Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[213] Incipit Commemoratio brevis de tonis et psalmis modulandis.

Debitum servitutis nostrae, qui ad ministerium laudationis deputamur, non solum integrum debet esse et plenum, sed decenti quoque convenientia iucundum, atque suave. Et ideo peritos nos esse convenit officii nostri, ut scienter et ornate confiteamur Nomini sancto eius, et gloriemur in carminibus suis: quatenus et Deo nostro iucunda sit decoraque laudatio, et audientes in operum Dei laudem et reverentiam exardescant. Quamvis enim Deo magis placeat, qui corde, quam qui voce canit; utrumque tamen ex ipso est, et dupliciter prodest, si utrumque fiat, si scilicet et animo apud Deum dulciter canitur, et homines canoris dulcedo sancto affectu commovet. Licet quoque multorum devotio Deo valde placet, qui in psalmodia nec ipsa verba rite effari queant; nequaquam tamen integrae est ille devotionis, qui, quod exhibere debet, quam optime et quam reverentissime id possit, Deo non exhibet.

Citharoedae et tibicines, et reliqui musicorum vasa ferentes, vel etiam cantores et cantrices seculares omni student conatu, quod canitur sive citharizatur, ad delectandos audientes artis ratione temperare. Nos vero, qui meruimus verba maiestatis in os sumere, nosne sine arte et negligenter proferimus cantica sanctitatis, ac non magis artis decorem in sacris assumimus, quo illi abutuntur in nugis? Quapropter parvam hinc notitiam exercitiis vestris ex me destinatam suscipite, ut ex parvorum scientia fiatis capaciores maiorum.

Itaque in octo tonos, quos ita nominamus, melodiam dividimus, quorum differentias et proprietates ecclesiasticum cantorem, nisi ingenii tarditate obstante, culpabile est ignorare. Ex quibus quatuor sunt principales, alii vero quatuor singulis principalibus ex latere subiunguntur.

Primus itaque tonus principalis apud cantores autentus protus, id est, auctoralis primus vocatur: cui subiungitur, qui plagis protus, id est, lateralis vel obliquus primus dicitur. Secundus tonus principalis autentus deuterus, id est, auctoralis secundus nominatur; cum quo incedit plagis deuterus, id est, lateralis secundus.

Tertius principalis autentus tritus, id est, auctoralis tertius, et cum eo plagis tritus, hoc est, lateralis tertius. Quartus principalis autentus tetrardus, cuius subiugalis est plagis tetrardus, id est, lateralis quartus. Secundum horum octo tonorum proprietates singulis suis modulationibus ad responsoria nostrates utuntur, suis item ad maiores antiphonas, quae scilicet in Introitu ad Missas canuntur, sive in fine celebrationis ad Communionem. Porro illos modos, per quos [214] psalmi ad antiphonas modulantur, in hoc opusculo habeo utcumque edicere, reliquis prioribus ob prolixitatem vitatis. Quos ad evidentiorem intellectum aut sonorum signis aut per sonorum chordas singulas subtus annotare curavi.

Assumatur itaque primi toni neuma regularis, quae ita se apud nos habet:

[GSI:214,1; text: Noanoeane] [ANOCOMB 01GF]

Sequitur modulatio psalmi, quae ascendit usque deuterum tetrachordi superioris in sex consistens sonis.

[GSI:214,2; text: S. T. Gloria et nunc et semper et in secula seculorum amen. Euge serve bone.] [ANOCOMB 01GF]

Tonus secundus subiugalis primi.

[GSI:214,3; text: Noeais] [ANOCOMB 01GF]

Sequitur modulatio psalmi, quae in tetrardum terminalem elevatur, et descendit in tetrardum gravium nixa sonis quinque.

[GSI:214,4; text: T. S. Gloria et nunc et semper et in secula seculorum amen. Manum.] [ANOCOMB 01GF]

Tonus tertius, id est, auctoralis secundus.

