Summa musicae artis
Source: Albert Seay, "Guglielmo Roffredi's Summa musicae artis," Musica disciplina 24 (1970): 69-77, 71–77.
Reproduced by permission of the American Institute of Musicology.
Electronic version prepared by Stephen E. Hayes E, Peter M. Lefferts, Andreas Giger C, and Thomas J. Mathiesen A for the Thesaurus Musicarum Latinarum, 1996.
Actions |
---|
[71] Incipit summa musicae artis.
[Proemium]
Musica est motus vocum, id est, per arsyn et thesyn. Est etiam veraciter canendi scientia et facilis ad perfectionem canendi via. Tria autem sunt genera musicae, mundanum, humanum, etiam instrumentale. Mundanum quidem est quod ex caeli volubilitate et spherae superioris collisione conficitur; haec harmonia nuncupatur. Humanum est quod ex hominis capite canori voce profertur. Tertium quod in instrumentis est constitutum, ut in cymbalis, organis, lyra et monochordo, et a Pythagora magistro philosopho per instrumenta et exercitia repertum. Et haec tria uniformiter divisa quodammodo sunt providentia copulata divina. Harmonia siquidem ex septem vocibus et octava eadem totidemque constat consonantiis, quae et in instrumentis et in humana sunt voce consimiles. Sed antequam ad consonantias veniamus, de divisionibus monochordi et vocum dispositionibus quae sunt huius artis prima fundamenta, Domino adiuvante, proposuisse tractemus.
[I. De divisionibus in monochordo.]
Divisio itaque in monochordo quattuor modis fit; prima quidem divisio secundum arithmeticam sexquioctava dicitur, secunda sexquitertia nominatur, tertia sexquialtera nuncupatur, quarta vero dupla [72] appellatur. Secundum quas divisiones litterae in monochordo constituuntur, et praeter quas quattuor nulla reperitur monochordi divisio. Divisio ergo sexquioctava, id est, tota octava, [est] cum maior numerus continet in se minorem et eius octavam partem, ut sunt novem ad octo, octo enim in novem sunt et octava eius pars, ex quo nascitur symphonia quae dicitur tonus. Sexquitertia vero est cum maior numerus minorem continet in se et eius tertiam partem, ut quattuor ad tria, in quattuor etenim tres sunt et eius tertia pars, et ex hac fit diatesseron. Sexquialtera autem est quotiens maior in se minorem habet et eius alteram partem, ut tria ad duo, in tribus etenim duos et eius altera pars et ex hac diapente. Sed dupla divisio est quotiens aliquis numerus in duas aequales dividitur partes, ut duo vel quattuor, et ex ista diapason. Et hae quidem divisiones apud musicos sic appellantur, prima epogdorica, secunda diatesseron, tertia diapente, quarta diapason. Secundum has ergo divisiones voces in monochordo inveniuntur, ut in suis litterae diversis consimilibusque figuris conformantur.
