Actions |
---|
[1] [Francisci Blanchini Veronensis add. m. sec.] [502 add. m. sec.]
De Tribus Generibus Instrumentorum Musicae Veterum Organicae
Iacubus Benignus Bousset Episcopus Meldensis in Dissertatione de Psalmis
Capitulus VI. numero XXXIV.
De instrumentis musicis id certum apud Haebreos usitata in Sacris, Sive quae flatu, aut anima, ut tubam, Siue quae percussione Sola, ut Cymbalum, Siue quae etiam fidibus constitissent: quod genus a tangendo, Seu pulsando Neghinoth [Neginoth] vocabatur. Huius sunt Species [Kinnor] Kinnor, Sive, Cinyra, aut cithara, et [Nebel] Nebel, Sive Nablium, aut Psalterium, quod utrumque cum voce coniunctum memoratur Psalmus LVI. 9. Exurge lingua mea, exurge Psalterium, et cithara, et alibi passim. Psalterium autem fuisse decachordum patet Psalmo 32. 2 in Psalterio decem chordarum psallite illi, aliisque in locis.
Tria genera instrumentorum Musivae Organicae etiam antiquitus inserventium nempe pulsatile, Tensile, Inflatile, numerant alii etiam Authores antiqui et Recentes cum Praesule memorato, sed omnium luculentissime, et grauissimè Psalmista recenset in ultimo Psalmo
Inflatilè verso 3 laudate eum in sono Tubae, verso 6. omnis spiritus laudet Dominum. Pulsatile verso 4. Laudate eum in tympano et cetera verso 5. Laudate eum in Cymbalis et cetera verso 3. Laudate eum in Psalterio, et Cithara et cetera verso 4. Laudate eum in chordis et cetera.
[2] In hac Organorum Misicorum Vniuersitate Sanctus Augustinus Psalmum Postremum explicans intelligit Sanctos omnes Significari. Iidem ipsi Sancti Sunt in omnibus musicis organis deinceps Significati ad laudandum Deum. Quod enim proposuit dicens Laudate Dominum in Sanctis, hoc exequitur varie Significans eosdem ipsos Sanctos eius. Laudate eum in sono tubae. Propter laudis excellentissimam claritatem.
Animaduertit eum Sanctis Patribus etiam Cardinalis Bellarminus in expositione Psalmorum. verso 3. Tria sunt instrumentorum genera, Vox, flatus, et pulsus; omnium mèminit hoc loco Propheta. Hausit Cardinalis ea Sancto Augustino eandem diuisionem proponentè in Psalmi eiusdem interpretatione. Sed alii qui vocem, ac flatum unico genére complectuntur, nisi organicam Musicam, cum vocali complecti malint, tria illa genera Organices à Cantu in organico distinguunt, et organorum classes tres cum Haebreorum scriptoribus numerant. 1. Percussionalium, seu Pulsatilium in tympanis, Sistris et cetera. 2. Tensilium in chordis, quae aptantur Nabilio, Psaltério, Cinyrae, Seu citharae, Lyrae et cetera. 3. Inflatilium hic Tubarum, Cornuum, Tibiarum et cetera.
Pater Athanasius Kirker Musurgiae Liber VI.
In Praefatione.
Omnia instrumenta Musica ad tria genera, ut plurimum revocantur, Prioris generis dicuntur [enchorda], Siue [entaxa] quae nervis, Seu chordis constant, quaeque plectris, aut digitis in harmonicos motus incitantur ut sunt Testudines, Psalteria, Lyrae, Sambucae, Pandora, Barbyta, Nablia, Pectides, Clauicymbala, aliaque huius generis innumera.
Secundi generis: [emphysomena], [pneumatika], vel [empneusta] quae inflata, Seu spiritu incitata sonum edunt, ut Fistulae, Tibiae, cornua, Litui, Tubae, Buccinae, Classica.
Tertii generis sunt [krusta] Siue Pulsatilia, uti sunt Tympana, Systra, Cymbala, Campanae et cetera.
[3] Musica Veterum Instrumenta eorumque genus inflatile seu [Pneuma] Tiscor
Caput I.
I. Calamus Pastoralis unde [monaules] Tibia exorta, tum reliqua Organa consequuta, Arundinea Tibia monaulos apud Athaeneum libro 4. et ex eo apud Bartholinum de Tibiis veterum pagina 38. Ab Aegyptiis fertur esse inuentum Osiridis. Hac tibia accinebatur Hymeneo ibi pagina 37. Amazones ad calamos arma tractabant, ibi ex Martiano Capella libro 9. Bartholino pagina 101.
Figura desumpta ex Caducaeo Tabulae Heliacae Mattheiorum ab Aleandro illustratae pagina 31. ex Apollodoro, et Isidoro. Bartholino de Tibiis Veterum libro 1. pagina 11. obseruat ab Hygino affirmari calamum, seu fistulam arundineam inuentum esse Mercurio traditum libro 3. capitulo 6. pagina 210. In Sacris litteris Genes quarto verso 20: et 21. Iabel fuit Pater habitantium in tentoriis, atque Pastorum, et nomen Fratris eius Iubal: ipse fuit Pater canentium cithara, et organo. In Haebrea textu [Huggab Kinor] cinnor, vé Huggab à Septuaginta Interpretibus Graecè redditur [Psalterion kai kytharan].
Obseruat Reuerendus Pater Calmet dissertatione in Psalmos pagina 87 verbum [Hyggab] Huggab indicans instrumentum musicum, reperiri quater in Sacris literis, nempe Genes 4. 21. Iob. 21. 12. 30. 31. et Psalmis 150. 4. et ab interpretibus 70. et à vulgata reddi aliquando Cythara, aut Psalmus, aut Organum; Ceterum frequentius reddi organum, quo uocabulo non intelligi perfectum organum hydraulicum, [4] aut pneumaticum, quibus nunc utimur, Sed calamos complures diuersae longitudinis cera, aut glutine, simul iunctos, non secùs ac fistula quam veteres Ethnici tribuunt Pani, Fauno, Satyrisque. A fistulis singularibus Organi origo petenda, quas Misthici dant Diis suis pastoriciam exercentibus Apollini, et Mercurio greges pascentibus, uti etiam obseruauit Vossius de Origine Idolatriae libro 4. capitulo 92. qui ex Virgilii Ecloga 2. Pani datum illud inuentum docet, ut ex Plinio libro 7. capitulo 2. Pan Mercurii fistulam Monaulon inuenisse narrat, aliis tribuentibus Fauno, aliis Idi, Seu potius Daphnidi Pastori Siculo repertori Bucolices ex Diodoro Siculo in fine libri 4. Haec omnia per Graecorum et Latinorum fabulas attributa Pastoribus recentioribus detorta sunt ex vera historia Mosis perperam ab Ethnicis percepta, ac transformata, ex qua apparet cognatis inuentorum Pastoriciae artis calamum, fistulam, Organi rudimenta, Seu Haebreum Huggab esse tribuenda. Sunt enim, qui aliud calami genus à primis Pastoribus repertum intelligant Haebreum [Abub] Abub tibiam etymo deducta ex [Abib] Abib calamo Spicae, quo etiam nunc pueri Pastorum auenas tenues compingunt, de quibus Virgilius Ecloga 1. Videndus Illustrissimus Huetius demonstrationes Euangelicae Propositione IV. Capitulo 4 numero 2 pagina mihi 65.
Ossea tibia. Nonnulli ex Tibijs Gruum factam putant cum Plinio libro 16 capitulo 37. vel ex Ceruinis ossibus, indicante Barthio adversariis libro 33. capitulo 21. Thebani Aegyptii ex hynnulorum ossibus tibias fecerunt, qui etiam reliquos Graecos docuerunt, tradente Athaenaeo libro 14. vide Bartholinium de Tibiis veteris libro 1. capitulo 4. pagina 23. Hanc etiam Tibiam osseam Mineruae tribuit Callimachus in hymno Dianae ibidem relatus
Nondum hynnulorum ossa perforata erant
Opus Minervae, ex quo ceruis pernicies
Figura tibiae osseae, quam Mythici tribuent Minervae, cui alteram Marsyas adjecit ex Plinio libro 7. capitulo 16. petita est ex Tibiis Marsiae in pluribus Anaglyphis expressis, sed euidentius in marmoreo anaglypho Neapoli asservato in aedibus Principis Diomedis Carafae, olim Comitum Magdalonènsium, unde maluimus desumere.
[5] 3 Buxea Tibia nihil ferme differt a figura praecedenti cum tantum materies diuersa Sit, Sed cum torno elaboretur potest à forma tibiae ex cruribus animalium nulli torni adiumento levigatis, et imminutis paulisper dirigi, et repando orificio donari; Hanc videmus expressam cum Panis fistula, et cum Phrygia Tibia recurva in anaglypho Romae spectato, editoque per Boissardum tomo 3. pagina 47. et per Bartholinum de Tibiis Veterum Tabula 1. Figura occurret rursus numero quinto et sexto.
