Actions |
---|
[f.46r] <M>oderni cantores antiquorum ab vsu discrepare volentes sed ad intendente eorum vestigia pocius vtpote clarius direcciam possetenus. imitari. sex dumtaxat species discantus ponere curauerunt. silicet Vnisonum Semiditonum Ditonum Diapente Diapente cum tono et Diapason. de quibus sex speciebus tres dicuntur perfecte. et tres inperfecte. Perfecte dicuntur vnisonus. diapente. et diapason. quarum prima id est vnisonus licet secundum Boicium non sit consonancia. est tamen secundum alios fons et origo omnium consonanciarum et requirit post se semiditonum vel ditonum de sui natura. post tamen habere diapente. vel diapente cum tono vel aliam speciem et hoc causa variacionis cantus vel aliquando causa sociorum Semiditonus vero id est tercia minor constat ex tono et semitono sicut re fa. mi sol. et requirit post se de sui natura vnisonum [f.46v] potest tamen habere aliam speciem sed tunc oportet eam tantum sustinere quia fiat [[tempus]] ditonus Ditonus id est tercia maior constat ex duobus tonis sicut .ut.mi. fa.la et requirit post se diapente vel diapente cum tono de sui natura potest tamen habere quamlibet aliam speciem [et supra lin.] ex causis supradictis Diapente id est quinta constat ex tribus tonis et duobus semitoniis vnde tam vocantur .ut.re.mi.fa.sol.la. et econuerso Semitonia vocantur .mi.fa. fa.mi. diapente quoque requirit post se semiditonum ditonum vel diapente cum tono de sui natura. potest tamen habere aliquam speciem ex causa predicta Diapente cum tono id est sexta constat ex quatuor tonis. et duobus semitoniis et requirit post se naturaliter diapason post tamen habere [[aliquam speciem]] diapason cum ditono id est decimam maiorem et hoc quando tenor descendit in quartam vocem et non aliter Diapason id est octaua constat ex quatuor tonis et quatuor semitoniis et potest habere post se quamlibet consonanciam tam perfectam quam inperfectam est tamen melius ut habeat inperfectam. Species tamen inperfecte dicuntur Semiditonus Ditonus et Diapente cum tono Et sciendum circa predicta quod secundum Pictagoricos omnis cantus infra diapason amplectitur et quidquid exterius est reiteracio dicte et potest dici Et racio est in opere plures species ponere quam predictas Decima enim eadem est cum tercia et duodecima cum quinta Item sciendum est quod bene possunt fieri tres tercie. non quatuor vna post aliam. et tres vel quatuor sixte ascendendo vel descendendo deinde tamen habeat in fine iuxta illa que supra dicta sunt consonancias [f.47r] quas requirunt. sed nuncquam debent fieri due quinte vel due octaue sine medio. Item nota quod omnis discantus debet incipi et finiri per speciem siue concordancias perfectas. nisi causa necessitatis aliter fieri oportet. [Nota in marg.] Item nota quod discantus non debet ascendere vel descendere cum tenore ultra vnam [[vnam]] vocem ad habendam consonanciam perfectam. Sed ad habendum consonanciam inperfectam potest ascendere vel descendere iuxtam libitum volentis Ex quibus omnibus prescriptis intellectis atque perfecte scitis artem adire volentes discantus. secure item poterunt inuenire et adquirere fundamenter Et hec de contrapuncto dixisse scripsisse que sufficiunt Verumptamen quilibet discantare volens aurem habeat ascultantem ut mensuram teneat cum tenore nec multum se excerceat in hiisdem consonanciis tamen simul discantibus sed debet quanter poterit a sociis variare. versus.
