Musica, pars secunda
Source: Scriptores ecclesiastici de musica sacra potissimum, 3 vols., ed. Martin Gerbert (St. Blaise: Typis San-Blasianis, 1784; reprint ed., Hildesheim: Olms, 1963), 3:341–58.
Electronic version prepared by Sergei Lebedev E, Angela Mariani C, and Thomas J. Mathiesen A for the Thesaurus Musicarum Latinarum, 1992.
This is a multipart text Previous part Next part
Actions |
---|
[341] Adae de Fulda musici in partem secundam praefatiuncula incipit feliciter.
Prologus.
Credimus diversa fore hominum studia, quibus aliis sua scripta insinuant, ac quisquis, quo melius valet, poemata exornare conatur sua. Ego si poetarum antiquitatisve fabulas aut historias in medium fero, non tamen meis exemplificationibus aut verissimis historiis detraxisse quidquam puto. Mos est paribus paria referre, quo fit, ut cum poetarum libri philosophorumque per omnes fabulas aut historias huic nostrae concordant arti, non veremur inducere historias veteres et poetarum fabulas pro maiori artis notitia. Attentos enim auditores facimus, ait Tullius, si ea, quae dicturi sumus, nova et magna ac utilia esse demonstramus; excellentissimum enim genus docendi est exemplorum positio, ut ait Varro; sed veris, non fictis modo introductis uti libet. Boetio fidem dabimus: hunc quasi ducem omnes alii imitati sunt, licet aliquid aliquando apposuerint, Marci Varronis sententiae memores, qui dicit: nil magnificum docebit, qui a se nihil invenit: utere inventis, labora pro inveniendis; non enim tam laudabile est invenisse, quam invenire, hoc enim alienum, id proprii muneris est. Si vis doceri, doce, et carens praeceptoribus exercitatione doceris. Quae nosti, construe lectionibus, quae vero nondum didicisti, disciplinis adquire, ait Isocrates.
Ego vero licet doctrina dispar, horum tamen haud immemor sententiae [342] et opinionis, non dubitavi supplere, quem senseram defectum, me ipsum per alios informans; dicit enim Ovidius:
Noster casus ubique valet, semper tibi pendeat hamus:
Quo minime credis gurgite piscis erit.
Quam quisque norit artem, in hac se exerceat; Graecorum proverbium est. Musica enim ista sunt ut homines, cum doceant, discant; dicit enim Guido de regulis antiphonarum in prologo: multo plura sunt, quae nostro sensu cognoscimus, quam quae a magistro didicimus. Nos ipsos breviter dociles facimus, si apte et breviter summam rei exponimus. Quid enim stultius, quam, quod non didiceris, non discere, Seneca teste? Quamdiu ergo vivas, discendum est; strenue enim agere decet amatorem scientiae, ut Isocrati placet.
Musicae itaque immensuratae formam replicare audeo, ac adiectis adiicere, non ut idoneum me fore existimem operibus complendis auctorem, sed ut modernorum musicorum dubiis obviarem, et opinionibus, ac pro posse satisfacerem.
Boetii autem ac Guidonis rudimentis adhaerere semper animo est. Etsi id aegre tulerint aemuli, reliquis plus attribuentes, non movebor; malo enim Boetii et Guidonis doctam imitari negligentiam, quam aliorum inutilem diligentiam.
Caput I.