4 Aerea Tibia, quae et militaris, quali nunc utuntur Helvetici milites Praetoriani etiam Romae, aequalis est, et calamo Similior. Vsae hac feruntur etiam Amazones, dum arma tractarent, asserente Martino Capella, uti retulimus Supra numero primo cum Bartholino usi Tibiarum eiusmodi sonitu ad pugnam Lacedaemoni, Tyrrheni, Thebani, alique Populi, ut ibidem ostenditur pagina 101. An et Romani a Rege Servio Tullio classes, et centurias instituente? Livius dicitur affirmare libro 1. cum narret ab eo rege in quinta classe censitos, accensos, cornicines, Tibicinesque tres in centurias distributos. Unde passim in lapidibus Romanis et historicis tibicines memorantur. In Expeditione Dacica, Trajano Sacrificanti Tibicines accinunt expressi numero 75. in eius columna cochilde Sed vir clarissumus Fabrettus negat inter officia militaria Romanis tibicines memorari: et Livius textum à Sigonio castigatum ex emendatioribus codicibus Tubicines sociare cornicibus, et accensis, non Tibicines. Consulendus Fabrettus de Columna Trajana pagina 206. Lipsius libro 4. de militia Romana etiam Tyrrhenis Tubas tribuit in militia non uerò tibias. Fuerit igitur Lacedaemoniorum tantum bellica Tibia. Eadem certè utuntur hodie Heluetij [Heluetiijs ante corr.], et quidem aerea, qualia Romanis fuerant uniuersa instrumenta militaria, quorum cantu accenderentur ad pugnam tradente Lipsio libro 4. de militia Romana pagina mihi 312. Unde aeneatores dicti genus uniuersum eiusmodi buccinis, tubis, Cornicibus, Lituis inflandis deputatum, Figuram ex Heluetica retinendam duco utpote ab antiquis Saltem Lacedaemoniis usurpatam
5. Tibia Phrygia Matris Deum ex calamo cum adiuncto cornu leniter inflexo, hisce tibiis recuruis utebantur antiqui in Sacris Matris Deum, ut ostendit cum vetustis Scriptoribus, etiam [6] anaglyphum relatum inter admiranda Urbis Romae folio 17. inde imaginem desumpsi cum Bartholino pagina 16. eiusque Tabulae 1. numero 2. Similem vides etiam numero 3. eiusdem Tabulae 1. Bartholini desumptam ex Boissardo Tomo 3. pagina Bartolinus cornu Vitulinum fuisse docet pagina 26.
6 Fistula Panis, Seu Syrinx ex pluribus calamis diuersae longitudinis Simul iunctis, ut citra necessitatem excauandi plura foramina in eodem tubo, Seu Calamo Soni diuersi ederentur.
Visitur in compluribus Signis, anagliphis, et picturis referentibus Pana, Athym Pastores. Ex ara vetusta matris deum cum Atyde edidit Boissardus tomo 3. pagina 47, quae imago recusa nuper est in noua editione Gruteri Antiquitatum tomo 1. pagina 27. Inde hanc figuram desumpsi cum Bartholino de Tibiis veterum Tabula 1. numeris 3. et 8. Ante Ethnicorum fabulas inventas uidimus Supra numero 1. eiusmodi organum, aut organi rudimentum ex filiis usurpatum dici in sacris litteris [Huggab] Huggab.
7. Tibiae longae, et Spondiacae, Siue Spondiales Isidoro ad hymnos idoneae, qui à Supplicibus in templis canebantur. De his Bartholinus ex Mario Victoriano pagina 45, Figuram expressimus ex pictura Veteri Pyramidis cestiae impressa in recenti Romae veteris editione Famiani Nardini, et a Petro Sancti Bartoli inter picturas veteres folio 65.
8. Tibiae pares de quibus Bartholinus pagina 48. ex Scaligero, aliisque Scriptoribus Figura uisitur in Sarcophago Mattheiorum in monte Coelio musas exhibente; Sponius edidit Miscellaneis pagina 44. ubi Musae Therpsichorae is attribuit calamos; Seu pares tibias potius appellandas, ut ex materia, et figura constat, hic à nobis ad amussim ex prototypo delineata. Materiam demonstrant fragmenta tria eiusmodi Tibiarum paucos ante annos reperta in antiquo Sepulcro Vineae Moroni ad Portam Capenam intra Urbem. In his fragmentis tubus interioris tibiae est eburneus externe contectus tenui Lamina argentea, in quo tubo foramina Supersunt, ita disposita, ut anaglyphum Mattheiorum exacte monstrat. Tibias longas Sepulchris adhibitas, Sed latiores ostendit ex Galeno aliisque auctoribus antiquis Bartholinus pagina 158. Aequabiles, et calamis communibus, Siue arundinibus crassitie, et Tubi continuato commensu respondentes anaglyphum illud exhibet, ex quo figura [7] figura nostra desumpta est, Quare pares Tibias, et calamos musa illa cum teneat Clio dicenda potius est cum Horatio aerem tibiam illi tribuente, nempe acutum sonum edentem, quemadmodum ex vocis ethymo intelligimus, et in notis legimus, ad Oden XII. Libro I.
Quem Virum, aut Heroa Lyra, uel aeri
Tibia sumes celebrare Clio.
Heroum Verò et clarorum Virorum Laudibus celebrandis deputatur Clio, quorum adhibentur in sacrificiis, et in Ludis Tibiae pares: tum in ludis inquam, tum in sacrificiis, ubi Scilicet funebres eorum memorias indicari obseruet. Tertullianus libro de Spectaculis capitulo 2. 6. et 9. A templis, et aris, inquit, et illa infelicitate thuris, et Sanguinis inter Tibias, et tubas itur, duobus inquinatissimis arbitris funerum et Sacrorum designatore, et Haruspice, In sacrificiis perinde, ac in Ludis Scenicis ethnicorum tibiae pares exhibentur passim, et memorantur illis persimiles, quas ex anaglypho Mattheiano hic rettulimus.
9. Tibiae paxillis instructae, de quibus Bartholinus pagina 32. qui figuram addidit Tabulae 1. numero 5. ex anaglypho Trivultiano apud Gruterum [pagina 27 et nos infra dabimus numero XI. Iure opinatur inductos paxillos ad add. supra lin.] occludenda, uel recludenda foramina pro varietate Soni acutioris, aut grauioris iuxta modos diuersos attemperandi.
10. Tibiae bifores. Ab antiquitatibus Romanis Boissardi figuram mutuatus est Bartholinus Tabula 1. numero 4 exposuit uerò pagina 26. Easdem quoque vocat cum Statio Tibias coniunctas.
11. Tibiae geminae descriptae ex Cippo sepulchrali choraulae per Fulvium Vrsinum, à quo Bartholinus desumpsit Tabula 1. numero 6., et explicauit pagina 46. ubi etiam indicat aliud Orsini marrmor à Se incisum Tabula 2. numero primo, ubi Choraula utraque manu gestat geminas tibias, Singulis Singulam. Eadem figura hic repetitur.
[7a] [Bianchini, De tribus generibus, 7a; text: 1. 2. 3. 4. 5. 6. 7. 8. 9. 10. 11. ] [BIANTRI 01GF]
[8] 12. Tibiae Vtriculariae, siue Vtriculares, quae nostris Pastoribus passim adhibentur ab Antiquis pariter usurpatas noscimus ex Suetonio in Nerone capitolo 14. Vide Vossii Lexicon ethimologicum in Verbo Utricularius, quem à Varrone Pythaulam diei obseruat. Figura desumpta est ex aenea icuncula antiqui operis exhibente Pastorem utriculari tibia cantentem in museo Albano. 12.
Figura huius Tibiae utricularis desumpta est ex antiquo anaglypho marmoreo in zophoro Supra columnas porticum fulcientes in impluvio aedium Principis Sancta crutii prope Ecclesiam Sancti Caroli ad Catinarios
13 Subjecimus Organum Pneumaticum Tibiae Utriculari cum ad genus Vtricularium Tibiarum pertinere videatur, olim hydraulicum fuerat vento excitato per lapsum aquae praecipitem eoque perducto ad tubos, Seu calamos Syringae. Mox adjumento follium compendiosius euasit organum pneumaticum per eosdem inflatile. Visitur pneumaticum organum in nummis cantorniatis ut uocant insignitis imagine Neronis; Eorundem iconem protulit Patinus ad Suetonii Capitulum 41. Vitae Neronis pagina 304 Panuinius de ludis Circensibus pagina 58. describens parallelepipedum, Seu Trylobatem Obelisci Constantinopolitani eiusdem meminit. Ante illa tempora fuit etiam chorus Simplex pellis cum duabus cicutis aeneis, quarum per primam inspiratur aer, qui per Secundam emittit vocem; uti legimus in Epistola ad Dardanum Hieronymi attributa Videndus ea de re Scaliger in notis Eusebianis ad annum MDCCCCXCV. pagina 169. columna 2
14. Tibia Siticinum latior ex cornu ad funera plerumque adhibita, de qua Statius Thebaidis libro 6.
Cum signum Luctus cornu graue mugit adunco
Tibia cui teneros Suetum deducere manes
Lege Phrygum moesta Pelopen monstrasse ferebant
Exequiale Sacrum.