Discantare volens normas istas bene serues
Consona perfecta tibi principium tibi finis
Non minus ad planum redeas maneas ut in illorum
Concordes note tibi sint nouem bene note
Hec vnisonus et diapente simul diapason
Et duodecima decima quinta que sunt tibi plane
Concordes species sed terciadecima que dena
Sunt inperfecte sic terciadecima recte
Descendes scandens cum plana sic habeas te
Ditonus ac semiditonus apte secuntur ad vnum
[f.47v] Ditonus ac proprie post se querit diapente
Post se iure sonum semiditonus appetit vnum
Si reliquum post se sequitur sit ditonus iste
Ditonus et semiditonus cum tono diapente
Ista valent proprie racione sequi diapente
Hec diapente petit sed sexta valet diapason
Tenor in quartam descendat dena sequatur
Omnes concordes quamuis poscat diapason
Ast post se proprie non perfectam petit ipse
Regura de ter. trina. tibi tradita de quoque quinta
Sit tibi de dena recitata simul duodena
<S>ensus istorum versuum est talis. quod vnisonus requirit post se ditonum vel semiditonum. Ditonus diapente vel diapente cum tono. Semiditonus vnisonum et si illam speciem vel consonanciam habeat post se oportet quod ille semiditonus fiat ditonus. Diapente requirit post se naturaliter diapason. licet potest habere post se omnem consonanciam quasi que continet sub et infra. sed omnes alias consonancias melius post se tamen. consonanciam inperfectamque quam perfectam. et liced sic naturaliter requirant post se ut supradictum est. possunt tamen habere alias consonancias causa variacionis cantus. vel causa sociorum ut supradictum est De decima que est tercia iterata voce. et de duodecima que eadem est cum quinta. Item intelligendum [f.48r] est quod de tercia et quinta est superius determinatum et cetera
[Anon., Moderni cantores, f.48r; text: Decimaquinta, Terciodecima, Duodecima, Decima, Diapason, Diapente cum tono, Diapente, Ditonus, Unisonus, Perfectus maior, Inperfectus, Perfectus minor, 15, 13, 12, 10, 8, 6, 5, 3, 1.] [BERMAN4 01GF]
Explicium de contrapunctoto. Sequitur de proporcionibus.
[diffinitio in marg. man. sec.] <P>ars aliquota est illa. que aliquociens sumpta reddit equaliter suum totum ut est binarius respectu quaternarii quia binarius bis sumptus reddit equaliter quaternarium. et ter sumptus reddit equaliter senarium
[diffinitio m.sec. in marg.] Pars non aliquota est pars que quociens sumatur nuncquam reddit equaliter suum totum ut est binarius respectu quinarii. quia quociens sumatur binarius nuncquam reddit equaliter suum totum silicet quinarium
[diuisio proporti<onis> m.sec. in marg.] proporcio. Alia inpropria. Alia propria. Inpropria est duarum rerum quarumtamenque diuersorum generum adinuicem habitudo Propria est duarum rerum eiusdem [f.48v] generis adinuicem habitudo
Proporcio proprie dicta Aut equalitatis Aut inequalitatis [diuisio in marg.] Equalitatis est duarum rerum equalium adinuicem habitudo ut .2. ad .2. .3. ad .3. .4. ad .4. [diuisio m.sec. in marg.] Inequalitatis Aut maioris Aut minoris Maioris equalitas quando maius comparatur minus ut .4. ad .2. Minoris equalitas quando minus comparatur ad maius ut .2. ad .4. [<Qu>inque sunt specie maioris inequalitatis m.sec. in marg.] Si maioris inequalitatis [inelitis ante corr. supra lin.] habet. quinque species siliced Multiplicem Superparticularem Superparcientem Multiplicem superparticularem et Multiplicem superparcientem
[diffinitio m.sec. in marg.] Proporcio Multiplex est quando maior numerus multociens continet minorem equaliter ut inter .6. et .2.
[diffinitio m.sec. in marg.] Superparticularis est quando maior numerus continet semel minorem numerum et aliquam eius partem aliquotam minoris numeri ut inter .6. et .4.
[diffinitio m.sec. in marg.] Superparciens est quando maior numerus continet semel minorem numerum et aliquam eius eius partem non aliquotam ultram ut est proporcio inter .5. et .3.
