, qui propter ineptam mediationem reiectus dicitur, Hypolydius in Ionicum. Porro hic Hyperiastius siue Hypomixolydius arithmeticos in G mediatus nunc Octaui nomen uulgo obtinet, ac in eadem claue cum principe suo Mixolydio cantus finit. Apud ueteres Ecclesiasticos in magno fuit usu, ad quem elegantissimas sane, ac suauissimas cantilenas effinxerunt, nostra uero aetate, ut supra testati sumus, Cantores ad eam formam rarissime Tenores nouos instituunt, a ueteribus tamen desumptos elegantissime quatuor concludunt uocibus. Probatum autem est superius, si hunc Modum addendum putent septem illis uulgaribus, necesse omnino esse, ut reliquos etiam quatuor addant, Aeolium, Hypoaeolium, Ionicum, Hypoionicum, quanquam posteriores hosce duos, Lydio Hypolydioque reiectis, habent, atque plane ignorant eorum nomina. Hic certe Hyperiastius praeter phrasin mediationemque, ac finalem item clauem, reliqua cum Dorio, quantum ad diapason naturam, omnia eadem habet, cum quatuor iam nominati etiam semitonio uarient cum ijs Modis, quibus cantores eos adnumerant. Vt Aeolius a Dorio, et Ionicus a Lydio. Idem dico de eorum Plagijs. Sed de his satis in superioribus. Est in hoc Modo suauitas naturalis et uelut Rhetori commoda, per quintam ex F in c, qua ad Prooemia utatur, sine fuco iucunditas et auribus affluens dulcedo, quam saepe quaerit per fa in b claui, quemadmodum et Dorius, cum quo etiam hoc habet commune, patet hoc in plaerisque huius Modi cantibus, praesertim in Responsorijs, quorum ad hunc Modum plurima a ueteribus composita in matutinis potissimum canuntur. Sed eius exemplum ponamus, prosam, quae in die Pentecostes canitur: Sancti Spiritus adsit nobis gratia. quam impense placuisse Domino ERASMO Roterodamo, et ab eo eximie olim laudatam memini. In qua, uersibus ultimo ac penultimo ascensus est uulgo ad f paruum, more aliarum fere prosarum huius Modi, sed eum in ueteribus codicibus non inuenio. Item in uersibus: Tu animabus uiuificandis. et, Tu aspirando. quidam in a paruum assurgunt, leuatis omnibus eorum notis plus diapente, quod nobis non [121] probatur. Denique in istis duobus uersibus. Tu diuisum. et. Idolatras, mira est in omnibus codicibus uariatio. Quidam in f paruum usque leuant, quod nescio quam probem, In alijs codicibus detortum uideo in Tetrachordon Synemmenon cantum, quod nos secuti sumus propter uetusta exemplaria, quanquam dura est post eos uersus inceptio in Ergo nos supplicantes. Quam duritiem si quis euitare uolet, leuet iam dictos uersus omnibus notulis tono, et Modus inconcussa manebit qualitate. Habet haec prosa miram modestiam, inenarrabilemque grauitatem, In qua operae pretium est uidere authoris ingenium, quam uarias in uno Modo inuenerit formulas, quam limitibus Modi cantum coercitum exhibuerit, quam eleganter uerba numeris acommodarit, sed nunc ipsam audiamus,
Hypomixolydij exemplum.
[Dodecachordon, 121; text: SAncti Spiritus adsit nobis gratia, Quae corda nostra sibi faciat habitaculum, Expulsis inde cunctis uitijs spiritalibus. Spiritus alme illustrator hominem Horridas nostrae mentis purga tenebras. Amator sancte sensatorum semper cogitatuum, Infunde unctionem tuam clemens nostris sensibus Tu purificator omnium flagitiorum Spiritus Purifica nostri oculum interioris hominis, Vt uideri supremus genitor possit a nobis. Mundi cordis quem soli cernere possunt oculi. Prophetas tu] [GLADOD2 22GF]
[122] [Dodecachordon, 122; text: inspirasti, ut praeconia CHRISTI praecinuissent inclyta, Apostolos confortasti, uti tropheum CHRISTI per totum mundum ueherent. Quando machina per uerbum suum fecit Deus caeli terrae marium, Tu super aquas foturus eas numen tuum expandisti spiritus. Tu animalibus uiuificandis aquas foecundas. Tu aspirando das spiritales esse homines. Tu diuisum per linguas mundum et ritus adunasti Domine. Idolatras ad cultum Dei reuocas magistrorum optime. Ergo nos supplicantes tibi exaudi propitius Sancte Spiritus, Sine quo omnes praeces cassae creduntur et in dignae Dei auribus. Tu qui omnium seculorum sanctos tui numinis docuisti instinctu amplectendo spiritus. Ipse hodie apolstolos CHRISTI donans munere in solito, et cunctis inaudito seculis, Hunc diem gloriosum fecisti. Alleluia.] [GLADOD2 23GF]
Reperias autem plurima Antiphona huius Modi inter F magnum et e paruum, quemadmodum uetustus apud Ecclesiasticos Lydius aut Hypoaeolius, de quibus postea.
[123] De quinta diapason specie ac duobus eius Modis, Caput XXIII.
QVinta diapason species, ab hypate meson ad neten diezeugmenon hoc est, ab E magno ad e, paruum duos habet Modos, Alterum ipsius diapason nomine Phrygium, harmonicos diuisum in Paramese, hoc est, in mi b clauis. Alterum Hypoaelium diuisum arithmeticos in a paruo, de quo paulo post. Phrygius uulgo Tertius dicitur, celebris in primis, et uetus Modus. Horatius barbarum uocat ode 9 Epodon, ubi et Dorij meminit. Barbarum Acro exponit Phrygium, Lucianus uocat [entheon], Apuleius religiosum, quod hic Modus habeat nescio quid lachrymabile et quod animos ad fletum excitet, quo modo Diuam Magdalenen ad sepulchrum flentem quidam oppido eleganter finxit, cuius cantum postea libro sequente referemus. Quidam aiunt eum habere indignantis seueram insultationem, alij pugnas excitare, et uotum furoris inflammare, Vnde et [Skolion] a Graecis dictum. Et Phrygij [to entheon] Dominus ERASMVS, ut supra diximus, impetum uertit. Nota est fabula Adolescentis Taurominitani, Phrygio modo ad expugnandas pudicae (ut aput Boethium ait Cicero) mulieris aedes excitati, et a Pythagora, qui mutato Modo, Spondeos succini iusserit, ab audaci facinore sedati. Accipit hic Modus libenter tonum inferne, aliquando et ditonum, ad quem sunt, multarum dominicarum Introitus, et Responsoria. Benedictio Caerei elegantissime ad hunc composita Modum. Nos uno exemplo, quod Modum belle repraesentat, contenti erimus, cum sit omnibus notus. Quanquam haud scio quam uetusta sit ea cantio, canitur frequens de sancta uirgine Catharina in diocoesi Constantiensi, in qua descensus est in D magnum tono infra clauem finalem, quod alij quoque principes patiuntur, ut Aeolius, Dorius ac Mixolydius. Talis est et in Responsorijs. Visita quaesumus, et, Discubuit IESVS, quorum alterum in Templorum dedicationibus canitur, in his regionibus, alterum diebus Iouis in Dominici corporis honorem. Vtraque non ualde vetusta cantilena, ut puto, sed quae Modi naturam mire exprimant, Id quod nunc quaerimus. Neque enim hic exemplorum est defectus.
Phrygij Modi exemplum.
[Dodecachordon, 123; text: SVrge Virgo et nostras sponso preces aperi. Tua uox] [GLADOD2 24GF]
[124] [Dodecachordon, 124; text: uox est dulcis in aure Domini, quae pausas sub umbra dilecti. Ab aestu mudi transfer nos ad amoena Paradysi Pulchra Sion Filia pro mortali tunica agni tecta uellere et corona gloriae. Gloria patri et filio et Spiritui Sancto.] [GLADOD2 24GF]
De Hypoaeolio Modo, Caput XXIIII.
ALter quintae diapason Modus Hypoaeolius dicitur, quod Aeolij sit plagius, quippe qui cum communem habet diapente la re, sed diatessaron la mi, quam Aeolius super diapente habet, hic inferne annectit. Mediatur arithmeticos in a paruo, ac cum principe suo eadem claue cantus finit, sed supra per diapason, ne extra scalam diatessaron eius descenderet. Hic Modus rarus est in usu nostra aetate, ad quem paucas in choro cantilenas reperias, praeter Gradualia quaedam, ut uocant, [125] quorum multa in aduentu, multa diebus paschalibus canuntur, quaedam alijs item temporibus: quod factum existimo ignorantia discriminandi Modos. Nam quoties huius Modi formulam uulgus inuenit, continuo eam corrupit, ac pro la mi diatessaron inferne huius Modi propria, cecinerunt sol re diatessaron Hypodorij, Ita factum est, ut omnes Hypoaeolij Modi cantus in Hypodorium ceciderint. Ea causa Phonascis etiam fuit nostra aetate, ut hunc Modum non nisi ignorantes instituerent, Inter quos est Richafort qui Hypodorium contra, atque uulgus solet, in Hypoaeolium uertit, ut supra diximus in Hypodorio. Porro hunc item Modum Iacobus Hobrechth aliquoties tractauit suauissime, ut sequente libro ostendemus. Admittit et hic Modus inferne tonum, superne autem semitonium, ut Princeps eius AEolius, quod pulchre apparet in cantu Collegerunt. Quod quidam ignorantes, atque huius Modi cantum ad Hypodorij formam, ac sedem astringentes, semiditono ascensum per quam ineptum fecerunt, ut in exemplo subiecto, in uerbo: sine causa, quidam fecerunt. Hobrechth semitonium superne adiecit, inferne ditonum, ut postea ostendemus. Sed exemplum nunc subnectemus.
Hypoaeolij Modi exemplum.
[Dodecachordon, 125; text: CIrcundederunt me uiri mendaces sine causa flagellis ceciderunt me. Sed tu Domine defensor uindica me.] [GLADOD2 25GF]
[126] [Dodecachordon, 126,1; text: Quoniam tribulatio proxima est, et non est qui adiuuet. Sed tu Gloria. et caetera.] [GLADOD2 25GF]
INuenitur etiam hic Modus inter e paruum et F magnum, defecto inferne semitonio, quod in Lydio superne deficere solet, ut capite sequente mox ostendemus. Ita fit, ut hic Modus eisdem saepe limitibus ingrediatur, quibus apud ueteres Ecclesiasticos Lydius, a quo phrasi in immensum distat, finiatur tamen propria sede in a paruo, cum Lydius in F magno. Eius rei exemplum ponemus Antiphona illa quae Diuae Virginis MARIAE assumptionis die canuntur, ea ita habent.
[Dodecachordon, 126,2; text: Ex altata es Sancta Dei genitrix super choros angelorum ad coelestia regna. Euouae.] [GLADOD2 26GF]
Ita quae proxime sequntur: Paradysi portae, et de diuo Michaele archangelo Gloriosus apparuisti in conspectu Domini. Item in aduentu plurima et alijs item temporibus et maxime in quadragesima.
INde et minorum psalmorum Intonatio colligitur, ad hunc Modum, quae phrasi quidem haud ita multum, at positu sane plurimum ab Hypophrygio differt.
[Dodecachordon, 126,3; text: Dixit Dominus Domino meo Sede a dextris meis.] [GLADOD2 26GF]
MAiorum psalmorrm intonationes nondum inueni. Responsoriorum puto eum esse uersum, quem in Circundederunt iam exhibuimus. Sed neque Introituum uersum uspiam me uidisse memini. Atqui ea de re nolim anxium esse Lectorem, cum alioqui satis sit Modorum.
[127] De Sexta diapason specie ac uno eius Modo Caput XXV.
SExtae diapason speciei, quae est ex parhypate meson ad triten hyperbolaeon, hoc est ab F magno ad f paruum, Vnicus est Modus ipsius Diapason nomine Lydius, diuisus harmonicos in c paruo. Ideoque Princeps in hac classe, quippe qui Plagium habet Hypolydium, de quo antea. Communis duorum Modorum diapente fa fa. Clauis finalis. F magnum. Diatessaron ut fa, hic superne adnectit, cum Plagius inferne. Porro hic Modus apud ueteres Ecclesiasticos in magno fuit usu, ut ex cantibus uetustioribus satis liquet, sed tetricus uidetur Modus, quem Lucianus, [bakchikon] uocat, Apuleius querulum, Horatius uero Lydium pro Ionico, ut Persas pro Parthis usurpasse uidetur. Plato in Republica libro tertio, ter binas Harmonias numerat. Alteras [threnodeis], hoc est, lugubres siue querulas [mixolydisti kai syntonolydisti], id est, Mixolydias et Syntonolydias, quas ne mulieribus quidem utiles ait, nedum uiris. Alteras [malakaste kai sympotikas], id cst molleis ac temulentas, [iasti kai Lydisti], id est, Ionicas et Lydias, quotcunque [chalarai], hoc est, relaxae, remissaeque et resolutae (ita enim copiose exponit interpres) uocantur. Sed neque has bellicosis uiris utiles existimat. Relinquntur igitur duae, [doristi kai phrygisti], id est, doricae, ac Phrygiae, De quibus tamen nihil certi pronunciat. Sed adhibendas omnino eas harmonias praecipit, quae animum uirilem ad generosa decora inflammant ac excitant. Haec tamen obiter Glaucus apud Platonem Socrati, nescire se Harmonias fasso, refert, Itaque Plato tanquam ipsi non satis nota disserit, quanquam illum haec perspecta habuisse puto, ut erant illo doctissimo saeculo omnia mathematica. Quo Pacto qutem ab interprete sint intellecta, haud facile dixerim, Illud certe [mixolydisti], uertendum erat mixolydiae, quomodo omnes musici composito pro simplici utuntur, atque adeo pro Septimae diapason speciei nomine. Idem de [syntonolydisti] sentio, quod haud scio an pro Aeolio posuerit Modo, Quod si esset, Platonis nomenclatura in sex Modorum principibus prorsus nobiscum conueniret. Fieri autem potest ut Plato Syntonolydium intentum Lydium intellexerit, ut musici uocant Syntonum diatonum, quo pacto et Cleonides in introductorio et alij musici tetrachorda per tria secant genera. Iulius autem Pollux libro. 4. capite 9. Sex item principes ponit his uerbis. [Armoniai de], (inquit) [128] [Doris, Ias, Aiolis, hai protai, Kai phrygios de, kai Lydios kai Lokrike, Phuloxenou to heurema]. Apud quem Mixolydius abest, ut apud Platonem Aeolius, Nisi quis [Lokriken], pro Mixolydio positam contendat, cum Cleonides Hypodorium ita uocatum scribat. Idem Pollux paulo post capite 10. ubi de tibiarijs Harmonijs disserit ita ait. [Kai harmonia men auletike doristi phrygisti. Lydios kai ionike kai syntonolydisti, hen Anthippos exeure]. Nec me fugit aput eundem Pollucem paulo post inter saltationis species et Syntonon enumerari, uerum ibi de Harmonijs non loquitur, Et [syntonos], uox ex appellatiuo multis rationibus propria fieri potest. Sed ad Platonem redeo, quem uno ore aiunt Lydium reiecisse Modum ut leuem, quod mihi quidem non uidetur. Nam Mixolydium et Syntonolydium cum Lydio eundem esse, non puto existimabunt. Et Plato ita uidetur de ijs Modis locutus, ut in uniuersum nihil certi affirmet. Sed eos eligendos praecipit, ut iam admonuimus, qui masculum retineant animum et ad uirilia facta stimulent. Verum enimuero, quod prius nobis dictum est, negari non potest, antiquitatem hos uariasse, sed neque dubium esse Modorum naturam alio torqueri posse, ut qui uideatur leuis Modus, eum ad grauia adhiberi perdifficile non esse, modo accedat felix ingenium, Et contra grauem ad leuia quoque. Quod in carmine Elegiaco apud Ouidium contra generis eius naturam factum grammatici contendunt. Ego itaque Lydium egregium Modum existimo, si quis ita tractet quemadmodum ueteres Ecclesiastici. Sed nunc uerborum satis est. Apud ueteres igitur Ecclesiasticos uideo duplicem huius Modi fuisse usum, alterum inter F et e paruum, ut ipsi diapason superne deesset semitonium minus, Alterum inter duo Ff, integra diapason: sed eum plerunque esse corruptum. Prioris usus breue est hoc exemplum.