Videndus Bartholinus libro 2. capitolo 15. qui Kirchmanno de funeribus Romanorum libro 2. capitulo 5. Tibias illas Latiores, ac longiores [9] visas fuisse obseruat, licet Cares in luctu uterentur Gyngris palmi longitudine, et stridulum quid, ac luctuosum sonantibus
Figura Tibiae latioris Visitur Virgilio in Vaticano Eneidos primo ubi ventis tempestatem excitantibus assignantur Tibiae latiores, et corneae apprimè accommodatae sono procellae grauiori exprimendo Hebraeorum [Kerén] Kerén cornu hac in figura mihi expressum protulit ante Pater Kircherus Musurgiae libro 2. capitolo 4 paragrapho 3. pagina 54 auctoritate Veteris codicis Vaticani, unde a se dessumptam imaginem assererat. In Vitris antiquis Coemeteriorum Sanctorum Martyrum ubi area, Seu armarium exhibetur cum voluminibus legis, necnon candelabrum septilychne, et alia Sanctuarij instrumenta visitur etiam [Kéren] Keren, Seu cornea tuba Sacerdotalis adhibita ad indicandos dies festos. Videri possunt figurae in erudito comentario a Senatore Philippo Bonarotti Florentiae edito paucos ante dies, ubi eadem vitra mirificè illustrantur praesertim Tabula 2. numero 5 et Tabula 3. numero 2.
15. Lituuus militaris ex metallo efformatus ad Similitudinem cornu Saepè occurrit in columna Trajani praesertim pagina 7. et 41 et cetera ubi adhibetur in sacrificiis una cum tubis; Liticinium, Cornicinum collegium memorat lapis antiquus apud Bartholinum de Tibiis Veterum libro 3. capitolo 7. pagina mihi 238 in quo est figura excussa Litui, Siue cornu eiusdem ex aere recurvo, ut Vegetius appellat libro 2. capitulo 8 Similis expressis in columna Trajani numero praesertim 56. et 84 unde nostra desumpta fuit; Vide Tabulam III eiusdem Bartholini numero quarto.
16. Cornu Venatorium ex metallo ad Similitudinem cornu animalium inflexum latiori pariter orificio donarunt, Figurae passim occurrunt in vetustis anaglyphis, et Picturis, praesertim ubi Venatio adhibenda est.
17. Buccina una cum Tubis et cornu Seu lituo iam descripto ad proelium incundeum Signum dabat; Vegetius loco indicato apud Bartholinum pagina 287., Tubicines, inquit, Cornicines, Buccinatores, qui vel Tuba, vel aere curvo, vel Buccina committere proelium Solent; quare praeter Tibicines, et Cornicines etiam Buccinatores in antiquis inscriptionibus memorantur, ex quibus Caius Salius Maternus [10] Buccinator Legionis V. Alauda apud Gruterum pagina 609 et Bartholinum pagina 226. Buccinam ad Tubae genus cum Eustathio reducit Lipsius de militia Romana libro 4. Dialogo X. pagina mihi 309. qui tamen addit ex Higino Buccinae primum inuentorem Thyrrenum Herculis filium qui concha percussa buccinauit. Higini verba sunt fabula 273. Thyrrhenus Herculis filius Tubam inuenit, qui concha percussa buccinauit, et pagum convocauit, testatique Sunt Se mortuum Sepulturae dare, Vnde Tuba Thyrrenum melos dicitur; quod exemplum hodie Romani Seruant, et cum aliquis deceditur, Tubicines cantant, et amici conuocantur, testandi gratia eum, neque ferro, neque Veneno periisse. Propter usum in funeribus etiam in ciuili politica ad populum classico conuocandum usus Buccinae fuit, quam Tyrrhenus adinuenit conchilio classicum canens, unde Solet Tritonibus assignari. Vide Lucernas Bartholi partem primam numero 5., et Bellorii explicationem, ubi scite adducit ex Ouidio Metamorphoseon primo descriptionem Buccinae Tritoniae.
Caeruleum Tritona uocat, Conchaque sonanti
Inspirare jubes, fluctusque, et flumina Signo
Iam reuocare dato. Caua Buccina Sumitur illi
Tortilis in latum, quae turbine crescit ab imo
Buccina, quae in medio concepit ubi aera Ponto
Littora voce replet sub utroque jacentia Phaebo.
Figura nostra desumitur ex aenea Tritonis imagine antiqui operis quam Servo. frequentes occurrunt hae turbinatae Tritonum buccinae in anaglyphis, et picturis Veterum referentibus Symbola numinum maritimorum; Solebant autem ut alibi obseruabam Historiae uniuersalis decade 3. capitolo 24. numero 5. Tritonum Signa buccinas inflantium imponi fastigio aedis Saturni ad indicandam aetatem unde historia vocalis est. Ritum, et causam aperit Macrobius Saturnalium libro 1. capitulo 8. Illud inquit, non omiserim. Tritonus cum buccinis fastigio Saturni a dis Superpositos, quoniam ab eius commoratione ad nostram aetatem historia elata, et quasi vocalis est, ante verò muta et obscura, et incognita.
[11] 18. Corneam tubam, seu Tibiam rectam cum labro repando ita describitur [a add. supra lin.] Sacchio [recte: Scacchio] Myrotheciae libro 3. capitulo 57, et ex eo Kircherus in Musurgia, et Bartolinus libro 1. capitulo 5. cum Ligula, et foraminibus in buxea parte Tibiae, cui repandum ex cornu labrum adjectum cera, et glutine, aut helice firmiter in situ continentur.
Figuram inde Sumpsimus, rati ex antiquo codice, ut Kircherus innuit, fuisse delineatam, cum Haebreorum [Halil] Halil Tibia; [Abub] Abub Fistula; et [Keren] Keren Cornu. Corneâ Buccinâ ad conuocandum coetum usos fuisse, non modo Haebreos, Sed etiam Etruscos, qui ex Phoenicibus orti pleraque illius regionis instituta in Italiam traduxerunt, et ad Latinos deriuarunt aetate Romuli, et consequentium Regum colligunt eruditi cum Bartholino de Tibiis veterum libro 3. capitulo 7. pagina 226 ex Propertio libro 4. elegia 1.
Buccina cogebat Priscos ad verba Quirites
Quam scilicet ex Bubato cornu, tum ipsi tum Pastores adhibuerunt, ut ibi interpretatur. Contestis esse potest venustissimum opus Musiuum Templi Fortunae Praenestinae, in quo Spectantur Sub tentorio Ducis appensa complura cornua ad conuocandos Milites, unde Buccinatores Legionum in vetustis inscriptionibus memorantur Gruteri pagina 609. et Cornicines pagina 1106, eorumque Collegium in marmore Romano per Bartholinum edito pagina 228. cum figura
MARCUS IVLIVS VICTOR
EX COLLEGIO
LITICINVM CORNICINVM
Quare et Ualerius Flaccus cecinit libro 6.
Praetia nunc rauco curant incendere cornu
Videri potest ea pars Musiui Praenestini apud Suaresium Praenestis antiquae pagina 48 Simillima figura praeditum est cornu Haebreorum Keren, quod in sacris Martyrum Cryptis auropictum antiquitus videmus in vitris ibidem effosis; quae aream, Siue Aron Synagoge exhibent cum Sacris voluminibus, candelabrum, aliaque [12] pertinentia ad suppellectilem sanctuarij, inter quae cornea tuba Seu [Keren] Keren visitur, uti obseruat eruditissimus Senator Philippus Bonarotti in libro obseruationum nuper edito in ea sacra vitrorum symbola Reuerendus Pater Don Augustinus Calmet praefatione in psalmos pagina 85. Scite distinguens tubarum genus nomine [Schophar] Schophar in Sacris litteris enunciatum exodi XIX. 16. 19. XX. 18. quod Interpretes LXX. reddunt [Salpinx] aut [Salpinx keratike] Tuba, aut, Tuba cornea ab argenteis Tubis rectis duabus aereisque pluribus, quas in deserto construi Moyses mandauit numero X. 2. 8. 9. 10. appellatis Chazozeroth [Chazozeroth] oprauit, ut producerentur vetusta imagines generis prioris cornu Scilicet, Seu tubae corneae, et Schophar: praesertim cum Sacerdotibus reseruatum uideretur eiusmodi cornibus canere, qualium Septenis circa Iericho cum sacerdotes canerent, muri conciderunt, et quorum usus erat in Iubileo Iossie VI. 3. 4. 5. In ijs Caemeteriorum eorundem vitris Cornuum Musicorum figura uisitur, cum ad cornu olei unctionis complura illa referri non possint, qui ibidem spectantur: Et caeteroqui Musiuum Praenestinum nos doceat ad bellicos usus Similia cornua Subtentorijs asseruata ad classicum concinendum.
Paulo etiam longiora cornua bellica, eaque parum inflexa Spectantur in clypeo votiuo argenteo Scipionis Africani Parisiis in regio thesauro et per Sponium edito in Miscellaneis eruditae antiquitatis. Tale igitur [Keren] Keren Iudaeorum, cornu, et [Scophar] Scophar, Tubam corneam haberi oportere inde colligimus. Figura Chazozeroth, seu tubarum rectarum superest in arcu Titi, quam damus numero 21.
19. Cornua grauisona. Quemadmodum ex Vitulino cornu Schophar, et Keren, Cornua bellica, et Tubae corneae compingebantur, ita ex amplioribus majorum animalium cornibus, aut ex metallo ductili, aut ex cauis lignis contortarum cucurbitarum in morem arte curuatis, et magnitudine ingenti [ingente ante corr.] praeditis fiunt, nunc Buccinae, aut cornua Soni grauissimi quos Dulcinos appellant; eorundem usus in Sacris uiget [13] praesertim in Gallia, et in Germania. An eiusmodi Buccinis antiqui uterentur, ex eorundem monumentis mihi non constat. Grauissimi soni buccinam Ouidius Tritoni assignabat Supra numero 17.
