Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[f.76r] Diuerse conclusiones

Prima conclusio quod longa possit inperfecta per breuem probatur Omne profectum per terciam sui partem amotam inperficitur est enim perfectum. in tria equalea Inperfectum in duo diuisibile Breuis. autem. tercia pars est longe perfecte per auctores per breuem igitur inperficitur longa nec refert an ante uel post ponatur cum qualitercumque subtrahatur a ternario unitas semper manet binarius ex hijs concluditur quod breuis per semibreuem imperficitur que est tercia conclusio et semibreuis [[tercia pars est]] per minimam [[interposita]] inperficitur Nam omnis perfeccio fit per amocionem tercie partis semibreuis tercia pars est Breuis Minima tercia pars est semibreuis ergo quelibet istarum inperficitur suum totum

Quarta conclusio est quod longa. possit inperfici per semibreuem probatur nam quod inperfecit partem inperficit totum semibreuis inperfecit breuem breuis est pars longe ergo semibreuis imperfecit longam amplius Omne totum integrale per suam inperficitur partem dum tamen denominacione ternaria reponatur semibreuis est pars ternaria longe nam est tercia pars breuis breuis est tercia pars longe ergo semibreuis [f.76v] est tercia pars tercie partis longe igitur inperficere potest longam

Notularum alia perfecte alia perfecta inperfecta alia inperfecta perfecta alia inperfecta inperfecta Longa dicitur perfecte perfecta cum includit tria tempora sui gradus ut tres breues pro conclusio sicud est si longa ante longam ponatur Nichil eiusdem gradus inter medio interposita semibreui ut [L,S,pt,L,S,pt,L,S,pt on staff1] prima inperfecte perfecta dicitur similiter ante punctum ut hic [L,S,L on staff1] et ante breues [L,S,B,B,L on staff1] at esiam si ante tres: [L,S,B,B,B,L on staff1] et ante pausam si sit possibile proferri [L,S on staff1] Omne enim quod profertur debet figurari et quod figuratur licet de deficili debet proferri ars enim ad inpossibilia nunquam se extendit Inperfecte inperfecta duobus modis cognoscitur ut longa ante breuem solam nulo sui generis mediante tamen inposita semibreui que alterius generis est aut econtra ut sic [L,S,B,L,S,B,L,S,B,L,S,B,L,B,S,L,B,pt,S,L,B,pt,S,L on staff1] aut utrobique [S,L,S,B,S,L,S,B on staff1] Similiter hic [S,L,S,L,S,L,S,L on staff1] et dicitur perfecta inperfecta a parte ante similiter hic [S,L,S,pt,L,S,pt,S,L,S on staff1] et dicitur inperfecte inperfecta ante et post et alijs modis pluribus uariando qui frequentibus apparebunt Cauendum tamen est ab instancia tam solempni quam faciunt contra quos in hoc opere disputamus omnia inperfecta perfici per punnctum cum punctus sit signum perfeccionis infallibiliter estimantes si eninn addatur punctus. notule per semibreuem inperfectam que longa est an sit perfecta tamen erit licet possibile fuisset eam ex valore termini protulisse ut sic [L,B,pt,S,B,L,L,pt,S,B,S,B on staff1]

Quinta conclusio est ista quod breuis possit inperfici per minimam nam sicud se habet semibreuis ad longam eciam breuis [f.77r] ad minimam cum utrobique sit eadem proporcio longa autem possit inperfici per semibreuem ut ostensum est ergo breuis possit inperfici per minimam.

[Est tercia pars breuis tercie partis longe supra in marg. m. sec.]

Sexta conclusio quod minima non possit inperfici probatur quod nichil est minmus. minima. Septima quod altera breuis possit inperfici per semibreuem

Octava quod altera breuis possit inperfici per minimam hee quos patent per promissas Nona conclusio quod tempus est divisibile in quaslibet partes equales per hoc patet quia est de numero perfectum continuorum. est quando figura similis scilicet ipsi aut duabus aut tribus sui partibus vel puncto vel pause sui valoris proponitur sive valor

Ligature sunt due recta et obliqua Recta bipartita est aut enim est ascendens vel discendens ut hic [Lig2cdsnd on staff1] et omnes ascendens carens omni tractum ut hic [Lig3aa on staff1] cum proprietate dicitur Omnis vero ligatura descendens carens omni tractum ut hic [Lig3dd on staff1] et ascendens tractum habens a parte dextera ut hic [Lig2La on staff1] sine proprietate dicitur Omnis vero ligatura tam ascendens quam descendens tractum habens a primo punctu a sinistra parte ascendens ut hic [Lig2cssna,Lig2cssnd on staff1] cum apposita proprietate dicitur Finis duobus modis cognoscitur cum perfectis sine perfectis sit omnis punctus quadratus super penultimum vel super penultimo sitatus ut hic. cum perfeccione dicitur [Lig2a,Lig2cdsnd on staff1] Si autem a latere et indirecte ut hic [Lig2a] quod simul evenit ascendens sine perfeccione dicitur Obliqua ligatura est que ex obliquis corporibus figuratur ut hic [Lig2cssnod,Lig2cssnod on staff1] cuiuslibet corporis obliqui punctus ultimus breuis est

[f.77v] Omnis ligatura cum proprietate primam facit breuem

Omnis vero sine proprietate facit longam.

Omnis opposita proprietas primam facit semibreuem

Omnis perfeccio ultimam facit longam inperfeccio vero breuem.

Omnis medio sunt breues nisi cum opposita proprietate coniungatur ut hic [pt,Lig3cssndcdsnod,pt,Lig3cssnodd,pt on staff1].