Musices opusculum, tractatus secundus, capitulum VI
Source: Manfred Bukofzer, Geschichte des englischen Diskants und des Fauxbourdons nach den theoretischen Quellen, Sammlung musikwissenschaftlicher Abhandlungen, Band 21 (Strassbourg: Heitz, 1936), 156–58.
Electronic version prepared by Peter M. Lefferts E, Elisabeth Honn C, and Thomas J. Mathiesen A for the Thesaurus Musicarum Latinarum, 1997.
Actions |
---|
[156] Nicolai Burtii "Musices opusculum" (1487).
Tractatus secundus. Capitulum VI (fol. 39-40).
De contrapuncto praticorum: qui ultramontanis et maxime gallicis est in usu.
Quem enim a teneris unguiculis, ut aiunt greci, contrapunctum didicerim vobis decrevi succincte describere. Non tamen ut musicis sit in exemplum: sed tantum practicis cantoribus: qui pro maiori parte non alta petentes sed ad infima potius spretis musicorum regulis condescendunt propinare. Igitur intellectus prout superius annotavi regulis vel preceptis talem regulam ad componendum minime: sed ad cantandum dumtaxat habeant menti necesse est: que in hunc modum notata describitur. Unisonus prestat octavam, terci vero desuper decimam et octava similiter desuper quintadecimam. Pone quod tenor incipiat in f e d e d gravibus: que secundum voces Guidonis significant fa mi re mi re, tunc oportet organisantem similiter illud f assumere in octava tamen voce constitutum quod videtur quantum ad visum unisonus sed in sono diapasson omnino, ut dixi. Deinde super e faciet terciam: [157] que similiter quantum ad visum videtur tercia: in sono vero sive voce decima erit. Similiter si quintam fabricare volueris super d erit quinta (fol. 39 v) ad oculum: duodecima vero quantum ad vocem. Item si super e sextam volueris facere: tunc erit sexta in numeris: sed in cantu terciadecima. Similiter si super d octavam fabrices, erit octava ad visum: que in sonis erit bisdiapasson. Et hic est prime regule modus: videlicet quando tenor descendit qui tantum quattuor illas lineas a cantoribus designatas usque ad quintadeciman occupat. Et hac regula multifarie quando opus fuerit poteris uti.
Secunda regula est videlicet quando tenor ascendit. Unisonus dat octavam. Tertia vero sub tenore dat sextam. Quarta dat quintam: sexta sub tenore terciam. Similiter octava sub tenore unisonum reddit, ut hoc exemplo. Pone quod tenor fit in a b c d e acutis: hoc est re mi fa sol la secundum Guidonis syllabas. Tunc organizans capiet primam litteram: seu vocem in unisono quantum ad visum; que erit octava quantum ad sonum dicens a g g f e, hoc est la sol sol fa mi.
Nam g sub secunda littera tenoris erit tercia ad visum: sexta vero quantum ad sonum. Nam si quis de octonario binarium susceperit, necessum est ut sex tantummodo remaneant, et sic de aliis examinandum est. Preterea quarta illa que fit sub c dicendo g in sono resonat diapente. Similiter sexta que fit sub littera d dicendo f vel fa: in sono erit tercia. Quia si quis de octonario quinque diminuerit, necesse est ut tres remaneant. Ultimo si octavam feceris sub e acuto similiter e dicendo, non est octava proprie ut apparet sed unisonus.
Hec enim que maxime ultramontanis cantoribus sunt in practica dum in capellis principum quottidie cantant cumulavi: ut cupientibus super cantu plano organizare [158] (fol. 40) inter quatuor tantum lineas usitatas: diversis semitis ac modis aditum habeant patentissimum. Modo ad tertium subtiliori examinatore distinctum devenio.