Quae Littora uoce replet, sub utroque jacentia Phoebo.
Auris quoque Dionysii apud Siracusas amplitudine Sua Satis declarat non destitisse etiam veteres ab instrumentis Sonorum amplissimis aliquando excogitandis et perficiendis. Licet nostrae Acusticae tubae nondum essent repertae. quare figuram cornu grauisoni tot in regionibus ad Sacra adhibitis ex antiquo ritu, placuit inter eas referre, quas à vetustis monumentis colligendas Suscepi.
[13a] [Bianchini, De tribus generibus, 13a; text: 1. 2. 3. 4. 5. 6. 7. 8. 9. 10. 11. 12. 13. 14. 15. 16. 17. 18. 19.] [BIANTRI 02GF]
[14] 20. Dulcinum non retortum damus ex eodem Kirchero pagina 500 cuius pariter usus uiget etiam in Gallia Cisalpina: inserta illius Orificio tenui Lamella, quae Gyngren aequat Phoenicum, et Carum; quin etiam Sinae describente ut infra exponemus numero 24 Iohannes Calvor eiusmodi generis instrumento, ludunt, quod indicium est antiquitatis non modicae apud gentem ueterum consuetudinum Suarum omnium tenacissimam. Caeterum vetus icuncula aenea apud me Dulcinum gerit leniter inflexum.
21. [22. ante corr.] Tuba communis Seu Recta quam primum compositam fuisse ex Tibia, et Cornu uidimus Supra numero 18. deinde unico ductu ex eodem metallo continuatam posteri adhibuerunt aeream, uel argenteam, Argenteas tubas duas in Deserto constructas mandante Moyses, dictas [Chazozerith] Chazozeroth numero 10. Vidimus Supra numero 18. easdem Iosephus describit indicata etiam mensura, et forma antiquitatum Iudaicarum libro 3. capitulo II. Romae vero in arcu Titi cum Supersit earundem figura ibidem Sculpta una cum candelabro, et mensa, aliisque Sanctuarii vasis, dum ea omnia in Iudaico Triumpho inferrentur in templum Pacis, inde curaui desumere exemplum
22. Tuba adductilis ad Sonum varietatem eliciendam tubo producto, uel decurtato. Hac tuba hodieque utuntur in Sacris concentibus nonnulli Italiae populi, uti Bononiae uidimus, immo et Romae uidemus in arce Sancti Angeli Solemniter procedente Summo Pontifice, et Cardinalibus concini. Tubae ductiles vulgata memorat Psalmo 97. verso 7. Septuaginta legunt [en salpigein elatais] Textus Haebraeus [Choi Sophar Chazozeroth] in Chazozeroth, et omni Sophar. Aliae lectiones exponunt tubam ductilem vulgatae idem indicare ac malléo ductilem, uel genus omne tubarum in [Chol sophar] Chol sophar complecti voluisse Psalmistam. An inter ductiles malleo tubas antiqui habuerint etiam has decurtandas et elongandas pro Soni varietate, quas adductiles idcircò appellare placuit ex antiquorum monumentis hactenus est inexploratum.
23. Sinensium Organum [polyaulos] hìc exprimitur à [15] nobis Sine auena utricularis; Avenam potius, quam Tibiam appellauerim ex Subtilitate tuborum, quibus sonus editur; Sunt verò tubuli inserti pelli ad utriculi formam compactae, et follium in morem comprimendae, ut Spiritus inde exclusus Sonum emittat. Organo eiusmodi in Europam inde perlato ludentem uidimus anno 1685. Cinfochum, Sinensem illum virum, quem Reverendus Pater Couplet habuit Socium nauigationis in Europam, et Sacro fonte expiatum Michaelem appellauit, Romamque perduxit. Sinarum historiae memorant Fohiocius gentis Imperatorem Saeculo undetrigesimo ante aeram Christi communem fuisse inuentorem primi instrumenti Musici ab se instructi Chordis 36. Num Chordarum numerum, et Sonos in polyaulio utriculo totidem calamis praedito imitati sint Posteri, mihi non liquet. Reddendam esse iudicio formam instrumenti, quod antiqui inuenti Musici apud Orientales fidem adstruit, etiam cum nostrorum auctorum vetustissimis comparatum, com ibi avenae, et utricularis Organi pastoriciae, scilicet Vitae prima leuamenta dignoscantur.
24. En aliud Sinensium Organum, Dulcino Europeorum persimile, quod Sinensium Dulcinum lubenter appellauerim; genus tubae grauissimae à nostris, ut vocant, Fagotti, non admodum diuersum à Sinarum musicis adhiberi docet Gaspar Calvor Ritualis Sui parte 2. Sectione V. capitulo XX. Pagina. 693. ubi recensens tria genera Organorum, Pulsatile, Enchordum, et Pneumaticum, in Singulis exhibet Sinarum inuenta aeneo counissimo, ubi inter caeteras figuras adstat accinenti Senex latiorem tibiam fagottis nostris, Siue Dulcinis conferendam manu gestans; inde placuit repetere postremam hanc Speciem organi pneumatici, ne gentis inter Orientales antiquissimae, et ab aetate Diluvio Noetico proxima origines artium Suarum repetentis inuenta Musica omitteremus hoc in Catalogo.
[16] [Bianchini, De tribus generibus, 16; text: 20. 21. 22. 23. 24.] [BIANTRI 03GF]
[17] 1. Monochordum ex anaglypho antiqui Sarcophagi in terra Desenzani [Desensani ante corr.] ad lacum Benaci: quod ex arcu Sororis Dianae invenisse Apollinem tradit Censorinus de die natali capitulo 22. Aristides Quintilianus inter antiquos musicos editus a Meibomio ex ponderum appensione tonos in Monochordo inuentos affirmat libro 3. pagina 12 quod exhiberi uidetur alia tabula marmorea apud Auctorem
2. Dicordum ex eodem anaglypho Dichordum nominat Sopater apud Caelium Rodiginum libero 9. Capitulo 4, et Pictidem, seu Pactidem vocat. Retulit Atheneus libro 4. capitulo 24. Describitur Monochordon à Guidone relato à Kirchero libro 4. capitulo 2. ut in hoc anaglypho. Dichordon Assyriis tribuitur à Clemente Alexandrino Stromato primo. Pagina 307.
3. Lyra Tricordis Apollini Clatrae in anaglypho relato a Sponio Miscellaneis pagina 87. trichordis lyra tribuitur. A Polluce dicitur Panduria. Vide Glossarum mediae et infimae latinitatis. figuram Lyrae desumpsimus ex lyra Amphionis in antiqua sculptura Dircea asseruata in Palatio Farnesiano. Chordae ibi desunt Tres ex Lyra Apollinis Clatrae apud Sponium addidimus. Lyram trichordem etiam Mercurio tribuunt Aegyptii. Videatur Caesius in coelo Astronomico pagina 187. et Diodorus Libro 1.
4. Tetrachordem Citharae species, quale Anacreontis est Barbyton. Lyra tetrachorda Mercurio tribuitur à Macrobio Saturnaliis libro 1. capitulo 19. Nichomachus apud Boetium libro V. Musices affirmat Mercurii Tetrachordon usque ad Orphea retentum, cui traditum à Mercurio ferunt. Lyram Phoeniciam tetrachordem fuisse narrant Auctores relati à Caelio in Caelo Astronomico Poetico in Asterismo Lyrae, et à Caelio Rhodigino loco indicato, aliisque apud Bochartum de Litteris et Sermonibus Phoenicum libro 2. capitulo 7. confirmant a Phoenicibus inuentum posteris illius Chanaan, ex quo Mercurium suum procuderunt Graeci fabulatores. Orphei Lyram tetrachordem in antiqua Pictura Coemeterii Sancti Callisti Pontificis ab Aringho editam Romae Subterraneis Tomo 1. pagina 563. Hic expressimus eodem Tomo pagina 547. Orpheus cum Lyra pentrachorda exhibetur; cum asserant Mythologi Apollinis beneficio auctum fuisse vetus Mercurii et Orphei tetrachordum ad Septem chordas. Quintam reperiuit Choroebus Lidiae regis filius. Sextam [18] addidit Hyagnis Phryx. Videatur Caesius pagina 188. Aliud Anaglyphum villae Mattheiorum reddit Poetam canentem. Lyra Pentachorda ad huius imaginem efformata.
5. Lyram acutam Septem fidibus haec figura exprimit iuxta exemplar Globi Caelestis Farnesiani antiquitus insculpti omnibus Asterismis aerate Antonini; Lyram Apollinis aliqui dicunt ex Macrobio Saturnaliis libro 1. Vide Aleandrum in expositione anaglyphi Solis. Alij appellant Lyram Mercurii, ut Scaliger aduertit ex eius Hymno in Comento ad Spheram Manilis pagina 380. Septichordem fuisse Lyram Orphei canit Virgilius libro VI. Aeneidos. Vide Caesius in explicatione Asterismi Lyrae.