Sunt autem imprimis septem consideranda, per quae tamquam per magis principalia in artem patet iter, scilicet manus, cantus, vox, clavis, mutatio, modus, tonus. Guido enim Aretinus abbas de cruce S. Leufredi primus docuit, flexuras notarum manu discendas esse, merito concludens, pentachordum sufficere non posse, superaddens intra proslambanomenon [Gamma] et ultra nete hyperboleon superexcellentes quatuor, trivarium cantum septempliciter dividens litteris sub septem, clavibus viginti, et vocibus sex. Iohannes tamen vult, ante Guidonem Gamma [Gamma] esse adinventum. Sed decursu temporis moderniores musicae praeceptores his non contenti clavibus, concluserunt ex necessitate, tribus chordis, scilicet trite, paranete et nete hyperboleon, superaddere diapason superius, similiter lichanos, hypate, et parypatemeson diapason inferius mensuralis musicae gratia per venerabilem Guilhelmum Duffay adinventae; cuius compositio nostris magnum dedit initium formalitatis, vulgo manerum dictum. Nam ipse primus regulis contentus non immerito limites est supergressus in transpositione, cum instrumentis perutile sit ac eorum sciolis, quorum causa plus credimus admissum fore. Nos tamen regulis contentamur, nec minus antiquis obtemperabimus quam modernis, licet plus subtilitatis adepti sumus; nemo tamen inter omnes est, qui non ex veteribus se iactitet quid accepisse.
Circa divisionem autem monochordi multi multa loquuntur varia sentientes, et alter alterius divisionem reprehendit, ut Ptolomaeus, qui divisiones Aristoxeni et Architae reprehendit ultione musicae. [343] Boetius autem divisionem non ineptam demum in lucem protulit, quem omnes denuo imitabantur. Sed Guido metas supergressus, necessitate compulsus superadditiones adiecit: quapropter moderni, Guidonis audacia confisi, adiectis adiicere necessaria non dubitarunt. Dicitur autem monochordum a [mouos], quod est unus vel solus, quia instrumentum unius chordae est: cuius dimensionem arithmeticam scire si cupis, remittam te ad Iohannem papam, qui levem ponit dimensionem. Sed potiora canentibus Guidonis praecepta cantoribus sunt: ideo manus applicare divisionem singuli amplectemur.
Manum vero initiantibus omnibus practicare consuevimus, cuius haec descriptio est. Manus est monochordum aut instrumentum, vocibus, litteris et clavibus registratum, cuius dispositio aut figura talis est, ut sequitur.
Caput II.
Cantus autem, quem Graeci odam, nos aliquando laudem vocamus, est melodia ex sono, tono et modo per vocem vivam prolata. Dicitur ergo male canere in organis, in buccinis, in citharis. Meum tamen non est quemquam reprehendere, praesertim divum Hieronymum, cum saepissime dicat, tuba cecinisse Hebraeos. Sed si vera est definitio, ergo male dicitur, quia voces sunt materiales: pulcrius tamen dicitur, tuba cecinisse, quam tubicinasse.
Hunc antiqui triplicem esse voluerunt, scilicet naturalem, mollem, et durum. Sed postquam Manum praeceptores invenere, insuper et litterales locales unacum vocibus, compertum est, cantum dupliciter capiendum fore, scilicet generaliter et specialiter. Generaliter: et manebit prima divisio; sunt enim tres in generali cantus, videlicet naturalis, b. mollaris, et [sqb]. duralis. Specialiter: et erunt septem in manu cantus, duo naturales, duo b. mollares, et tres [sqb]. durales. Nam voces in manu septies reperiuntur: quo fit, ut ubicumque ponitur ut, ibi incipitur aliter cantus. Sunt tamen nonnulli, qui unicuique duas quasi sibi convenientes attribuunt voces; nam donant b. mollari ut et fa, naturali re et sol, [sqb]. durali mi et la, cuius rei ordinem figura sequens sufficienter exponit.
Initium vero psallendi in ecclesia coeptum est ad imitationem pastorum, qui inter sacrificiorum exhibitiones Deo laudes persolvere volebant. Alibi autem legitur, a beatissimo martyre Ignatio fuisse introductum, qui voces angelicas Domino decantantes audivit, et morem ecclesiae suae intulit: sic ritus canendi in diversas diffusus est ecclesias. Volunt tamen multi, inter Latinos Sanctum Ambrosium ecclesiae Mediolanensis antistitem occidentali ecclesiae primo dedisse modum psallendi. Nos tamen Gregorium habemus auctorem, a quo cantus simplex Gregorianum nomen sortitus est.
