Tractatus de diversis figuris
Source: Scriptorum de musica medii aevi nova series a Gerbertina altera, 4 vols., ed. Edmond de Coussemaker (Paris: Durand, 1864-76; reprint ed., Hildesheim: Olms, 1963), 3:118–24.
Electronic version prepared by C. Matthew Balensuela E, Oliver B. Ellsworth C, and Thomas J. Mathiesen A for the Thesaurus Musicarum Latinarum, 1990.
Actions |
---|
[118] Philippi de Caserta
Tractatus de diversis figuris per quas diversimode discantatur per aliquas regulas non sequentes modum tenoris, sed alterius temporis.
Quoniam sicut Domino placuit, scientiam musice in corde desiderantium generose perlustravit, et Magistri nostri antiqui prius intellectum musicalem habuerunt, licet hoc satis grosso modo sicut adhuc patet in motetis ipsorum Magistrorum, videlicet: In tribum que non abhorruit, et Rex Carole, ac in aliis motetis; tamen ipsi post modum subtiliorem comparantes primum relinquerunt, et artem magis subtiliter ordinaverunt, ut patet in isto moteto Apta caro; sic nos successive venientes et intelligentes que primum Magistri ipsi relinquerunt, majores deinde subtilitates [119] sunt consecuti per studium, ut hoc quod per antecessores imperfectum relictum est, per successores reformetur.
Nunc igitur figure a Magistris relicte sunt quasi omnibus manifeste, videlicet:
Duplex longa, ut hic: [MX on staff2]. Longa, ut hic: [L on staff2]. Brevis, ut hic: [B]. Semibrevis, ut hic: [S]. Minima, ut hic: [M] Cum suis pausis:
[MXP,LP,BP,SP,MP on staff4]
Ex istis quedam perfecte et quedam imperfecte. Et reperiuntur ubique quasi scripte. Et licet Magistri instruxerint nos in his figuris ac etiam in quatuor mensuris principalibus, videlicet in tempore perfecto majoris prolationis, in tempore imperfecto ejusdem, in tempore imperfecto majoris prolationis et in tempore imperfecto ejusdem, tamen non docuerunt quomodo super imperfectum majoris discantare debemus perfecti minoris, et e contrario. Et sic de singulis temporibus, quod clare inferius omnibus patebit; et satis inconveniens videretur illud scribere non posse quod ore profertur. Quod ut clare ostendere, tractatum hunc parvulum ordinare curavi, ut quod superius dixi ad effectum cum Dei adjutorio perducam, quod intelligentibius patebit.
Capitulum I.
De diminutione figurarum.
Primo ostendam figuras ordinatas cum quibus divisionibus discantatur diversimode non sequendo ordinem tenoris, sed alterius temporis quam fuerit tenor. Consideret ergo unusquisque per viam rationis quod omnis res plena atque perfecta, si ad plenitudinem ejus evacuetur, non est dubium quin propter evacuationem accipiat diminutionem atque imperfectionem, verbi gratia: semibrevis perfecta, ut hic: [S]. Si ejus venter evacuatus fuerit, ut hic: [Sv], accipit diminutionem ac imperfectionem: [S], Semibrevis plena et perfecta. [Sv], Semibrevis vacuam et imperfecta. Et jam perdit tertiam partem sue virtutis, quia primo valet tres minimas, nunc solum tantum duas; quod intelligentibus clarum est. Et sicut res perfecta per diminutionem imperficitur: sic simili modo res imperfecta per additionem augmentatur, verbi gratia: si brevis fuerit caudata a parte dextra superius vel inferius accipit augmentationem; quod non est dubium, sed multum clarum. Sicut res perfecta per diminutionem imperficitur, sic simili modo res imperfecta per additionem augmentatur; et ita intendo, cum Dei adjutorio, per augmentationem atque diminutionem procedere. Et sicut ostensum est de semibrevi, ita ostendam per viam evacuationis de duplici longa, de longa, de brevi, de semibrevi et de minima.
Capitulum II.
De evacuatione figurarum.
Duplex ergo longa que sit de modo perfecto et de sua proprietate valet sex tempora, et si evacuetur, amittit tertiam partem sui temporis vel virtutis, quemadmodum semibrevis superius dicta; et tunc facta est quatuor temporum, ut hic:
[CSIII:119,1] [CASTRA 01GF]
Item longa perfecta que de sua proprietate valet tres tempora, si evacuetur, amittit tertiam partem sue virtutis, et non valet nisi duo tempora, ut hic:
[CSIII:119,2] [CASTRA 01GF]
[120] Item brevis perfecta que de sua proprietate valet tres semibreves, si evacuetur, amittit tertiam partem sue virtutis, et non valet nisi duas semibreves, ut hic:
[CSIII:120,1] [CASTRA 01GF]
Semibrevis perfecta que de sua proprietate valet tres minimas, si evacuetur, amittit tertiam partem sue virtutis, et non valet nisi duas minimas, ut hic:
[CSIII:120,2] [CASTRA 01GF]
Minima similiter si evacuetur, merito etiam debet partem tertiam perdere sue virtutis, et de ejus valore inferius declarabo, sub hac forma, ut hic patet:
[CSIII:120,3] [CASTRA 01GF]
Item si punctus perfectionis vacuus fuerit, accipit diminutionem per dimidiam partem et non per tertiam, quia nihil habet sub se, id est nullam figuram, sicut alie figure predicte. Et sicut minima, dum est minus corpus, dividitur in duas partes, et est minor prolatio que potest fieri, id est in duas semiminimas, quoniam est in minori valore, id est quantum valet minima; sic de puncto, quia aliquando valet brevem, aliquando semibrevem et aliquando minimam, tunc potest dividi in duas partes, id est evacuando punctum; tunc valet tantum quantum una pars minime divise in duas partes, id est semiminima, ut hic: [M,ptv], et isti duo tunc faciunt minimam, ut hic apparet: [ptv,M,ptv].
