Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[412] Consequenter ponuntur quaestiones pertinentes ad accidentia in particulari; et fuerunt duae circa idem: prima fuit, utrum harmoniae musicales sint excitativae passionum <fol. 79va P>, puta raptus vel aliarum huiusmodi; secunda fuit, utrum faciant ad mores.

<Quaestio 16: Utrum harmoniae musicales sint excitativae passionum>

Ad primam argumentum fuit, quod non, quoniam sicut audibilia consistunt in quadam harmonia sonorum, ita sensibilia aliorum sensuum, puta visibilia et odorabilia, sed harmonia in aliis sensibilibus passiones non excitat, sicut in visibilibus et odorabilibus, igitur nec in audibilibus.

Praeterea specialius: illud, quod est causa motus spiritus ad exteriora, non est causa raptus, quia raptus fit per motum eorum ad interiora, sed harmonia musica est causa motus spiritus ad exteriora, quia movendo calefacit et calor diffundit spiritus ad exteriora, ergo et caetera.

In contrarium est Philosophus octavo Politicae et Boethius in prooemio primi <fol. 169rb V> Musicae.

Ad istam quaestionem dicendum est, quod manifestum est harmonias et modos musicos excitare passiones, et diversos diversas. Aliquae enim excitant ad delectationem, aliquae vero ad tristitiam. Lascivus quippe animus lascivioribus delectatur modis vel saepe eosdem audiens emollitur aut frangitur. Rursus asperior mens vel incitatioribus gaudet vel incitatioribus asperatur, sicut dicit Boethius in prooemio Musicae. Aliquae vero ad iracundiam excitant, aliquae vero remittunt ipsam, secundum quod idem Boethius recitat eodem primo, quod Pythagoras iuvenem sub phrygii modi sono incitatum ad iram et volentem comburere impudicae mulieris domum, nolentem desistere monitionibus amicorum, ad statum mentis pacatissimae revocasse per mutationem modi phrygii in spondeum, qui tardior et gravior est, sed huius causa non aeque in anima est.

Et ideo ad huius declarationem accipiendum est primo, quid est harmonia seu consonantia musica et in quibus consistit, deinde autem, quid est passio et circa quae. Et ex his poterit apparere aliqualiter ratio praedictorum.

[413] De primo dicendum est, quod harmonia seu consonantia musica non est sine sono. Musica enim per se considerat numerum in sonis. Sonus autem sine percussione et pulsu esse non potest. Hic autem motus quidam sunt locales. Unde, si omnia quiescerent, sonus omnino non esset, propter quod sonus materialiter definitur, quod est percussio continua usque ad auditam. Motuum autem alii sunt tardiores, alii vero velociores, eorundem etiam quidam sunt rariores, quidam spissiores. Rarior vero aut tardior si fuerit motus, sonum efficit gravere, si autem celer fuerit aut spissus, acutum. Propter quod, si eadem corda intendatur amplius, acutiorem sonum reddit, si vero remittatur, graviorem. Quanto enim tensior fuerit, velociorem pulsum reddit celeriusque revertitur et frequentius aerem percutit, quanto vero laxior, tardiores reddit pulsus, et propter in <fol. 102vb B> becillitatem percussionis non diutius tremit. Quoniam igitur voces acutae a spissioribus et velocioribus causantur motibus, graves vero a tardioribus et raris, manifestum est, <eas> quadam additione <fol. 85ra P1> motuum ex gravitate in acumen intendi, subtractione vero eorundem <fol. 79vb P> laxari ex acumine in gravitatem. In quibus autem pluralitas differentiam facit, <ea> necesse est in quadam numerositate consistere. Omnis vero paucitas ad pluralitatem <fol. 195rb T> sic se babet ut numerus ad numerum comparatus. Eorum vero, quae secundum numerum conferuntur, quaedam sunt aequalia, quaedam autem inaequalia, et ideo sonorum quidam aequales, quidam autem inaequales. Et in his, qui simpliciter sunt aequales, non est proprie consonantia vel harmonia musica proprie, sed aliquid perfectius et sicut mensura omnium consonantiarum vel harmoniarum musicalium. Et propter hoc harmonia vel consonantia musica est diversorum sonorum inter se secundum acutum et grave in unum redacta concordia. Et in hoc apparet primum.