[344] [GSIII:344; text: Cantus cantatur dupliciter, Generaliter, et sunt, Specialiter, et erunt, haec metam praebent, [sqb]. duralis est, qui durum et asperum facit sonum, ratione autem litterae et soni dicitur [sqb]. duralis. b. mollis est, qui mollem ac levem facit sonum, quo fit, ut ratione litterae et soni dicatur b. mollis. Naturalis est, qui nec durum, nec mollem facit sonum, sed partem ab [sqb]. durali, et partem a b. molli sumit. Primus, Secundus, Tertius, Initium et finem. [sqb] duralis incipit, b. mollis incipit, naturalis incipit, verus, [Gamma].ut., G. sol. re. ut., g. sol. re. ut., F. fa. ut., f. fa. ut., C. fa. ut., c. sol. fa. ut., et finitur in, E. la. mi., e. la. mi., ee. la. mi., d. la. sol. re., dd. la. sol., a. la. mi. re., aa. la mi. re. Quorum quisque habet sub se duas voces, In C. naturaliter, f. b. mollis, G.que [sqb]. duralis, In A. naturaliter, D. b. molli, E.que [sqb]. durali, Specialiter. la. mi, fa. ut., sol re] [FULMUS2 01GF]
Caput III.
Vox est sonus, plectro linguae a pulsu dentium repercussione duorum labiorum in modum cymbalorum, concavo gutturis, et pulmonis adiutorio, qui velut follis aerem accipit et remittit, formatus. Est tamen quaedam species et vocis et soni, alia soni non vocis, quidem (f. ut quidam) sonus per Echo sonorum triformis est natura: harmonica, quae ex vocum cantibus constat: organica, quae ex flatu subsistit: rhythmica, quae ex chordarum administratione, intensione, pulsuque numeros recipit. Sonorum alius discretus, qui facit consonantiam, acceptatur in musica; alius indiscretus, qui dissonantiam reddit, abiicitur.
Symphonia est modulationis temperamentum, concordantibus sonis, sive in voce, sive in flatu, sive in pulsu. A musicis autem humana vox specificata extat, quae musicaliter in sex voces aut syllabas locata est, quibus per mutationes omnis cantus regitur. Has Iohannes ex hymno: Ut queant laxis etc. sumtas fore putatur. Sex sunt voces: ut, re, mi, fa, sol, la.
Caput IV.
Clavis vero est littera localis per voces rectificata, quarum viginti in manu ponuntur, scilicet [Gamma]. ut, A. re. etc. Harum tres tantum locantur, scilicet C. sol, fa, ut., F. fa, ut, et G. sol, re, ut. Aliae autem rarissime; vel nunquam ponuntur. Comprehenduntur autem sub septem litteris, localibus dictis, snperiori ordine geminatis, scilicet A. B. C. D. E. F. G. Clavium vero quinque sunt species, videlicet Graves, Finales, Acutae, Excellentes, Superexcellentes. Si autem vox vel nota extra has species occurrerit, iudicanda erit inxta eius diapason inferius aut superius. Totam rei huius seriem forma sequens informat:
[345] [GSIII:345; text: Musica dicta ficta, [Gamma]. graecum littera G. Primus [sqb]. duralis. Primus naturalis. Primus b. mollaris. Secundus [sqb]. duralis. Secundus naturalis. Secundus b. mollaris. Tertius [sqb]. duralis. Graves. Finales. Acutae. Excellentes. Superexcellentes. ut. re. mi. fa. sol. la. [Gamma]. A. [sqb]. C. D. E. F. G. a. b. c. d. e. f. g. aa. bb. cc. dd. ee. [ClefC] [ClefF]] [FULMUS2 02GF]
Caput V.
Mutatio est unius vocis in aliam in eadem clave variatio: non tamen vocem sonum puto, quia sonus in eadem clave non variatur. Volo autem vocem cantum esse, quia cantus in clave mutatur: [sqb]. duralis in naturalem, vel naturalis in [sqb]. duralem aut b. mollem etc.