[Dodecachordon, 128; text: BEnedic anima mea Domino et noli obliuisci omnes retributiones eius et renouabitur sicut aquile iuuentus] [GLADOD2 27GF]
[129] [Dodecachordon, 129,1; text: tua.] [GLADOD2 27GF]
Ad hanc formam est: Loquebar de testimonijs tuis. Introitus de Virginibus, et plurimi ueterum cantus.
Reperias eundem hunc ueterem Lydium descendere in E graue, quemadmodum superius de Ionico diximus in [sqb] graue, aut in Synemmeno in E graue. Cuius hoc exemplum est.
[Dodecachordon, 129,2; text: MOntes et omnes colles humiliabuntur. Et erunt praua indirecta et aspera in uias planas Vcni Domine et noli tardare Alleluia Euouae.] [GLADOD2 27GF]
HVius autem Modi alias uel minorum uel maiorum psalmorum intonationes, Item Responsoriorum Introituumque Versus alios quam priore libro de quinto uulgi Modo exhihuimus, haud equidem inuenisse me memini. Imo in ea sum opinione, quas intonationes, quosque Introituum Responsoriorumque Versus uulgus habet in quinto suo Modo, hoc est Ionico, ea omnia olim Lydij fuisse. Verum posteaquam solum uerterit Lydius, etiam haec successoris facta uel belli, uel mauis delatoris iure. Admonuimus hoc etiam superius de Modi huius plagio, nempe Hypolydio, atque adeo etiam de Hypoaeolio. Nec haec corruptio difficilior est quam in Gradualibus, ut mox dicturi sumus, ubi ex mi fit fa in b claue, quae mutatio tortos sane nobis dedit cantus.
Lydij Modi exemplum.
[Dodecachordon, 129,3; text: QVis dabit ex Sion salutare Israel? cum auerterit Dominus] [GLADOD2 28GF]
[130] [Dodecachordon, 130; text: captiuitatem plebis suae exultabit Iacob, et laetabitur Israel.] [GLADOD2 28GF]
DIximus autem in superioribus hunc Modum nostra aetate apud Cantores in nullo esse usu, cuius omneis cantus in Ionicum deflectunt, pro mi in b claue fa substituentes. Quae consuetudo ita inualuit, ut purum Lydium nunc raro inuenias, cui non alicubi fa sit insertum, quasi conspiratione in eum facta, de exilio eius publice sit decretum. Haud quaquam tamen negauerim eam commutationem aliquando commode fieri, aliquando necessitate urgente: Commode fit in una alteraue nota, quae tamen Modum non mutat. Necessitate uero propter Tritonum in genere diatonico uitandum. Atqui ea mutatio corruptos nobis fecit, ut iam diximus, cantus, ut in gradualibus potissimum uidere licet, praesertim facta iam aliquot locis mutatione mi in fa. Deinde uero cum more suo hic Modus in a paruum ascendat, ac descensus fiat subitus in b clauem, necesse est remeare mi: Neque enim ibi fa cani potuit, ut in reliquis praecedentibus notulis: fieret enim Tritonus. Caeterum in F magnum delatus, ac rursus in b clauem assurgens, necessario mutat mi in fa, alioqui rursus tritonus interueniret. Inuenies autem quosdam huius Modi cantus, qui in a paruum neque ita subito conscendunt, nisi etiam f paruum attingant, neque rursus subito ac uno labsu ex a in b re labuntur, sed ex f in c: Quos omnino in Ionicum deflectere queas, bifariamque cantare uel per diapente Lydij fa fa, ascendendo fa re fa, descendendo fa la fa uel per diapente Ionici in Synemmenon tetrachordo ut sol, ascendendo, ut mi sol, descendendo sol mi ut. Quanquam haud scio, qui fiat, ut cum uoluptate quadam libentius Ionico acquiescamus, tinniatque fuauius illud fa quam mi in auribus nostris, sed puto uel assuetudinem per omnem uitam Ionico obnoxiam in causa esse, uel, quod uero similius est, Ionicum Lydio naturaliorem esse, grauiorem autem Lydium. Sed huius Modi exemplum ponamus, quod bifariam cani poterit.
[131] Exemplum commune Lydij ac Ionici, sed alterius in diezeugmenon, alterius in synemmenon tetrachordo.
[Dodecachordon, 131; text: ILluminare Hierusalem, uenit lux tua, Et gloria Domini super te orta est Et ambulabunt gentes in lumine tuo, et reges in splendore ortus tui.] [GLADOD2 28GF]
NEumatis huius (nam ita uocant unius syllabae plurimas notulas certo iterationis agmine incedentis) quartam ab fine notulam, item decimam, alij in b duntaxat leuant, ut Ionico soli fiat apta cantio, alij in c sustollunt, utrique aptum Modo, quod nos, etsi rarius ita inuenitur, secuti tamen sumus, ut res ipsa, cuius gratia exemplum adduximus, clarior esset. In fine etiam uersus omnes in fa libentius inclinant, potest tamen et mi cani, sed duriuscule sonat. Verum haec de Lydio satis.
[132] De Hyperphrygio reiecto altero.
ALter huius diapason Modus esse debebat ijsdem quidem limitibus quibus hic Lydius, sed mediatio obstitit, quo minus in usum uenerit. Nam plagiorum lege, inferne diatessaron, superne diapente habere debebat, quod hic fieri nequit. Ex F enim magno, in mi quod est in b claue Tritonus est. Ex eodem autem mi, in e paruum semidiapente est. Hic Hyperaeolij, de quo in Hypophrygio diximus, plagius est, quapropter cum [to hypo], nominandus erat, sed Hypohyperaeolius nemo sanus dixerit, quando Hypomixolydium etiam quidam dicere non audent, Sed Hyperphrygius non incommode a quibusdam dicitur, nempe ad formam Hyperiastij, Hypermixolydij ac Hyperaeolij. Est enim hic proxime supra Phrygium, nec aliud habet nomen, ut habet, cuius systema obtinet, Lydius. Quod autem Politianus ac Franchinus Hyperlydium uocatum scribant, scire uelim, quibus authoribus tradant. Ego hercle codicum errore deceptos crediderim, ita enim omnes corrupti nostra sunt aetate, ut ijs, quoties res contrarium clamat, prorsus nihil sit confidendum. Nisi forte quis nouo more, [to hyper anti tou hypo], accipi putet. Hic enim Modus et si male uersus, ad Lydij tamen systema consistit. At neque Ptolemaeus Hypermixolydium, neque Aristoxenus Hyperiastium sic intellexere, quare mendum in libris esse existimo, non nouam appellationem. Hunc Modum apud Ecclesiasticos semel atque iterum celebratum reperio, sed aliquando non pleno systemate, Cuius duo hic exempla subijcere placuit.
Exemplum Hyperphrygij semitonio minore defectum superne, ad formam Lydij.
[Dodecachordon, 132; text: TOllite hostias et introite in atria eius] [GLADOD2 29GF]
[133] [Dodecachordon, 133,1; text: adorate Dominum in aula sancta eius.] [GLADOD2 29GF]
ESt huic similis ascensu ac descensu cantio Domine fac mecum misericordiam tuam, quam referemus libro sequente in Lydio, ubi de Hyperphrygio exempla adducemus, atque adeo huic etiam sequenti prorsus simile alterum, ut hoc praecedens suum habet alibi.
Eiusdem Modi exemplum tono superans diapason.
[Dodecachordon, 133,2; text: PEr signum crucis de inimicis nostris. Libera nos Deus noster.] [GLADOD2 29GF]
De Septima diapason specie, et duobus eius Modis, Caput XXVI.
VLtima diapason speices ab Lichano meson ad Paraneten hyperbolaeon, hoc est, a G magno ad g paruum, duos habet Modos, alterum ipsius diapason nomine, Mixolydium, harmonicos diuisum in paranete diezeugmenon, hoc est, in d paruo. Alterum Hypoionicum diuisum arithmeticos in c paruo, de quo paulo post. Mixolydius igitur, uulgo septimus dictus, inde ut puto nomen habet, quod cum Lydio permixtus sit, quippe cuius septem possideat chordas, quanquam aliam quoque causam huius denominationis superius assignauimus. [134] Apud ueteres Ecclesiasticos in maximo erat usu, nostra uero tempestate in nouis thematis, quemadmodum et eius Plagius, Mixolydius, atque adeo Lydius cum suo Plagio Hypolydio, prope ignotus. Quod inde accidisse reor, Quod Ionicus celebrior Modus, et ut puto, antiquior hominum usu, ut sol habeat diapente, et si non positum specie tamen cum Mixolydio communem, Caeterum assuefactio ea effecit, ut cantores ad eam perpetuo adiecerint ut fa, quae diatessaron est Ionici, superne adiecta, non re sol, quae Mixolydij est diatessaron. Porro ad hunc Modum multae sunt iucundissimae cantiones, ut in mille Responsorijs Introitibusque patet. Viri Galilaei huius est Modi, Inroitus. Item: Puer natus est nobis, quem Petrus Platensis Gallus elegantissime quatuor instituit uocibus, ex Mixolydio tamen Dorium instituens non absque licentia, sicut postea Ioannes Mouton in Ionicum eundem mutauit: Responsoria, ut Ciues Apostolorum: et, Summae Trinitati, Vtrunque oppido eleganter hunc Modum referens. Quae exempla, ubique obuia studiosis, examinanda ueniunt. Nos Prosam illam omnium elegantissimam, et ab Domino ERASMO Roterodamo praeceptore nostro mire olim probatam, in medium adducemus, Quae est ad Apostolorum Senatum precatio, omni referta ornatu, omnibus decorata floribus. In qua primus quidem uersus loco Proaemij est. Secundus uersus petitionem breuissimam continet, Tertius iustae petitioni rationem subijcit, Quartus Diui Petri Apostolorum principis Encomium, Quintus Pauli, Sextus septimusque Matthaei, Octauus ac nonus reliquorum Apostolorum nomenclaturam, Decimus congratulationem habet, Vltimus Conclusionem. Qua in re etiam atque etiam consyderandum, quam sobrie exordium, quisquis hic fuerit author, sumat a Diapente Rhetorica, de qua in Hyperiastio diximus, quam aptos et minime fucatos titulos, nulla superlatione, nulla quaesitos pictura ponat. Deinde petitio qualis est? ut ditescant Ecclesiae? minime, Sed ut earum uitam ac mores clarus ille Senatus moderetur. Petri autem ingenium, ut mitissimi Apostoli uno uerbo, Concedunt, expressit, et Antiochum ac Remum pro Antiochia ac Roma figurate quidem, sed apte posuit. Nec dignatus Romulum, ut fratricidam, nominare, Remum innocenter trucidatum posuit. Diuum uero Paulum ut egregium pugilem designatis etiam uerbis pingit, inuasisti inquit, et non quamlibet nationem, sed Graeciam. Tyrannidem autem [epexegesis] est. Illud uero ingenij specimen uide in Matthaei laudibus, ut Periphrasi immaculati agni, ut antitheto candidi uelleris ad horridos Aethiopas pie ludit, quam pulchre, et plusquam succincta enumeratione euitat taedium nimis longae orationis futurae, siquidem omnium Apostolorum praeconia singulatim, referre uoluisset. Atqui id haud immerito quis stomachetur, quonam pacto acciderit, ut tot nunc seculis Matthiam omiserint plaerique codices, [135] acephalo etiam uersu facto, nec priore respondente, cum nihil facilius notatu esset. Et author ipse uersuum parilitate (ut ita loquar) cauisse uideri potest, ne corrumperetur. Eum igitur pro honore optimi Apostoli restituimus. Decimi item uersus compendium consyderatione dignum est. Cum enim orientem ac occidentem nominasset, ne Septentrionem ac Meridiem longiora uocabula ponere cogeretur. Imo inquit, teres mundi circulus, quo uno uerbo plura complexus est, quam illis duobus. Rursus illud, Gaudet habere patres, de Romano more tractum est, quoties patribus plebes blandiri solebat. Expectat autem iudices, ex Matthaei capite 19. et Lucae capite 22. Postremo concludit merito laudes illis et honorem deberi, sed ut Sanctis. Nunc ipsam Prosam audiamus, nimis euagati, in re aliena, quanquam optarim, multa ad hunc modum declarata, sed ab eo qui doctius haec ostendere posset, merebatur certe Procerum Ecclesiae maiestas, et ingens haec uigilia, qua Ecclesiam illustrare conati, tam elegantes nobis peperere cantiones, Cum nostra aetas nihil noui dignum auditu excogitet, uetera non modo non intelligat, sed rideat etiam; Merebatur inquam conatus ille tam pius Ciceronem aliquem, qui pro dignitate ea et laudaret et narraret. Mihi sane labor ille grauis non esset, si tam possem, quam uellem. Habent illi haud dubie apud Seruatorem nostrum suum praemium. Nos nostrae ignauiae et ingratitudinis meritas luemus poenas ualde uereor.
Ad Diuorum Apostolorum Senatum oratio in Mixolydio Modo.
[Dodecachordon, 135; text: CLare Sanctorum Senatus Apostolorum, Princeps orbis terrarum, Rectorque regnorum. Ecclesiarum mores et uitam moderare.] [GLADOD2 30GF]
[136] [Dodecachordon, 136; text: Quae per doctrinam tuam fideles sunt ubique. Antiochus et Remus concedunt tibi Petre regni solium: Tyrannidem tu Paule alexandrinam inuasisti Graeciam: AEthiopas horridos Matthaee agnelli uellere, Qui maculas ne sciat aliquas uestisti candido: Thoma, Barptolemaee, Ioannes, Philippe, Simon, Iacobique pariles. Matthia nouissime, Andrea, Thaddaee, Dei bellatores inclyti. En uos Oriens, et Occidens, imo te res mundi circulus se Patres habere gaudet, et expectat iudices. Et iccirco mundus omnis laudes uobis, et honorem, Sanctis debitum supplex impendit.] [GLADOD2 30GF]
[137] De hypoionico Modo, Caput XXVII.
ALter Septimae ac ultimae diapason Modus, est Hypoionicus siue Hypoiastius, Ionici Plagius, Communem enim diapente habent ut sol, Sed diatessaron ut fa, Ionicus superne, hic inferne ad diapente adnectit. Mediatur arithmeticos in c paruo, ac cum principe suo eadem claue cantus finit, quanquam id uel in octaua, ne scalam graecam una exeat chorda, uel in F magno cum fa in b claue, ut nunc mos est cum in Ionico, tum in hoc eius Plagio. Hic apud ueteres Ecclesiasticos praeter Responsoria in matutinis et uesperis, in raro fuit usu, nisi quatenus ex Hypolydio Hypoionicum fecere, commutatione mi in fa, in b claue, de qua in Lydio Hypolydioque abunde dictum est. Hic uulgo Sextus dicitur, ex G in g. aut ex C in c. siquidem fa est in b claui, ab annis quingentis plus minus recipi ceptus, ut cum in alijs multis, tum in cantibus de corpore CHRISTI patet. Multum Gratiae habet in Orthrijs et amatorijs, lingua potissimum Celtica, qua Heluetij utuntur, nec minus Germanica transrhenana. Tubarum sonitus hodie inter huius Modi limites constat, integra omnibus chordis diapente, sed diatessaron extremis potissimum. Certe aetas nostra, non minus hoc Modo quam Ionico ad omneis leuitates utitur. Threnos item ad hunc Modum institutos elegantissime decantant. Sed eius, cum sit nimis notus, unum hoc sit ex Luca capite 14. Exemplum simplex.
Hypoionici Modi exemplum.