[GSI:214,5; text: Noeanoeane] [ANOCOMB 01GF]

Sequitur modulatio psalmi elevata in tetrardum superiorem in septem complexa sonis:

[GSI:214,6; text: T. S. Gloria et nunc et semper et in secula seculorum amen. Qui de terra est de terra loquitur.] [ANOCOMB 01GF]

[215] Sequitur tonus quartus, subiugalis tertii.

[GSI:215,1; text: Noeais] [ANOCOMB 02GF]

Sequitur modulatio psalmi erecta in deuterum superiorem:

[GSI:215,2; text: S. T. Gloria et nunc et semper et in secula seculorum amen. Omnes autem vos fratres estis.] [ANOCOMB 02GF]

Sequitur tonus quintus, id est, auctoralis tertius.

[GSI:215,3; text: Noeane] [ANOCOMB 02GF]

Sequitur modulatio psalmi, quae erigitur usque in tetrardum superiorem, sex conclusa sonis:

[GSI:215,4; text: S. T. Gloria et nunc et semper et in secula seculorum amen, Paganorum multitudo fugiens ad sepulcrum, Vox clamantis] [ANOCOMB 02GF]

Tonus sextus subiugalis quinti.

[GSI:215,5; text: Anne] [ANOCOMB 02GF]

Sequitur modulatio psalmi, sonis consistens quatuor.

[GSI:215,6; text: T. Gloria et nunc et semper et in secula seculorum amen. O Quam.] [ANOCOMB 02GF]

[216] Sequitur tonus septimus, id est, auctoralis quartus.

[GSI:216,1; text: Noeane] [ANOCOMB 03GF]

Sequitur modulatio psalmi elevata usque in deuterum excellentem.

[GSI:216,2; text: S. T. Gloria et nunc et semper et in secula seculorum amen. Ioseph fili David noli timere accipere. Sub throno] [ANOCOMB 03GF]

Sequitur tonus octavus, qui est subiugalis septimi.

[GSI:216,3] [ANOCOMB 03GF]

Sequitur modulatio psalmi pertingens ad quartum tetrachordi superioris.

[GSI:216,4; text: T. Gloria et nunc et semper et in secula seculorum amen. Per viscera misericordiae Dei nostri.] [ANOCOMB 03GF]

Hae sunt modulationes, quas ad antiphonas accipimus octo tonorum, qui ordinem acceperunt ab ordine sonorum sursum numeratorum. Quas tamen modulationes, ubi morosiori cantu est opus, utpote ad cantica Evangeliorum, cum ad hoc vacat, secundum quod superius expressum est, assumere solemus. Porro ad cursum canendum iisdem quidem, sed expeditioribus melodiis utimur; quas nihilominus in hac subiecta notatione significare curavi. Noane vero non sunt verba aliquid significantia, sed syllabae ad investigandam melodiam aptae.

[GSI:216,5; text: Primus tonus. Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. Secundus tonus. Beati qui scrutantur testimonia eius, in toto corde exquirunt eum.] [ANOCOMB 03GF]

[217] [GSI:217,1; text: Tertius tonus. Non enim qui operantur iniquitatem, in viis eius ambulaverunt. Quartus tonus. Tu mandasti, mandata tua custodiri nimis. Quintus tonus. Utinam dirigantur viae meae, ad custodiendas iustificationes tuas. Sextus tonus. Tunc non confundar, dum perspicio in omnia mandata tua. Septimus tonus. Confitebor tibi Domine in directione cordis, quod didici iudicia tua. Octavus tonus. Iustificationes tuas custodiam non me derelinquas usquequaque.] [ANOCOMB 04GF]

Extra has quoque ad plerosque de supradictis tonis et aliae psalmorum modulationes aptantur; utpote ad antiphonas istas: Benedicta tu in mulieribus: et Ex AEgypto vocavi filium meum, et reliquas his similes, quae secundo deputandae sunt tono, quae per duos diversos modos alternatim valent inter choros cantari, ut suo modo unus chorus suum versum pronuntiet, et alter alio modo respondeat.