[346] Mutatio est duplex: extrinseca est, quando vox in vocem aperte mutatur, ut in fa, sol in re, et e converso. Intrinseca est, quando vox, quae debet mutari, relinquitur, ut fit in cantu mensurali.
Ad mutationem duo requiruntur: non mutare, nisi mutare sit necessarie, hoc est, habiliter mutare vocem in vocem: ut claves inspiciantur, et coniuncta, propter synemmenon in transpositione.
Nolui autem pueriles illas regulas de mutationibus casus notarum dictas huic opusculo nostro adiungere, cum non sit particulare studium vulgo bacchantria dictum, ubi non continue practicentur: sufficiat ergo specierum cognitio, sive modorum, de quibus postea dicetur.
Mutatio autem in clavibus quomodo se habeat, aut quot quisque clavium habeat mutationes, sequens figura demonstrat:
[GSIII: 346; text: Omnis clavis aut habeat, Unam vocem et sunt quatuor, Duas voces, et sunt octo. Tres voces, et sunt sex. [Gamma]. ut., A. re., [sqb]. mi., ee. la., C. fa, ut., D. sol, re., E. la, mi., F. fa, ut., e. la, mi., f. fa, ut., cc. sol, fa., dd. la, sol., G. sol, re, ut., a. la, mi, re., c. sol, fa, ut., d. la, sol, re., g. sol, re, ut., aa. la, mi, re., nullam habent mutationem, duas habent mutationes. sex habent mutationes. versus, Si vox est simpla, fiet mutatio nulla. Si vox est dupla, fiet mutatio dupla. Si vox est tripla, fiet mutatio sena.] [FULMUS2 03GF]
Caput VI.
Superest adhuc b. fa. [sqb]. mi, ac eius diapason bb. fa. [sqb][sqb]. mi, quia in eis nulla fit mutatio, nam fa et mi in unum mutare nequimus, discrepante semitonio. Est enim semitonium quasi dimidius tonus, sonum enim tono minorem veteres semitonium vocare voluerunt: sed ita capiendus est, ut non dimidius tonus putaretur, quia nec semivocalem in litteris pro medietate vocalis capimus, nec ex duobus semitoniis potest fieri tonus: propter hoc Plato idipsum limma vocare voluit, et Graeci synemmenon b. rotundum, id est adiunctum.
[347] Multi tamen sine huius artis notitia ex usu videntur sibi bene canere velle, interrogati autem de numero vel intervallo respondere nesciunt. Ipsi vero Democriti philosophi verba non sapiunt, qui dicit: eodem loco sunt voces imperitorum, quo ventris redditi sunt crepitus; quid enim interest, cum hi sursum, illi autem deorsum ullulent? Vidi ego quemdam, qui huius artis auctor et componista haberi voluit, cui nec in prolatione de numero, nec in clavium positione cura erat: quaesivi, cur ea omitteret? respondit non esse de necessitate, cum maxime necessaria sint: et alium quemdam, qui cum pusillis suis officium sexti toni resumere vellet, primum cecinit tonum: at hic magnae famae musicus erat; nam ut Horatius ait: populus quoque stultus honores saepe dat indignis, quem, ut credo, fama seduxit. Novimus et Andrechinum quemdam Basileensem, qui huc illucque cursitando iam huius nunc illius Principis famulum se esse profitebatur, atque inter ignorantes pro maximo habitus est musico, cum seipsum vix intelligeret: hoc tamen solum philosophus ipse didicerat in philosophiae schola, ut doctos omnino fugeret, ne disputatione ignorantia eius detegeretur.
Adeo perversum est hoc genus hominum, et tam elatae cervicis, ut artem plus velint videri habere, quam habeant: qui nihil rectum putant, quam quod ipsi fecerunt, non auctoribus obtemperantes, voluntque credere (fortasse experientiae), non autem rationi magistrae, cum utrorumque iudicium sit exquirendum: dividant ergo tonum rationis. Nesciunt forte miseri, differentiam esse inter cantorem et musicum magnam; aut fortasse non legerunt Guidonem in micrologo secundo musicae, ubi sic inquit:
Musicorum et cantorum magna est distantia:
Illi dicunt, isti sciunt, quae componit musica.
