Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[f.20r] [M.J.C. in marg.]

De modo cantandi cantum planum sex ponenda sunt capitula In quorum quidem primo voces In secundo musice claues Tercio cantus eiusdem Quarto vocum mutaciones Quinto modi musice In vltimo vero Toni eiusque differencie declarentur.

Pro primo igitur est notandum Quod sex sunt voces musice quibus omnes solum cantus modulari scilicet. ut re mi fa sol la de quarum duabus scilicet fa et mi maior oritur difficultas Mi namque vox dura est ideo acute et dure canl debet. Fa vero vox mollis est et semitonia ideo molliter cani debet. Et nota quod in bfa[sqb]mi nunquam debet cani fa nisi ibi ponatur b rotundum nisi forte alias apertissime habeatur cantius tamen est ponere ipsum cum cani fa debeat. Et rotundum in cantu positum seruat suam vim vsque ad proximam mutacionem nisi ponentur a principio linee toti deseruiens. Sed preter istos casus in bfa[sqb]mi semper debet cani mi duriter sive ibi ponitur signum [sqb] durale sive non. Et signa cantus diuersim id est mi representanda sunt scilicet [sqb] quadrum [signum] quadrum et tale signum [signum] #

Sepe canitur mi ubi non ponitur signum [sqb] duralem Similiter sepe canitur fa vbi non ponitur signum b mollis utraque in figura Debet eciam considerari ordo gradus et distancia vocum ut quot note ab invicem distent que precedat aut que sequatur et cetera Capitulum Secundum.

Quantum ad secundum est sciendum. Quod 19 sunt claves in manu que patent in figura. Sed eela ponitur extra manum et ad placitum. Et quibus clauium continet unam uel plures ex sex vocibus rationi cuius tunc inter se differunt Secundo differunt nam aliqua ponitur in linea et aliqua in spacio Et sunt iste claues 19 nature quod semper clauis sequens continet vocem correspondentem voci clauis precedentis vt Prima clauis continet ut. Secunda re Tercia mi et cetera. Et sunt septem littere musicales in quibus omnes claues inicium capiunt secundum ordinem scilicet g a b c d e f Deinde nota Quod quasi omnis cantus ecclesiasticus his [[tel]] tribus [litteris supra lin.] [[clauibus]] regitur scilicet. f in linea quod significat Ffaut Et c in linea quod significat Csolfaut Et g in linea quod significat ggsolreut representat Si igitur scire volueris In qua claue quibus cantus incipiatur considera primo clavem regentem et numera ab eadem sursum uel deorsum quousque ad primam notam talis cantus deuenias secundum [[litterarum]] ordinem litterarum predictarum qua inuenta habetur clauis in qua talis cantus incipit qua considerata. facile est solmisare quia si plures habuitur voces tunc solmisando recipiatur ista vox qua paucios fiunt vocum mutacionis secundum ascensum uel descensum cantus in quantum fieri potest. Versus Ut re mi scandunt descendunt fa quoque sol la. Quinque tamen claues regentes mutantur et tunc nostri debet distancia clauium inter se quia quinta erit distancia clavis precedentis secundam clavem regentem a sequente eamdem tanta est distancia note a nota Divisio vero harum clauium patet in figura. Capitulum Tercium.

Tres insuper scias esse musice cantus in genere scilicet [sqb] duralem naturalem et b mollem. [sqb] duralis dicitur cantus qui dure sonat Sed b mollis qui molliter sonat Naturalis autem qui mediocriter sonat scilicet nec dure nec molliter. Versus Tu qui soluabis tres cantus esse notabis Ecce [sqb] duralis naturalisque b mollis. Sed Septem sunt in specie quia [sqb] duralis diuiditur in tribus naturalis in duos b mollis eciam in duos. In quibus autem litteris et clauibus quibus cantus in specie inicium aut finem habeat patet ex ordinacione clauium in figura et his metris B dat [sqb] durum F mollem cque naturam. [f.20v] E finis est dure d mollis aque nature. Similiter tres duros fert g naturales c. geminatos. Et tot b molles f demonstrat tibi cantus.