[GSI:217,2; text: Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Benedictus Dominus Deus Israhel, quia visitavit et fecit redemtionem plebis suae. Et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui.] [ANOCOMB 04GF]

Item tono sexto hoc quoque modo psalmi ad antiphonas modulantur:

[GSI:217,3; text: Notum fecit Dominus alleluia. Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit Dominus. Salvabit sibi dexteram eius, et brachium sanctum] [ANOCOMB 04GF]

[218] [GSI:218,1; text: eius. Notum fecit Dominus salutare suum, ante conspectum gentium revevelavit iustitiam suam. Et reliqua] [ANOCOMB 05GF]

Sunt etiam propriae ad quasdam antiphonas modulationes suae, sicut in hac secundi toni antiphona:

[GSI:218,2; text: Anima mea exultabit in Domino delectabitur in salutario suo. Iudica Domine nocentes me expugna impugnantes me. Adprehende arma et scutum et exurge in adiutorium mihi. Effunde frameam et conclude adversus eos qui me persequuntur, dic animae meae, salus tua ego sum. Et caetera.] [ANOCOMB 05GF]

Item ad tonum novissimum:

[GSI:218,3; text: In templo Domini omnes dicent gloriam. Afferte Domino filii Dei afferte Domino filios arietum.] [ANOCOMB 05GF]

Similiter ad Antiphonas.

[GSI:218,4; text: Nos qui vivimus, benedicimus Dominum. Martyres Domini Dominum benedicite in aeternum.] [ANOCOMB 05GF]

Et alia huiusmodi, siqua sunt.

Praeterea pro diversitate antiphonarum, quae psalmis adiunguntur, per omnes pene octo tonorum melodias finis versuum variatur, quarum diversitatum in primo tono hae formae sunt.

[GSI:218,5; text: Primus tonus. Gloria. seculorum amen. Ecce nomen Domini.] [ANOCOMB 05GF]

[219] [GSI:219,1; text: Secundus, Seculorum amen. Euge serve bone. Tertius, Apertis thesauris suis. Quartus tonus. Sol et luna.] [ANOCOMB 06GF]

Similiter et medietates seu distinctiones in versibus pro diversa dispositione verborum diverse habent. Exempli causa.

[GSI:219,2; text: Primus modus. Eructavit cor meum verbum bonum, dico ego. Propterea benedixit te Deus in aeternum. Accingere. Myrrha et gutta et casia a vestimentis tuis a gradibus. Secundus modus, Lingua mea calamus scribae velociter. Speciem tuam et pulchritudinem tuam intende. Dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem. Propterea. Tertius modus. Speciosus forma prae filiis hominum diffusa. Sedes tua Deus in seculum seculi. Quartus modus. Propter veritatem et mansuetudinem et iustitiam et dedisti. Sagittae tuae acutae potentissimae populi. Quintus modus. Nam et testimonia tua meditatio mea est, et consilium, Sextus modus. Gloria. seculorum amen.] [ANOCOMB 06GF]

[220] [GSI:220; text: Primus modus. Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam. Desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum, et dulciora. Si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero, et emundabor. Et erunt, ut complaceant eloquia oris mei, et meditatio. Secundus modus. Coeli enarrant gloriam Dei et opera. Nam et servus tuus custodiet ea, in custodiendo. Fiant dies eius pauci, et episcopatum. Tertius modus. Magna est gloria eius in salutari tuo, gloriam. Invenietur manus tua omnibus inimicis tuis, dextera. Quartus modus. Non sunt loquelae neque sermones, quorum non audientur verba. Quoniam alieni insurgunt in me, et fortes quaesierunt animam meam, et non proposuerunt Deum. Quintus modus. Lex Domini irreprehensibilis convertens animas testimonium. Iustitiae Domini rectae laetificantes corda, praeceptum Domini. Sextus modus. Domine in virtute laetabitur rex, et super. Deus Deus meus respice in me.] [ANOCOMB 07GF]

[221] Sunt praeterea multa, quae conferri magis quam scribi oportet, quae scilicet in principiis vel distinctionibus et membris versuum pro accentuum aut euphoniae ratione observanda sunt. Accentuum dumtaxat, ut melo dorio canens dicat.