[Dodecachordon, 137; text: HOmo quidam fecit caenam magnam, et misit seruum suum hora caenae dicere inuitatis, ut uenirent. Qui parata sunt omnia. Venite comedi te panem meum, et bibi te uinum, quod miscui uobis.] [GLADOD2 31GF]
[138] De Modorum connexione ac per Diapente communione, Caput XXVIII.
IAm hoc duodecim fusorum pensum, tanto labore hactenus tractatum, ac uelut ab inferis erutum plane absoluisse, fidemque promissionis factae abunde praestitisse uideri poteram optime Lector, sed iuuat in operosa hac commentatione, ut clarior res sub lucem ueniat, antequam extremum Colophonem imponamus, Coronidem siue auctarium quoddam addere de Modorum inuicem connexione, rem scitu dignam, et relatu non iniucundam, certe utilem et fructuosam in primis, ni improbe mea fallar opinione. Eam quidem libro priore capite 14. attigimus, sed leui, ut dici solet, brachio. Ideoque hoc loco altius nobis repetenda uenit. Vt igitur ex septem illis diapason speciebus harmonicos arithmeticosque diuisis duodecim emersere Modi, quos huc usque recensuimus, ita ex ijsdem septem speciebus sex binorum Modorum connexiones oriuntur, diapente communes habentes, sed diatessaron differentes, septem etiam futurae, si secunda diapason species commode harmonicos, aut sexta arithmeticos diuidi potuissent. Apparet autem hoc in negotio ingens naturae miraculum, quod bini Modi, positu ac diapason specie diuersi, unius tamen pope sint corporis. Quippe diapente eadem est, diatessaron positu duntaxat non natura alia, atque inde porro nata est principum Modorum ac Plagiorum appellatio. Omnes autem principes a Plagijs in quarta consistunt diapason specie, duabus interiectis. Ita Hypodorius, cum de prima sit specie, Dorius de quarta est. Hypophrygius autem, cum de secunda sit specie, Phrygius de quinta est. Rursus cum Hypolydius de tertia, Lydius de Sexta. Denique Hypomixolydius cum de quarta sit, Mixolydius de septima erit. Atqui dicet aliquis, secundum hanc descriptionem, cum Hypoaeolius sit de quinta, Hypoionicus de septima, oportebit eorum principes, Aeolium quidem de octaua, Ionicum uero de decima, quae nullae sunt, diapason speciebus esse. Sed ad remouendam hanc dubitationem, notandum est eandem esse primam et octauam speciem, authore Ptolemaeo, quippe qui eum modum Hypermixolydium nominarit, quem a Mese ad Neten Hyperbolaeon constituit, eundem quidem natura cum Hypodorio siue Aeolio. Eandem igitur et secundam cum nona existimare oportebit, et tertiam cum decima, siquidem octauas repetere licet. In tertia [139] ergo, ubi Ionicus consistit, perinde est atque dicas in decima. Constat igitur singulos Plagios a principibus distare diatessaron consonantia. In reiectis duobus, Hyperaeolio ac Hyperphrygio, siue inuersis Hypophrygio et Lydio, idem aio. Est enim Lydius Sexta species, nona uero, quae respondet secundae, Hypophrygius, quam nonam cum sexta connecti intelligimus, Vt Principis locum obtineat. Nona, hoc est, Hyperaeolius siue inuersus Hypophrygius, Plagius uero sexta species, hoc est, Hyperphrygius siue Lydius inuersus. At haec communio longe differens est ab alijs modis. Semidiapente enim communem habent in medio pro diapente, pro diatessaron uero Tritonum. Cum autem Tritonus commate uincat semidiapente, maior erit, quae a marginibus ponitur superne atque inferne consonantia, quam ea in qua communicant, quanquam neutra uera est consonantia. Ideoque ut simplices hi Modi propter ineptam mediationem a nobis reiecti sunt, ita et haec commixtio. Enormitas ea accidit, quod huius commixtionis termini superant reliquorum Modorum connexiones Apotome. In alijs enim Modis ad communem diapente, et superne, et inferne, adnectitur diatessaron, siue, quod idem est, ad diapason additur diatessaron. Hic vero ad diapason Lydij quae est ab F ad f, additur Tritonus pro diatessaron, nempe ab f acuto ad mi quod est in gemino bb. Hoc quoque consyderatione dignum, primam diapente re la, quatuor modis esse communem, Aeolio, Hypoaeolio, Dorio, Hypodorio. Secundam uero mi mi duobus duntaxat, Phrygio ac Hypophrygio. Tertiam fa fa rursus duobus Lydio ac Hypolydio. At quartam, ut sol, itidem quatuor, ut primam, Ionico, Hypoionico, Mixolydio ac Hypomixolydio, de quare nonnihil attigimus capite septimo. Annexiones autem diatessaron non esse ad eum modum uariatas, sed tres eius species quaternum esse Modorum. Et primam quidem re sol his quatuor communem, Dorio, Hypodorio, Mixolydio, ac Hypomixolydio. Secundam autem speciem mi la his quatuor, Aeolio, Hypoaeolio, Phrygio, ac Hypophrygio. Tertiam denique ut fa hisce, Lydio, Hypolydio, Ionico ac Hypoionico. Sed duodecim Modorum sex connexiones, et duorum reiectorum una, hocce patescunt typo.
[140] [Dodecachordon, 140; text: Dorius, Phrygius, Lydius, Mixolydius, Hypodorius, Hypophrygius, Hypolydius, Hypomixolydius, D, E, F, G, Aeolius, Hyperaeolius Reiectus. I. Ionicus, Hypoaeolius, Hyperphrygius Reiectus. II. Hypoionicus, a, b, c] [GLADOD2 31GF]
De prima connexione quae ex prima est diapason specie ac quarta, Caput XXIX.
PRima diapason species ex Proslambanomene ad Mesen, hoc est, ex A magno ad a paruum connectitur cum quarta diapason specie, quae est ex Lichano hypaton ad Paraneten diezeugmenon, hoc est, ex D magno ad d paruum, communi diapente re la ex Lichano hypaton in Mesen, hoc est, ex D magno in a paruum. Inferne autem ex A in D, annexa diatessaron re sol, quae Hypodorij est, et superne ex a in d eadem, quae Dorij est. Quae connexio oppido elegans est, sed quae indigeat uoce eximia et bonis lateribus, nec sola haec, uerum aliae quoque connexiones. Ideoque non temere ubique ponendae, sed cum laetitia aut gaudium exposcit. Huius autem primae cum alia sint multa exempla, unum hoc de Sancta IESV Christi, Seruatoris nostri resurrectione, quod impense placuit nobis, posuimus, de quo priore quoque libro mentionem fecimus, ad quem nunc Lectorem remittimus. Quippe res nullam prorsus habet difficultatem. Quisquis enim simplicium Modorum naturam intelligit, non potest in his connexionibus ullo pacto haesitare. Breuitatis igitur nostrae facile ueniam, ut spero, apud optimos quosque Lectores obtinebimus, dum praeceptioni suum adesse uiderint exemplum, et breue, et dilucidum. Nunc Prosam ipsam audiamus.
[141] Dorij Hypodorijque connexorum exemplum.
[Dodecachordon, 141; text: VIctimae paschali laudes immolant Christiani. Agnus redemit oues, CHRISTVS innoncens patri reconciliauit peccatores. Mors et uita duello conflixere mirando, Dux uitae mortuus regnat uiuus. Dic nobis Maria quid uidisti in uia? Sepulchrum CHRISTI uiuentis, et gloriam uidi resurgentis, Angelicos testeis, sudarium, et uestes, Surrexit Christus spes mea, praecedet suos in Gallilaea. Credendum est magis soli Mariae ueraci, quam Iudaeorum turbae fallaci. Scimus Christum surrexisse ex mortuis uere, Tu CHRISTE nostri Rex miserere.] [GLADOD2 32GF]
[142] De secunda connexione, quae est ex secunda diapason specie ac quinta, Caput XXX.
SEcunda diapason species ex Hypate Hypaton ad paramesen, hoc est, ex B graui ad mi in b acuto, connectitur cum quinta diapason specie, quae est ex Hypate meson in Neten diezeugmenon, hoc est, ex E magno ad e paruum, communi diapente mi mi, ex Hypate meson in Paramesen, hoc est, ex E magno in mi quod est in b claue. Inferne autem ex B in E annexa diatessaron mi la, quae Hypophrygij est, et superne ex b in e, eadem, quae Phrygij est. Hoc tamen in hac connexione anxie obseruatum uidemus, ut raro infra Cfaut descendatur in mi quod est in B magno, imo quoties hoc contingit, additur tonus, ita ut ad A magnum deueniatur. Rari descensus causam puto secundae deductionis principium, quae descendendo a Mese in C fa ut finitur, ubi ascendendo inceperant. Semitonium igitur inferne a Diatessaron tollitur, quod in uulgatis celticae linguae cantibus superne additur. Limites igitur huius connexionis frequentissimi sunt e paruum et Cfaut, qui et solius Phrygij esse poterant, Cuius intercapedinis multa sunt exempla et passim obuia. At eius descensus qui in A re usque, rara sunt exempla. Ponemus tamen tam monstrosae expatiationis unum exemplum, quod quidem non tam probo, quam miror, quid uenerit in mentem ei qui talem cantum ordiri uoluerit, in quo neumata ludunt per diapason saltus. Est autem huiusmodi ex Canticis solomonis capite 6. deprompta, quam olim Rotuilae in Hercynia Sylua iuuenis descripseram, et in Slesia, nobili Germaniae regione, antea uideram.
Phrygij hypophrygijque connexorum exemplum.
[Dodecachordon, 142; text: PVlchra est Amica mea, suauis,] [GLADOD2 33GF]
[143] [Dodecachordon, 143; text: et decora, sicut Hierusalem. Terribilis ut castrorum acies ordinata, Auerte oculos tuos a me. Qnia ipsi me a uolare fecerunt. Capilli tui sicut greges caprarum, quae descenderunt de Galaath. Dentes tui sicut greges ouium quae ascenderunt de lauacro, omnes gemellis foetibus, et sterilis] [GLADOD2 33GF]
[144] [Dodecachordon, 144,1; text: non est in eis.] [GLADOD2 34GF]
De Tertia connexione quae est ex tertia diapason specie ac sexta, Caput XXXI.
TErtia Diapason species ex Parhypate hypaton ad Triten diezeugmenon, hoc est, ex C magno ad c paruum, connectitur cum sexta diapason specie, quae est ex Parhypate meson ad Triten hyperbolaeon, hoc est, ex F magno in f paruum, communi diapente fa fa ex Parhypate meson, ad Triten diezeugmenon, hoc est, ex F magno ad c paruum: Ita ut mi sit in b claue. Inferne autem ex C in F annexa diatessaron ut fa, quae Hypolydij est, superne uero ex c in f, eadem, quae Lydij est. Haec connexio apud ueteres in magno fuit usu, praecipue uero in Gradualibus, in quibus prior uersus fere est Hypolydij, alter Lydij. Atqui quod in simplicibus antea conquesti sumus, non minus hoc in loco de commixtionibus conqueri possumus, nempe prope omneis horum Modorum cantus esse corruptos, et in Ionicos mutatos, quaerente leuitate nostra molliciem. Eius tamen commixtionis adhuc integrae in plerisque codicibus hoc sit exemplum, e Psalmo 44. depromptum.
Lydij Hypolydijque connexorum exemplum.
[Dodecachordon, 144,2; text: SPecie tua, et pulchritudine] [GLADOD2 34GF]
[145] [Dodecachordon, 145; text: tua, Intende prospere procede, et regna. Propter ueritatem et mansuetudinem et iusticiam, et deducet te mirabiliter dextera tua.] [GLADOD2 34GF]
QVartam hic a fine notulam in b clauem tortam fere inuenias, ut in Ionicum cantio delebatur, Idem in quarta notula ante uersum. Sed id licentia factum est, ut in alijs omnibus horum Modorum cantibus, quod nimium saepe conquesti sumus. Sed neque hoc silentio transeundum, quod ad horum Modorum commixtionem conflata est, quae in passionem Domini canitur Harmonia, ubi communem duobus Modis diapente obtinuit Euangelistes, tanquam narrationi aptam, Hypolydij autem diatessaron CHRISTO dederunt, Lydij Iudaeis, ac alijs a CHRISTO loquentibus. Id superiore quoque uolumine admonuimus. Hic [146] commissuras duarum diatessaron cum diapente prosequamur. Ego sane eam harmoniam primum simplicem, ac, ut alia primitiuae Ecclesiae, sine fucis ac lenocinijs compositam fuisse puto. Cuius rei argumentum esse potest, quod ipsa Narratio magna ex parte in Lydio mansit, et duntaxat commissurarum altera, quae ad inferiorem est diatessaron, in Ionicum declinauit. Commissuras uoco, noua quidem uoce, sed necessitate expressa, quoties ex diapente narratio tendit in diatessaron alteram, siue superiorem, quam habent Iudaei, et alij a Christo loquentes, siue inferiorem quam ipse CHRISTVS obtinet. In Ionicum autem ideo, ut puto, altera commissurarum declinauit, ut attentiorem auditorem faceret ad CHRISTI uerba commiserationemque moueret. Quod quam probem, uix equidem dixerim, simplicitate prisca semper magis arridente. Quanquam fieri potest, ut haec sit uera, et germana institutio. Neque enim una alteraue nota totum immutare potest Modum. Quod si in Dorio ac Hypomixolydio Synemmeni extraordinariam aliquam admittimus uocem, ut superius etiam exemplis proditis ostendimus, conuenit hercules et hic ad unam alteramue conniuere notulam. Caeterum nec in superiore diatessaron pariter ab omnibus ascenditur, nec in inferiore aeque descenditur: Sed neque narrationis commata atque Periodi ab omnibus eodem pacto accinuntur. Quae omnia latius prosequi, cum non uideam quid utilitatis Lectori adferre queat, aliquot duntaxat formulas proponemus ex Diui Ionannis Euangelio, ex quibus et narrationis, et diatessaron utriusque ambitus patescet. Reliquum eius harmoniae, Ecclesiarum consuetudine, et Modi natura, a mediocri ingenio facile percipientur.
Narratio passionis dominicae in diapente Lydij Hypolydijque.
[Dodecachordon, 146; text: Egressus IESVS cum discipulis suis trans torrentem cedrum ubi erat hortus, in quem introiuit ipse et discipuli eius.] [GLADOD2 35GF]
[147] ATque haec quidem simplex ac primum inuenta esse uidetur pronuntiatio, sed nostra aetas longe aliter uariat in his atque alijs sequentibus periodis, Sit autem eorundem uerborum hoc uariationis exemplum.
[Dodecachordon 147,1; text: Egressus IESVS cum discipulis suis trans torrentem cedrom ubi erat hortus, in quem introiuit ipse et discipuli eius.] [GLADOD2 35GF]
SEd ut in narratione uariatio accidit, ita in ima diatessaron quam CHRISTO dederunt, quod in una sententia, aut, ut uocant, clausula ostendere placuit. Nam eam trifariam diuersis in locis cantari audiuimus. Harum prima, quod alteri diatessaron in diapason interuallo respondet, mihi maxime probatur, quanquam secunda euicit publica consuetudine, unius toni detractione de diatessaron, cui non admodum reclamo. alioqui in interrogationibus, ut prior, tono descendit, ut patet in, Quid me caedis? Tertia uero, ut ingenue fatear mihi displicet, Et incomposita uidetur. Sed sequatur Lector quod uolet, per nos licebit, neque enim dubito multas praeterea esse uariationes, at ego de Modo disputo, quem hae non multum impediunt.
Inferioris diatessaron exemplum.
[Dodecachordon, 147,2; text: Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo, Sin bene, quid me caedis?] [GLADOD2 35GF]
[148] SVperioris item diatessaro. quae Lydij est, tres sunt formulae, de quibus Idem est iudicium nostrum, quod de tribus iam dictis formulis, Quae breuiter ita habent.
Superioris diatessaron exemplum.