In quacumque claue ponitur illa vox vt ibi incipitur aliquis cantuum in specie Et si talis clauis prima littera est g tunc est [sqb] duralis. Si c tunc est naturalis Si autem f tunc b mollis. Et quibus eorum habet sex voces.

In claue solum vnam vocem habentem solum vnus est cantus Sed in clave habente duas voces duo sunt cantus et ceteris. Capitulum Quartum.

Mutacio est vnius vocis in aliam in eadem claue et sub vno sono variacio. Mutacio in re est due voces eiusdem clauis quarum vna mutatur in aliam. in omni claue habente duas voces fit mutacio. preter bfa[sqb]mi et bbfa[sqb]mi quia fa et mi sub vno sono proferri neque [?] utraquevis quod tamen oporteret. quis bene solmisando hanc vocem quam wlt mutare ommittat et aliam in quam mutari debet expremat Vox namque que mutatur vim suam perdit et alia in quam mutatur locum eius obtinet. quartum demptis fa et mi in bfa[sqb]mi et bbfa[sqb]mi alias quelibet vox alicuius clauis potest mutari in aliam eiusdem clauis si quam habet. nulla vocum in quamlibet aliam mutari potest quia vt non potest mutari in mi [neque re in fa neque mi in fa nec e conuerso fa in mi in marg.] Sol non mutatur in mi neque la in vt. Et omnis vox nominatur ab isto cantu a quo vt [scilicet vox supra lin.] talis vocis habet originem. [Vacat in marg.] Et Nota Quod omnis ascensus fit ab illo cantu a quo vox que mutatur habet originem. Et omnis ascensus fit in illum a quo vox in quam alia vox mutatur habet originem et cetera. quibus cantus potest in alium mutari ut patet facilius Et pro mutacionibus nota has regulas. [Prima. in marg.] Prima. Omnis clauis tantum vnam habens vocem nullam habet mutacionem quia tunc sola vox mutari non potest Et sunt quatuor huiusmodi ut [Gamma]ut Are Bmi [[mi]] et eela. Sed si in [Gamma]ut contingit fieri in aliquo cantu mutacionem fac in ea mutacionem sicut in gsolreut Si in eela fac in ea sicut in eelami et ceteris. In quinto dicere restat capitulo.

Nunc de modis seu musice formis Est enim Sciendum quod modus vt hic capitur est duarum notarum immediate coniunctarum ad inuicem collocatio Et sunt duodecim [1 in marg.] Primus est vnisonus et est vnius et eiusdem vocis in eadem linea uel eodem spacio continua repeticio. [2 in marg.] Semitonium Est ascensus de mi ad fa uel descensus de fa mi [3 in marg.] Tonus Est ascensus uel descensus vnius vocis in aliam sibi immediate proximam preter fa et mi [4 in marg.] Semiditonus [corr. supra lin.] Est ascensus uel descensus vnius vocis ad terciam incluso semitonio ut re fa mi sol [5 in marg.] Ditonus Est ascensus uel descensus vnius vocis ad terciam excluso semitonio sicut ut mi fa la [6 in marg.] Dyatesseron Est ascensus uel descensus vnius vocis in quartam scilicet vt fa re sol mi la [7 in marg.] Dyapente [corr. supra lin.] est ascensus uel descensus vnius vocis ad quintam sicut vt sol re la mi mi fa fa [8 in marg.] Semitonium cum dyapente Est ascensus uel descensus vnius vocis ad sextam vbi sunt inclusi [corr] tres troni et duo semitonia. [scilicet vbi includum 4 toni et vnum semitonium.] vt ab are ad ffaut uel a [sqb]mi ad gsolreut a dsolre ad bfa[sqb]mi ab elami ad csolfaut ab alamire ad ffaut. [9 in marg.] Tonus cum dyapente Est ascensus uel descensus vnius vocis ad sextam vbi sunt inclusi quatuor toni et vnum semitonium sicut a gut ad elami a c graui in a [alamire] acutum et cetera. [10 in marg.] Semditonus cum dyapente Est ascensus uel descensus vnius vocis ad septimam vbi sunt inclusi quatuor toni et duo semitonia ut de [f.21r] re ad fa in septima vel de mi ad sol in septima et cetera. Ditonus cum dyapente Est ascensus uel descensus vnius vocis ad septimam vbi sunt inclusi quinque toni et vnum semitonium sicut vt mi in septima fa la in septima Dyapason Est ascensus uel descensus vnius vocis in octauam vt quando ascenditur a claue ad clauem sibi similem et cetera.

[Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.21r; text: Vnisonus, Semitonium, Tonus, Semiditonus. Ditonus, Dyatesseron, Dyapente, Semitonium cum dyapente, Tonus cum dyapente, Semiditonus cum dyapente, Dytonus cum dyapente, Dyapason.] [ANOMCCP 01GF]

Pro quinto Sciendum. Quod toni secundum modernos octo sunt. ad ymitacionem 8 parcium oracionis Et diuiditur tonus in plagalem et autentum Tonus autentus Est tonus impar et sunt quatuor scilicet primus. tercius. quintus. et septimus. Sed tonus plagalis Est tonus par Et sunt similiter quatuor scilicet secundus. quartus. sextus. et octavus. Noscitur autem tonus cuiuslibet cantus. in vltima voce in qua talis cantus finitur Quia sicut patuit quatuor sunt claues. que finales dicuntur. scilicet dsolre Elami ffaut et gsolreut In quibus omnis cantus regulariter conceptus finiri habet Quia si finitur in dsolre. Est primi uel Secundi toni. Si in elami Est Tercy uel Quarti toni. Si in ffaut Est Quinti uel Sexti toni. Si in gsolreut Tunc est septimi uel. Octaui toni. Possunt tamen isti toni finiri in alys clauibus per quintam alcius quam dictum est demptis septimo et octauo tonis que semper finiuntur in gsolreut. B natura tamen cantus Primi uel secundi toni finitur in re. Sed Tercy et [f.21v] Quarti in mi. Quinti et Sexti in fa. Et Septimi et Octaui in sol uel vt. Versus Sedes tonorum finales sunt d e f g Illorum voces re mi fa sol fore dices. Quibus ita premissum de cursu tonorum videndum est Omnes itaque autenti a suo finali ad octauam que est dyapason regulariter ascendere potenciam habent Licenter ad nonam uel decimam. Licenciam autem a regula idcirco fecimus quia ille voces per raro contingende sunt que per licenciam conceduntur Quod enim quis per regulam habet quasi ex debito habet ideoque libere eo frui potest. Quia autem per licenciam possidentur tamquam per graciam [[concessa]] possessa huiuslibet atque prudencius finit per tractanda. Descendunt autem a finali ad proximam vbi nullam licenciam eius a peritis musicis reperi concessam Excipitur autem Quintus qui nunquam uel raro propter semitonium descensum habet Plagales vero omnes a finali usque ad quintam. que est dyapente regulariter ascendere habent et licenter sextam assummit. Descendunt autem a finali ad quartam, que est dyatesseron uel eciam ad quintam regulariter Versus Sex paritas scandit sub fineque quatuor ymat Imparitasque scilicet nouem sub fine bassat ad vnam Impar autentus dicetur parque plagalis et cetera.

[f.22r] [Salzburg, St. Peter's, a.VI.44, f.22r; text: Melodie continens versuum responsoriorum, Sit tibi dulci sonum octaui pangito versum. Melodie none. Quem per medium. Moyses et Helyas prophete, In mortalis est enim. Clamdiu quippe salutaris ille liquor. Benedictus es Domine.] [ANOMCCP 02GF]

Nota Omnis tonus autentus est ascendendo vltra suum finalem ad dyapason hoc est ad octauam et per licenciam vlterius et non descendit nisi ad proximam sub finali Secundo nota quod omnis tonus plagalis natus est ascendere vltra suum finalem ad dyatesseron id est ad quartam uel eciam vlterius et non ascendit vltra suum finalem nisi per dyapenthe hoc est ad quintam vel ad sextam. Versus Cantus non tangeris quintam wlt esse plagalis. Qui tangit nec sub cadit autenti vocat alys. Sepe cadens raro tangens plagalis esse probatur. Tangens sepe cadens raro summo sonatur. Si tangit tociens quociens cadit ad prelium stat. Sed quidam censent hunc dignius esse plagalem et cetera. Et finis.