6. Lyra posterior, quam Scilicet abjecta testudine Mercurii posteriores aetates usurpauere. Figura desumpta est, ex antiqua Lucerna Bartholino Parte 2. numero 13. exhibente Apollinem hac Lyra ludentem, quae Cithara dici potest ut numero 8. 9. 10.
7. Chelys, Seu Lyra Mercurij reformata retenta testudine et contractis cornibus in manubrium excipiens Magades complures ad tonos eiusdem chordae variandos. Figura uisebatur in veteri anaglypho Nosocomis Lateranensis hodie Spectanda in aedibus Iustinianis edito per Boissardum Tomo 2. pagina 145., et in editione noua Gruteri pagina 819. et plectro, et digitis tangebatur. Vide Scaligerum in Manilium pagina 384 Plectri figuram retuli inter numeros 5. et 6. Cithara etiam dicitur. Vide Scaligerum pagina 383.
8. Haec figura desumpta est ex anaglypho in aedibus Eminentiae Cardinalis Spadae exhibente Amphionem cum hac cithara
9. Istam figuram in anaglypho Solis apud Mattheios explicauit commentario eruditissimo Aleander pagina 7. Nos inde mutuati sumus, ubi octochorda inciditur.
[18a] [Bianchini, De tribus generibus, 18a; text: 1. 2. 3. 4. 5. 6. 7. 8.] [BIANTRI 04GF]
[19] Haec quoque figura expressa uidetur in eleganti anaglypho Excellentiae Domini Alexandri Albani, cum coeteris Symbolis Apollinis. Has verò citharas appellari, adeoque distinctas esse à Lyra, et testudine Mercurii. Colliges ex Scaligero in manilium pagina 380. Posset et illa appellari cithara, quam numero 4. exhibebam cum careat testudine.
Operosior Cithara uisitur in ueteri Sarcophago Mattheiorum musas exhibente edito à Sponio Miscellaneis Sectione 2 articulo 9. pagina 44 de qua infra numero Sequenti. Citharam, ut in figura 4. pluribus tamen chordis instructam Chiron tenet Achillem instituens apud Tabrettum in additis Tabulis Iliadis pagina 357, et à Sirene manu tractatum refert eiusdem formae ibi pagina 370.
Triplex lyra Pythagorae Zacynthi constituta in totidem faciebus Tripodis. Descripsit Athaeneus libro 14 capitulo 15 cum triplici modo harmoniae Dorico, Lydio, Phrygio. Versatilem tripodem fuisse, ut melos variaretur mira facilitate tradit Athaeneus. In anaglypho Sarcophagi Mattheiorum cithara quam numero 5. in manu Euterpes exhibet Sponius, licet in exigua mole figurae apud eundem non satis dignosci possit artificium organi, ut in marmore uisitur, tres modos compendiosius Statui potuisse facile deprehendi. Nam Sinistra manus musae longiores chordas tractans Dorium canere potuit, intereadum dextra manus plectrum tenens percuteret Chordas breuiores Supra Magadem ex calamis Supernè uinctis ad iugum citharae facilè extensiles, et Supra parem numerum fidium mediocrium, quae ex eadem Magade introsum duci [poterant add. supra lin.] [Vide quae consequenter ab amanuensi transposita add. infra lin.] numero fidium posse plerisque [20] respondere compertum erit praesertim cum eadem retenta meminerimus apud eos populos, qui rescindi abundantes chordas magistratuum edicto jusserant.
Endecachordem lyram Timotheo adinuentam memorat Scaliger pagina 384. in Manilium: cui par ignominia, ac Phrynidi contigit ex Ephororum decreto, quod recitat acceptum à Boetio in primo de Musica. Pruductus Scilicet in comitium jussus est manibus propriis quatuor Superfluas chordas amputare, ut legem priscae tantum eadem in Lyra Superessent
Dedechachordon, Nabliam, hoc est Psalterium ex Iosepho descripsimus Antiquitatibus Iudaicis libro 7. capitulo 10.
Neutrum organum à Dauidico Psalterio decachordo Separamus genere ex placito Euphrorionis complexi unicam speciem [polykhordon] variis hisce nominibus, et exiguo chordarum numero discrepantium, ac eorum usum esse antiquisimum Statuentes, et cum Strabone libro esse ab Asia repetendum.
Confirmat Sententiam Anacreon, qui ludere se canit Magadi Chordis 20 instructa, quas Athaeneus XXI fuisse contendit. Chordas decem à Dauide numeratas Suo in Psalterio Fulgentius in Apollinea etiam describit, quod humanae voci decem esse modulamina dicat, ut animaduertit Aleander in expositione tabulae Solaris pagina 37.
Coeterum excreuisse numerum fidium Supra ter Septenas Anacreontis ad triginta, uel etiam plures, quae ab aliquibus Scriptoribus memorantur, mirum non est cum in octauis repeterentur diuisiones diatonicae, et enharmonicae praecedentium [diapason]. Quin ex ea animaduersione, quam Athaeneus adhibuit ad Magadim Anacreontis explicandam una et uiginti chordis instructam, tria in heptachorda ordinatis, Si conferatur cum figura organi adhuc Superstite in anaglypho Mattheiano ad montem caelium edita per Sponium pagina 44, et a me diligentius ex prototypo excepta, conciliatur [21] mirifice Sententia Athaenei de triplici heptachordo unicum in organum, aut citharam, Seu Barbyton compactum, et intelligitur Psalterij Magadis, ac Lyrae figura, et triangulorum musicalium ab Atheneo ex Apollodori epistola ad Aristoclem memoratorum, et affinitas huiusmodi instrumentorum in eo anaglypho musa numero 5 distincta apud Sponium Euterpes nomine ab ipso donata barbyton ita tenet ut Sinistro brachio organum illud quasi complexa manus laevae digitis carpat chordarum longiorum ordinem in postica organi parte extensium: dextera uerò manus plectro armata ita applicatur interioribus fidibus barbati ut ordinem duplicem pulsare velle videatur alterum Supernè extensilem in horizontali Superficie Magadum, alterum inde pensilem, et ad internam basim, Seu [batera] protensarum, licet chordae in ea Sculptura non sint expressae. Organi conformatio, et manuum positus easdem satis indicat. Porrò Erato Musae tribui barbyton Sponius arguit ex Avieni carmine.
Euterpe dulci concentu barbata mouit
Attamen Lyricorum Poetarum organon id fuisse Horatius ostendit non uno in loco, ut in Ode I, et 32 libri primi et Musae lyricorum Polyhymniae ab hymnis concinendis ita denominatae esse tribuendum demonstrat. Euterpe verò tibias assignandas. Ode prima. Si neque tibias
Euterpe cohibet, nec Polyhymnia
Lesboum refugit tendere barbyton.
Lesboum appellat barbiton Carmina Alcaei Lyricorum Principis in Lesbo insula nati, ut ex ode 32 ad Lyram Suam
age dic latinum
Barbite Carmen
Lesbio primum modulate ciui
Interpretes veteres, et recentes docent, Si attente consideretur dispositio partium in huiusce Musae matthejanae lyra, cithara Seu barbiton tria heptachorda admittente, partim tentanda digitis, partim plectro pulsanda [22] intelliget unusquisque Anacreontis Magadim triplici heptachordo, et fidibus una, et viginti instructam, necnon caeteras Species huiusce generis instrumentorum [enkhordon] descendere ex heptachordo Siliorum Chanaani, Apollini habiti a Poetis, necnon ex octachordo, et decachordo Psalterio Dauidis, et dodecachordo Iosephi. Siquidem heptachordon, et octochordon et diatonicum Systema Septem vocum cum adjectione Octauae primam chordam repetentis in auctioribus. Ennachordon Theophili duas addit chordas, diatonico, ut totidem voces quarta, et Sexta destitutis in Diatonico (ut in Systemati Guidonis quo utimur essent F et B nisi assumerentur B [rob], et F#,) justi diatessaron proportio assignetur. Inde verò fit Dauidis decachordon perficiens octauam huiusmodi chordarum assumptione. At [ut ante corr.] duodenarius chordarum numerus in Nablio Iosephi expressus refert easdem fermè. chordas XII. Diatonici Systematis, [[signum] Ex his asteriscis continuatur initio paginae <duo verba desunt> in finem add. in marg.] quibus duci poterant ad infernum [batera], Seu Scamillum, in illis Lydium in his Phrigium modum redditura; aut certè Diatonicum enharmonicum, et Chromaticum Systema comiscere in eadem cithara expeditè poterat, non Secus ac in suo tripode versatili Pythagoras ille Zacynthicus, quem retulemus ex Athaeneo.