[Dodecachordon, 148,1; text: Aue Rex Iudaeorum.] [GLADOD2 36GF]
HAEc cum ita habeant, sciendum, non eodem modo narrationis finem iungi duabus iam dictis diatessaron, Sed superiori per diapente Lydij Hypolydijque. Inferiori uero per diapente Ionici Hypoionicique, adiecto superne tono, ut haec subiecta indicat descriptio.
Narrationis commissura ad superiorem diatessaron.
[Dodecachordon, 148,2; text: Respondit Pilatus. Responderunt ei.] [GLADOD2 36GF]
Eiusdem commissura ad inferiorem in Ionicum delapsa Modum.
[Dodecachordon, 148,3; text: Resondit IESVS.] [GLADOD2 36GF]
IN longioribus autem CHRISTI uerbis, quae interrogationem in fine non habent, commissura fit ad narrationem, oppido multum habens gratiae, ad hunc modum.
[Dodecachordon, 148,4; text: Nunc autem regnum meum non est hinc. Vel sic. Omnis qui est ex ueritate, audit uocem meam.] [GLADOD2 36GF]
AT ubi paucissima sunt CHRISTI uerba, non descenditur infra diatessaron, sed in diapente narrationis manent, ut in hoc exemplo.
[Dodecachordon, 148,5; text: Ego sum. Tu dicis.] [GLADOD2 36GF]
Est autem ammiratione dignum, ut diatessaron ipsae octauis ludunt, aliquando propemodum paribus notulis, Cuius rei fragmenta duntaxat proponemus.
[149] [Dodecachordon, 149; text: Non et tu ex discipulis es hominis istius? Item breuius. Quid fecisti? An alij tibi dixerunt de me? Item in hoc. Quid me caedis?] [GLADOD2 37GF]
Qui uolet plurimas huius cantus formas ordine concipere, Incipiat ab his uerbis: Introiuit ergo iterum in Praetorium Pilatus, usque ad periodum, Omnis qui est ex ueritate, audit uocem meam, Nobis ad alia properandum.
De quarta connexione, quae est ex quarta diapason specie ac septima, Caput XXXII.
QVarta Diapason species ex lichano hypaton ad paraneten diezeugmenon, hoc est, ex D magno ad d paruum connectitur, cum septima diapason specie, quae est ex lichano meson ad paraneten hyperbolaeon, hoc est, ex G magno ad g paruum, communi diapente Vt sol, ex lichano meson ad paraneten diezeugmenon, hoc est, ex G magno ad d paruum. Inferne autem ex D in G annexa diatessaron Re sol, quae Hyperiastij est, superne uero ex d in g eadem, quae Mixolydij est. Haec connexio iucundissima est, siquidem bene instituatur ad Modi naturam. At ut ipsi Modi iam ab aliquot saeculis a nemine feliciter tentati, ita connexio ipsa rarior est. Eius unicum ponemus exemplum, Prosam illam de Sacrosancta TRINITATE compositam, quam Henricus Isaac, paulo ante aetatem nostram Symphonetes argutissimus, aliquot uocibus oppido eleganter instituit. Meminit eius uiri Angelus Politianus alicubi, sed corrupto nomine. Arrighum enim inepte uocat pro Henrico. In prosa illa, quod ad Harmoniam attinet, hoc singualre est artificium, quod narratio (siue praefationem nominare oporteat) maxima ex parte duobus Modis communem seruat diapente. septimo demum uersu prorsus in diatessaron Hypomixolydij descendit. Nihil autem festiuius, nihil quod animum magis inflammet, atque est exhortatio illa uersibus undecimo duodecimoque, quae in [150] Mixolydij fastigium tam animose insurgit. Illud autem Dij boni quam iucundum, quam suaue, quam dulciter aureis deliniens, ubi TRINITATEM adorandam inuocat, quam eleganter in Synemmenon deflexit Tetrachordum, quod quidem postea ad finem usque obseruat, clauditque cantum in horum quidem Modorum claue finali, sed in diapente Dorij, id quod eam rationen nihil impedit. De uerborum contextu nihil dicam, Theologorum enim hoc est negocium. Id miror, quo pacto acciderit, ut quartus uersus nullum habeat respondentem uersum (nam de primo ac ultimo nihil mirum, consuetudine enim aliarum etiam prosarum hoc admittitur) Quidam suspicantur, quintum aliquem, qui quarto responderet, sublatum, ut in Clare Sanctorum, illud, Matthia nouissime. Quidam putant hunc quartum uersum abs quopiam alio, non ab ipso authore, ex Athanasij symbolo adiectum, uelut anthypophoriolam. Sunt qui existiment in eo uersu formulas esse colludentes, ut illam. Non tres tamen Dij sunt, illi. Deus uerus unus est. Item illam. Sic pater Dominus, Filius, ad illam, Spiritus quoque Sanctus. Ego nisi tam pertinaciter in omnibus codicibus eum uersum pernotatum inuenissem, plane amouissem, ut adiecticium, atque [ou gnesion]. Sed qualis qualis est, nunc ipsam adducamus in medium prosam.
Mixolydij Hypomixolydijque connexorum exemplum.
[Dodecachordon, 150; text: BEnedicta semper Sancta sit Trinitas, Deitas scilicet, Vnitas coaequalis gloria. Pater, Filius, Sanctus Spiritus, tria sunt nomina, omnia eadem substantia. Deus genitor, Deus genitus in utroque sacer Spiritus Deita te socius. Non tres tamen Dij sunt. Deus uerus unus est.] [GLADOD2 37GF]
[151] [Dodecachordon, 151; text: Sic Pater Dominus, Filius, Spiritus quoque Sanctus. Proprietas in personis, Vnitas est et in essentia. Maiestas par et potestas, decus, honor aequae per omnia. Sydera, maria, continens, arua simul, et universa condita. Quem tremunt impia Tartara, colit quoque quem et abyssus infima. Nunc omnis uox atque lingua fateatur hunc laude debita. Quem laudant Sol atque luna, dignitas adorat angelica. Et nos uoce praecelsa nunc omnes modulemur organica cantica dulci melodia. Eia et eia nunc sumul iubilemus altithrono Domino laudes in excelsis. O adoranda trinitas. O Veneranda Vnitas. Per te sumus creati uera aeternitas, Per te sumus redempti summa tu charitas, Populum cunctum tu protege, salua, libera, eripe, et emunda. Te adoramus omnipotens, tibi canimus, tibi laus et gloria, Per infinita secula seculorum.] [GLADOD2 38GF]
[152] De quinta connexione, quae est ex quinta diapason specie et octaua, Caput XXXIII.
QVinta diapason species ex hypate meson ad neten diezeugmenon, hoc est, ex E magno ad e paruum connectitur cum octaua diapason specie, quae est ex Mese ad neten hyperbolaeon, hoc est, ex a paruo in Aa geminatum, communi diapente ex Mese ad neten diezeugmenon, hoc est, ex a paruo ad e paruum. Inferne autem ex a paruo in E magnum annexa diatessaron mi la, quae Hypoaeolij est, superne uero ex e in Aa eadem, quae Aeolij est. Diximus autem initio huius commentationis de Modorum commixtione, omneis Principes a Plagijs in quinta consistere diapason specie, duabus interiectis. Deinde nihil referre si nominabimus pro prima diapason specie, Octauam, pro Secunda, Nonam, Denique pro tertia Decimam, siquidem octauas repetere licet exemplo Ptolemaei, quod ideo rursus admonendum duximus, ne quis, contra atque libro priore docuimus, plureis quam septem diapason species esse credat. Ad inferiorem autem Scalae partem id ostendere nolebamus, quod haec connexio eam excederet. Verum enimuero ut ipsi Modi Aeolius Hypoaeoliusque, uulgo crediti sunt Dorius Hypodoriusque, ita ipsorum commixtio credita est Dorij Hypodorijque, propterea quod la mi diatessaron a sol re non distinxerunt, Vt supra de Aeolio Hypoaeolioque questi sumus. In utrisque igitur error ita inualuit ut Modos ipsos prorsus obliterauerit, Nec quisquam fuerit multis iam seculis, de musicis etiam ex professo scribens, qui de eis quicquam certi adducere potuerit, quidam etiam, quorum nomina lubens praetereo, ne nominare quidem. Nunc huius commixtionis exempla ponamus, ac primum Canticum illud solenne de nostra Domina, diua Virgine MARIA. quod multi symphonetae (inter quos Antonius Brumel in extrema iam senecta, et Iodocus Pratensis, quem Iusquinum uulgo uocant) nostra demum aetate oppido eleganter, nec sine quadam aemulatione, quatuor uocibus instituerunt, quanquam illi Modorum expatiationem temperarunt, ascensus ipsos ac descensus non tenori tantum, sed alternis alijs concedentes uocibus. Idque iudicio factum uidetur. Etiamsi ea Iodocus in plaerisque cantibus leuiter curasse uidetur, ut in Et in terra, eiusdem de nostra Domina Missae uidere licet, quem cantum sequente libro referemus. In hac uero cantione primum [Kyrie], (nam ita cogimur nunc loqui) diapente habet duobus communem Modis, cum consueto inferne tono, Secundum autem [153] in diatessaron Hypoaeolij modeste delabitur. [Christe] uero uno semitonio diapente superat suaui admodum ascensu, ut ostendat la mi diatessaron huic congruere modo, non sol re. At secundum [Christe] in diapente manet, ut primum [Kyrie]. Vltimum autem [Kyrie], in Aeolij diatessaron splendide assurgit, rediens in diapente tandem, ad finalem clauem.
Aeolij hypoaeolijque connexorum exemplum.
[Dodecachordon, 153; text: [Kyrie eleeson]. Tertium ut primum, [Christe eleeson].] [GLADOD2 39GF]
EIusdem rationis est Responsorium Te Sanctum Dominum, de Diuo Michaele archangelo, quanquam unum duntaxat habet in Hypoaeolij diatessaron descensum. Quod autem hi cantus Dorij Hypodorijque uisi fuerint, in causa fuit, cum Tetrachordon Synemmenon, tum communio horum Modorum cum illis, de qua in superioribus abunde dictum est. Responsorium ipsum iccirco apposuimus, quod eius uersus uidetur formula in alijs huius Modi responsorijs. Patet idem in responsorijs Isti sunt sancti, et, Sint lumbi uestri praecincti. Item Quae est ista, quod in diocaesi Constantiensi frequens canitur. Sed in formula Hypophrygij, ad quam ab Henrico Isaac quatuor uocibus conflatum memini me uidere, si nomen non mentiatur authorem. Sed nimis uetus est haec querela, iam ipsum audiamus Responsorium.
[154] Eorundem connexorum aliud exemplum.
[Dodecachordon, 154; text: TE Sanctum Dominum in excelsis laudant omnes angeli dicentes, Te decet laus et honor Domine, Cherubin quoque et Seraphin Sanctus proclamant, et omnis coelicus ordo dicens. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.] [GLADOD2 40GF]
HOs cantus in a, quae litera Aeolij Hypoaeolijque Modorum est propria, et initio et fine constituimus, ita ut nihil cum tetrachordo synemmenon negocij habeant. Quod si quis uolet omnino in D fines eorum habere, quod uulgo nunc receptum est, pro c claue signata, ponat F et fa in b clauem, quod nos fecimus in Euangelio Diui Matthaei, cum de Aeolio superius dissereremus. Nunc uero licentiosam horum Modorum expatiationem unico exemplo declarabimus. Est in Eremo Heluetiorum, ut uocat Ptolemaeus, siue in capite Hercyniae syluae, ut Caesar describit, XII millibus, plus minus, passuum a Danubij fonitbus, magis tamen ad septentrionem, oppidum Rotuila, in quo aliquot iam aetatibus, propter ciuium omni tempore egregiam uirtutem, quam rebus asperis saepe ostenderunt, ac insignem Rempublicam multis eximijs rebus gestis celebrem, Imperatores [155] Germanorum iudicium habent uelut Areopagitarum graue et seuerum. Ex eo oppido mihi praeceptor fuit Michael Rubellus, uir perpetua memoria dignissimus. Is nos bonas literas, et Musices elementa bona fide, primum Bernae in Heluetijs ante annos iam Triginta, deinde in sua item patria docuit. Cum uero sub eo adolescens militarem, incidit mihi lis cum cantore quodam de Antiphonis quae subiungemus, de quibus ille, quod ea suis sedibus mota, ac in medio etiam male transposita, ita ut a nemine cantari possent, perperam iudicaret, a nobis reprehensus, cum argumenta refellere nequiret, indignum ratus adolescenti cedere, nos cum sodalitio irrisit, quae res ut erat per quosdam praeceptori nostro indicata, haud passus ille est nos diutius ab aemulis irrideri. Denique secundum nos litem dijudicauit, effecitque ut ea cantio ad nostram emendationem postea et a Choro et Schola Rotuilana frequens decantaretur. In qua horum Modorum connexioni Semiditonus superne adiectus est ut Dorio ac Aeolio adijci solet. Inferne autem Tonus, quod in Hypoaeolio fieri supra docuimus. Ea ita habet.
Eorundem licentius exemplum.
[Dodecachordon, 155; text: SIcut malus inter ligna syluarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius quem desyderabam sedi, et fructus eius dulcis gutturi meo. Introduxit] [GLADOD2 41GF]
[156] [Dodecachordon, 156; text: me Rex in cellam uinariam: ordinauit in me charitatem. Fulcite me floribus, stipate me malis Quia amore langueo. Leua eius sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.] [GLADOD2 41GF]
Haec ex Canticorum capite 2. Expatiatio est ex D magno ad cc geminatum, uno deficiens tono a disdiapason, qua licentia hercules ego non uterer, sed nunc satis de hac connexione.
De sexta connexione, quae est ex Sexta diapason specie et Nona, Caput XXXIIII.
SExta Diapason Species ex parhypate meson ad triten hyperbolaeon, hoc est, ex F magno ad f paruum, connectitur cum nona diapason specie, quae est ex Paramese, hoc est, ex mi in b claue ad mi, quod est in eius octaua, nempe in Bb claue, communi semidiapente ex paramese, hoc est, ex mi in b claui ad triten hyperbolaeon. Inferne autem adiecto Tritono ex F magno [157] ad mi in b claue, qui est Hyperphrygij, hoc est, posterioris reiecti, de quo capite 25. Superne uero ex f paruo ad mi in Bb claue eodem Tritono, qui Hyperaeolij, hoc est, prioris est reiecti, de quo capite dxcimo octauo. Haec connexio nihilo plus ualet atque simplicium eius Modorum constitutio, quam, ut illos, inutilem atque ineptam existimamus, Nisi quis ita in hac intercapedine aliorum Modorum phrasin torqueat, ut huius ne uestigium quidem appareat, sed id affectatum est, non naturale. Caeterum multa de hac capite uicesimo octauo diximus, atque inter caetera, ut haec connexio reliquos superet Apotome, Quippe cum horum communio semidiapente sit, una duntaxat apotome deficit ab aliorum communione quae est diapente, At latera ipsa singulis apotomis aliarum connexionum latera superant, uidelicet quae pro diatessaron tritonos habent. Ergo haec connexio una apotome uincit reliquas omneis. Sed huius nunc nudum hoc sit exemplum. In quo tamen Tritonum uno saltu, Quod diatonicum genus hunc abhorret, nusquam posuimus, quemadmodum nec in superioribus exemplis, Ad Semidiapente autem ut phrasis aliqua esset, nonnunquam tonum adposuimus inferne. Reliqua ex ipso exemplo, quod non tam imitationis quam ostensionis gratia posuimus, patescunt.
Hyperaeolij ac Hyperphrygij, Modorum Reiectorum, connexorum Exemplum fictum.
[Dodecachordon, 157] [GLADOD2 42GF]
[158] De Septima connexione quae est ex septima diapason Specie et decima, Caput XXXV.