De secundo vero dicendum est, quod secundum Johannem Damascenum secundo libro vicesimo secundo capitulo [quod] passio, quamvis dicatur multipliciter, prout tamen hic sumitur, est motus partis animae sensibilis in imaginatione boni vel mali. Et secundum Eustratium super secundum Ethicae passio animae est motus partis appetitivae sub phantasia boni vel mali

[414] Dicitur autem esse motus non, qui est actus imperfecti, ut in potentia ad ulteriorem perfectionem, quia huiusmodi motus non est in parte animae appetitiva vel sensitiva, sicut probatum est septimo Physicae, sed secundum quod est actus perfecti vel perfectio de potentia ad actum, quae est mutatio indivisibilis. Mutationes autem indivisibiles sunt fines motuum. Et ideo passio animae ordine naturae sequitur alterationem in qualitatibus primis activis et passivis, secundum quas primo alterantur, quaecumque alterantur secundum Philosophum, ubi prius.

Istae autem qualitates non sunt simplices in animali, sed permixtae ex extremis <fol. 169va V> secundum aliquam proportionem numerabilem, puta calidum animalis non est simpliciter calidum sed remissum per frigidum, sic nec humidum eius est humidum purum, sed permixtum cum sicco secundum aliquam proportionem. Similiter se habet et in aliis, propter quod definiuntur huiusmodi passiones materialiter per huiusmodi qualitates. Unde dicimus, quod ira est accensus sanguinis vel spiritus circa cor, timor autem remissio eorundem, delectatio vero diffusio spirituum et caloris, tristitia vero contractio eorundem. Passiones etiam <sunt> huiusmodi actus, qui sunt partis animae appetitivae, quae in actu suo sequitur ordine naturae apprehensionem boni sub ratione convenientis vel disconvenientis. Et ideo ponitur in definitione praedicta 'sub phantasia boni vel mali'. Ex his apparet, secundum quid scilicet est passio animae et circa quid.

Ex dictis potest apparere duplex ratio, propter quam consonantiae vel musicae harmoniae causant vel excitant passiones, quarum prima sumitur ex parte motus in qualitatibus sensibilibus praecedentis ordine naturae [415] operationem animae per se, secunda vero ex parte ipsius operationis eiusdem per se.

Prima vero est quia: omne, quod agit, per aliquam formam primo in agendo assimilat sibi passum. Passum enim in principio contrarium est, in fine simile; in medio autem compositum est ex simili et contrario secundum Commentatorem super secundum De anima. Harmoniae autem seu consonantiae musicae ratione soni harmonici <fol. 80ra P> agunt et per motum <fol. 85rb P1> localem, ut dictum est prius, et per alterationem secundum primas qualitates spirituum, qui sunt organum primum auditus et universaliter omnium virtutum sensitivarum et motivarum. Igitur assimilant eos sibi alteratos ipsos secundum qualitates primas harmonicas harmonia sibi simili. Cum igitur passiones sequantur per se dispositiones aliquas primarum qualitatum commixtas secundum aliquam proportionem numeralem, ut probatum est prius, si aliqua harmonia musica sit in eadem proportione vel propinqua et agat in spiritus secundum quod huiusmodi <fol. 195va T>, eos assimilabit sibi, et per consequens causabit vel excitabit passionem existentem in simili proportione, secundum quod nos videmus ad sensum, quod harmoniae secundi et octavi toni excitant ad compassionem vel misericordiam; unde tractus et cantus mortuorum in ecclesia ut in pluribus sunt illorum tonorum ad excitandum fideles ad compassionem.

Secunda, quae sumitur ex parte operationis appetitivae per se, est: quoniam omnis operatio partis animae appetitivae, quae fit secundum inclinationem naturalem, delectabilis est secundum intentionem Philosophi secundo Rhetoricae. Septimo etiam Ethicae dicit, quod delectatio est [416] operatio connaturalis habitus non impedita. Sed operatio ipsius, quae fit ab harmonia simili ei, in qua consistit passio aliqua eius, puta ira vel timor, fit secundum inclinationem eius naturalem, ut in tali passione consistit vel bene dispositus est ad eam, igitur sibi est delectabilis, sed delectatio <fol. 103ra B> secundum aliquam operationem adauget operationem illam et corrumpit contrariam, sicut dicit Philosophus decimo Ethicae, igitur harmonia musica factiva huiusmodi delectationis inducit et auget passionem, quae in simili proportione consistit, et corrumpit contrariam ab ipsa purgando, propter quod dicit Philosophus octavo Politicae quasdam esse purgativas. Quae enim generativa est unius, corruptiva est contrariae.

Et sic apparet solutio ad quaestionem. Et concedatur ratio, quae est ad partem concessam.

