Actions |
---|
[f.47r] [De divisione monacordi m.sec.]
[ilke a strike that is opoun the myde stringe in the monocord. and they were right proporcyond. they shuld be ilke on in like fer fro other equales. scilicet non inequales m.sec.]
Dicendum est de prolacione proporcionis per diuisionem monacordi: Nam accipe cordam sonantem. ut cordam cithare et ponas eam super aliquod instrumentum sonans Iam autem sis quod si tangatur corda. faciet sonum Sit autem longitudo corde .a.b in equales deinde a fine primo nonem partes none partis sit quod in medio ergo quod. .c.a. et cetera est inter unus tonus
[Oxford, Bodleian Library, Bodley 842, f.47r; text: Monacordum diatonicum] [ANODIV 01GF]
Notandum tamen. quod in diuisione monacordi. primo fiunt duo toni et inter my unum semitonium patet duo toni et inter my unum semitonium et sic deinceps idio oportet testiue quod tonus nouem passibus finem facit Diatessaron uero quatuor passibus finem facit Diapente uero tres Diapason autem duo hijs uisis cum diuidere uolnere monacordum sic age Diuide ut primus a.b. in nouem partes equales cuius prima diuisio .c.d. qui est alius tonus [Iam autem debes facere unum semitonium quod sic facies m.sec.] Deinde a.b. in quatuor partes equales sit quod prima diuisio .a.f. dico que a.f. est diatessaron. quia [f.47v] continet duos tonos et unum semitonium Iam restat facere unum tonum quod sic facies Deinde ut prius f.b. in nouem partes equales cuius prima pars est f.g qui est unus tonus uel diuide a.b. in tres partes equales cuius prima pars est a.g. quod est diapente constans ex tribus tonis et uno semitonio ex quo patet quod f.g. est tonus uel sic diuidas c.b. in quatuor partes equales et finis prima partis erit g. ut prius. Iam restat simul facere unum tonum ut prius scilicet diuidendo g.b in nouem partes equales cuius prima diuisio erit g.h. qui est alius tonus. uel diuidendo c.b. in tres quod idem est Iam restcit facere unum semitonium quod sic facies scilicet diuidendo f.b. in quatuor partes cuius prima pars est f.i. qui est diatessaron et per consequens h.i. est semitonium Iam restat facere unum tonum sic diuide i.b. in nouem partes cuius prima diuisio est i.k. qui est tonus uel diuide g.b. in quatuor uel diuide f.b. in tres uel diuide a.b. in duo que omnia idem sunt Nam prima proporcio cuius habet istorum terminabit in k Isto modo poteris facile quot tonos et quot semitonia uolueris De diuisione monochordi ut habetur in secretis philosophorum
Explicit monacordum