SEptima diapason species, ex Lichano meson in paraneten hyperbolaeon, hoc est, ex G magno in g paruum connectitur cum decima diapason specie, quae est ex trite diezeugmenon, hoc est, ex c paruo ad Cc geminatum, Communi diapente ex trite diezeugmenon in paraneten hyperbolaeon, hoc est, ex c paruo ad g paruum, Inferne autem ex G magno ad c paruum annexa diatessaron, ut fa, quae Hypoionici est, superne uero ex g in Cc eadem, quae Iastij siue Ionici est. Horum Modorum cantus siue simplicium siue connexorum, raro suis locis reperias, cum omne c sit eorum locus, At hi nunc in F magno, non absque fa in b claue omnes locantur. Quod priore libro Antiphonis Alma redemptoris mater, ostendimus. Hic nulla est difficultas, Nam duo hi modi adeo hodie in usu sunt frequenti, ut de eis plura dicere, neque uelimus, neque debeamus, In prioribus enim omnia attigimus. Exempli, quod subnectemus, authorem, Hermannum Contractum ferunt, Comitem a Veringen, Qui fuit monachus Coenobij S. Galli in Heluetijs, quod plurimis Eximijs uiris multis nunc seculis claruit, Hunc addunt in diuinis literis eruditissimum fuisse, nec minus in profanis disciplinis, ut in mathematicis, Oratorijs, et Poeticis, Linguarum denique peritissimum, Et de Musica ac Monochordo quaedam non indigna lectu scripsisse, Nos nihil eius scriptorum uidimus, praeter Chronicorum supplementum, ex quibus constat uixisse eum annos ante quingentos, Nempe post Millesimum a CHRISTI natali annum. Admonuit nos eius rei Nobilissimae prosapiae Inclytus ille uir Dominus Ioannes Vuernherus a Rhischach, qui eo tempore, quo haec scripsimus, Teutonici ordinis Principis locum in Alschusen, ubi Comes ille sepultus est, tenebat. Et ipse Vuernherus magni iudicij homo, de honestis studijs, de disciplinae professoribus, de ipsa denique Christi philosophia ita meritus, ut verae nobilitatis, quae a Virtute pendet, locum, etiam in altero mundo, adiutore Christo, indubitato expectare debeat. Sed ad rem. Certe haec harmonia, cuiuscunque sit, eiusmodi est, ut nihil lepidius fingi, nihil suauius dulciusue excogitari potuerit. Verba sunt apta, ac e sacris deprompta literis, quae in Celticam linguam, qua multum pollebat, Sebastianus BRANT, nostra aetate eximius uir, et Caesari Maxaemiliano a consilijs, elegantissime uertit, seruato etiam cum accentibus syllabarum numero.
[159] Ionici Hypoionicique connexorum Exemplum, Prosa de diua Virgine elegantissima.
[Dodecachordon, 159; text: Aue praeclara maris stella, in lucem gentium Maria diuinitus orta. Euge Dei porta, quae non aperta, ueritatis lumen ipsum solem iusticiae, indutum carne, ducis in orbem. Virgo decus mundi, Regina coeli, praeelecta ut Sol, pulchra, lunaris ut fulgur, agnosce omneis te diligentes. Te plenam fide uirgam almae stirpis Iessae, nascituram priores desydera uerunt Patres et prophetae. Te lignum uitae, Sancto rorante pneumate, parituram, diuini floris amigdalum signauit Gabriel.] [GLADOD2 43GF]
[160] [Dodecachordon, 160; text: Tu agnum, regem, terrae dominatorem moabitici de Petra deserti ad montem filiae Sion traduxisti. Tuque furentem Leuiathan serpentem, tortuosumque, et uectem collidens damnoso crimine mundum exemisti. Hinc gentium nos reliquae, tuae sub cultu memoriae, mirum in modum quem es enixa propitiationis agnum, regnantem coelo aeternaliter deuocamus ad aram mactandam mysterialiter. Hic manna uerum Israhelitis, ueris ueri Abrahae filijs, admirantibus quondam Moysi quem Typus figurabat iam nunc abducto uelo datur perspici. Ora uirgo nos illo pane caeli dignos effici. Fac fontem dulcem, quem in deserto petra praemonstrauit degustare cum syncaera fide, renesque constringi lotos in mari, anguem aeneum in cruce speculari.] [GLADOD2 44GF]
[161] [Dodecachordon, 161; text: Fac igni sancto, Patrisque uerbo, quod rubus ut flamma tu portasti Virgo mater facta, pecuali pelle discinctos pede mundis labijs, cordeque propinquare. AVDI NOS. NAM TE FILIVS NIHIL NEGANS HONORAT SERVANOS IESV PRO QVIBUS VIRGO MATER TE ORAT. Da fontem boni uisere, da puros mentis oculos in te defigere. Quo hausto sapientiae saporem uitae ualeat mens intelligere. Christianismi fidem operibus redimire, beatoque fine ex huius incola tu seculi author ad te transire.] [GLADOD2 45GF]
Quod Modi diapason mediatione, quae fit per diapente ac diatessaron consonantias, potissimum noscantur, Caput XXXVI.
ATque eccum tibi nunc Colophonem, hoc est secundum pensum de Modorum commixtione persolutum, Candide Lector. Superest ut de uera Modorum cognitione paucula, ac de humilibus item cantilenis uelut ultimam Coronidem adiungamus, ut eo instructius opus in manus hominum perueniat. Modorum natura potissimum ex [162] Systematum natura, quae in consonantia diapason consistit, pendet. Verum systemata ipsa, cum per diapente ac diatessaron consonantias medientur omnia, uarias ex ijs accipiunt formas, et uelut nouas subinde ascensu ac descensu species, Quod in ipsa statim prima diapason formula quae ex A, est ad, a, uidere licebit. Nam si arithmetice mediata fuerit, Inferiore cantilenae parte primam diatessaron speciem sol re, frequenter audies, superne uero la re primam diapente speciem diuisam per fa in medio, ut in Hypodorio fieri solet. Sin Harmonice diuisa fuerit, superne secundam diatessaron speciem la mi audies frequenter, inferne autem la re, ut in Aeolio fieri consuetum est, quod latius prosequi non est necesse, copiose enim ea luculentis item exemplis ostendimus. Sed id ea causa hic referimus, quod cantus ex lapsu, qui fit secundum arsin ac thesin, plurimum noticiae nobis praebet. Quemadmodum superiore item uolumine aliorum opinione docuimus. Quanquam hic error accidere potest, quod ipsae diapente, quaternis saepe Modis communes, ita aliquando annexas habent diatessaron, ut contingat saepe utrasque mutari, quod in Dorij Hypodorijque, Aeolij item ac Hypoaeolij cantibus contigisse saepe uidemus, ac superius exemplis aliquot ostendimus. Idem dicimus de Lydij Hypolydijque cantionibus in Ionicum Hypoionicumque mutatis, et de cantibus quibusdam Mixolydij Hypomixolydijque in eosdem delapsis Modos. Tantum momenti fecit Cantorum ignorantia, et ingcnium audacia sola fretum ac fultum, quis enim haec a multis iam seculis emendaret, imo quis de eis cogitaret potius? cum omnes bonae literae una cum disciplinis exularent. Ponemus itaque exempla duo, quorum limites sunt D ac d, sed ubi alterum phrygij sit modi, ad quem illi termini nihil attinent, alterum hyperiastij, ut Lector ex his consyderet, quantum discriminis cuiusque modi phrasis in cantu habeat. Nec temere ficta esse, quae priore libro retulimus Primum re la. Secundum re fa. Tertium mi fa, et caetera. Nec tamen prorsus reijcimus finalem ut uocant, clauem, maxime quando communes diapente ita sunt in cantu ancipites, ut non facile perspiciatur, cuius nam modi phrasis dominetur. Et ipsae quidem finales elaues ad phrasin aptari debebant, at multi nunc cantores ipsius cantus phrasin ad ipsas claueis aptant. Ideoque modi natura saepe confunditur. Ita sunt res mortalium, quid facies? [ouden hugies]. Nouis gaudemus, saepe etiam ineptis. Sed iam ipsa audiamus exempla.
[163] Phrygij exemplum inter D et d.
[Dodecachordon, 163,1; text: PAnge lingua gloriosi corporis mysterium, Sanguinisque pretiosi, quem in mundi pretium fructus uentris generosi Rex effudit gentium.] [GLADOD2 46GF]
Hyperiastij exemplum inter D et d.
[Dodecachordon, 163,2; text: VEni Sancte Spiritus, repletuorum corda fidelium, et tui amoris in eis ignem accende. Qui per diuersitatem linguarum cunctarum gentes in unitate fidei congregasti. Alleluia.] [GLADOD2 46GF]
SAEpe etiam accidit ut cantus cauda deformetur, quod superius de Niceni Symboli fine in Aeolio Modo conquesti sumus. Cantores qnidam plane id uoluptati ducunt, atque adeo pulchrum existimant Cantuum fines alio torquere, et auditorem suspendere naso. Quod Iodocus a Prato fecit in cantione. Factum est autem, de Christi Genealogia ex Lucae capite 3. quam cum ad Phrygij Hypophrygijque connexionem (ut priorem. Liber generationis IESV Christi quam recte finierat) instituisset, ausus est in G finire, Sicut Pslamum Memor esto, ad Dorium constitutum, finit in e paruo. Neque tamen id nouum uideri potest, cum in quibusdam cantibus simplicibus prorsus alios atque alios in diuersis Ecclesijs uideas fines. Cuius causam arbitror, quod aliquando cantus ita anceps prorepat, ac ita in plurium Modorum phrasi ludat, ut non facile iudices, cui modorum cantor sit daturus finem. Eius rei sit hoc Phrygij elegantissimum exemplum.
[164] [Dodecachordon, 164,1; text: A Solis ortus cardine Ad usque terrae limitem CHRISTVM canamus Principem Natum Maria uirgine.] [GLADOD2 47GF]
QVis autem prohibebit Cantorem Pertinacem ac affectatum, quo minus hunc cantum ita finiat, ut nunc subiungemus, uidelicet ut fiat Dorius, quando lapsus in eo sint non minus Dorij quam Phrygij?
[Dodecachordon, 164,2; text: CHRISTVM canamus Principem Natum Maria uirgine.] [GLADOD2 47GF]
SEd dicet aliquis, nemo tam stolidus est, ut non sentiat ita corrumpi cantum, Audio. Quid igitur in Symbolo Niceno, in oratione item dominica publice corruptio accidit, nec quisquam animaduertit? hic scilicet magis uigilabit auris quam illic? at satis est querelae. Simile superioribus est, cum Dorij modi ijdem limites sint, qui Hyperiastij, nempe D, ac d, Introitus tamen Gaudeamus, Dorij modi uulgatissima cantio in plaerisque codicibus intra C ac c continetur, perinde atque Hypoiastij siue Hypoionici esset, cum phrasis conuincat eam Dorij esse modi. Iodocus a prato in missa Gaudeamus eum Tenorem in systema Mixolydij satis duriter solita licentia emouit, finitum tamen ut Aeolium. Sed hercules hoc frequenter uideo apud ueteres ecclesiasticos obseruatum, praesertim in Authentis, ut inferne nota accepta extra propriam diapason, superne eam negligant. Ita Dorius inter C ac c meat, quemadmodum apparet in dicto iam cantu Gaudeamus, Idque cum Hypomixolydio habet commune. Phrygius inter D ac d, ut in Pange lingua paulo ante ostensum est. Lydius inter E ac e, ut in multis gradualibus uidere licet. Mixolydius inter F ac f. Vt in Viri Galilaei, Introitu et plaerisque alijs patet. Aeolius inter G ac g, ad quam formam est Tenor Petri Platensis in missa de Sancto Antonio, et in uulgata Cantione Basias me, quam Iodocus a Prato instituit, potest et esse inter c ac C, si fa fuerit in b claui, ut in Sacris solemnibus. Ad eam Modorum nunc dictorum formam Ionicus inter B ac b eueniret, Sed haud scio an usquam eum ita uiderim. Itaque [katholikos], Modi fere Inferiore proxima diapason incedere possunt. Vt tamen et Phrasis obseruetur, et clauis finalis infima diapente chorda non negligatur. [165] Possem plurima dare aliorum quoque Modorum exempla. Sed ea latius prosequi non uidetur necessarium: Linquenda sunt et Lectoris industriae quaedam, ut et suis ipse inuentis gaudeat, et nos nihil absurde dixisse aperte uideat.
Quod Modi non perpetuo impleant extremas chordas, sed phrasi noscantur, ac partim etiam finali claue, Caput XXXVII.
QVod dictum est nobis superiore libro ex Boethio adeo simplicem olim fuisse musicen, ut uix diapente Arsi ac Thesi impleret, Id nunc nobis exemplis demonstrandum est. Sed hoc quoque memoria tenendum, quod capite XXVIIJ huius libri diximus de diapente speciebus, quae quibus Modis sint communes. Nam in his necesse est, ut finales claues propemodum statuant Modum. Quanquam ne sic quidem Aeolius a Dorio, Ionicus a Mixolydio ullo discernuntur pacto, tantum abest, ut a plagijs recte separemus. Quidam omneis eos cantus plagijs adscribunt, modestiae ut puto gratia. Quod Berno in Isagoge etiam longius tractat, sed eo deuenit, ut quosdam suisse dicat, qui IIII. alios Modos excogitarint, ut omnino duodecim essent Modi, adeo ueritas de XII Modis aliquid uistigij etiam apud tam barbari seculi homines habuit. Nos trium diatessaron, et quatuor diapente specierum exempla proponemus. Quanquam secundae ac tertiae diapente specierum ultra unius Modi haud facile reperias exempla apud ueteres ecclesiasticos, in ijs quae nos uidimus Antiphoniarijs. Deinde quid quaeque species diapente adcipiat inferne superneque, et quantum ibi phrasis dominetur, exemplis declarabimus.
Re sol.
PRimae igitur speciei Diatessaron Re sol exemplum in Phrygij Hypophrygijque finali claue.
[Dodecachordon, 165; text: Benigne fac in bona uoluntate tua Domine. Euouae.] [GLADOD2 47GF]
[166] Mi la.
SEcundae speciei sit hoc exemplum, finitum in Mixolydij Hypomixolydijque meta, quod plagio adscribi ut diximus uolunt.
[Dodecachordon, 166,1; text: Iam lucis orto sydere Deum precemur supplices, ut in diurnis actibus nos seruet a nocentibus.] [GLADOD2 48GF]
Vt fa.
Tertiae speciei sit hoc exemplum, finitum in Dorij Hypodorijque meta finali.
[Dodecachordon, 166,2; text: A timore inimici eripe Domine animam meam. Euouae.] [GLADOD2 48GF]
Eiusdem exemplum in Phrygij Hypophrygijque sede finali.
[Dodecachordon, 166,3; text: In matutinis Domine mediatbor in te. Euouae.] [GLADOD2 48GF]
ADhuc eiusdem aliud exemplum finitum in Mixolydij Hypomixolydijque claue.
[Dodecachordon, 166,4; text: In Israel magnum nomen eius. Euouae.] [GLADOD2 48GF]
Ad hanc formam multa sunt Antiphona.
QVidam adijciunt exemplum eiusdem speciei, quod in Synemmenon tetrachordon locarunt, ut Ionici Hypoionicique esset, Id est tale.
[Dodecachordon, 166,5; text: Venite exultemus Domino, Iubilemus Deo Salutari nostro. praeoccupemus faciem eius in confessione, et in psalmis iubilemus ei.] [GLADOD2 48GF]
SEd ineptus fortassis fuero, si omneis tam minutas formas, atque adeo minutiores ut Ditoni aut semiditoni prosequar, quando plures inueniuntur, et multo plurimae fingi queant, ad Species diapente descendendum est, et in quot Modis eas inuenire potuerimus ostendendum. Primae quidem Speciei Re la Dorij hoc exemplum est.
[167] Re la Dorij, ac Hypodorij.
[Dodecachordon, 167,1; text: Esto mihi Domine in Deum protectorem. Euouae.] [GLADOD2 49GF]
AD Hypodorij formam non reperi ullam, quae non in C magnum descenderet, Est tamen Introitus, qui die Lunae post secundam quadragesimae Dominicam cani solet, intra D et a conclusus praeter uersum, qui uolet in eo loco requirat. Phrygij aut potius Hypophrygij hoc est exemplum.
