Actions |
---|
[f.8v] Incipiunt metra cum quibus cantus musicalis decernitur et moderatur
DIcitur esse modus in cantu regula quedam
Qua cantus regitur decernitur ac moderatur
Hic ostendit quis tonus sit autentus
Octo vero modi sunt quorum quilibet impar
Dicitur autentus a grecis suntque reperti
Primus tercius Inde quintus septimus hij sunt
Hic ostendit qui toni sunt plagales et ubi finiuntur
Postea tunc sequitur qui par vero quilibet horum
Collateralis erit sicut finit ipse secundus
Quartus cum sexto quibus octauus sociatur
Impar quisque parem sibi postulat associari
Qui secum possit in eodem fine morari
Hic ait de notis in quibus omnis toni finiuntur
Voces finales illorum finit re mi fa sol
Hic determinat de litteris finalibus
Sedes finales horum D vel e simul f g
Hic narrat qualiter duo et duo habent vnum finem
Primus finitur In d pariterque secundus
Tercius et quartus e sumpserunt sibi finem
Quintus in f finit sextusque sibi sociabit
Septimus in g cadit octauus Iungitur illi
Hic narrat de quarto tono qui sepius alibi finitur
Quarti vero modi finis quinque repertus
Est in alamire cui donat regula nomen
Quia per b mollem finire videtur ibidem
Sic sexti finis csolfaut est aliquando
Hic docet de autentis quantum possunt ascendere et descendere
Nature talis autenticus esse probatur
[f.9r] Vt queat a fine pretendi vocibus octo
Huicque licencia dat vocem contingere nonam
Vndecimamque licet aliquando contingere vocem
Voceque sub fine tantum supponitur vna
Hic docet de plagalibus quantum possunt descendere et ascendere
Est quoque natura data collateralibus vt hec
Ad quintam vocem possunt a fine leuari
Hijsque licencia dat vocem contingere sextam
Octauamque licet aliquando tangere vocem
Cum sub fine queant vocem contingere quintam
Hic docet de officiis Gradualis alleluia Responsorijs et tractibus et cetera
Sic bis sex voces retinent nam sepe videmus
Offertoria cum gradualibus Officijsque
Alleluiaque vel anthyphonos responsaque quedam
Et tractus voces cantari per duodenas
Et sic quemque licet duodenis vocibus vti
Hic vniuersaliter de omnibus loquitur cantibus
Tot vero voces cantus non postulat omnis
Multociens etenim cantus quidam reperitur
Quod non dum per tot voces pretenditur vt per
Ascensum possit autenticus esse hec idem
Tantum descendit vt sic iam collateralis
Propter descensum de quo fit quescio Cuius
Debeat esse modi qui soluitur hac racione
Sicut transire metas aliquas prohibetur
Cantus quilibet et aliquas sic adire iubetur
Quilibet autentus ascendere namque tenetur
Trans finem quintam plagalis vero secundam
[f.9v] De natura et proprietate autentorum et plagalium
Pretendi semper autentus optat in altum
Raroque descendit e contra collateralis
Sepius yma tenens raro se tollit in altum
Hic docet iudicare an sit autenti vel plagalis
Hinc quoque de facili sciri poterit cito Cuius
Debeat esse modi si tante respiciatur
An magis alta petat cantus quoque tendit ad yma
Nam magis alta tenens autenticus esse probatur
Sepius yma tenens est collateralis habendus
Proprietates diuersorum cantuum
Rursus multociens alium cantum reperimus
Qui primo sicut autenticus optinet alta
Postea descendit ut collateralis in yma
Vel vice conuersa post yma de huic petit alta
De quo si querit quis Cuius Iure modi sit
Sic respondetur quod cantus quilibet eius
Esse modi possit In quo finire videtur
Nam punctus preuiens extremum sic situetur
Alcior extremo merito tunc esse meretur
Autentus talis E contra collateralis
Aut eius de quo plus accipit esse probetur
Precipue cantus hijs versibus examinetur
Hic docet qualiter psalmi incipientur super anthyphonos et qualibet secundum suam proprietatem
Primus cum sexto fa sol la semper habeto
Tercius octauus vt re fa sicque secundus
La sol la quartus vt mi sol dat tibi quintus
Septimus est mi fa sol sic omnis esse recordor
Hic docet qualiter psalmorum versus mediabuntur
[f.10r] Septimus et sextus dant fa mi re mi quoque primus
Quintus et octauus fa sol fa sicque secundus
Sol fa mi fa ternus re ut re mi re que quaternus
Finis.