[diffinitio m.sec. in marg.] Multiplex superparticularis est quando maior numerus multociens continet maiorem et eius partem aliquotam ultram. ut inter .5. et .2.
[diffinitio m.sec. in marg.] Multiplex superparciens est quando maior numerus continet multociens minorem et eius partem non aliquotam ultram ut inter .8. et .3.
[Multiplex continet sub se plures species m.sec. in marg.] Proporcio multiplex continet sub se plures species siliced Duplum Triplum Quatriplum [f.49r] Quintuplum Sextuplum [Dupla in marg.] Proporcio dupla est quando maior numerus continet bis minorem ut inter .2. et .1. .4. et duo .6. et .3. [Tripla in marg.] Proporcio Tripla est quando maior numerus ter continet minorem ut inter .3. et .1. .6. et .2. .9. et .3. [Quatripla in marg.] Proporcio Quatripla est quando maior numerus continet quater minorem ut inter .4. et .1. .8. et .2. .12. et .3. [Quintupla in marg.] Proporcio Quintupla est quando maior numerus continet in se quinquies minorem ut inter .5. et .1. .10. et .2. .15. et .3. [Sextupla in marg.] Proporcio Sextupla est quando maior numerus continet in se sexies minorem ut inter .6. et .1. .12. et .2. .18. et .3.
[Superparticularis in marg.] Proporcio Superparticularis continet in se plures siliced. Sexqualtra Sexquetercia Sexquiquarta Sexquiquinta Sexquisexta [Sexquealtra in marg.] Proporcio Sexquealtra est quando maior numerus semel continet minorem et alteram partem minoris numeri ultra ut inter .3. et .2. .6. et .4. .9. et .6. [Sesquetercia in marg.] Proporcio Sexquetercia est quando maior numerus semel continet minorem numerum et alteram partem minoris numeri ultra ut inter .4. et .3. .8. et .6. .12. et .9. [Sesquequarta in marg.] Proporcio Sesquequarta est quando maior numerus semel continet minorem et quartam partem minoris numeri ultra ut inter .5. et .4. .10. et .8. .20. et .16. [Sesquequinta in marg.] Proporcio Sesquequinta est quando maior [f.49v] semel continet minorem et quintam partem minoris numeri ut inter .6. et .5. .12. et .10. .18. et .15. [Sesquesexta in marg.] Proporcio Sesquesexta est quando maior numerus semel continet minorem et sextam partem minoris numeri ut inter .7. et .6. .14. et .12. .21. et .18.
[Superparciens in marg.] [proportio sub se continet plures species m.sec. in marg.] Proporcio superparciens sub se plures species continet siliced Superbiparcientem Supertriparcientem Superquatriparcientem Superquintiparcientem Supersextiparcientem [Superbiparciens in marg.] Proporcio Superbiparciens est quando maior numerus semel continet minorem et duas vnitates ultra ut inter .5. et .3. .6. et .4. .7. et .5. [Supertriparciens in marg.] Proporcio supertriparciens est quando maior numerus semel continet minorem et tres vnitates ultra ut inter .7. et .4. .8. et .5. .9. et .6. [Superquatriparciens in marg.] Proportio Superquatriparciens est quando maior numerus semel continet minorem et .4. vnitates ultra ut inter .9. et .5. .10. et .6. .11. et .7. [Superquintiparciens in marg.] Proporcio Superquintiparciens est quando maior numerus semel continet minorem et .5. vnitates ultra ut inter .11. et .6. .12. et .7. .13. et .8. [Supersextiparciens in marg.] Proporcio supersextiparciens est quando maior numerus semel continet minorem et .6. vnitates ultra ut inter .13. et .7. .14. et .8. .15. et .9.