Ad eas, quae sunt in oppositum:

Ad primam dicendum est: cum dicitur, quod sicut sonus consistit in aliqua harmonia, ita sensibilia aliorum sensuum, concedatur, non tamen aequaliter vel similiter in audibilibus et aliis. Et cum assumitur, quod harmoniae in aliis sensibilibus non excitant passiones, dico, quod immo, magis tamen in visibilibus et audibilibus, quae magis nos cognoscere faciunt, quia passiones supponunt cognitionem. Talia autem sunt visibilia et audibilia, quia visus et auditus, quorum sunt activa, magis <fol. 169vb V> nos faciunt cognoscere secundum Philosophum libro De sensu. Adhuc [417] autem magis in audibilibus in actu, tum quia magis faciunt nos scire, quamvis per accidens secundum eundem, ubi prius. Sermo enim bene audibilis existens causa est disciplinae, sed secundum accidens. Ex nominibus enim constat. Nominum unumquodque symbolum est. Tum quia audibilia fortius movent et pluribus modis, visibilia enim movent una alteratione solum tenui et quasi spirituali, audibilia autem magis movent materiali alteratione et etiam secundum localem motum medii et organi, sicut dictum est prius. Et ideo magis et manifestius excitant passiones similitudinem earum habentia.

Ad <fol. 80rb P> secundam: cum dicitur, quod illud, quod est causa motus spiritus ad exteriora, non causat raptum, quia raptus fit per motum eorum ad interiora et caetera, supponatur. Et cum assumitur, quod consonantiae musicae movent spiritus ad exteriora, dicendum, quod non est verum universaliter. Primo enim movent eos ad interiora et alterant. Ibi enim maxime movent alterando, ubi causatur passio, quia causa in actu et causatum in actu sunt simul. Quia igitur organum partis animae appetitivae et sensitivi primi sunt interius secundum Philosophum, maxime alterant interius circa idem sensitivum primum. Et hoc apparet in raptu, qui causatur ex apprehensione partis animae interiori et intentione delectationis circa illud. Quia enim intenditur <fol. 85va P1> in ipso apprehensio [418] et delectatio, confluunt spiritus et calor ab exterioribus ad interiora, ubi magis laborat natura. Hoc enim est ex sagacitate naturae <fol. 195vb T> mittere spiritus ad locum, in quo magis indiget.

<Quaestio 17: Utrum harmoniae musicae ad mores valent seu virtutes>

Ultima quaestio fuit, utrum harmoniae musicae ad mores valeant seu virtutes.

Et argumentum fuit, quod non, quia omnis harmonia musica vel est vocalis vel instrumentalis, sed nec haec nec illa valet ad mores: vocalis non, quia secundum Philosophum octavo Politicae facit banausos, id est male se habentes secundum corpus ad animam, nec etiam instrumentalis, quia retrahit a scientia, quae requiritur ad mores secundum eundem, ubi prius, ergo et caetera.

In oppositum est Boethius in primo Musicae in prooemio et Philosophus octavo praedicto.

Ad istam quaestionem dicendum est consequenter primo, quod quaedam consonantiae musicae valent et disponunt ad mores seu virtutes. Cuius ratio primo apparet ex dictis, quoniam si aliquis agit vel disponit ad aliquid, ipsum magis factum agit et disponit ad magis tale, quoniam si simpliciter ad simpliciter et magis ad magis et maxime ad maxime. Sed soni consonantes secundum aliquas harmonias agunt ad passiones et excitant eas, sicut apparet ex praecedenti quaestione, ergo magis consonantes et ad medium reducti agunt et disponunt ad passiones moderatas et ad [419] medium reductas magis. Sed passiones ad medium reductae disponunt ad virtutes, quoniam sunt materia earum. Virtutes enim per se sunt moderativae earum. Igitur consonantiae quaedam musicae, quae scilicet magis ad medium reductae sunt, valent et disponunt ad virtutes.

Secundo hoc idem apparet, quoniam illa, in quibus sunt virtutum similitudines, valent et disponunt ad eas. Simile enim agendo disponit ad sibi simile. Sed in quibusdam harmoniis musicis sunt virtutum similitudines. Virtus enim moralis est habitus in medietate consistens determinata recta ratione, quemadmodum sapiens determinaret. Harmoniae autem musicae in media quadam ratione sonorum consistunt, sicut declaratum fuit in praecedenti quaestione. Igitur harmoniae musicae quaedam valent et disponunt ad virtutes.