12. Psalterium Decachordon Haebreis [Nebel] Nebel, Seu [Nebel Napor] Nebel Napor, unde Graeci deriuarunt [Nablion] et Latini Nablium Seu Naublium, et Nablam, organi genus, quod a Sidoniis Se accepisse fatentur ex Sopatre apud Athenaeum libro 4. capitulo 24
Neque Sidonii Naublii
Crocitans chordis tenza est forma et cetera
Adjectam fuisse Nablio unam, et alteram chordam Supra decem illas a Dauide numeratas in suo Psalterio cognoscimus ex Iosepho Haebreo libro 7. antiquitatum capitulo 10 citarae non admodum dissimile fuisse Psalterium docemur [23] ex obseruatione Sancti Basilii relata a Iacopo Benigno Bossuet Episcopo Meldensi in notis ad Psalmos, ut in eius praefatione numero 34 Citharam Latinorum, Seu Graecorum ab Haebreorum [Kinnor] Cinnor omnes deriuatam Sciunt Iosephus ita describit Nablium, et Cinnyram; Cinnar: decem chordis intenditur, et pulsatur plectro. Nabla duodecim sonos continet, Sed digitis carpitur; Quadratam Psalterii formam hoc numero expressimus ex Simili Eneo vase antiquo apud Bellorium edito per Nicolaum Caussinum in Musaeo Romano sectione V. articolo 1. numero 3. ubi decem chordas caelator incidit; vel organi eiusdem figura fuit, vel Symbolum; cum primus quadratus inter numeros hoc est quaternarius denarium contineat totius harmonia, omniumque numerorum arcana complexum, ut passim notant Arithmetici, et Musici ex Pithagoreis cum Kirkero in Musurgia libro 7. pagina 181. Videndus Sit Joannes Meursius in denario Pythagorico Trapezi figura praeditum fuisse Nablium [Nablum]. Seu Psalterium docet Schilte. Apud Kirchero pagina 49. libro 2.
Praeter Psalterium Decachordum interpretes complures in Dauidis musicae reperiunt octachordem, quando in Psalmis occurrit frequens ille titulus pro octava. Verba Episcopi Meldensis dabo numero 34 Praefationis in Psalmos.
Psalterium fuisse decachordum patet Psalmo 32 in Psalterio decem chordarum psallite illi, aliisque in locis, ut illud Psalmo 91. 4 in Decachordo psalterio, quod in Haebreo legitur non ad distinguenda Organa, sed ad unum, et idem Organum describendum pertinere intelligatur. Nam citharam, quae in eodem versu memoratur, octochordam fuisse tradunt. Certè reperitur in titulis Psalmorum [Haschemminith] Haschemminith, quod nostri pro octava vertunt. Chaldaeus; eumque Sequuti gravissimi authores octochordarum citharam interpretantur, quanquam alii ad tonos magis quam ad [24] numerum chordarum referunt; Species igitur citharae habenda Sunt Organa indicata Psalterii, seu Nablii, et Cinnyrae; sunt qui Nablium à Psalterio distinguunt ex usu tantum, quod scilicet Psalterium sacris tantummodo hymnis peragendis adhiberetur; Nablium vero etiam profanis cantionibus praeter Sacros usus praesto esset. Videndus ea de re Caesius in Aterismo [recte: Asterismo] lyrae pagina 189. et sequentibis, ubi etiam Harpae nostrali, ac veteri a venantio memoratae aequiparandum putat. Caeterum Octochorda, Decachorda, et Endecachorda instrumenta ab antiquis memorata hisce figuris includimus, cum pro arbitrio musicorum plures, aut pauciores nervi eisdem aptarentur, Enneachordon etiam Orpheo tribuit Avienus pro musarum numero fortasse chordas lyrae suae aptanti, ut Coesius interpretatur loco indicato.
Hic nam fita nouem docta in modulamina mouit.
Eiusdem usus quoque, inquit tribuitur Phrynidi, cui duos amputauit nervos bipenni Emereps [recte: Emerepes] Lacedaemoniorum Ephorus, cuius censurae universa olim Graecia aequiescebat. [; ante corr.] Phillis quoque Delius apud Athaeneum libro et capitulo 14 memorat Enneachordon. Ibi etiam additur; Apollodorus in responso Epistolae ad Aristoclem, quod nunc Psalterium vocamus, illud inquit esse magadem; vocatus vero Clepsiambus est Trigonus, ac Elymus, ac nouem habens chordas, quae rariori sunt in usu, Psalterium igitur cum magadi componendum hic liquet, magadim rursus cum Barbyto Terpandri, et cum Pectide Sapphus facilè colliges ex auctoritatibus ibidem relatis ab Athaeneo. [; ante corr.] Siue igitur Septachordem Lyram, siue Octochordam, Siue Psalterium Enneachordon, ac decachordon Dauidis, siue organa chordis pluribus instructa memorentur [25] omnia ad citharae Psalterii, Barbysi, Lyrae genus esse referenda cognouimus. [; ante corr.] Quare figuras à numero 3. ad numero 12, variato, [[signum]numero fidium add. supra lin.] [[signum]in hac pagina per amanuensis incuriam abrumpitur continuatio textus ex hoc loco. Lege igitur variato numero fidium posse plerisque et quae sequuntur ante paginas tres ad signum marginale [marginalem ante corr.] * usque ad signum marginale pagina 22. */*. Tum resume quae in hac pagina scripta sunt ex signo [signum]] quibus hodie utimur in communi Systemate Guidonis; nam in singulis heptachordis diatonicis cum inserantur quinque chordae chromaticae resultat numerus duodecim Fidium unicuique chordae suas legitimas consonantias tribuentium. At Schilte apud Kircherum musurgia libro 2. pagina 49. dicitur Trapezium propter adjectam Scilicet basim, quae Trigono Fidium quartum latus inferne addit, ut expendenti figuram satis liquet; Sin placeat Trigonam lyram pressius interpretari, quam Harpam, etiam antiquitus discimus ex versu Venanti Fortunati.
Romanusque Lyra plaudat tibi barbarus harpa.
Licebit earundem figura intueri numeris 13. 14. 15. 16. 17. 13 Figura Trigonae Lyrae numero 3. desumpta est ex anaglypho Aegyptio in hortis mediceis a Kirchero edita tomo 4 Oedipi sunt 13. pagina 426.
14 Figura 14 et 15 et 17. editae ab eadem Musurgia Tomo 1. pagina 49. ex antiquo codice Vaticano. Figura 14 dicitur [Kinnor] Cinnor Haebreorum Graecis [Kinyra] et Latinis Cynyra aut Cithara.
15. Ibi aliam profert iconem Psalterii quadrati [Nebel] Nebel Simplicioris, ac Similis formae figurae huic nostra 12 quam ex vase aeneo Belloris exhibuimus
[25a] [Bianchini, De tribus generibus, 25a; text: 9. 10. 11. 12. 13. 14. 15.] [BIANTRI 05GF]
[26] 17 Figuram uerò 17. inscribit nomine [Nebel Nassor] Nebel Nassor. Seu Nablis Decachordis primo dicti tum acuti fidium numero majori, unde etiam Harpichordis nostralis forma Suborta est numero 16 siue 16. jacentis, Siue erecto Situ, qualia organa Romae quoque efformari uidimus
In anaglypho mediceo horti Pinciani numeraui chordas duodecim marmori incisas, licet nonnihil detrita marmoris Superficies injuria temporum easdem obliterari alicubi ostendat. Quapropter accedit proximè hoc instrumentum ad Iosephi Nablium duodecim chordis instructum, et ad figuram trigonam eidem organo citharae, seu Psalterio tributam ab auctore. Epistolae de generibus musicorum, quae sub Hieronymi nomine circumfertur indicante etiam Sponio Miscellaneis Sectione 1. articulo pagina 23 in tabula 48 qua in Epistola dicitur Deltae litterae id organon assimiliari. Inde etiam conficitur recte comparari a Venantio Fortunato Romanam Lyram cum Harpa barbarica in carmine recitato. Visitur etiam in Tabula Isiaca ante borem Apim, quidpiam, quidpiam simile huic Lyrae, seu citharae trigonae impositum Tripodi.
18. Numero autem 18 exprimendum curaui Mercurii Caducaeum cum cithara expressum in tabula Solari mattheiorum explicata per Aleandrum, qui Scite obseruat pagina 31. ex arundine compactum ostendi, ut fistula arundinea indicari possit.
[27] Mercurio attributa ab Apollodoro, Isidoro, aliisque auctoribus, rursus apponendam duximus hanc Mercurii Virgam musicae artis antiquissimis jnstrumentis, ut baculum cantorium a Calvor. in caducaeo cognitum indicaremus, Siue artem musices ad harmonias leges, et pacem reuocantis vocum diuersarum Sonos Serpentinis gyris sibi propemodum aduersantes, ut praedictus Author obseruat Ritualibus parte 2. sectione V. capitulo XXI pagina 699 et deduci posse autumnat ex carmine Virgiliano.
[27a] [Bianchini, De tribus generibus, 26a; text: 16. 17. 18.] [BIANTRI 06GF]
[28] Instrumentorum Musicorum Genus Pulsatile.