Nam qui facit, quod non sapit, diffininitur bestia.
Nec etiam Boetium audiverunt dicentem primo musicae capitulo tertio. Is musicus est, qui ratione perpensa canendi scientiam non servitio operis, sed imperio speculationis assumit, tanto enim praeclarior scientia musicae in cognitione rationis, quam in opere efficiendi atque actu, quantum corpus mente superatur; speculatio enim rationis operandi actu non eget, nam manuum opera nulla sunt, nisi ratione ducantur. Quo fit, ut quanta sit gloria meritumque rationis, hinc intelligi possit; nam artifices corporales, ut ita dicam, non ex ipsa disciplina, sed ex ipsis potius instrumentis cepere vocabula: nam citharoedus a cithara, tibicen a tibiis, ab organo organista denominationem habent.
Tria genera circa musicam versantur; unum instrumentis agitur, aliud fingit carmina: tertium utrumque diiudicat. Primum, quod instrumentis potitur, totam operam consumit, seiunctumque est a musicae scientiae intellectu, quia famulatur, nec quidquam affert rationis, sed totius speculationis expers est.
Secundum, quod carmina fingit, poetarum est, et potius speculatione ac ratione, quam naturali quodam instinctu fertur ad carmen, ideoque segregandum [348] est. Ignosce ergo Boetio, cum et tu poeta sis, nec gratis puta factum; non enim de humanitatis arte loquitur.
Tertium, quod iudicandi peritiam sumit, rhythmos, cantilenam, carmenque totum perpendere potest; hoc autem cum totum in ratione et speculatione positum sit, proprie musicae deputabitur. Discant ergo differentiam fore musicorum, cantorum et instrumentistarum, et non arrogantes artem contemnant et auctores, sed veteribus credant, plus rationis, quam ipsi intelligant, adducentibus.
Multi tamen verba mea, quod timeo, in sinistram accipiunt partem, et me multorum vitia narrantem, quasi meam ignorantiam sic obumbrare velim, interpretantur. Sed testis est mihi conscientia, quia male de me sentiunt; recordor enim verborum Hieronymi ad Rusticum, ubi sic inquit: inventi sunt scioli tantum ad detrahendum, qui eo se doctos ostentare volunt, si cunctorum dicta lacerent. Sed et Tullius libro secundo de Tusculanis quaestionibus: stultitiae proprium est, aliorum vitia cernere, suorum oblivisci. Non enim ego is sum; sed aliae me movent causae: compatior arti, quae cum ab antiquis omni laude dignis philosophis laboriosissime sit inventa, nostro aevo a vilissimis beanis corrumpitur, laceratur et confunditur. O, si viveret Boetius, certe pietate motus musicam potius deplangeret, quam transferret. Non modo diceres o Guido! fatuos esse cantores, sed omnes magistros putares; nam sine magistris omnia, quae volunt, praesumunt. O temerariam audaciam! o execrandam praesumtionem! vix duodennes iam discere veremur, aut si didicimus minora praecepta, quasi intima arcana dependimus artis, et parum intelligentes omnia nos scire affirmamus, nulliusque correctioni subiacere volumus, ut verum in nobis appareat scriptum in musica Iohannis Papae: nescientes scire nolunt, scientesque fugiunt, quaesiti impudenter obstrepunt, veritati resistunt, erroremque suum summo conamine defendunt, energumeni, neque per se videntes, neque videntium ducatui obtemperantes, cum nulla res sine magistro discitur. Muta enim animalia ferarumque greges ductorem sequuntur, sed nostri nec ducem nec magistrum curant, omnia per se intelligentes: quos nulli melius quam ebrio comparaverim, qui domum quidem repetit, sed quo calle revertatur, ignorat. Sed et rota molaris aliquando discretum reddit stridorem, ipsa tamen quid agat penitus nescit. O artem miserandam! O artem deplangendam! quam sibi passim omnes vendicant indocti, iam iudicandi officium discipuli assumunt, sed heu! minus quam discipuli, id est, vulgares laici, qui nec artem, nec litteras noverunt, in instrumentis parum quid habilitatis adepti omnia iudicant, omnia lacerant et confundunt: ut iam musica non una de liberalibus, sed de mechanicis videatur fore. Considerent ergo, si condolendum sit arti, condoleant et ipsi, ac me verum dixisse fateantur: sin minus, in me culpa retrudenda erit, iniuste tamen. Sed placet modo procedere, et coeptis obsequi.