[GSI:221,1; text: Si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito. vel inferiore: Et propter hanc in altum regredere Domine iudica. vel ita potius: Diligam te Domine virtus mea, Dominus firmam. Item: Salvum me fac Domine, quoniam defecit sanctus, quoniam diminutae.] [ANOCOMB 08GF]

Quamvis superdoctus quisque supervacue admonetur.

Item pro euphoniae causa, ut ubi in distinguendo vocales coeunt, hiatus quantum valet vitetur. ut

[GSI:221,2; text: Ego autem sum vermis et non homo, opprobrium hominum. Exsurge Domine in ira tua, et exaltare. Exsurge Domine Deus meus in praecepto, quod mandasti et synagoga. Corripuit me iustus in misericordia, et increpavit me, oleum autem.] [ANOCOMB 08GF]

Pro euphonia quoque, sive colis:

[GSI:221,3; text: Et propter hanc in altum regredere, Domine iudica populos. Arcum suum tetendit et paravit eum, et in ipso paravit vasa mortis sagittas suas. Lacum aperuit et effodit eum, et indicit in foveam. Confitemini Domino secundum iustitiam eius, et psallam nomini Domini.] [ANOCOMB 08GF]

[222] Simiter in tertio, vel et in quarto, et in caeteris eadem attendatur. Tonus sextus imitatur primum, et secundum novissimus.

[GSI:222; text: Gloria seculorum amen. Tu Bethlehem terra Iuda. Seculorum amen. Quando natus est. Deus iudicium tuum Regi da, et iustitiam tuam filio regis. Suscipiant montes pacem populo tuo, et colles iustitiam. In sua iustitia iudicabit pauperes huius populi, et salvos faciet filios pauperum. Secundus modus. Et humiliavit calumniatorem, et permanebit cum sole et ante lunam, in seculum seculi. Et descendit sicut pluvia in vellus, et sicut stillicidia stillantia super terram. Et vivet et dabitur ei de auro Arabiae, et adorabunt de ipso semper, tota die benedicent. Benedictus Dominus Deus Israel, qui facit mirabilia solus magna, et benedictum nomen maiestatis eius in aeternum in seculum seculi. Hic accipiet benedictionem a Domino et misericordiam a Deo. Tertius modus. Coram illo procident aethyopes et inimici. Reges Tharsis et insulae munera] [ANOCOMB 09GF]

[223] [GSI:223; text: offerent reges Arabum. Parcet pauperi et inopi et animas pauperum. Quartus modus. Gloria seculorum amen. Innuebant patri eius. Seculorum amen. Vigilate animo. Hymnum dicite. Omnes autem vos fratres estis. Laudabo Deum meum. Primus modus. Dies diei eructat verbum, et nox nocti. Desiderium super aurum et lapidem pretiosum multum. Si mei non fuerint dominati tunc immaculatus ero, et emundabor. Secundus modus. Coeli enarrunt gloriam Dei, et opera manuum. Nam et servus tuus custodiet ea, in custodiendo illa. Tertius modus. Magna est gloria eius in salutari tuo, gloriam et magnum. Inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis, dextera tua. Quartus modus. Non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur. Hic accipiet] [ANOCOMB 10GF]

[224] [GSI:224; text: benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo. Quoniam alieni insurrexerunt adversum me, et fortes quaesierunt animam meam, et non proposuerunt. Quintus modus. Iustitiae Domini rectae laetificantes corda, praeceptum Domini. Sextus modus. Deus Deus meus respice me, quare me dereliquisti. Quintus tonus. Gloria. seculorum amen. Solvite templum hoc. Vox clamantis. Psalmus: Confitebor tibi Domine in toto corde meo, quoniam audisti verba oris mei. Adorabo ad templum sanctum tuum, et confitebor nomini tuo. Super misericordia tua et veritate tua, quoniam. In quacumque die invocavero te exaudi me, multiplicabis. Confitebor tibi Domine omnes reges terrae, quoniam. Quoniam magna est gloria Domini, quoniam. Si ambulabis in medio tribulationis vivificabis me, et super iram inimicorum meorum extendes manum tuam, et salvum me fecit. Domine retribue pro me, Domine misericordia tua in seculum, et opera manuum. Dominus regnavit,] [ANOCOMB 11GF]