Capitulum III.
De augmentatione figurarum.
Nunc videndum est de augmentatione figurarum, et considero tamen non fore necesse gradatim descendere de augmentatione sicut de diminutione, videlicet de duplici longa, vel etiam de longa, sed tantummodo de brevi et infra, quia esset quedam dilatatio vel evasio, si cantor plus requiescerit se plus quam super brevem.
Et primo intendo dicere de semiminima, quia sine ipsa factum est nihil in musica; et licet aliqui Magistri dicant quod non est dare ultra minimam, quod ego teneo, tamen opportet quod per signa cognoscuntur qualitates ipsarum figurarum, verbi gratia:
Hoc est quod vocatur semiminima [SM on staff3]. Et due istarum valent unam minimam; et minor prolatio non potest fieri, si recte consideres; et ista adjuncta aliis figuris dant augmentationem taliter qnod diversimodo potest discantare, et hoc alio modo quam sit tenor.
Si longa et brevis ligate sunt ut hic [Lig2od on staff2], apponendo proprietatem, efficientur id quod vis; quod si proprietas a parte sinistra inferiori descendat, fient due breves, ut hic: [Lig2cdsnod on staff2]. Et si a parte superiori sinistra ascendat, fient tunc ambe semibreves, ut hic: [Lig2cssnoa,Lig2cssnod on staff2], et sic de aliis.
Similiter minime vel plene vel vacue aliquando per figuram et aliquando per proprietatem suscipiunt diminutionem vel augmentationem sicut inferius patebit.
Capitulum IV.
De diminutione et augmentatione.
De brevis autem quarum quelibet perdidit tertiam partem sue virtutis, ponuntur tres pro duobus temporibus perfecti majoris, ut hic: [Bv,Bv,Bv]. Potest autem tempus dividi in duas partes equales, et quia semibreves perfecte atque punctate valent quelibet quatuor minimas, et sibi adjuncte valent [121] quelibet semiminimam. Et iste due figure perficiunt novem minimas, ut hic:[S,pt,S,pt]
Item semibrevis imperfecta perficitur per punctum, ut hic apparet: [Sv,pt,Sv,pt]
Item minima caudata superius et inferius valet tantum quantum semibrevis imperfecta, id est duas minimas commune et hoc satis est, ut hic apparet: [F,F,F on staff5]
Abstrahe autem a qualibet tertiam partem, id est evacua et invenies quatuor minimas, si bene numeres, ut hic: [Fv,Fv,Fv on staff5]
Et sic iste tres valent quatuor minimas.
Sunt autem et alie figure que vocantur minime imperfecte ex quibus ponuntur quatuor pro tribus minimis, et habent majorem effectum quam semiminime, quia sunt plene, et habent minorem effectum quam minime, quia habent signum atque proprietatem semiminimarum: [SMvxrt,SMvxrt,SMvxrt,SMvxrt on staff3]
Possunt autem poni aliquando rubee figure diversimode figurate. Et quando homo non habet unde scribere figuras rubeas, tunc est licitum ipsas evacuare; sed hoc est tantum de tempore imperfecto majoris prolationis super tempus perfectum minoris prolationis, et e converso.
Item figure superius et inferius caudate quarum cauda inferius est retorta, quatuor ex istis valent sex minimas, ut hic: [Fcdvxrt,Fcdvxrt,Fcdvxrt,Fcdvxrt on staff5]
Quod si adjungatur eis punctus vacuus, qui valet tantum quantum semiminima, tunc iste quatuor valent novem minimas, si recte computes, ut hic: [Fcdvxrt,ptv,Fcdvxrt,ptv,Fcdvxrt,ptv,Fcdvxrt,ptv on staff5]
Item minima superius semiplena et inferius semivacua in uno corpore, superius et inferius caudata, et in parte inferius retorta, valet minimam cum semiminima, ut hic: [Fsvcdvxrt,Fsvcdvxrt on staff5] quia superius sunt figure minime et inferius semiminime.
Item minima evacuata amittit tertiam partem sue virtutis, sicut superius dixi, et sic tales tres faciunt duas minimas, ut hic: [Mv,Mv,Mv on staff3]
Capitulum V.
De tempore perfecto majoris prolationis.
Superius dictum est de diminutione atque augmentatione figurarum; nunc ostendendum qualiter ipsas ordinabis pro temporibus.