[349] Caput VII.
Modus est modulata intensio vel remissio vocum aut notarum; vel sic: modus est soni acuti gravisque distantia vel intervallum. Intervallum vero notarum gravitate vel acumine, intensione, vel remissione factum, a musicis modus dicitur, item habitudo vocum inter se; ex quo notarum casus accipiemus.
Sunt autem modorum duodecim, quamvis aliqui novem ponant solum, non annumerando semitonium cum diapente, semiditonum cum diapente, et tonum cum diapente, ideoque raro in Gregoriano occurrunt cantu; sed nos his mensurali vel figurativo saepius utimur cantu. Statui ergo, eos cum caeteris annumerandos fore, et ad indagandam formam harmonicalem, descriptionem eorum, qualiterve intenduntur aut remittuntur, potenter aut debiliter, postea duabus figuris, ut sequitur, indicare.
Ex quo vero modus est modulata intensio vel remissio vocum, oportet primo scire vocum proprietates, ut sequitur, deinde modorum species,
Vocum aliae sunt unisonae, quae singillatim pulsatae unum atque eumdem sonum reddunt. Aequisonae sunt, quae semel pulsatae unum ex duobus atque simplicem sonum faciunt, ut diapason et bisdiapason. Consonae sunt, quae compositum quidem permixtum, suavem tamen efficiunt sonum, ut diapente, diatessaron. Emmeles, quaecumque consonae quidem non sunt, recte tamen ad melos aptari possunt, ut tonus cum caeteris intervallorum speciebus. Dissonae sunt, quae non permiscent sonos, sed insuaviter feriunt sensum. Ecmeles sunt, quae in consonantiarum coniunctione, ut melos effici possit, non recipiuntur, ut est tritonus et semidiapente. Haec sane divisio Oddonis in Enchiriade habetur, inque musica Hermanni Suevi sub dialogo scripta.
Duodecim sunt modi sive species saltuum. Unisonus est eiusdem clavis in eadem voce repetitio. Semitonium est saltus de mi in fa. et e converso. Tonus est saltus a clavi in proximam, continet duo semitonia disparia. Semiditonus est saltus de linea in lineam, aut de spatio in spatium, incluso semitonio. Ditonus est saltus ad tertiam, excluso semitonio. Diatessaron est saltus ad quartam generaliter ex duobus tonis et semitonio, nisi sit tritonus. Diapente est saltus ad quintam, includit tres tonos cum semitonio, nisi sit semidiapente. Semitonium cum diapente est saltus ad sextam vocem tonorum et duorum semitoniorum. Tonus cum diapente est saltus ad sextam realis cum tonis quatuor et semitonio. Semiditonus cum diapente est saltus ad septimam tonorum quatuor et duorum semitoniorum. Ditonus cum diapente est saltus ad septimam tonorum quinque et unius semitonii. Diapason est saltus ad octavam, inter consonantias maior. Proportionabilem formam horum modorum ultima de proportionibus parte invenies lucide positam.
Caput VIII.