Prima divisio est sexquioctava per quam tota monochordi superficies dividitur, id est, per novem, et in capite primae nonae partis scribitur A et haec, quia primum novenaria divisione constat inventa; prima vox nuncupatur ab eadem prima ad finem monochordi. Itidem per novem passus superficies ipsa dividitur et in termino primae nonae partis secunda ponitur B. Et haec est epogdorica, id est, novenaria, quia per ea possunt omnes toni reperiri. Post haec monochordi spatium per sexquitertia quae vocatur diatesseron, id est, per quattuor et in termino primae quartae partis ponitur C. Deinde si a C novenaria divisione volueris, invenire D non erit difficile. Sed, ut omnes divisiones ostendamus, eas paulatim patefaciamus. Ab A sexquitertia divisione quarta litteram D facillime poteris invenire, a B quarta E. Sic omnis littera quarta signat, prout [C] F. Sexquialtera quoque divisio, id est, per tres passus, fit et in termino primae partis reperitur D. Sic quoque unaquaeque littera quintam reperit, prout B F. Dupla vero divisio, id est, diapason, per [73] duplum fiat, quando monochordus per duos dividitur passus et in termino primae partis reperitur G. Per hanc divisionem ab A gravi a invenitur acutum. Haec est octava et sic omnis vox octavam signat litteram; ab F vero sexquitertia divisio b rotundum constituit. His ergo quattuor divisionibus omnes repertae litterae in monochordo scribuntur, hoc modo:
[MD24:73; text: Graves, A, B, C, D, E, F, G. Acutae, a, b, [sqb], c, d, e, f, g. Excellentes, aa, [sqb][sqb], cc, dd, [Gamma] ut, A re, B mi, C fa ut, D sol re, E la mi, F fa ut, G sol re ut, a la mi re, b mellis fa, [sqb] quadratum, c sol fa ut, d la sol re, e la mi, f fa, g sol ut, aa la re, [sqb][sqb] mi, cc fa, dd sol] [ROFFSUM 01GF]
[Quarum] quaedam, id est, septem, graves dicuntur, secundae vero acutae, superiores quattuor excellentes. Primus autem sonus nulla divisione inventus absque nomine transire non potuit, sed sortitur nuncupationem a sequenti littera G quae est octava sibi, et ne eadem G bis habeatur, inter graves [Gamma] Graecum scribitur.
Et licet tot litterae scribuntur, haedem tamen sunt superiores quam excellentes et graves. Semper enim octava littera est quodammodo consimile et in sonitu ad octavam consonans. Septem enim sunt discrimina vocum, octava autem vox est eadem. In quibus octo, scilicet, vocibus tota artis musicae versatur scientia, et ex arsy et thesy, id est, elevatione et depositione, conficitur.
[II. De symphoniis.]
Musica autem ex sex symphoniis constat, id est, semitonio, tono, semiditono, ditono, diatesseron, diapente. Et est symphonia quidam apta vocum copulatio, cum vox voci apte coniungitur. Symphonia quidam apta vocum copulatio, cum vox voci apte coniungitur. Symphonia [74] quae dicitur semitonium est non plenus tonus, ut a B ad C, E ad F, cuius altera pars diesis nuncupatur. Et est tonus quae ex duabus iunctis vocibus constat, ut [Gamma] ad A, A ad B. Semiditonus autem est quae ex tono et semitonio conficitur, ut D ad F, E ad G. Ditonus est quid quae ex duabus vocibus constat, cum vox voci coniungitur, ut [Gamma] ad B, C ad E. Diatesseron est quae constat ex duobus tonis et semitonio, cum vox voci copulatur, ut C ad F, D ad G. Sed diapente est cum vox voci coniungitur, ut C ad G, D ad a, et haec est constans tribus tonis et semitonio. Interpretatur aut diapente de quinque, sicut diatesseron de quattuor, quia tot in se continet voces. Septima vero symphonia, id est, diapason, de omnibus interpretatur, vel quod omnes praedictas in se continet symphonias, vel quod in ea omnes inveniuntur voces. Et haec quidem constat ex quinque tonis et semitoniis duobus, ut ab A gravi ad a acutum.
[III.] Quarum quaedam habent species, quaedam speciebus carent.
Species autem in musica consonantium, id est, symphoniarum, varietates esse diximus. Semitonium, tonus, ditonus speciebus carent quia nullo modo variantur. Semiditonus duas habet species, una ex tono et semitonio, ut ab A ad C, altera vero est per contrarium semitonium habens inferius, tonum vero superius. Diatesseron tres habet species; prima est ex tono et semitonio et tono, ut ab A ad D; secunda constat ex semitonio et duobus tonis, ut ab B ad E; tertia constat ex duobus tonis et semitonio, ut a C ad F. Diapente vero quattuor habet species; prima constat ex tono et semitonio et tonis duobus, ut ab A ad E; secunda constat ex duobus tonis et semitonio et tono, ut a C ad G; tertia constat [ex semitonio et tribus tonis], ut ab E ad [sqb] quadratum; quarta vero constat ex tribus tonis et semitonio, ut ab F ad c acutum. Sed diapason, id est, symphonia maior, septem habet species; prima est quae constat ex tono et semitonio et duobus tonis [et iterum semitonio et duobus tonis], ut ab A ad a acutum; secunda a B usque ad [sqb] quadratum, et sic cetera per ordinem. In quarum unaquaeque ceterae et symphoniae et symphoniarum fere species inveniuntur.