Re la Hypophrygij,
[Dodecachordon, 167,2; text: IVsti autem in perpetuum uiuent, et apud Dominum est merces eorum. Euouae.] [GLADOD2 49GF]
HYpolydij formula in hac Specie, quae eadem Hypoionici esse potest, frequens inuenitur in Responsorijs quae ad primam tertiam sextam ac nonam cani solent, ut hic.
Re la Hypolydij.
[Dodecachordon, 167,3; text: IESV Christe, fili Dei uiui, miserere nostri, Alleluia.] [GLADOD2 49GF]
HYpomixolydij cantiones, hac specie conclusae, rarae admodum inueniuntur, Eius tamen hoc est exemplum.
Re la Hypomixolydij.
[Dodecachordon, 167,4; text: SPiritus Domini repleuit orbem terrarum. Alleluia. Euouae,] [GLADOD2 49GF]
ET quanquam Hypoionici intonationem aliam ab Hypolydij nullam scimus, ut supra testati sumus, tamen cum positu separati sint hi duo modi, sub hac diapente specie repertam formulam, in sede quidem Hypoionici, subijcere placuit. Ea ita habet.
[168] Re la Hypoionici.
[Dodecachordon, 168,1; text: TV es Deus qui facis mirabilia. Euouae.] [GLADOD2 50GF]
ATque hae quidem formulae in hac specie conclusae tot modorum reperiuntur. Nam Hypoaeolij uix credo quisquam alias ab Hypodorij cantibus in hac specie descernet, quamuis ea quatuor Modis ex aequo sit propria, sicut nec Hypolydij ab Hypoionici, nisi positu ut iam dixi, quale de Hypoaeolio exemplum nondum reperi. In uniuersum certe hoc admonere oportet, quamuis hasce formulas plagijs adscribi putent, ut initio huius capitis diximus, aliquando tamen in Antiphonarijs non Plagiorum sed Authentarum intonantiones ipsis adscriptas inueniri, ut in primo huius iam dictae speciei exemplo patuit, ac postea item saepe.
Secunda Species Mi mi.
SEcundae Speciei diapente Mi mi, unum duntaxat inueni exemplum. Nam alia omnia cantica aut superne semitonium habent, aut inferne tonum.
Mi mi Hypophrygij.
[Dodecachordon, 168,2; text: IN domum Domini laetantes ibimus. Euouae.] [GLADOD2 50GF]
Tertia Species Fa fa.
TErtiae speciei diapente ultra duas formulas non inueni, Alteram Lydij oppido raram, cum sit eius modi propria, Alteram Hypomixolydij frequentissimam.
Fa fa Lydij.
[Dodecachordon, 168,3; text: EXultabunt omnia ligna syluarum ante faciem Domini, quoniam uenit Euouae.] [GLADOD2 50GF]
[169] Fa fa Hypomixolydij.
[Dodecachordon, 169,1; text: OPortet te fili gaudere, quia frater tuus mortuus fuerat, Et reuixit, perierat, et inuentus est.] [GLADOD2 51GF]
Quarta species.
HVius speciei multo plurima exempla reperias, ac ferme omnium Modorum.
Vt sol Dorij.
[Dodecachordon, 169,2; text: LApides preciosi omnes muri tui, et turres Ierusalem gemmis aedificabuntur. Euouae.] [GLADOD2 51GF]
Vt sol Hypodorij.
[Dodecachordon, 169,3; text: VSque modo non petistis quicquam in nomine meo. Petite, et accipietis. Alleluia. Euouae.] [GLADOD2 51GF]
HVius formulae sunt aliquot Introitus ut: Dominus dixit ad me. in primo galli cantu, diei natalis Domini. Item Hymnus Christe qui lux es et dies. At quae sequitur forma, si in b claui finiatur, poterit uideri Hyperphrygij, ut cantus eius communiter pernotantur, sed poterunt et in E finiri, ut sint Hypophrygij hoc modo.
Vt sol Phrygij uel Hypophrygij.
[Dodecachordon, 169,4; text: IN manus tuas Domine commendo spiritum meum.] [GLADOD2 51GF]
[170] [Dodecachordon, 170,1; text: TE inuocamus, te adoramus, te laudamus O beata Trinitas. Euouae.] [GLADOD2 52GF]
Vt sol Mixolydij.
[Dodecachordon, 170,2; text: SAncti tui Domine florebunt sicut lilium. Alleluia. Et sicut odor balsami erunt ante te. Euouae.] [GLADOD2 52GF]
Vt sol Hypomixolydij.
[Dodecachordon, 170,3; text: IAm lucis orto sydere Deum precemur supplices. Vt in diurnis actibus nos seruet a nocentibus.] [GLADOD2 52GF]
INuenias et Ionici exemplum ut sol. Requiem aeternam, pro defunctis Introitum. Quanquam ea diapente quatuor modis communis est, ut supra diximus, Versus tamen in eo est Hypoionici. Verum in re non admodum difficili, satis multa exempla attulisse uidemur. Qui plura uelit, passim inuenire queat licebit.
NVnc adijciendum breuiter est, quid quaeque [tes diapente] species adcipiat inferne superneque, dum non implet diapason. Re la inferne frequentissime habet ut, et superne fa. Mi mi, superne fa, inferne re. Fa fa superne sol, Rarissime inferne mi. Vt sol, superne la, inferne fa in diezeugmenis, In Synemmenis idem la superne, perraro uero inferne semitonium. Eius rei pauca exempla subnectemus. Nam passim obuia sunt in ueterum libris.
[171] Re la cum tono inferne, Dorij.
[Dodecachordon, 171,1; text: ECce in nubibus coeli Dominus ueniet cum potestate magna Alleluia Euouae.] [GLADOD2 53GF]
Re la cum semitonio superne, eiusdem Dorij.
[Dodecachordon, 171,2; text: REges Tharsis et insulae munera offerent Regi Domino Euouae.] [GLADOD2 53GF]
Re la cum semitonio superne et tono inferne, eiusdem.
[Dodecachordon, 171,3; text: TRaditor autem dedit eis signum dicens: quem osculatus fuero ipse est tenete eum. Euouae.] [GLADOD2 53GF]
[172] Mi mi cum semitonio superne, Phrygij.
[Dodecachordon, 172,1; text: HIc est discipulus meus. Si eum uolo manere donec ueniam quod ad te? Tu me sequere. Euouae.] [GLADOD2 54GF]
Mi mi cum tono inferne, Hypophrygij.
[Dodecachordon, 172,2; text: A Viro iniquo libera me Domine Euouae.] [GLADOD2 54GF]
Fa fa cum tono superne, Lydij.
[Dodecachordon, 172,3; text: VOx clamantis in deserto parate uiam Domini rectas facite semitas Dei nostri. Euouae.] [GLADOD2 54GF]
Vt sol cum tono superne, Mixolydij.
[Dodecachordon, 172,4; text: DE coelo ueniet dominator Dominus, et in manu eius honor et imperium. Euouae.] [GLADOD2 54GF]
[173] Vt sol cum tono inferne Hypomixolydij.
[Dodecachordon, 173,1; text: EGo daemonium non habeo sed glorifico Patrem meum dicit Dominus. Euouae.] [GLADOD2 55GF]
HAEc in Authentis maxime, praeter duo, sunt exempla. Nam Plagij plaerunque etiam hic suam seruant modestiam, Vt Hypodorius frequenter inter C et G. cum quo et Hypophrygius participat, Vterque tamen, adiecto superne tono, intra secundae Deductionis limites, quae ex C est in a, consistunt saepiuscule. In eadem et Hypolydius, et Hypoionicus. Hypomixolydius uero intra F et d. Hypodorij ac Hypomixolydij ubique obuia sunt. At Hypolydij Hypophrygijque haec sunt.
Vt re mi fa sol la Hypolydij.
[Dodecachordon, 173,2; text: ADorate Dominum, Alleluia, in aula sancta eius. Euouae.] [GLADOD2 55GF]
Vt re mi fa sol la Hypophrygij.
[Dodecachordon, 173,3; text: VIgilate animo, in proximo est Dominus, Deus noster, Euouae.] [GLADOD2 55GF]
AD hanc ultimam formam est Resurrexi. Introitus die paschali. Ad priorem multa Responsoria quae ante Horarum Psalmos intonantur. Verum enimuero ut reprehensione non caruissem, si de his tanquam tractatione [174] indigna uiderentur nihil dixissem, ita si, quae ubique obuia sunt, prosequi latius uelim, merito ineptus uidear. Quis enim nescit praeterea Modos intra septimas quoque contineri? item octauae aliquando adijcere uel tonum, uel semitonium? ut ipsorum exigit formula. Lector ipse dispiciat, quem paulo ante admonuimus, nos multa illi examinanda relicturos.
De praestantia Phonasci ac Symphonetae, ac item de cantibus plano et mensurali uter utri praeferendus, Caput XXXVIII.
PRoperantibus nobis ad finem huius operosi sane libri, subijt animo non prorsus contemnenda ea quidem cogitatio, rei inquam in dubium uersae iam pridem apud nostrae aetatis homines, Vtrum plus laudis mereatur, Thematis ne inuentio, an uocum aliquot accessus, hoc est, ut rudes quoque intelligant: Vtrum pluris faciundum, Si quis Tenorem naturalem inuenire queat, qui omnium menteis afficiat, qui hominis animo insideat, qui denique ita haereat memoriae nostrae, ut saepe ne cogitantibus quidem nobis subrepat: in quem perinde atque e somno experrecti prorumpamus, quod de pluribus Tenoribus uulgo uidemus, An si quis ad repertum eiusmodi, ut dixi, Tenorem addat treis, plureis ue uoces, quae tanquam illustrent eum sectionibus, fugis, mutationibus, Modi, Temporis, ac Prolationis, Vt prioris generis homines Phonascos appellemus, sequentis Symphonetas, quas uoces non poenitendi authores usurparunt. Et quando alia uerba deerant nec inepta haec uidebantur, existimauimus nobis quoque ita loqui permissum. Cuius rei sit exemplum, ut eo melius percipiatur quod dicimus. Qui primus inuenit Tenorem. Te Deum laudamus. aut alium quempiam, ut Pange lingua, sit ne ingenio praeferendus ei, qui postea integram ad eum Missam composuerit. Primum quidem ut non nihil praefemur, inficias ire non possumus, utrique id uiribus ingenij accidere, et naturali quadam ac ingenita uirtute, magis quam arte. Cuius rei causa uidetur, Quod plaerunque etiam qui Musica nesciunt, in Tenoribus inueniendis mirum in modum ualeant, ut apparet in lingua Vulgari nostra, uel Celtica, uel Germanica. Rursus quod in addendis uocibus qui ualent, et ipsi plaerunque male musica didicerint, ut nihil de alijs dicam disciplinis. Patet igitur neutrum certe homini possibile, nisi ad hoc nato, et, quod uulgo dici solet, nisi mater dederit: Id quod de pictoribus adeo uerum est, sculptoribus item, ac Diuini uerbi Concionatoribus (Nam de Poetis non est dubium) de omnibus [175] denique Mineruae consecratis operis. Quare apta est comparatio quam hic facimus. Caeterum ne hoc quidem negari potest, In eundem hominem utrunque incidere posse, ut et feliciter Tenores inueniat, ac inuentis alias superaddat uoceis, ubi duplex sane est uirtus, sed nos de praestantia in duobus hisce disserimus. Verum enimuero, si, ut Aristoteles perhibet, uere laudem meruit, qui cuiusuis disciplinae principia reperit, reliqua enim per facile est (inquit ille) superaddere, non uideo quare prior ille artifex, uocis simplicis (ita nunc Tenorem appellare placuit) simplex plastes, cedere ei debeat, qui non tam facile inuenit, quam inuentis addit. In disciplinis hercle uidemus plurimum laudis semper meruisse primos inuentores. Sic Hippocrates Galenum superare iudicatur, etiamsi mille uoluminibus antecedit Galenus, multa similia adduci poterant, sed haec argutula uidentur. Ad illa potius, ut consyderatione dignissima mihi pro se quisque intendat animum. Vtrum antiquius, utrum utilius, denique utrum utri concedat. Nam unius uocis Tenorem, ut sunt simplices Modi, diutius in usu fuisse quam plurium uocum concentum, uel Modorum nomina a gentibus usurpata luce clarius ostendunt. Cum de pluribus simul uocibus nihil (quod sciam) certi apud ueteres reperiatur. Non est igitur dubium, quin ut unum plura antecedit, ita una uoce, quam pluribus canere sit multo antiquius. Porro quando Musica est delectationis mater, Vtilius multo existimo quod ad plurium delectationem pertinet, quam quod ad paucorum. Vnius autem uocis insignis ac nobilis Tenor, et uerbis aptis prolatus apud homines, plureis oblectat, doctos pariter ac indoctos. Artificium enim illud quatuor pluriumue uocum quotus quisque est, etiam inter eximie doctos, qui uere intelligat? Omnes quidem, cum audiunt, laudant, ne quis indoctior habeatur, si uituperet. Quoties Dij boni, ego, cum carminum non intellectorum laudatores audio, mecum tacitus cogito illud Horatij:
Nam saliare Numae carmen, qui laudat, et illud
Qui mecum ignorat, solus uult scire uidere.