Proportionabilitas vero omnium periphonorum, id est, consonantiarum per [350] hos exquiritur modos, simul et diaphonia ex peribolo, aut deambulatione cantus chordarum musicalium. Boetius enim praecipuus huius artis inter Latinos auctor quindecim chordas posuit musicales, a proslambanomenon usque netehyperboleon quadruplam aut bis diapason comprehendens, quam maximam symphoniam appellabat. Hunc et Iohannes de Muris, qui hinc inde in gymnasiis practicatur, consecutus. Venit post hoc Guido Italicae nationis homo non incelebratus musicus, merito concludens, monochordi species per amplius dilatari posse, quindecim chordis non contentus subiecit Proslambanomenos [Gamma]. ac netehyperboleon superaddidit excellentes, quatuor viginti ponens chordas, ac modo leviori manu discendas instituit: quod demum per Odonem Cluniacensem monachum prosecutum esse creditur.
Transfluxis vero temporibus, auctis ingeniis subtiliores esse coeperunt musici, manu et Guidonis praeceptis non contenti, sed cantum toties quotiens transponentes, invenerunt infra [Gamma]. plures voces adiiciendas esse, similiter supra ee la plures associandas voces. Cuius rei venerabilem Guilhelmum Duffay inventorem extitisse credo, quem et moderniores musici omnes imitantur: multi tamen plus voluntati quam auctoritati obtemperantes, quorum plures usum sine artis notitia sequuntur, cum pluribus sit innatus usus musicae artis. Ex quo vero sapientia sine eloquentia parum prodest, et eloquentia sine sapientia non prodest, sed plerumque obest; sic ars sine usu parum valet, et usus sine artu nihil: volui probare ratione, adiecta esse ponenda; auctoritas enim praecessit. Cum igitur musica, una de quadrivialibus, mensura, numero, et proportionibus gaudeat, omnesque proportiones tam geometricales quam arithmeticales in infinitum tendant; cur non harmonicales vocum aut sonorum proportiones in infinitum tenderent, cum humana aut materiali voce attingi possent? nam experientia hoc informat, quae rerum magistra est.
Caput IX.
Cum itaque inter componistas in usum maximum devenerit, canonicas conficere cantilenas, in quibus nonnulli totam artem quasi in nodo restrictam esse putant, et fatui fatuis credunt, quorum plurimi, cum alios obscurare volunt, se ipsos ita obumbrant, ut vix meridie lusci videant ipsi: nam alienis utuntur vocalibus ac terminis non musicalibus, et in re non magni fructus longum conterunt tempus, aut parvissimam phantasiam multis exponunt metris, canonis loco; quibus ego dicerem: si non vis dici, non dicaris. Sed heu multi, qui magis videri quam esse neumatici gaudent, iuvenilibus annis nisi adepti, senio discere verentur. Et utinam essent, quibus sanum impartire consilium, si acceptaverint, volo, qui Catonem imitentur, qui in senio graecis voluit informari litteris, ac Solonem, qui moriens didicit, Socratemque, qui senex musicis operam dedit; cumque a quibusdam quaereretur, numquid verecundaris in senectute studere? respondit: maior est verecundia, in senio ignorantem esse, quam in senectute studere: et non elati Homerum [351] sectentur, qui cum problema a piscatoribus sibi propositum solvere non posset, seipsum, ut fertur, in mare praecipitem dedit. Discant ergo plus quaerere artem, quam sibi ipsis credere, ac musicis vocalibus et chordis plus uti, quam alienis.