Et primo de tempore perfecto majoris prolationis; quod si super ipsum discantare velimus ad modum temporis imperfecti minoris prolationis, appone tales quatuor figuras: [Fv,ptv,Fv,ptv,Fv,ptv,Fv,ptv on staff5]
[122] Item si ad modum temporis imperfecti majoris dividendo tempus in duas partes, appone has figuras [Fcdvxrt,pt,Fcdvxrt,pt on staff5]
Item si vis dividere duo tempora istius temporis perfecti in tres partes equales, appone istas figuras: [Bv,Bv,Bv]
Item si secundum eumdem actum iterum temporis perfecti majoris vis devidere in quatuor partes, appone tales figuras, ut hic: [S,Fsvcdvxrt,Fsvcdvxrt,S on staff5]
Item si vis discantare secundum eumdem actum ad modum minimarum, appone tales sex figuras:[Fsvcdvxrt,Fsvcdvxrt,Fsvcdvxrt,Fsvcdvxrt,Fsvcdvxrt,Fsvcdvxrt on staff5] vel per istum modum, ut hic: [Msvcdvxrt,Msvcdvxrt,Msvcdvxrt,Msvcdvxrt on staff4]
Item si vis discantare ad modum temporis perfecti minoris, similiter possunt poni sex tales figure, sicut dictum est de tempore perfecto majoris, ut supra.
Capitulum VI.
De tempore imperfecto majoris prolationis.
Sequitur de tempore imperfecto majoris prolationis. Quod si vis discantare super ipsum ad modum temporis perfecti minoris prolationis, appone tales novem minimas: [Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv on staff3]
Item si vis discantare desuper ad modum temporis imperfecti minoris prolationis, tales quatuor figuras appone, ut hic: [Fvcdvxrt,Fvcdvxrt,Fvcdvxrt,Fvcdvxrt on staff5]
Item si vis discantare secundum eumdem actum temporis perfecti minoris, appone tales figuras, scilicet tres semibreves vacuas, ut hic: [Sv,Sv,Sv], vel tres rubeas.
Capitulum VII.
De tempore perfecto minoris prolationis.
Sequitur de tempore perfecto minoris prolationis; quod si vis super ipsum discantare ad [123] modum temporis perfecti majoris, appone tales novem figuras, ut hic: [Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv on staff3]
Item si vis discantare desuper ad modum temporis imperfecti majoris per semibreves, dividendo tempus in duas partes, tunc pone duas semibreves punctatas, ut hic: [S,pt,S,pt]
Item secundum eumdem actum, per rubras vel vacuas, ut hic: [Sv,Mv,pt,Mv,Sv on staff3]
Item si vis ad modum minoris, tunc minime debent esse rubee vel vacue, ut hic: [Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv on staff3]
Item si vis discantare super istud tempus ad modum temporis imperfecti minoris, appone quatuor tales figuras, ut hic: [Fsvcdvxrt,Fsvcdvxrt,Fsvcdvxrt,Fsvcdvxrt on staff5]
Capitulum VIII.
De tempore imperfecto minoris prolationis.
Sequitur de tempore imperfecto minoris.
Quod si vis discantare desuper ipsum ad modum temporis imperfecti majoris, appone tales figuras, ut hic: [M,M,M,M,M,M on staff2]
Item si vis discantare ad modum temporis perfecti majoris, ad modum semibrevium, appone tales figuras [F,F,F on staff5].
Item si vis discantare desuper ad modum minimarum, appone tales figuras, sicut in tempore imperfecte majoris, ut hic: [M,M,M,M,M,M on staff2]
Item si vis discantare ad modum temporis predicti majoris, tunc accipe modum temporis perfecti minoris, quia in equalitate minimarum non potest cantari, et per consequens nec scribi, si recte consideres, quia non potest dividi nisi in duas partes; et si quatuor ascenderet usque ad octo, numerus sic deficeret.
Nunc videndum est qualiter ipsas ordinabis ad discantandum diversimode sup,er quatuor tempora, et primo de tempore perfecto majoris, postea de singulis temporibus, sicut inferius patebit ponendo rubeas de modo discantandi, quod dicitur secundum illos de Francia vulgariter trayn vel traynour et est fortior modus quam syncopa.
Et primo de tempore perfecto majoris ponuntur [124] pro duobus temporibus novem semibreves vacue vel rubee, ut hic:
[CSIII: 124,1] [CASTRA 01GF]
De tempore perfecto majoris:
[CSIII: 124,2; text: Tenor. Discantus.] [CASTRA 01GF]
De tempore perfecto minoris:
[CSIII: 124,3; text: Tenor. Discantus.] [CASTRA 01GF]
De tempore imperfecto majoris:
[CSIII: 124,4; text: Tenor. Discantus.] [CASTRA 01GF]
De tempore imperfecto minoris:
[CSIII: 124,5; text: Tenor. Discantus.] [CASTRA 01GF]
Et sic est finis totius libri.
Et sic finis ad laudem Dei per me fratrem Jo. Bonadies in conventu Regii post vesperas 1447, 14 septembris.