1 Tympanum rectè definit Scaliger in Manilium pagina 382: Scribens omne cauum ab una parte rotundum, tympanum dicitur. Assentitur Plinius a plerisque obseruatus libro 9. capitolo 35: ubi asserit nomen inde tributum margaritis eam figuram retinentibus, quibus una tantum est facies, et ab ea rotunditas, auersis planities; ob id tympana nominantur; Aereum eiusmodi tympanum bacillo pulsatile exhibemus ex antiqua pictura edita per Patrem Sanctem Bartolum Tabula xii: Passim occurrunt tympana inter Symbola Matris Deum in nummis, anaglyphis, aliisque monumentis Graecorum, et Latinorum
2. Tintinnabulum, Seu crepitaculum ad genus timpani referri potest ex figura, quam praefert in antiquo Anaglypho per Boissardum edito Tomo 3. pagina 47. Cybeles tympanum manu gestat, Athide pariter aliud Tympanum eleuante ex arbore autem pinu pendent gemina tintinnabula, Seu crepitacula in eorum Sacris adhibita, quae omissa sunt in noua editione eius Tabulae cum Gruteri inscriptionibus nuper vulgata Tomo 1. pagina 27 At ex prototypo marmureo Romae osseruato in aedibus olim Cardinalis de Maximis ad quatuor Fontes hic damus. Tam Tympana, quam Tintinnabula, quae gentium superstitio ad inanium Deorum cultum adhibuit multo [29] praestantiori, et antiquiori instituto fuèrant aetate Mosis in Dei laudes concussa. Maria Soror Mosis post demersum Pharaonem carmine epinicio Dei beneficia celebrans tympanum Sumpsit in manu sua: egressaeque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis, et choris, ut legimus Exodi XV. Aurea verò tintinnabula limbo vestis Aaron Moyses diuino monitu aptauit ut eo ingrediente Sanctuarium Sonum ederent quemadmodum eodem libro exodi consignattur capitolo 39. Tympanum ibi vocatur [Toph] Toph. Exodi XV. 20.
3. Tertia figura tympanorum ostendit crepitaculis instructum cum pedo pastorali eius pulsandi causa apposito. Inter antiquas picturas ita exhibetur Tabula XX à Petro Sancte Bartolo ex autographo delineatum. Cymbala crepitaculis instructa mox Subijciam.
4 Cymbalum sacrum Armeniuorum Tympani genus est cymbalum a concaua figura cymbae nomen deducens. Alii tamen malunt etiam pateris metallicis orbiculari forma praeditis cymbali nomen commune facere praesertim Si appensis crepitaculis concussione tinnitum edant, ut Armeniorum in Sacris etiam in urbe praestatur. Aetate Apostolica eodem nomine appellabantur huiusmodi instrumenta musica, ut constat ex epistola Beati Pauli 1. ad Corinthos. Capitulo 13. Tactus sum velut aes sonans, aut cymbalum tinniens. Laurentius Pignorius de Servis pagina 84 pluribus auctorum veterum scriptis rem illustrat pagina 84. In Sacris Matris Deum religioso in primis uiro id organi genus tribuit Apuleius 8 Metamorphoeseon. Inibi vir principalis, et alias religiosus, et eximie Deum reuerens tinnitru cymbalorum et sonitu tympanorum cantusque Phrygii mulcentibus modulis excitus et cetera. Inter anaglypha Urbis pagina 49 Faunus ex bacillo appensum tympanum gestat in Sacris Bacchi cum crepitaculis ostendam uetusta cymbala ethnicorum numero 17. quae [30] fortasse idcirco possunt appellari mezilothaim [mezilothaim]
5 Cymbala Bacchicarum, Seu crembala Hermippi; Sponius ex antiquis monumentis aeque ac Scriptorum luculentius testimonis figuram cymbalorum veterum ita describit miscellaneis pagina 22. Cymbala erant ex aere quasi due scutellae, quae manibus complosa Sonum dabant, uti Pignorius ex auctoritate veterum auctorum retulit pagina 83 de Seruis ita scribens Ambabus enim manibus, erant enim manubriata, uel ansata in extrema conuexitate, appendebantur, et complosa, concussaque Sonitum edebant, tinnebantque; Figuram uterque auctor edidit ex vetustis anaglyphis Bacchicarum deductam, quam hic retulimus. Eiusdem figurae cymbala adhiberi uidemus ad concentum edendum in sacrificio Etrusco edito inter picturas Veteres à Bartolo folio 93; Hermippus apud Athenaeum libro 14. capitulo 14. Haec instrumenta appellat Crembala.
6. Tympanum leue. leuia tympana distinguunt Scitè a grauibus ex Carmine catulli tam Pignorius, quam Sponius pagina 84 Pignorius adhibet etiam complures auctoritates eiusdem Catulli, Ouidij, Suetonii Sancti Augustini et Isidori, quibus euidens est praeter aenea tympana gravia iam descripta, et infra exhibenda numero Sequenti aliud fuisse genus commune tympanorum figura orbiculari contectum pelle, uel corio superinducto, quae aliquando manu impellebantur: qua ratione ad choreas passim adhibent nostrates rustici. Hinc Ouidius 4. metamorphoseon
Femineae voces impulsaque tympana palmis
Et catullus de Atyde
Huc eis citata coepit manibus leue tympanum
Tympanum tubam Cybele tua mater initia
Quatiensque terga tauri teneris caua digitis
Canera haec suis et cetera.
Et Sanctus Augustinus Sermones 1 de Sanctis 18 hoc genus tympani tribuit Mariae: plaudat nunc Organis Maria, et inter veloces articulos tympana puerperae concrepent;
[31] Addit hisce auctoritatibus Pignorius figuram, et descriptionem his verbis; Porrò forma tympani haec fuit, quam exhibemus prima facie cribrum referens, ut non immerito legamus in judicio loci, et pistoris. Tympana habet Cybile: sunt et mihi Tympana Cribri.
Sponius aduertit Etymon tympani deriuari a pulsando [typein]. enim pulsare Graeci exprimunt; Leuibus hisce tympanis manus impulsu percutiendis in orbe ligneo aptabantur etiam antiquitus Lamellae, ut hodie fit, quae concussae acutum Sonum ederent cum graui boatu percussi corii non injucundae compositum. Cymbalum audit apud nostros populares eiusmodi organum, uti obseruant eruditissimi Viri Pignorius de Servis, et Senator Bonarotti pagina 86 et in expositione achatis versicoloris Musei Carpinei Bacchi currum exhibentis, quam edidit post obseruationes ad numismata maximi moduli eiusdem Musei pagina 36 Figuram tympani lamellis instructi, quam hic attulimus nobis ministrauit anaglyphum vetus a Bellorio editum inter admiranda Urbis Romae folio 17. numero 2.
7 Tympana Bellica Duplex figura bellici tympani à nobis depicta est, orbicularis una, altera cylindrica. Primam Pignorius expressit pagina 85, qua hodieque utuntur aequestres turmae à Persis ad nos deriuata, et parum per vocabulo timballi nostralibus dicuntur, quae antiquis tympana dicebantur. Aeneae sunt pellues eius figurae, siue hemispherii, unde nomen margaritis ex Plinio inditum diximus numero 10 plano corio Super extenso. Apollodorus eiusmodi tympana tribuit Salmoneo. Pelles inquit detractas in curru cum aeneis lebetibus agitans, dicebat Se tonare. Alterum genus bellici tympani Cilindricae est figurae, quo pedites utuntur passim utrimque percuti bacilis potest cum cilindro ligneo pellis utrique Superextensa ictus excipiat ex palmae Stipite cylindrum bellici tympani Indi construebant Suida teste, unde Bacchus Indorum Domitor fortasse ad Graecos transtulit Suidas. Ex palmae arboris cauo Stipite [32] tintinnabula cui ex oricalcho innorsuae adaptabant, atque in altum ferebant, concutiebantque in acie. Tintinnabula igitur quae et multa, et magna intus inconditum quendam Sonum edebant. In anaglypho Matris Deum tintinnabula Seorsim appensa uisuntur, tympana uerò gestant Cybele, et Atys, uti narrauimus numero secundo. A Parthis, siue Persis Indorum proximis tympana non dissimilia partim nostris aequestrium copiarum partim pedestrium usurpari docet Plutarchus in Vita Crassi. Non cornibus aut tubis inquit, incitare Se ad pugnam, Sed Stipites quosdam corio tectos, et concauos tintinnabulis aereis circumpositis simul pulsant. Illi uerò obscurum aliquid et terribile resonant, et ululatu ferino, et tonitru commixtum; Isidorus obseruante Lipsio in fine dialogi X de militia Romana tympanum nostris simile quibus utuntur pedites appellat Symphoniam; Symphonia vulgò appellatur lignum cavum ex utraque parte pelle extensa, quam singuli hinc, et inde musici feriunt.
8. Aera thermarum hic exhibemus ex veteri anaglypho, quae rudimenta aeris campani fuisse demonstrantur ipsa ex figura; fortassis etiam aenea figurata vasa a Vitruvio in theatris memorata nequaquam diuersa ab his fuerunt; appendebantur in thermarum aditis ad indicandam horam admissionis, ac recessus. Obseruarunt id pridem viri eruditi ex Martiali; Rosinus antiquitates Romanae libro 1. capitulo 14 pagina 78. Notandum est, quod campanae sonitu populus in thermis statis horis, uel aduocari, uel dimitti solitus fuerit, ut ex Martiali constat, dicente redde pilam sonat aes thermarum. In eodem anaglypho thermas exhibente cum aeneis hisce vasis visuntur alia aera appensa figurae orbicularis Similia tympanis, quae referuntur a nobis numero 15.
