Actions |
---|
[496] His litteris et hac supputatione plena calculatio est cognita. In omnibus formatis epistolis, opportet poni primas litteras graecas Patris et Filii et Spiritus Sancti quae videlicet sunt [pua]. Pater est graeca appellatione patros, cujus prima littera est [Pi]; filius vero uios vocatur et denique nomen habet exordium ab [Upsilon]; Spiritus Sanctus agion pneuma dicitur quod certum est inchoari ab [Alpha], et cetera. Praeterea addenda est prima littera nominis Petri apostoli, nominis quoque antistitis qui delegat epistolam prima ponenda erit: clerici cui licentia tribuitur secunda, episcopo ad quem dirigitur tertia, civitati ad quam mittitur quarta. In his omnibus litteris ponenda est supputatio prout in his supra scriptis litteris cognoscitur; est et addenda supputatio indictionis ejusdem anni, numerus litterarum amen, quod hebraica dictio est, separatim erit adjiciendum. Haec autem quae dicta sunt diverso modo diversi consueverunt locare. Quidam enim in ipso principio epistolae apices quos praediximus ordinant, summamque supputationis designatae per apices collocant in extremis. Quidam apices et apicum numeros in calcem tantum epistolae sufficienter existimant esse ponendos. Sed quia locandi modus a sanctis CCCXVIIJ patribus in Niceno concilio congregatis qui hoc constituerunt non est institutum, quocumque in loco supputatio memorata in formatis apicibus ponatur, modo tantum ut in eis eam liceat deprehendere. Discutiendo non est, aequaliter illud et hoc agatur.
* * * * * * * * * * *
In nomine [Pi] et [Upsilon] et [Alpha] amen cum adjutorio beati [Pi] apostoli [Nu] Dei gratia [Nu] civitatis episcopus [Nu] venerabili coepiscopo salutem in Christo perpetuam. Quamquam plures girovagos qui, cum pervenerint ad sacerdotium, nomen tamen usurpantes officii dignitate non reverentur abuti, et cetera.