[Multiplex superparticularis in marg.] [sub se continet plures species in marg. man sec.] Proporcio Multiplex superparticularis continet sub se proporciones siliced Duplamsesquealtram Triplamsesquealtram Quatriplamsesqualtram Quintiplamsesquealtram Sextiplamsesquealtram [Duplasesquealtra in marg.] Proporcio Duplasesquealtra est quando maior numerus continet bis minorem et mediam [f.50r] partem minoris numeri ut inter .5. et .2. .10. et .4. .15. et .6. [Triplasesquealtra in marg.] Proporcio Triplasesquealtra est quando maior numerus continet ter minorem et mediam partem minoris numeri ut inter .7. et .2. .14. et .4. .21. et .6. [Quatriplasesquealtra in marg.] Proporcio Quatriplasesquealtra est quando maior numerus continet in se quater. minoris numeri et mediam partem minoris numeri ut inter .9. et .2. .18. et .4. .27. et .6. [Quintiplasesquealtra in marg.] Proporcio Quintiplasesquealtra est quando maior numerus continet quinquies minoris et eius medietatem ut inter .11. et .2. .22. et .4. .33. et .6. [Sextiplasesquealtra in marg.] Proporcio Sextiplasesquealtra est quando maior numerus continet in se sexies minoris et eius medietatem ut inter .13. et .2. .26. et .4. .27. et .6.
[Multiplex superparciens in marg.] Proporcio Multiplex superparciens continet sub se has species siliced Duplamsuperbiparcientem Triplamsupertriparcientem Quadriplamsuperquatriparcientem Quintuplamsuperbiparcientem Sextiplamsuperbiparcientem [Duplasuperbiparciens in marg.] Proporcio Duplasuperbiparciens est quando maior numerus bis continet minorem et duas vnitates ultra ut inter octo et tres [.8.3. m.sec.] .12. et .4. [Triplasuperbiparciens in marg.] Proporcio Triplasuperbiparciens est quando maior numerus ter continet minorem et duas vnitates ultra ut inter .11. et .3. .14. et .4. .17. et .5. [Quatriplasuperbiparciens in marg.] Proporcio Quatriplasuperbiparciens est quando maior numerus quater continet minorem et duas vnitates ultra ut .14. et .3. .18. et .4. .22. et .5. [Quintuplasuperbiparciens in marg.] Proporcio Quintuplasuperbiparciens est quando maior numerus quinquies continet minorem et duas vnitates ultra ut inter .17. et .3. .22. et .4. .27. et .5. Proporcio [f.50v] Sextiplasuperbiparciens est quando maior numerus sexies continet minorem et duas vnitates ultra ut inter .20. et .3. .26. et .4. .32. et .5. et sic infinite sunt
[Nota in marg.] Et nota quod proporcio semper debet computari in minimis tantum. et in nullo alio aliquo modo
[Anon., Moderni cantores, f.50v] [BERMAN4 01GF]
Iste planus cantus est duplex id est de duobus et inperfectus minoris prolacionis. et triplex similiter a semicirculo usque ad hanc ciphram Et hec figura .6. qui dicitur ciphra ponitur pro proporcione apud latinos Sesquealtra et apud grecos Emyolia hoc est sex minime pro quatuor. a figura qui dicitur sesquealtra usque ad hanc figuram inmediate sequente .4. usque ad proporcionum duplam sesquartam usque ad hanc figuram .9. est proporcio Dupla videlicet .4. minime pro duabus Et ab hac figura .9. usque ad hanc figuram .3. est proporcio Duplasesquequarta videlicet nouem minime pro quatuor Et ab hac figura .3. usque ad hanc figuram .4. vel semicirculum sine punctu diuisionis .[C]. est proporcio Tripla videlicet sed tres minime pro vna. tres minime pro vna.