9. Crotala, crotalum ait Sponius Miscellaneis sectione 1 articulo ultimo pagina 22, tabula 14 proprie Scissa arundo constructa Studio ut Sonet, si quis ipsam quatiat manibus: Sic enim Glossae Graecorum
[33] Producit ex antiquo monumento foeminam ludentem crotalis, quae crotalistria dicebatur. Visitur foemina crotala quatiens in anaglypho faeralis coenae edito per Bellorium inter admiranda Urbis Romae folio 74 numero 2. Clemens Alexandrinus crotala à Siculis inuenta fuisse tradit. Crumata quoque species erant crotalorum, ut ibidem cum Scaligero ad copam confirmat Sponius, nempe testulae erant, aut ossiculi usum crotali praestantes; Hispanis praesertim usurpata. Baeticae in primis Provinciae, et Gaditanae affirmante martiali. In veteri pictura edita per Bartolum, necnon in vetustis Lucernis ab ipso excussis parte prima numero 34 et 35. Crotalis et Crumatis ludunt complures figurae, unde hanc desumpsimus malleum lignum adjecimus, quo Haebrei etiam num [recte: nunc] excitant suos contribules ad preces ante lucanas, et vocant Sommerim labucher, vigilias matutinas malleo ligno contundere nos solemus trabem in adito Ecclesia positam in triduo majoris hebdomadae officis, ut vocant tenebrarum, ut ex fragore contusi ligni tumultus judaeorum Christum Dominum ad necem deposcentium, eumque cruci affigentium euidentius in memoriam reducatur; quae species tympanorum sunt cum a [typsin] percutere dicuntur tympana.
[33a] [[Bianchini, De tribus generibus, 33a; text: 1. 2. 3. 4. 5. 6. 7. 8. 9.] [BIANTRI 07GF]
[34] 10. Hac etiam de causa exprimendum curauimus numero 10. asserem ferreis manubriis versatilibus instructum, quo per eos dies Silente aere campano utimur ad populum in Ecclesiam aduocandum. Antiquitus ante inuentas Nolas Ecclesiae orientales, et occidentales utebantur hoc signo conuocationis, uel tuba uti ex historia Lausiaca Cassiano Actibus 4. Nicaeni Synodi secundae aliquibus pluribus testimoniis probat Cardinalis Bona rerum Liturgicarum libro 1 Capitulo 22 numero 2 utuntur nunc etiam Graeci recentiores, et quidem harmonica lege in lignum pulsant, ut merito inter instrumenta musica referri possit. Descriptionem luculentam ex Leone Allatio addit ibidem doctissimus, ac piissimus Cardinalis, Sacerdotes, inquit Graeci ligneo instrumento ad Graecos in Ecclesiam conuocandos utuntur, idest lignum binarum decem pedarum longitudine, duorum digitorum crassitudine, Latitudine quatuor: quod optimè dedolatum non fissum aut rimossum, quod manu sinistra medium tenens sacerdos, uel alius dextra malleum ex eodem ligno cursim hinc inde transcurrens modo in unam partem, modo in alteram propè vel eminus ab ipso Sinistra ita lignum diuerberat, ut ictum nunc plenum, nunc grauem, nunc acutum, nunc crebrum, nunc extensum edens perfecta musices scientia auribus suauissime moduletur. Semanterion id genus instrumenti vocant. Aliud Semanterion esse ait insignis magnitudinis, adeo ut quandoque Sex palmos latitudo, unum crassitudo, triginta longitudo exequet, quod a Turribus catenis ferreis appenditur, et malleo pulsatur
11 Trigonon Mulierum in choro adstantium ferali cenae in anaglypho aedium Iustiniarum edito inter admiranda Urbis Romae folio 74. una ex ijs numero 2 consignata Trigonum pulsat. Erat enim id organum Sistri genus plectro pulsandum, ut satis cognoscitur illa ex figura; non nunquam virgulis instruebatur diuersi ponderis, ac longitudinis, ut varium concentum ederet. Alia verò instrumenta non trigoni forma, sed inflexo in circulum [35] angulo superiori curuabantur, et crotalia sonora spherilae, aut lamellae inserebantur pro molis et metalli varietate sonum diuersum ederent; ex antiquis monumentis vulgauit Pignorius de Seruis pagina 83. Trigonum ut arbitror musicum coeteris Mercurij Aegyptii inuentis habes in anaglypho edito per Boissardum ex Hortis Iulii 3 Tomo 4. pagina 78, quod rursus excusum uidemus in noua editione operis Gruteriani pagina M. LXXIII. Pater Calmet putat hoc instrumentum ab Haebreis dici Schalischim. [Schlischim].
Vide dissertationem in Psalmis de juribus Musicae Figura 18 et 19 de quibus Regum primo 18. 6.
12 Sistrum: celebre illud Isidis organum [12 add. in marg.] et Isiacorum gestamen, quod ab Apuleio ad amussim delineatur libro XI. Metamorphoseon obseruante Pignorio de mensa Isiaca pagina 34. aereum scilicet crepitaculum, cuius per angustam laminam in modum Balthei recuruatum trajectae mediae paucae uirgulae crispante brachio ter geminos jactus reddebant, argutum, Sonorem, virgulae per laminam trajectae modo tres, modo quatuor non sine misterio uisuntur in ueteribus monumentis Sistrum exprimentibus, ut eruditissimus Fabrettus probat Inscriptionibus capitulo VI pagina 489. Duas ibi figuras Sistri ex museo Strozziano, et gaza medicea ad magnitudinem prototyporum exactas exhibet, unde hanc mutuamur quadrichordem, Sistrum putant communiter esse cymbalum alarum Isac XVIII. 1. [knephim tzltzl] Vide 8. Calmet dissertatione Introductoria ad Psalmos numero XV.
13. Hymnologium liceat nomen procudere huic machinae Musicae, quam aptant passim publicis horologiis Ecclesiarum et Fori in Gallia, et Germania Superiori et inferiori in Belgio, et Anglia. Tintinnabula complura appendunt certi ponderis, ac mensurae ita inuicem attemperata proportione molis, ac ponderis, ut totum Systema musicum diatonicum, et chromaticum exhibeant. Tum in cylindro horas Singulas versatili, ut fit etiam in organis hydraulicis, aptant certis spatiis lamellas quorum occursu eleuati malleoli ita incidunt Singuli Suam in campanam, ut melos ordinate per voces debitas proferant, ut [36] plurimum hymnorum modulationem pro temporis diuersitate occurrentium ab hisce machinis edi curant artifices Gallica voce appellant communiter Carillon. Figura pro arbitrio Sumitur prout horologio conuenit, cui est aptanda.
14. Zylorganum à Kirchero dicitur haec machina musica puto Xylorganum voluisse appellare Tomo 1. Musurgiae pagina 518 quod ea scilicet lignis cylindris aliquando compingeretur. Vsus tamen docuit praestare ex argilla cocta, aut ex metallo cylindros, siue etiam tubulos formari ea longitudine aut breuitate, quae voces singulas per Diaphason occurrentes fideliter reddat. Teniola inserta in utrumque caput cuiusque cylindri nodis interpositis, ne proximi se consignant, exhibet Systema musicum perito percussori, qui pro necessitate voces attemperandi malleolo Scite percutit hunc uel illum cylindrum referentem chordam eius modulationis propriam. Naucleris praesertim Siculis familiare tentantur merito expressum.
15. Cymbalum pensile supra numero 8. exhiberi Aera thermarum à Martiali descripta figuram illustrans a veteri anaglypho desumptam Campanis seu Nolanis nostratibus non absimilem. In eodem anaglypho pendet in alia thermarum fenestra aes orbiculare foraminibus per circumferentiam aequo interuallo dig<e>stis ut scilicet crepitacula, uel alia non dissimilia corpora Sonum editura ex iis penderent. De his agemus in exponendra postrema figura huius paginae.
16. Stella pensilis Fuldentium, seu machina cymbalarica Sancti Bonifacii Episcopi et Martyri, cuius aetate constructam tradunt a Foemina Britannica ad Christianam fidem perducta abjurato Astri cuiusdam fictitio numine cui juxta errores Suorum gentilium deuota fuerat. Auream rotam campanulis compluribus praeditam imaginem numinis quod impio cultu antea venerabatur Christo subjecit. Rem pluribus narrat Kircherus ex historicorum [37] testimonio quod profert.
17. Discus Crotalophorus, Seu cymbalum crotaligerum, Nomen indere liceat Veteri cymbalo, Seu vasi concauo lancis, aut disci formam obtinenti, cuius est in limbus foraminibus pervius ex his tintinnabula pendent ad sonum acutum istorum componendum, cum graui aeris ipsius, aut cymbali, seu Disci sono. Eiusmodi structurae tympanum puella praefert in veteri anaglypho latericio apud Bellorium edito inter lucernas parte 2. numero 23. Ibi etiam additur figura disci aenei veteris tintinnabulis septem inserti pendentibus circa limbum non secus ac in cymbalo Armeniorum Supranotauimus numero quarto. Paulo ante numero 15 dabam ex vetusto anaglypho cymbala Thermarum amphoris formae tamquam labetum, aut lancium praegrandium: quorum in limbis foramina apparent euidentia ad appendenda crotalia, seu tintinnabula, ut ex Belloriano Disco facile quisque colliget. Propterea non ineptè quisquam fortasse referet ad hanc cymbali formam Zilzir chanaphim, et Mizlothaim, de quibus Supra numero 15.
[37a] [Bianchini, De tribus generibus, 37a; text: 10. 11. 12. 13. 14. 15. 16. 17.] [BIANTRI 08GF]