[IV. De constitutionibus]
His ita praelibatis, ad constitutionum formulas compendiose transeamus quas in modulando modulos, in neumando vero formulas nuncupamus. Sunt igitur constitutiones quattuor et praeter quas nulla poterit in cantibus huius artis lege constitutio inveniri. Prima quidem constitutio simplex est, secunda duplex, tertia quadruplex, quarta octuplex. Constitutiones enim diximus in pagina neumarum formulas et [75] in cantu vocum modulationes. In prima vero constitutione duae reperiuntur symphoniae, id est, tonus et semitonium; in secunda, duae, id est, [di]tonus et semiditonus; in tertia vero diatesseron; in quarta diapente sive per arsyn sive per thesyn fiant et per quas musicae syllabae sexaginta variantur modis, ut hae figurae demonstrant:
[MD24:75] [ROFFSUM 01GF]
[V. De motu vocum]
Etenim per arsyn et thesyn motus vocum sex modis, id est, sex consonantiis, fieri dicimus, quorum, id est, arsys et thesys, gemino motu omnis neuma praeter [repercussas] aut simplices conformatur. Deinde arsys et thesys tum sibimet iunguntur, ut arsys arsy, thesys thesy, cum altera alteri, ut arsys thesy, thesys arsy. Ipsa quorum coniunctio partim ex similibus, partim fit ex dissimilibus. Dissimilitudo enim erit si ex praedictis motibus ab alio partes vel pauciores habeant voces, sive magis coniunctas sive magis disiunctas. Dissimiliter autem vel similiter facta coniunctione motus motui, tum erit praepositus, id est, in superioribus positus, tum suppositus, id est, in inferioribus positus, tum appositus, id est, cum in eadem voce unius erit finis alteriusque principium, tum intrapositus, id est, cum unus motus intra alium ponitur, et minus est gravis et minus acutus, tum mixtus, id est, praepositus, parum suppositus aut intrapositus aut appositus. Quae omnia siquis sensat fuerit et in cantibus studiosus non ignorabit. Rursus quod hae neumarum positiones secundum modorum varias quantitates dirimi poterunt. Sed distinctiones aliquando variabuntur.
[VI. De finalibus]
Modus autem quattuor esse natura ipsa monstrante didicimus, qui in quattuor finalibus terminantur vocibus sicque sunt ab invicem naturali diversitate dispositi, ut alter alteri numquam locum in sua sede concedat. Finales itaque voces quattuor sunt, id est, D, E, F, G, in quibus in quattuor terminant modi. Quorum primus Graece protus nominatur, secundus deuterus appellatur, tertius tritus nuncupatur, quartus tetrardus vocitatur. Horum autem unusquisque collaterale et inferiore in suo fine continet. Ex superioribus ergo quattuor totidem sunt instituti plagales, necessario autem etiam in acutis a [sqb] c plagis proti, deuteri, triti finiri non denegantur. Octo ergo sunt modi, ut octo partes corporis totidemque formae beatitudinis, octo modis quibus Domino plaudet ecclesia.