[f.51r] [Anon., Moderni cantores, f.51r,1] [BERMAN4 01GF]
Iste planus cantus est simplex id est de duobus et inperfectus maioris prolacionis et triplex similiter usque ad ciphram Et hec figura que dicitur ciphra .2. vel ista figura [CL] que dicitur C retorta est propria figura ad libitum ad istam proporcionem que dicitur Sesquetercia apud latinos Apud Grecos Epitrita hoc est dictu .4. minime pro tribus
[Anon., Moderni cantores, f.51r,2] [BERMAN4 01GF]
Iste planus est quadriplex id est de quatuor et inperfectus minoris prolacionis et triplex similiter usque ad hanc figuram .6. que dicitur Sesquealtra Et a sesquealtra usque ad hanc figuram cum puncto in medio [Od] est proporcio Sesqueoctaua et apud grecos Epogdoy et ab hac figura .6. est proporcio sesquealtra ut supra Et ab hac figura cum puncto in medio est proporcio Sesqueoctaua videlicet nouem minime pro octo [signum asterisci in marg.] Sesque enim grece est idem quod totum latine.
[f.51v] toni sunt octo est autem composicio octo cordarum. quinque tonos et duo semitonia continens Sunt autem species diapason .7. Numera ergo a primo finali in acutis .7. cordas. he omnes simul composite tonum primum faciunt. Rursus a secundo finali in acutis totidem [todem ante corr. supra lin.] compone et ecce rursus tonum habebis Coniunge totidem a tercio item alias a .4. alias todem species toni videre poteris. sed ea posicio quam a primo finali instituimus. tonus primus nominatur. quam a secundo tercius tonus. quam a tercio quintus quam a quarto septimus. Hij quatuor proti vel autenti vocantur. habet autem horum quisque suum plagalium. et quasi discipulum. quos totidem necesse est esse. et cordas .8. queque in se continere Ex hiis qui primo tono subiacere dicitur. a prima corde que est proslambanomenos suum octo cordum et secundus tonus nominatur. plagis ille qui tercio. ab ea corda sue posicionis exorduum accipit que proximo prime adiacet et quartus tonus nominatur. plagis ille qui quinto ordinem suum ab ea sortitur. que tercia a prima descendit et sextus tonus dicitur. plagis vltimis qui est septimi. ab ea proficissitur que a prima quarto abest loco et octauus [f.52r] tonus nominatur. sed octauus iste quia eandem disposicionem habet quam habuit primus in multis autoribus huius institucionibus velut inutilis et superfluus est dampnatus Est tamen inter eos hec differencia habenda quod primus tonus cordas numerare a finali incipit. octauus infra finalem suum a tercia. Hiis ita cognitis. cantus qui in disposicione quam habet primus cursum moderatur esse primi toni videtur. Item in ceteris valet Non tamen necesse est cantum omnem qui fit huius toni per omnes cordas illius generis discurrere Sepe quatuor de toto octo cordo. sepe .5. sepe .3. ex libitu autoris defuerunt circa discurcionem suam temperet Nec tamen minus in esse tono reputatur. qui naturam habet si modo libuisset auctori per omnes cordas discurrendi Potest autem qui ius autenticus a finali suo ad octauam cordam ascendere. ultra ascendere vel infra descendere nulla racione debet si naturam sequi velis Nam cantus qui ius alicuius toni erit quem tonum tantum .8. cordarum esse inter omnes constat. assumunt tamen omnes autentici per licensiam in assencione vnam. in descencione vnam. sepe et duas Omnis autem plagis a finali suo usque ad quintam legitime potest ascendere per licenciam autem ad sextam. Descendere potest a finali ad quartam [f.52v] Eleuaciones autem et deposiciones in cantu non temere fieri debent. licet eas fieri per semitonium et tonum aut per duos tonos et semitonium quod est diatesseron. aut per tres tonos et semitonium quod est diapente Inuenitur et in acute deposicio ad quatuor tonos et semitonium ut in eo introitu Ad te leuaui in