[225] [GSI:225; text: exultet terra, laetentur. Nubes et caligo in circuitu eius iustitiam et iudicium. Ignis ante ipsum praecedet, et inflammavit. Illuxerunt fulgura eius orbi terrae, vidit. Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini, a facie. Annuntiaverunt coeli iustitiam eius, et viderunt omnes. Confundantur omnes, qui adorant sculptilia, et qui gloriantur. Adorate eum omnes angeli eius, audivit. Quo-Quoniam tu es Deus altissimus super omnem terram, nimis. Qui diligitis Dominum, odite malum, custodit Dominus. Lux orta est iusto, et rectis corde laetitia, laetamini. De tono septimo. Gloria seculorum amen. Orabat Iudas. Orante sancta Lucia. Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae. Et erexit cornu salutis nobis, in domo David pueri sui. Sicut locutus est per os sanctorum. Venite post me. De tono octavo. Omnes gentes per gryum. Hodie scietis. Seculorum amen. Propitius esto peccatis nostris.] [ANOCOMB 12GF]

[226] Haec itaque propter tardiores fratres exempli causa congesta sunt, abundantiore fortasse copia, quam decuerit. Non frustra tamen, si quis haec curat, nec supervacuae diligentiae obiurgat. Hoc vero admonendum, quia quaedam non eiusdem toni antiphonae indiscretam initiorum similitudinem habent, ut in sequentiis, cui melo quaeque aptanda sit, videatur; et maxime cuiusque cantus attendatur finis, in quo cuiusque toni proprietas evidentius claret, verbi causa.

[GSI:226,1; text: A bimatu et infra occidit multos pueros Herodes propter Dominum. Ambulabunt mecum in albis, quoniam digni sunt, et non delebo nomina eorum de libro vitae.] [ANOCOMB 13GF]

Hae quidem antiphonae simili principio ordiuntur, sed mox in processu discrepant, et una secundi, altera quarti toni melo deputanda apparet. Similiter in multis. Sunt etiam, ad quas canendi sunt psalmi iuxta principalis melodiam, cum subiugalis habeant finem: aut iuxta subiugalem modulentur, et in principalem desinant. Sunt, qui non in finalem sonum terminantur, sed in graviorem, qui sub se est. Repetit autem neuma finalis illum, in quo legitime cantus consistit, et finit, ut:

[GSI:226,2; text: Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum his, qui secundum propositum vocati sunt sancti.] [ANOCOMB 13GF]

Sunt quaedam notae, ad quas psalmi proprio modo non aptantur, quae conferendo magis insinuari possunt. De caetero ante omnia sollicitius observandum, ut aequalitate diligenti cantilena promatur; qua utique si careat, praecipuo suo privatur iure, et legitima perfectione fraudatur. Sine hac quippe chorus concentu confunditur dissono, nec cum aliis concorditer quilibet cantare potest, nec solus docte. AEquitate plane pulchritudinem omnem nec minus quae auditu, quam quae visu percipitur, Deus auctor constare instituit, quia in mensura et pondere, in numero cuncta disposuit.

