Actions |
---|
[f.46v] Da per armoniam distanciam planetarum A terra usque ad lunam tonus A luna usque Mercurium semitonius A Mercurio usque ad Uenerem eciam semitonius a Uenere usque ad solem tria semitonia A sole ad Martem tonus a Marce ad Iouem Semitonius a Ioue ad Saturnum eciam semitonius a Saturno ad fixas tria semitonia A fixis ad nonam spedam speram .g.h. gloriam sanctorum [[disimictum]] disiunctam per nonem ordines angelorum nemo novit nisi solus deus Quid signat tonus in planetarum spacium quidecim milium sex centorum et viginti quinque miliarium Ergo a terra usque ad celum sunt miliaria centum milia et nonem milia et trecenta et septuaginta quinque Qualis ergo gloria est inter sanctos super hec omnia Iesu Christi
Hic ergo Tullius terram [.77. add. supra lin.] quasi silencium ponit 6. immobilem post hanc qui proximus a silencio est dat hinc grauissimum sonum ut sit luna. proslambanomes ut postea patet
proslambanomenos id est luna
hipatehipaton id est Mercurius
parhipatehipaton id est Uenus
licanoshipaton id est sol
hipatemeson id est Mars
paripatemeson id est Iubiter
licanosmeson id est Saturnus
Mese id est Celum