eo loco Deus meus in te confido ultra non liced Incepciones autem cantuum in autentis fieri liced vel in ipso finali vel inferiori vna plagis autem incipi vel in ipso fine vel in inferioribus [[vno]] proximis duobus. Fines autem omnium in horum quatuor aliquem finem reuertentur vel in D vel in E vel in F vel in G Diatoniter quod in arte misica reperitur primum propter cantandi aptitudinem hic mensurandum est medium [Doricus in marg.] Doricus id est primus tonus habet melediam a mese et descendit ad lycanosypaton ascendit vero ad netediezeugmenon. habens finalem in grauibus in licanosypaton. in acutis mese. [Ypodorius in marg.] Ypodorius id est secundus tonus descendit ad proslabaminos ascendit ad mese habens finalem semper in lycanosypaton [Frigius in marg.] Frigius id est tercius tonus habet melediam a paramese descendit ad ypatemeson ascendit netesdyezeugmenon habet finalem in grauibus in ypatemeson [Ypofrygius in marg.] Ypofrigius id est quartus tonus habet descensum ad ypateypaton ascensum ad paramese habet finalem in ypatemeson [f.53r] [Lydius in marg.] Lydius id est quintus tonus habet melodiam a tritediezeugmenon. descendit ad parypatemeson. ascendit autem ad triteyperbolyon. finales habet in grauibus scilicet parypatemeson. in acutis tritedyezeugmenon [Ypolidius in marg.] Ypolydyus id est sextus tonus descendit ad parypateypaton. ascendit autem ad tritediezeugmenon finalem habet in parypatemeson [Mixolidius in marg.] Mixolidius id est septimus tonus habet melodiam a paranetediezeugmenon. descendit ad lycanosmeson. ascendit ad paraneteyperbolyon habet finalem in grauioribus id est in lycanosmeson. in acutis tritediezeugmenon [Ypermixolidius in marg.] Ypermixolidius id est octauus tonus descendit ad lycanosypaton. ascendit ad paranetediezeugmenon finalem habet in lycanosmeson Corde quedam finales dicuntur quia in eis finitur omnis regularis cantus. Quarta corda secundum Boicium et quinta secundum Enchiriadem sunt finales primi toni qui dicitur protus. et secundi qui dicitur plagis proti id est minor primi toni Quando plus ascendit cantus de primo tono super finalem cordam tangit octauam Primus tonus inchoat in quarta corda que est lycanosypaton diatonicum et ascendit usque ad octauam que est paranetediezeugmenon [f.53v] diatonicum vocatur que autenticus protus id est autoralis primus Secundus autem in eadem inchoat et ascendit usque ad quintam que est mese diatonicum et vocatur plagi protus id est oblicus primus Tercius inchoat in quinta corda que est ypatemeson et ascendit usque ad octauam qui est netediezeugmenon diatonicus vocatur que autenticus deutrus id est autoralis secundus Quartus quidem in eadem ascendit que usque in quintam que est paramese vacatur que plagi dutrius id est oblicus secundus Quintus et sextus inchoant in sexta corda que est parypatemeson. et ascendit quintus usque ad octauam que est triteyperbolion et vocatur autenticus tritus id est autoralis tercius Sextus vero in quintam que est tritediezeugmenon et vocatur plagi tritus id est tercius obliquus Septimus et octauus in septima corda inchoat que est lycanosmeson et ascendit septimus ad octauam que est paraneteyperbolyon. vocatur que autenticus tetrardus id est autoralis quartus Octauus in quintam que est paranetediezeugmenon et vocatur plagi tetrardus id est obliqus quartus [Nota in marg.] Proslabaminos interpretatur adquisitus vel additus. Ypateypaton id est principalis principalium nam habet prima fuit antequam proslabaminos adderetur erat que grauissima grauissimum sono [f.54r] vel magna magnorum Parypateypaton dicitur corda tercia quasi iuxta ypateypaton posita id est sub principalis principalium Lycanosypaton vocatur. quod lycanos index dicitur et quasi