Inaequalitas ergo cantionis cantica sacra non vitiet, non per momenta neuma quaelibet aut sonus indecenter protendatur aut contrahatur, non per incuriam in uno cantu, verbi gratia, responsorii vel caeterorum, segnius quam prius protrahi incipiatur. Item brevia quaeque impeditiosiora non sint, quam conveniat [227] brevibus. Verum omnia longa aequaliter longa, brevium sit par brevitas, exceptis distinctionibus, quae simili cautela in cantu observandae sunt. Omnia, quae diu, ad ea, quae non diu, legitimis inter se morulis numerose concurrant, et cantus quilibet totus eodem celeritatis tenore a fine usque ad finem peragatur. Hac tamen ratione servata, dum in cantu qui raptim canitur, circa finem, aut aliquando circa initium longiori mora melos protendendum est, aut cantus, qui morose canitur, modis celerioribus finiendus; ut pro modo brevitatis prolixitas prolongetur, et secundum moras longitudinis momenta formentur brevia, ut nec maiore, nec minore, sed semper unum alterum duplo superet: dum canente quolibet respondetur ab alio unum morosius, servent utrique modum, nec unus altero impeditiosius aut celerius canat. Hac pariter diligentia custodita, ut voces in unum amborum coeant, nec qui succinit, humilius vel celsius respondeat, quam ille, qui praecinit, sed quantum fieri valet, haec dissonantia caveatur. Sive eiusdem sint modi voces ambae, seu alia pro convenientia aut necessitate mutanda, sint tamen, prout servari potest, ambae aequisonae. Modum autem eumdem vocis dico, donec in alteram transeat, et in novam mutetur.

Praeterea quemadmodum psalmi, vel alia quaelibet melodia ad rationem causae vel temporis, pro paucitate vero seu multitudine cantorum celsius vel humilius canendi sunt; nec enim indifferenti altitudinis modo cantum cuiusque temporis modulari oportet, verbi gratia, matutina laetitia elatiore canore celebranda, quam nocturna synaxis; ac nocturna quidem vigilanter, sed temperate. Psalmi, qui continuatim cum suis antiphonis dicuntur ad vesperam dumtaxat quinque aut quatuor, ad nocturnas sex vel tres, illi etiam, qui ad matutinas deputati sunt, aut aequali elatione omnes imponendi, aut certe a primo ad extremum melodia gradatim debet et moderate in altum excrescere. Cantica quoque Evangelii altius et morosius caeteris, sicut inquam psalmis dicendis in efferendo et in submittendo ratio dictat modum, ita nihilominus quam producte vel correpte dici oportet. Verum sive morosius, sive celerius dicantur, hoc attendi semper debet, ut honestis et plenis neumis congruo celeritatis pronuntientur modo, ut nec nimiae productionis taedeat, nec eos irreverenti festinantia os ignobiliter canens ebulliat.

In pronuntiatione psalmorum cum antiphonis semper principia versuum protendantur, una scilicet longa syllaba, longa autem pro modo correptionis, quatenus chorus omnis pariter capere initia versuum posnt, et concorditer perducere. Similiter versuum finis una vel duabus productis eadem longitudine syllabis, ut nec praeripiatur versus sequens praecedente nondum terminato, nec rursus intercapedo maior sit inter versum et versum, quam finalium syllabarum legitima longitudo.

[228] Repetitio antiphonarum, quae in fine versuum inter cantandum fit, eadem qua psalmus celeritate percurrat: porro finito psalmo legitima productione producatur duplo dumtaxat longius: excepto dum cantica evangelica sic morose psalluntur, ut non longiori, sed eadem morositate, antiphonam subsequi oporteat.

Haec qualiacumque de psalmorum melodiis et aequitate canendi, prout potui, de diversis collecta descripsi, non praeiudicans illis, qui easdem modulationes licet aliter, non minus tamen bene, et fortasse melius habent. Quae canendi aequitas rhythmus graece, latine dicitur numerus: quod certe omne melos more metri diligenter mensurandum sit. Hanc magistri scholarum studiose inculcare discentibus debent, et ab initio infantes eadem aequalitatis sive numerositatis disciplina informare, inter cantandum aliqua pedum manuumve, vel qualibet alia percussione numerum instruere; ut a primaevo usu aequalium et inaequalium distantia calle eos (fortasse pateat, eos) laudis Dei disciplinam nosse, et cum supplici devotione scienter Deo obsequi.

[229] [GSI:229; text: I. II. III. IV. V. VI. VII. VIII. Noanoeane, Noeagi, Noeanoeane, Noeagi, Noeane, Noeagi, Noeaaaeane., Noeagi] [ANOCOMB 14GF]

Mira vides lector iunioris verba Catonis.

Has cole virtutes, salva sit alma fides.