[76] [VII. De cantibus]
Per hos ergo modos tres componuntur cantus, id est, autenticus, plagalis et mixtus. Autentici autem omnes unum tonum sub finali voce possident; ascendunt autem usque ad diapason. Duae quoque voces et ex necessitate tertia non denegatur. Sicque autenticorum cantuum ascensus et descensus a finali voce comprobatur. Plagales vero cantus ad quintas quoque remittuntur et intenduntur et ipsis quoque supra diapente una vox ex necessitate conceditur. Mixtus vero cantus est qui autenticam elevationem et depositionem videtur habere plagalem. Alius autem e converso plagalem habens elevationem et autenticam depositionem, sic tamen ut in autentici finali voce concordet atque in eodem finem obtineat. Si igitur huic finales autentici neumas magis competere videris, autenticam illi differentiam ex tonario non denegabis. Si vero magis illi plagales finales neumae competere cognoveris, eum plagali differentia praenotabis. Omnes autem cantus qui dicuntur versus eius sunt modi, cuius et ipsi sunt praecedentes quibus relativi dicuntur in quibus reciprocum finem habent et finales neumas possident. Non solum cantus nocturnis cantibus nocturne differre concedantur, diurnis vero diurne rationabiliter impendantur et canticum compositiones verborum unitentur actiones, sive cantus sint metrici sive a lege metri soluti. Et prosaicum quidem cantum a beato Gregorio laxe compositum dicimus; metricum vero ab Ambrosio quasi metrice compositum nuncupamus, in cuius compositione velut quaedam metri dulcedine harmoniae constat modulata suavitas.
Principia vero autenticorum cantuum in finalibus vocibus auctoritate fieri comprobantur, sed et sub finalibus in suis vocibus et supra finales usque in diapente et infra. Deutero tamen in sexta saepe adhibentur exordia. Plagalium autem initia ad usque quartas protelantur, sed et sub finalibus itidem per quartas fieri possunt. Plagalis vero tetrardi principia in quinta saepe inveniuntur remissiva, aut antiphona Sapientia et Dum medium et Nos qui vivimus. Distinctionum quoque fines, id est, mores respirationum, magis autentice in finalibus quae in ceteris fiunt vocibus. In aliis quoque saepissime fient, ita tamen ut earum fines atque principia [77] per aliquam symphoniarum finali voce respondeant. Ut quemadmodum in prosa tres distinctiones fiunt congruae, sic in cantu secundum legem harmoniae compositae esse videantur. Inveniuntur tamen quidam cantus extra hanc legem distinctionum fines et principia mittere usque ad octavam, ut Bethleem, Ecce Agnus Dei.
[VIII. De notatione]
His igitur bene consideratis obnixeque intellectis quod dixi cantuum musicus memoria praemonstrante cognoverit, Domino favente, cantabit et antiphonarum qualiter fiat non ignorabit. Semitonia in litteris monochordi quinque esse signavimus, in quorum locis rubei et crocei ponuntur colores. Croceus scitur in C gravi et acuto et excellenti locatur, rubeus vero in F gravi et acuto disponitur. Metam quorum ideo ponimus, ut sequentis neumae locum designemus et neumas quae sentendae sunt posteriori spatio coartemus. Quia vero de cantibus pro capto ingenioli nostri compendiose tractavimus, cupererit ut diaphoniae praecepta breviter explicemus.
[IX. De diaphonia]
Diaphonia est vocum apta disiunctio, cum disiunctae voces et concorditer dissonant, et dissonanter concordant. Qua quidem sic utuntur, ut canenti semper vox quarta succedat ad quam diapente non admittimus. Tonum vero et ditonum et semitonium cum diatesseron recipimus, raro autem semiditonum. Sed ditonus in his infimatum, diatesseron autem obtinet principatum. His itaque quattuor cordis cantum diaphonia subsequitur. Subsecutor itaque a finali voce vel ab ea quae proxime suberit, in quibus fines distinctionum evenerint, numquam descendere debet nisi cum inferiores illo canto voces admiserit. Congrue tamen et per diatesseron organum deponi licet, relicta autem gravitate et iterum non separata ad locum pristinum ascendat. Occursus autem ille vix per diatesseron factus, per tonum multo melius, per ditonum raro fit. Quantumcumque vero cantor ascendat organum per diatesseron subsequendo et per ditonum raro. Per tonum occursum faciendo praecantori conveniat et creatori laudae diaphonia concinat.
Explicit.