in canendo ad eam cordam que erat tercia. ab ypate index digitus inueniebatur idcirco licanos appellata est. hoc quoque tetracordum quia longioribus cordis firmatur. et grauiorem reddit sonum principale dicitur Ypate meson id est principalis mediarum cordarum Parypatemeson id est sub principalis Lycanosmeson id est tercia mediarum Diamese octaua ponitur loco Mese interpretatur media ideo inter septem et septem semper est in medio. et pro duabus accipitur cordis. non ideo sedecim corde in bis Diapason reperiuntur sed quindecim. quia mese locum supplex est. sextedecime corde Paramese. iuxta medium posita Trite id est tercia a mese Dyezeugmenon id est disiunctarum cordarum nam cum duo tetracorda vno medio neruo interueniente sociantur Sinemenon dicitur eo quod iuxta mete id est vltimam disiunctarum sit locata Netediezeugmenon id est inferior disiunctarum Tryteyperbolyon id est iuxta mete hoc est iuxta vltimam excellencium posita Neteyperbolyon vltima excellencium Tres vltime corde acutissime reddunt sonum Quinque tetracorda. Ypatemeson Sinemenon [f.54v] Diezeugmenon. Yperbolyon [Diatesseron in marg.] [constat ex quatuor vocibus m.sec. in marg.] Dyatesseron ex .4. dicitur non ea racione quod ex .4. constet partibus sed ex .4. vocibus [partibus ante corr. supra lin.] certo spacio inter se distantibus conficitur Est diatesseron vocibus .4. interuallorum trium. Interuallum graui acuti distancia cum maior vox minorem vocem in se totam tenet et terciam partem minoris [[numeri]] vocis fitque in .4. corda [Diapente in marg.] Diapente dicitur eo quod ex .5. vocibus fit. est vocum .5. interuallorum. quatuor quando maior vox minorem precedit quantitatem. et superate vocis medietatem fit diapente fit inter .5. corda [Diapason in marg.] Diapason interpretatur ex omnibus tonis consociis semitoniis que fit ex diapente et diatesseron fit consonancia diapason [Tonus in marg.] Tonus vocatur. quando maior vox minorem vocem totam possidet et eius .8. partem fit semper in secunda corda sicut a prosolabaminos usque ad ypateypaton tonum resonat quod dicitur in arithmica epiogdus id est super octauus. diuiditur autem tonus in duobus semitoniis non quod semitonia ex quo fine media. sed quod semitonium dici solet. quod ad plenam mensuram non peruenit [Nota in marg.] Et nota quod iste versus ad planum cantum seruiunt et non ad regulas prescriptas .re la. in primo versu scribitur .re. [[L] supra lin.] [que supra lin.] seruit ad finem cuiuslibet antifane primi toni et .la. [[L] supra lin.] seruit ad principium seculorum primi toni et sic de ceteris notulis [f.55r] in aliis tonis sicut patet in hiis versibus.
Est primus tonus re la. re fa que secundus
Tercius est tonus mi fa. mi la quoque quartus
Est quintus tonus fa fa. fa la quoque sextus
Septimus est tonus ut sol octauus et ut fa
[Nota in marg.] [Notabilia m.sec. in marg.] Et nota quod isti versus sequentes docent qualiter psalmus Magnificat et psalmus Benedictus debent incipere ut habentur in primo versu subscripto fa sol la et deseruiunt fa sol la pro primus et sextus tonos quia vnum et idem habent incepcionem et non variacionem in tonacione psalmorum et sic de ceteris notulis in alijs tonis sicut patet in hiis versibus.
[Notabilia m.sec. in marg.]
Primus cum sexto fa sol la semper habeto
Tercius octauus ut re fa sic que secundus
La sol la quartus ut mi sol sic tibi quintus
Septimus est fa mi fa sol sic omnes esse recordor
[Nota in marg.] Et nota quod isti versus sequentes docent quot variaciones quilibet tonus habet ut patet in versus
Primus dat nouem. binas retinet que secundus
Tercius sex prebet quartus quoque dat tibi nouem
Tres prebet quintus. vnam sextus manifestat
Septimus et septem. dat octauus tibi quinque