Sane inciuile uideatur quod omnes laudant, te solum nihili ducere, quid ni est? et timendum ne audias illud [onos pros lyran]. Quod autem Symphonetae Phonascis concedant, nostra hac tempestate et ante aliquot item annos luculenter uidimus, quando nulla est fere hodie missa, quae non ex antiquo themate quopiam sit deprompta. Ita Fortuna, Ita, homo armatus, et lingua cum Gallica tum Germanica multa themata, plura uero ex choro, ubi simplex est cantus. Ideoque facile in eorum sententiam pedibus iero, qui Phonascos eximios neutiquam inferiores Symphonetis existimant, imo uolens illorum castra transfuga reliquero, qui Gregorianum [176] cantum contemnunt, eam tantum ob causam, quod non tot formis ornatus sit, nec tot habeat garritus, quot mensuralis, cum in eo, qui primi quidem Phonasci inclaruerunt, non minus ingenij ostenderint, quam quisquam hac nostra aetate Symphonetes in multarum uocum congerie. Ego sane ad Christianam pietatem, qua prisci Ecclesiastici uiguerunt, plurimum simplicem cantum, per Modos erudite distinctum, conferre arbitror, nec parum facere ad animorum (ut nunc loquimur) deuotionem: maxime qualeis apud Italos Ambrosius instituit. Gregorius item, ac Augustinus, Ecclesiae lumina. Deinde apud Gallos ac Germanos eximij uiri, e quorum numero fuere in Coenobio Sancti Galli in Heluetijs Nockerus Abbas, et Hermannus Comes a Veringen, quem Contractum nominabant. Homo magni ingenij, ut alibi testati sumus de Ionici Hypoionicique Modorum connexione. Qui mihi in ea prosa de Coelorum regina, IESV CHRISTI matre, quae Aue praeclara inscribitur, plus musici ingenij ostendisse uidetur, quam ingens aliorum grex sexcentis cantionum plaustris. Verum qui Modorum naturam ignorant, ut ferme nostra aetate Cantores, nec uim cantus iudicant, nisi ex consonantijs, relictis affectibus, ac neglecta uera eius gratia, uituperant quod ignorant. Parco hic nominibus. Nam nominare possem, qui [amousoi] magis quam ulli [onoi], reiecerunt, quod bene habebat, ac in locum eius instituerunt adeo inepta, adeo stolida, ut se prorsus insensatos ostenderint. Sed hi sunt huius saeculi mores. AEquum erat alia, sed meliora substituere, si summo uere quaepiam lubebat. At ego (libere enim pronuntiandum est quod sentio) Ecclesiasticum cantum tantum abest, ut aboleri uelim, ut asseuerem, nihil absolutius unquam natum, quippe in quo, qui composuerunt, eruditionem una cum pietate iunctam manifestissimis argumentis ostenderint, loquor de Missarum corpore (Graduale uocant) in quo felicissime omnes tractarunt Modos, nec tractarunt solum sed pro materia rebus applicuerunt, atque ita natiuam Modorum Indolem (ut sic loquar) expresserunt, ut nihil perfectius ab homine fieri potuisse satis notum sit ijs, qui has res non suo affectu, ut nunc fit, sed arte ac adhibito iudicio aestimant. Accessere deinde abusus, fateor, et passim indocti bene natis suas nugas assuere sunt conati. At quae nam disciplina est, in qua id factum esse non merito conqueri possimus? Sacrae, scilicet literae, ipsae nullos adulteros ac impostores habuere? Vt quid igitur Diuus ille Paulus initio iam nascentis Ecclesiae Pseudoapostolos toties commemorat? toties reprehendit, ac pie sancteque inclamat, imo gladium illum diuini spiritus in eos stringit? An non quicquid Christus unquam cepit, plantauit, erexit, Satan ille malignus deuastare, perturbare, deijcere conatus. Nihil autem stultius quam propter aliquorum hominum abusus continuo abrogare quod et recta, et pia ratione institutum ac sanctum est, ut nostra aetate pro dolor uidimus, nisi aliud et melius [177] et magis pium subroges. Praestiterit fortassis quaedam deprauata uel dissimulare, uel tolerare quam tam temere omnia innouare, sed scilicet haec est malitiosi nostri Adae, hoc est carnis cum libido, tum superbia, quae uolupe ducit, susque deque ferri omnia. Tollantur abusus, resecetur saluo crure hulcus, irrepsit fonti quid turbidi, exhauriatur. Quid autem unquam tam feliciter institutum in hoc mundo, ut non continuo pone sequatur eius labes? Ita frumentum zizaniam habet, purpura tineas, ferrum rubiginem sentit. Perspice elementa, perpende, quae ex eis mixta, consydera singulas naturae parteis, quaenam, scire uelim, est quae non continuo habeat firmitati bonitatique pedisse quas annexas infirmitatem malitiamque? Vt mihi plane omnes res humanae uideantur mari similes. Mare salsum est, Impone omne Saccarum, omneis Calecuticas merceis, omnia Aromata, hymettici mellis mille plaustra, ut dulce facias, Vnus mehercle uentulus, nec impetuosus, nec uehemens, si uel mouerit, faciet rursus, ut erat antea falsum. Et has quidem naturae corruptiones uiderunt etiam Ethnici, tanto turpius fuerit nos Christianos non uidere, aut dissimulare potius. Igitur, ut ad rem redeam, optimum integerrimorum ac Sanctissimorum uirorum inuentum laudare nos oportebat, non contemnere, non irridere, deinde quae uel temporum iniuria, uel Satanis malignitas deprauauit, bona fide haud grauatim emendare. Cum in alijs disciplinis tot sint qui adultera longa aetate facta feliciter castigent, ac pro virili emendent, In Sacris cantionibus non idem licebit scilicet? Vtrum quia magis referat, quae ad mundi pompam attinent, didicisse, an quae ad Dei Optimi laudem? Vt taceam quod ad puerorum os formandum nihil aeque conducat atque simplex illa Musica. Nam altera Musica pro paucorum admodum captu est. Itaque id demum ingenui hominis officium existimarim, medelam adhibere bonis, sed calamitatem passis. At enim nimium uerum est quod Graeci dicunt: [Ta panta ta megista momesetai tis thasson e mimesetai], Id est, Maxima quaeque uituperauerit quis facilius quam imitabitur. Ita hac etiam in re fieri hac nostra tempestate uidimus, Qui ecclesiasticum cantum reiecerunt, ut alij, diffisi quicquam tale se inuenire posse, prorsus omiserint, alij subiecerint nobis pro Psalmis decantandis adeo ineptas Harmonias, ut saepius insaniam stultitiamque eorum admodum mirer. Poetas hercle ueteres Phonascos fuisse, hoc est, Harmoniarum siue Modorum inuentores, eosque Modos ad carmina adaptasse, accinuisseque, nemo est inter eruditos, opinor, qui ambigat. Quod apud Hebraeos de Dauide Poeta Regio Sacrae testantur literae. Nec minus uidetur uerum de Graecis Latinisque, maxime uero Lyricis. Tum ea quoque uerba, eleganti aliquo Modo uestita gratiora auribus fuisse, tantum abest ut dubitem, ut [178] etiam credam plus affectus habuisse apud Principes ac Magnates, et plus nacta esse praemij, quam ullae nostra aetate Symphoniae, ideoque a diuino illo spiritu prouisum, ut illi potissimum Modi primum in Ecclesia instituti fuerint, idque ita habere ipsa re experietur Lector, simul atque, me Praecone, ceperit Modos diligentius tractare, ac secum aliquoties sancte ac pie submurmurare quippiam uel ex Sacris, uel ex Sanctorum Patrum hymnis, quemadmodum Poetae sua carmina consueuerunt: et ueteres Ecclesiastici suos Psalmos: Quod quidem omni tempore fieri potest, cum alterum, nempe pluribus canere uocibus, non ita sane contingere possit. Quoties enim reperias, scire uelim, treis aut duos saltem, qui tecum plureis intonent uoces? expertus id loquor, semper in his aliquid hiat, semper aliquid uel toedij uel molestiae adest. Qui eruditi ea in re sunt, rogari uolunt, qui uero ignorat, subtristis, alijs canentibus assidet, aut quia uellet se quoque posse accinere, aut quia pudet, quod idipsum non didicerit, aut quia contemnit, quod uel non intelligit, uel non assequitur, Qui aliquid in ea re profecerunt, nec tamen certi sunt, quorum magna est natio, identidem canendo errant, unde ingens peritis toedium nascitur. Adeo rarum est uel tres hac in re simul conuenire posse. Accedit ad haec quod raro uoces habeant aptas, etiam qui cantum bene norunt. Quotus enim quisque est qui Basin, aliarum uocum fundamentum, recte, et ut eius postulat dignitas, intonare queat? Nullus enim est qui non malit eam canere, etiam qui screant magis quam tonent. Supremam uocem pueri maxime canere possunt, si non ijdem frequenter ignari cantus essent. In Altitonante, quam appellant, uoce, plaerunque etiam humana uox claudicat, quippe quae nescio quid sui iuris obtineat. Tenorem quosdam pudet canere, utpote uocem nimis uulgatam, quosdam piget, ut qui in alijs audiri malint, adeo etiam hac in re non deest Ambitionis uitium, uulgo Cantorum morositas uocatur, quae tanto maior apud quosdam est, quanto sunt indoctiores. Sunt autem plaerunque non modo indocti, sed, quod id uitium sequi solet, arrogantes quoque. Bonos ubique exceptos uolo. Ob has igitur, ac antea dictas causas ego eximios Phonascos neutiquam Symphonetis postposuero: sed neque Ecclesiasticum cantum, arte uera, ac Modis naturalibus constantem cedere puto oportere multarum uocum garritui. Vtrumque in honore atque sua, qua apud ueteres uiguere, et hodie sunt, authoritate ac existimatione permanere uelim.
[179] De inueniendis Tenoribus ad Phonascos admonitio, Caput XXXIX. et ultimum.
EXtremum hunc Arethusa mihi concede laborem. Libet nunc Virgiliano carmine bene ominari quod utile operae pretium in calce huius libri institui. Nempe ut admonerem Lectorem rei, tametsi non admodum magnae, huic tamen negocio aptissimae, posteaquam nunc omnium Modorum naturam hoc libro didicerit, dignetur saltem tentare, si ipse ad aliquam horum formam alicuius carminis Harmonicam, siue, ut uulgo uocant, Tenorem quempiam inuenire queat, qui auribus dulciter, uerbis apte iunctis insonet, mentique insideat, ac in audientis animo aculeos relinquat, in quo naturae uis expressa uideatur, Denique in quem animus hominis aliquando, uelut e somno experrectus prorumpat, quemadmodum proximo capite diximus. Id etsi ego, ut nullo tali ingenij dono praeditus, facere nequeo, non desinam tamen alios, ut id conentur, hortari. Erit fortassis aliquando, cui id doni, Dei munere, ut antea multis, dabitur. Quanquam id conatos nostra aetate quosdam uideo, sed infeliciter sane, Quando Modorum naturam prorsus ignorabant, ac sola freti ipsius usus licentia, quicquid in mentem uenerat absque omni iudicio proferebant. Loquor de his qui hac tempestate in Horatij odas dedere quatuor uocum carmina, In quibus praeter concentum nullum admodum eximij ingenij uideas uestigium. Ego Tenorem requiro, quem unus uel solus secum personet, uel alijs accinet, uel quem multi simul, sed unum intonent, quemadmodum in Choro sacri Hymni ac Psalmi adsolent. Praeterea eum requiro, qui breuibus longisque syllabis sua det tempora, quod in Choro hodie mirum cur non obseruetur, olim, ut puto, non neglectum, unde adhuc puto esse, ut nonnunquam uni longae syllabae plures datae fuerint notulae, quanquam posteri hoc ita deinde neglexerunt, ut breuibus pariter ac longis promiscue plureis dederint notulas. Multi anni lapsi sunt cum Iuuenis in Horatij Odas nescio quas finxeram Harmonias, eas postea per Germaniam oppresso meo nomine diuulgarunt quidam, quod non dolui, Id dolui, quod, quas in priuata quaedam feceram carmina, eas illi [katholikos] applicare conati sint omnibus, cum id nullo fieri modo possit, nisi magno doctorum hominum risu, maxime uero fieri non potest in diuersis generibus, et ne in uno quidem genere, si sensus non sint intra easdem periodos. Rogatus deinde saepiuscule, ut eam rem aliquo pacto studiosis indicarem, quod nunc haud grauatim facere decreui, sed obiter, sed modeste, ne Lectorem diutius quam par est teneam, Quem tamen scire uolo, me id haud quaquam absque exemplo facere [180] ne quis fortasse leuius negocium existimet, quam ut tam graui tractationi conueniat. Franchinus sane libro quarto de Harmonia Musicorum instrumentorum Capite decimo in Sapphico id tentauit, Tenorem Dorio, Basin Hypodorio complexus, quam feliciter autem id processerit penes Lectorem iudicium esto. Nos non binas uoces, sed singulas instituemus, ad quod negocium quis luculentior author fuerit Horatio? Ignoscant hic mihi, qui eius authoris leuitatem parum fortassis ecclesiasticis cantibus conuenire contendant, Cum sane uideant priscos Ecclesiae proceres nequaquam horruisse Hymnos ad eiusdem Poetae Carminum formam publice instituere, ac mutatis tantum uerbis, choro praescribere, facile igitur mihi dabitur uenia, si ad eiusdem carmina, quae et magis nota sunt, et facilius Lectorem ad id, quod uolumus, perducere queunt, nostra applicemus, et sacris prophana inseruire cogamus. Studiosae igitur iuuentuti gratificari cupiens, et ut pariter uulgo Poetis ac Cantoribus acquiescam, ad treis uulgatissimos Modos, Dorium, Phrygium ac Ionicum formulas quasdam exhibebo, secundum radices trium diatessaron specierum Re, mi, et Vt, quemadmodum hodie sunt in usu apud Ludionum uulgus, potiusque a Dorio, ut omnium Modorum Principe, quam ab Ionico cepimus, Est enim Dorius in primis grauis Modus et exordijs aptissimus. Primae igitur Odes simplicissimam narrationem inter D ac d adiecto superne Tono, ut Modorum habet licentia, decurrentem instituimus. In hoc tamen antea Lectorem admonitum uolumus, ne sex propositis eius Odes uersibus, omneis ad eam formam prorsus quadrare putet, sed pro materia uariandos esse secundum cantantis ingenium, immobili manente diapason systemate, in quo Modi natura consistit. Scio et Franchinum et nostra aetate Cantores ad syllabarum differentias ostendendas Breuibus ac Semibreuibus usos notulis, de quibus sequente libro copiosius tractabimus, Nobis placuit semibreuium ac Minimarum usus, Propemodum enim hic nulla est Mensurae (Tactum uocant) obseruantia. Quippe prisci illi, ut affectus exprimerent, magis Harmonias uerbis aptabant, quam aut Mensurae aut numeris uerba, quanquam omni carmini sua quaedam est Mensura, sed non prorsus ut nunc exigunt Musici. Sunt et notulae affectuum, quas Lectoris iudicio examinandas relinquimus. Est et ubi hic Poeta, authore Quintiliano, insurgat, pro qua re uni syllabae plureis dedimus notulas, ne eas quidem ad Mensuram, sed ad affectum positas, ut exempla declarabunt.
[181] De finitis in Re cantionibus Harmonia in I. Horatij oden ad Dorium.
[Dodecachordon, 181,1; text: MEcoenas atauis edite Regibus. O et praesidi' et dulce decus meum. Sunt quos curriculo puluer' olympicum. Collegisse iuuat, metaque feruidis Euitata rotis, palmaque nobilis Terrarum Dominos euehit ad Deos.] [GLADOD2 56GF]
AD hunc igitur Modum et aliae huius generis odae decantari possunt. In tertia uero ode uariatio contingit breuorie carmine in hoc genere. Quando autem ea ode supra modum docta est, utpote ad amicissimum uirum, nempe Virgilium scripta, Totam Apostrophen, ad nauim factam adpingemus. In nono autem deinde uersu, ubi de hominum audacia digressionem incipit, festiuissime insurgit, Eam rem Semiditono Dorij Systemati adiecto, quod ipsi adeo Dorio, Hypodorio, AEolioque Modis peculiare esse hoc libro saepe ostendimus, indicare uoluimus.
Harmonia in III Horatij oden ad eundem Modum.
[Dodecachordon, 181,2; text: SIc te Diua potens Cypri. Si fratres Helenae lucida Sydera, Ventorumque regat pater obstrictis alijs praeter Iapyga nauis quae tibi creditum Debes Virgilium finibus atticis.] [GLADOD2 56GF]
[182] [Dodecachordon, 182,1; text: Reddas incolumen precor Et serues animae dimidium meae. Illi robur et aes triplex Circa pectus erat, qui fragilem truci Commisit pelago ratem Primus, nec timuit praecipit' Africum Decertant' Aquilonibus.] [GLADOD2 57GF]
NVnc eiusdem generis [Amoibaion], quod per omneis uersus aequaliter cani potest, adducamus, ut planius ac facilius Lectorem, in generalis formae usum perducere possimus. Caeterum quo pacto uariandum partim ex praecedenti ode, partim ex sequentibus discet.
Ode IX. Libri tertij ad Dorium Modum.
[Dodecachordon, 182,2; text: DOnec gratus eram tibi, Nec quisquam potior brachia candidae Ceruici iuuenis dabat Persarum uigui Rege beatior] [GLADOD2 57GF]
HIc iube nunc puellam ad eundem Modum suam aptare uocem, et mire delectatio nascetur. Sed plus iucunditatis adferet, si quis uenuste pro materia mutet Harmoniam, quod et hac uideri potest Ode.
[183] Ode XIII. Libri I. ad eundem Dorium.
[Dodecachordon, 183,1; text: CVm tu Lydia Telephi Ceruicem roseam, caerea Telephi Laudas brachia, uae meum Feruens difficili bile tumet iecur. Tunc nec mens mihi nec color Certa sede manet, humor et in genas Furtim labitur arguens Quam lentis penitus macerer ignibus.] [GLADOD2 58GF]
ET fine huius Odes plane diuina, in re ludicra, sedet sententia. Ex Eurypide ubi de Iphigenia in Aulide. Caeterum Poeta hic insurgit.
[Dodecachordon, 183,2; text: Felices ter et amplius Quos irrupta tenet copula nec malis Diuulsus querimoni is Suprema citius soluet a mordie] [GLADOD2 58GF]
SEd satis nunc est Glyconici Asclepiadeique generis in Dorio, dabimus in eodem Modo Oden nonam primi libri, in qua initio generalem formam praeponamus. Deinde ut pro re ac materia uariare eam decebit, subiungemus. Ea Ode uersu primo Iambum habet loco primo, in alijs rarissime. Caeterum Horatius nullo alio genere plureis lusit Odas ita delectatus hac forma, suspitionem dedit multis, ut existiment ab eo inuentum hoc Carmen. [184] Effert autem se hic Modus oppido libenter semiditono super diapason, quod in Cantilenis Celticae linguae frequens est, Id hic etiam imitati sumus.