Tertio hoc idem apparet, quoniam auditus in quadam media ratione consistit, sicut apparet secundo De anima. Si igitur movetur ab harmonico <fol. 80va P> sono sibi <fol. 103rb B> proportionali est delectatio secundum ipsum. Cum igitur anima bene disposita per intellectum in auditu secundum actum iudicat mediam rationem sonorum sibi convenientem, delectatur. Delectatio vero in operatione intendit operationem et remittit contrariam <fol. 170ra V>, sicut apparet ex decimo Ethicae, operatio autem intensa delectationem, quam consequitur, propter quod intendit sibi similem. Simile enim confortat sibi simile. Quia ergo opus virtutis consistentis in eadem vel simili proportione illi assimilatur, intenditur, et ipsa intensa delectatio intenditur, et ipsa iterato intensa intenditur virtutis illius operario. Per intentionem vero frequentem ipsius operationis augetur virtus illa. Igitur harmoniae vel consonantiae musicae bene proportionatae valent et disponunt ad virtutes, improportionatae autem ad contraria. Et propter hoc dicit Boethius prooemio Musicae, idcirco magnam rei publicae esse custodiam Plato arbitratur musicam moratam optime prudenterque coniunctam, ita ut sit modesta et simplex et mascula non effeminata nec fera nec varia. Et Philosophus dicit octavo Politicae, quod talis reddit innocuam [420] regionem. Talis autem secundum ipsum est illa maxime, quae dicitur doria, quae est harmonia quarti toni, deinde autem illa <fol. 85vb P1>, quae primi, quae in frequentiori usu habentur in cantibus ecclesiae.

Sed cum sit musica triplex, scilicet mundana, humana et instrumentalis, instrumentalis quidem, quae consistit in instrumentis quibusdam <fol. 196ra T>, quorum quaedam sunt naturalia, quaedam ab arte, illa vero, quae consistit in naturalibus, vocalis est, quia vox naturalibus instrumentis formatur, alia vero instrumentalis retinens sibi nomen commune, adiungebat ille, qui proposuit quaestionem, quae istarum plus valet ad mores: vocalis an instrumentalis.

Et dicendum est, quod, si sint eiusdem harmoniae bene moratae differentes in hoc, quod ista vocalis et illa instrumentalis reliquis existentibus paribus, vocalis plus valet ad mores seu virtutes. Cuius ratio potest haberi libro De problematibus particula 20, quaestione 37. Motus enim, qui sunt secundum naturam, sunt delectabiles, cuius signum est, quod pueri confestim nati gaudent ipsos audientes, quia magis ordinati sunt et magis ordinate nos movent. Prius enim est motus ordinatus secundum naturam inordinato, quare magis secundum naturam. Signum autem est, quoniam laborantes et bibentes et comedentes ordinate salvamus et augemus naturam et virtutem, inordinate autem corrumpimus et stupefacimus ipsam. Aegritudines enim ordinationis corporis non secundum naturam motus sunt. Consonantia autem [quia] est complexio contrariorum proportionem habentium ad invicem; proportio autem est ordinatio et delectabilis secundum naturam, et proportionatum omne improportionato omni delectabilius est. Ex quibus accipitur, quod consonantia bene ordinata et proportionata secundum naturam est delectabilis. Quae ergo magis est secundum naturam, magis est delectabilis natura, sed consonantia vocalis magis est secundum naturam instrumentali, quoniam ista naturalibus instrumentis causatur, illa vero non, igitur magis est delectabilis harmonia vocalis instrumentali existente in eadem proportione aliis existentibus paribus. Quare, si propter delectationem valet ad virtutem et disponit, manifestum est, quod <fol. 80vb P> magis valet et disponit ad ipsam. Sic igitur apparet, quod harmonia musica bene proportionata valet ad mores et per oppositum improportionata ad contrarium.

[421] Et quod arguitur, quod non vocalis, quia facit banausos et male se habere ad animam, dicendum, quod non est verum de ea, quae bene commensurata est, de ea autem, quae incommensurata est propter intentionem vel remissionem, veritatem habet, quod non valet ad eos sed magis ad oppositum.

Quod autem arguitur, quod non instrumentalis, quia retrahit a scientia secundum Philosophum, non est verum de omni, sed de ea, quae incommensurata est, de qua concessum est, quod non facit ad mores, sicut prius.

Ratio in oppositum procedit sua via. <fol. 170rb V>

Explicit ultimum quodlibet a magistro Petro de Alvernia disputatum anno domini millesimo tricentesimo primo.