Ode IX. Libri I. ad eundem Modum.
[Dodecachordon, 184,1; text: VIdes ut alta stet niue candidum Soracte, nec iam sustineant onus Syluae laborantes, geluque Flumina constiterint acuto.] [GLADOD2 59GF]
ATque haec quidem generalis est huius generis formula. Caeterum uarianda est, quoties uel exclamat insurgitque Poeta, uel ubi sententia nondum finita est. De Priore modo sit hoc exemplum ex 19. ode libro 2. Carminum, et 27. libro 1. ac multis alijs etiam locis.
[Dodecachordon, 184,2; text: Bacch' in remotis carmina rupibus. Vidi docentem, credite posteri, Natis in usum laeticiae scyphis Pugnare Thrac' est, Tollite barbarum Nymphasque discentes, et aures Capripedum Satyror' acutas. Morem, uerecundumque Bacchum Sanguineis prohibete guttis.] [GLADOD2 59GF]
AT ubi sententia Tetrastrophe non impletur, ibi alia cautione opus est, eius cum multa sint exempla, Duo, nempe ex ode 15, libro 2. Et ode 2. libro 3. Carminum, adponemus, ex quibus reliqua inuentu sunt facilima.
[Dodecachordon, 184,3; text: Iam pauc' aratro iugera regiae Moles relinquent. Vndique latius Est et fideli tuta silentio Merces, uetabo: qui Cereris sacrum] [GLADOD2 59GF]
[185] [Dodecachordon, 185,1; text: Extenta uisentur Lucrino Stagna lacu, platanusque coelebs Vulgarit arcanae, sub ijsdem Sit trabibus fragilemque mecum Euincet Vlmos. Tum uiolaria, Myrtusque, et omnis copia narium Soluat Phaselum. Saepe Diespiter Neglectus incest' addidit integrum. Spargent oliuetis odorem Fertilibus Domino priori Raro antecedentem scelestum Deseruit pede poena claudo.] [GLADOD2 60GF]
ADijciamus ex Epodon aliquot Iambica, quando etiam Ecclesiasticos hoc genere delectatos uidemus. Verum quod ea carmina pedes uariant, Idem in notulis quoque obseruandum esse censemus. Ea sunt huius modi.
Iambici uersus ad Dorium.
[Dodecachordon, 185,2; text: IBis Liburnis inter alta nauium Amice propugnacula, Paratus omne Caesaris periculum Subire Mecoenas tuo. Quid nos? quibus te uita sit superstite Iucunda, Si contra grauis. Vtrumne iussi persequemur otium Non dulce, ni tecum simul?] [GLADOD2 60GF]
[186] ATque ita per indignationem quoque interrogatio locum habet ut hic ultimus uersus erat. Sed aliud exemplum ad eundem Modum sic habet.
[Dodecachordon, 186,1; text: Quid immerenteis hospites uexas canis? Ignauus aduersum lupos. Quin huc inaneis, si potes, uertis minas? Et me remorsurum petis? Et caetera. Caue, caue. Namque in malos asperrimus Parata tollo cornua.] [GLADOD2 61GF]
ERat satis nugarum in hoc Modo, sed libuit Phalecij Carminis formulam adiungere, Quando Aurelius Prudentius Hymnum post Cibum in hoc genere elegantissimum iuxta ac Christianissimum posteris reliquit. Quem quia Tristophon instituit, commode nos trium uersuum Harmoniam proponemus, de quibus quam cui proponas pro aurium iudicio nihil referet. Est autem duorum Modorum Dorij Hypodorijque, et siquidem uoles, AEolij Hypoaeolijque diapente cum Tono inferne adnexo, quod et in sequentibus apparebit exemplis.
Phalecij carminis Harmonia.
[Dodecachordon, 186,2; text: Poscit uisceribus ciboque sumpto Quem lex corporis imbecilla pascit Laudem lingua Deo Patri rependat.] [GLADOD2 61GF]
Ita haec Martialis.
Vitam quae faciunt beatiorem
Iucundissime Martialis haec sunt,
Res non parta labore, sed relicta
et reliqua.
[187] POrro Robertus Gaguinus haud ita multo ante hanc aetatem Vir non mediocris famae, Qui et Francicarum historiarum conditor dictus, Elegiaci carminis Harmoniam in eadem Modorum dictorum diapente composuisse dicitur, plenam fletu et lachrymis, ac proinde Elegis oppido aptam. Incidit autem in eius medio Diminutio mensurae quam Triplam uulgus appellat, nos Trochaicam rationem, de qua copiosius libro sequente. Ex Boethio autem sit hoc exemplum.
Elegiaci carminis Harmonia per Robertum Gaguinum.
[Dodecachordon, 187,1; text: CArmina qui quondam studio florente peregi Flebilis heu moestos cogor in ire Modos] [GLADOD2 62GF]
HIc plane audiuimus fletum mirabili ingenio expressum. Verum quia eiusdmodi Carmen etiam alijs rebus adhiberi solet, subnectandam alteram censuimus, concitatiorem quidem illam, sed non minus ubique accommodam. Sit autem ex Nasone hoc exemplum.
[Dodecachordon, 187,2; text: Forma bonum fragil' est, quantumque accedit ad annos Fit minor, et spacio carpitur illa suo. Non semper uiolae, Nec semper lilia florent, Et riget amissa spina relicta rosa] [GLADOD2 62GF]
[188] PEntametrum in Elegiaco ob tot breueis ad finem syllabas minus gratum auribus accedit, nisi dissyllaba dictio, in quam acutus accentus cadere, Et proinde musica morula deponi queat, claudat uersum. Idque anxie apud Ouidium huius generis principem obseruatum uidemus, apud alios elegorum scriptores usque adeo neglectum, ut disyllabum uerbum ad eius finem fugisse uideri possint. In Gaguini hercle forma Ouidianum carmen disyllaba ad finem dictione opitme concinitur, alia non item. Itaque nos in pernotanda harmonia penultimae in Pentametro syllabae dedimus longam notulam, quod nescio suauius quid tinniat quam breuis. Ad hunc ferme Modum et Heroica fingere licet, sed erectiore animo atque elatiore adeo uoce. Caeterum ego nullum genus carminis tam difficile modulatu existimo, atque est Heroicum, homini non ad id nato. Ideoque de eo certas dare praeceptiones prorsus est difficile. Scriptis uero notis ea de re quicquam prodere musicis rationibus, longe est difficilius. Neque enim notulae affectuum pingi possunt, cum possideant tempora inaequalia, Et ratio Trochaica ubique canentem occupat. Difficultas etiam haud parua nascitur ex sententia non certo loco, ut in plaerisque alijs generibus, sed ubi Poetae commodum fuit, finita. In uniuersum uero hoc praecipi fortassis poterit, Adhibendam uidelicet summam diligentiam, ut Harmonia sit apta rebus, quod cum in omni carmine pulchrum est, hic prope necessarium, alioqui uanam sumes operam, et ante Plaudite Sessor migrabit. Et moesta hic habent locum, laeta item, iracunda, grauia, et grauibus mixtim nonnunquam leuia, ut poscit dicendorum materia. Ad Dorium autem Modum, quo ego consueui, decantatum Heroicum carmen, miram habet et Maiestatem et grauitatem. Memini tamen Hermanum Buschium, insignem nostra aetate Poetam ad Ionicum cantare suam Floram, Carmen erat Heroicum de laudibus inclytae Vrbis Agrippinae, quo intra annos octingentos non puto quicquam conditum elegantius, quod et ipsi literarum Principi DOMINO ERASMO aliquando uisum fuit. Et ipse etiam Buschius illud idem carmen, ad eum quem dixi Modum non minus grauiter quam eleganter decantauit coram Vniuersitate Agrippinensi, Anno a Christo nato M. D. VIII. quem ego tunc adolescens uiginti annorum magna uoluptate audiui. Rarius Ionico uti soleo, Hypoionico aliquando, aut Ionico Hypoionicoque commixtis.
De finitis in Mi cantionibus.
HActenus de Re, primae speciei diatessaron, diapente, ac diapason radice, siue finali chorda, exempla, qua potuimus breuitate, exhibuimus, Quanquam ea omnia cum AEolio plurimum participant, nempe quoties in b [189] claui fa adpositum conspicit Lector, quod prope modum pro docte modulantis arbitrio mutari potest. Sequitur ut de Mi secundae speciei Trium dictarum consonantiarum radice, pauca quaedam in medium adducamus. Sed id uno aut altero exemplo faciundum statuimus, Quod Phrygius Modus cum suo plagio religiosior est, quam qui ubique adhiberi queat. Primum itaque exemplum generalem formam exhibebit: Alterum uariationem pro materia demonstrabit. Ecclesiastici sane in Hymnis multa per mi finita cantica elegantissime instituerunt, partim in Authente, ut Pange lingua. Gaude uisceribus mater, partim in Plagio: Vt Vrbs beata Hierusalem. Salue festa dies. A solis ortu cardine. Et generalis quidem forma haec est.
Harmonia V. generis odarum Horatij ad Phrygium.
[Dodecachordon, 189,1; text: DIanam tenerae dicite Virgines Intonsum pueri dicite Cynthium Latonamque supremo Dilectam penitus Ioui.] [GLADOD2 63GF]
ATque haec est eius Carminis, ut dixi forma generalis ad Tetrastrophem. Verum quod ad eam sententia non perpetuo finitur satis scite fecerimus, si totam aliquam oden Lectori continenter sub oculos proponam, ut deinde suopte adiutus ingenio, ac artis adminiculo fretus per se ipse dispiciat, quid facto opus sit. Ego illud uero ita feci ac lubens.
Quintae odes Horatij Harmonia ad Phrygium.
[Dodecachordon, 189,2; text: QVis multa gracilis te Puer in rosa Perfusus liquidis urget odoribus Grato Pyrrha sub antro? Cui flauam religas comam] [GLADOD2 63GF]
[190] [Dodecachordon, 190; text: Simplex mundiciis? heu quoties fidem Mutatosque Deos flebit, et aspera Nigris aequora uentis Emirabitur in solens. Qui nunc te fruitur credulus aurea, Qui semper uacuam, semper amabilem Sperat nescius aurae Fallacis. miseri quibus Intenta tanites. Me tabula sacer Votiua paries indicat humida Suspendisse potenti Vestimenta Maris Deo.] [GLADOD2 63GF]
De in Vt finitis Cantionibus,
DE duplici Vt, connexo ac disiuncto, quorum alterum est [synemmenon] alterum [diezeugmenon] abunde superiore libro diximus. Nostra aetas aut non discriminat, aut ita discriminat, ut plus connexo utatur, alterum plaerunque confundat, Itaque Ludionum ac Cantorum uulgus in hoc ut diximus imitabimur, ac unius Ionici, non etiam Mixolydij exempla proponemus. Primum dabimus Puero IESV apud Praeceptorem nostrum DOMINUM ERASMUM Roterodamum Humano generi elegantissime concionanti, atque iure in illud merita exprobranti. Denique de ingratitudine eiusdem expostulanti. sed duntaxat exordium proponemus, reliqua Modi peritus facile per se ipse inueniet. Hoc unum Lector sciat, studio nos fecisse, ut clausulas, quas uocant, huius Modi nonunquam in Re non in Vt finiuerimus, habet enim nescio quo pacto plusculum gratiae, etiamsi septima incidat, quam cantus natura respuere uidetur, quippe qui octauam desyderet: sed ea cantatu facilis est, ei qui Modis assueuerit.
[191] Exordij in Concione pueri IESV harmonia ad Ionicum.
[Dodecachordon, 191; text: Cum mihi sint uni bona, quae uel frondea tellus, Vel olympus ingens continet. Dicite mortales, quae uos dementia cepit? Haec aucupar' ut unde uis Malitis, quia de proprio deposcere fonte, Adeo benign', et obuio? Mendacesque iuuet trepido, miseroque tumultu Vmbras bonorum persequi?] [GLADOD2 64GF]
AT haec quidem simplex est formula, quae ad Heroicum quoque applicari potest. Meminerit autem Lector quae huius libri Capite 20. de Ionico diximus Trochaicis esse aptum. Cuius gratia duas eius generis formulas proponendas duximus. Alteram Trochaicam ad tetrastrophen Trochaicorum dimetrorum quatuor habens genera Brachycatalecticum, Catalecticum, Acatalecticum, et Hypercatalecticum. Ode est pulcherrima de Beatissima Virgine Maria IESV matre, Cuius nos primos quatuor uersus ponemus. Authorem ferunt Petrum Burrum Canonicum Ambianensem.
[192] [Dodecachordon, 192,1; text: VIrgo uirginum lux, Et tamen puerpera, Huc adesto te canenti, Atque sordidum cor ablue.] [GLADOD2 65GF]
ALteram Trochaicam Iambicamque duobus alternatim uersibus incedentem. Priore dimetro Trochaico, altero Trimetro Iambico, utroque Catalectico, contra sane, atque quidam nostra aetate haec carmina distinguere conati sunt. Quale est hoc Horatij libro secundo Carminum ode 18. Cui initio quidem Hypoionicum dabimus, posteaquam uero insurgere ceperit, etiam Ionicum, ut sit duorum Modorum connexio. Hic uero uersus fere in Vt finiuimus, qui tamen in medio saepe commode per Re finiri poterant ad canentis arbitrium, ut Modi natura nihilominus uere consisteret. Sed iam ipsum Horatium audiamus.
Ode Horatij ad Hypoionicum Ionicumque intonata Modos.
[Dodecachordon, 192,2; text: NOn ebur, neque aureum Mea renidet in domo lacunar. Non trabes Hymettiae Praemunt columnas ultima recisas Africa, neque Attali Ignotus haeres Regi' occupaui. Nec Laconicas mihi Trahunt honestae purpuras clientes.] [GLADOD2 65GF]
[193] [Dodecachordon, 193; text: At fides, et ingeni Benigna uen' est, pauperemque diues Me petit, nihil supra Deos lacesso, nec potente' amicum Largiora flagito, Satis beatus unicis Sabinis. Truditur dies die, Nouaeque pergunt interire Lunae. Tu secanda marmora, Locas sub ipsum funus et sepulchri Immemor struis domos, Marisque Baijs obstrepentis urges. Summouere litora, Parum locuples continente ripa.] [GLADOD2 66GF]
HActenus de duorum Modorum commixtione, Caeterum in diapente Ionici, cui mox subnectatur diatessaron, festiuissimum addemus exemplum, in quo sane eius [to glaphuron], ut est apud Lucianum, perspici potest. Ode est libro 3. duodecima, saltationi simillima, in qua et Poeta risum mouet, et uehementi Ironia Puellae amores laudat, ut uideas nihil aequae uituperari posse, Ea sic habet.
[194] [Dodecachordon, 194,1; text: MIserar' est neq' amori dare ludum Neque dulci mala uino lauer' aut ex Animari metuenteis patruae uerbera linguae.] [GLADOD2 67GF]
SEd satis saltationum nunc est, Concludat hanc commentationem Sapphici Carminis Harmonia in eorundem Modorum communi diapente, superne tono, inferne semitonio minore adiectis ad hanc formam.
Ex prudentio
[Dodecachordon, 194,2; text: CHRISTE sanctorum regimen tuorum, Mollibus qui nos moderans habenis, Leniter frenas, facilique septos Lege coerces.] [GLADOD2 67GF]
ITaque absoluto nunc hoc libro de cantu, ut uulgo appellant, plano, aggrediar bonis auibus ad huius aetatis inuentum, nempe ad cantum mensuralem, ut uocant, sed religiose admodum, Nam quid faceres in re noua, ubi authorum ductu destitutus solum usum spectare cogaris?
Dodecachordi libri. II finis