Posuit enim Boetius chordas quindecim, quibus Graeca indidit nomina forte a Pythagora sumta, ut dictum est, et sequens declarat figura. Simplicem enim primo fuisse musicam Nicomachus refert quatuor nervis constantem, quod et praefatus Boetius primo musicae capitulo secundo usque ad Orpheum durasse dicit. Tetrachordum erat a Mercurio inventum ex cochlea putridi piscis. Quintam Corebus Atys filius adiunxit, sextam Hyagnis Phrygius, septimam Terpander Lesbius, octavam Licaon Samius, nonam Prophrastus Periotes, decimam Histiaeus Colophonius, Timotheus Milesius undecimam. Guido autem superaddidit unam gravem et supercellentes quatuor: deinde moderniores metas supergressi sub et supra quid addiderint, praetactum est. Cum enim Guido cum sequacibus adiunctas sive superadditas voces innominatas reliquerint, volui prius supplere Guidonem, et chordam in gravibus adiunctam, videlicet [Gamma]. ut hyponomenon vocare, id est, gravem sonum, quia in manu gravissimus est: et quatuor supercellentibus, scilicet b. c. d. e. geminatis, primo b. epitrite diahyperboleon, id est, superexcellens, trite hyperboleon duabus vocibus, sequentesque epiparanate diahyperboleon, ac epinete diahyperboleon, iuxta praecedentem manere formam. Ultimam vero, videlicet ee la orexion, id est, novissimum in manu sonum appellare: superadditiones autem modernorum cum nominibus careant, ad unum in hypothesi, id est, suppositione hyperaxiapathones, id est, gravissimum vel ultimum sonum vocare; similiter in hyperboleothesi, id est, superexcellenti suprapositiones omnes insimul origneoboleones, id est, supra ultimam sonantes vocitare volui, ut figura sequens indicat. vid. Figura.
[GSIII:ante351; text: Quadrupla Bisdiapason, Tripla. Sonus irregularis. Dupla superbipartiens. Diapason. Dupla. Diatessaron. Sesquialtera. Epitrita. Diapente. Sesquitertia. Gamma. [Gamma]. A. [sqb]. C. D. E. F. G. H. I. K. L. M. N. O. P. Q. R. S. T. Extra, Superadditio, Hucusque Boetii chordae quindecim. Origneboleon. Orexion. Epinete diahyperboleon. Epiparanete diahyperboleon, Epitrite diahyperboleon. Nete hyperboleon. Paranete hyperboleon. Trite hyperboleon. Nete diezeugmenon. Paranete diezeugmenon. Trite diezeugmenon. Paramese. Mese. Lichanos meson. Parhypate meson. Hypate meson. Lichanos hypaton. Parhypate hypaton. Hypate hypaton. Proslambanomenon. Hyponomenon. Hyperexiapathon. a. b. c. d. e. f. g. aa. bb. cc. dd. ee. ff. musicales, Sonus finalis. ultima superexcellentium. iuxta primam superexcellentium, prima superexcellentium. ultima excellentium. iuxta primam excellentium. prima excellentium. ultima acutarum. iuxta primam acutarum. prima acutarum. iuxta mediam. Media. dulcis circa mediam. circumferentia medii. sonans infra mediam. dulcis inter principales. circa principem principalium. princeps principalium. acquisita. gravis sonus. Chordae, Diaplausis. Semitonium cum diapente, Semiditonus. Unisonus iterum. Tonus cum diapente. Ditonus. Unisonus. Supra, Perfecta. Semidissonantia. Imperfecta. Sub, Cantus Synemmenon nominatus Tertius b. mollis. Hae sunt Consonantiae musicales vere bipartitae.] [FULMUS2 04GF]
Caput X.
Ex quo vero de modis chordis (fortasse chordarum) seu [perifonia] et [diafonia] dictum est, scire modo convenit ex modis consonantias simul et dissonantias; nam tota musica symphoniae causa discitur et harmoniae.
Igitur consonantiarum aliquae sunt perfectae, scilicet unisonus eadem vox, diapente quinta, diapason octava, cum earum aequisonis, octava, duodecima, et bisdiapason. Aliae imperfectae, ut ditonus aut semiditonus, qui est tertia, item tonus aut semitonium cum diapente, sexta, cum earum aequisonis decima et tredecima. Reliquae autem etsi in infinitum metiri haberent, harum tamen reiteratio sunt.
Caeterum quidam diatessaron perfectam fore dicunt consonantiam, quidam imperfectam; nos vero eam semidissonantiam esse dicimus, id est, cum nulla per se solam concordantem. Quam etiam (Iohannes) de Muris consonantiam fore negat, [352] nisi eam perfecta praecesserit consonantia; cum perfectis vero aut imperfectis moderatur concordantiis, et ipsa consonantiam facit non ex se, sed respectu aliarum; quod musici gentium vocabulo faulx bordon vocare coeperunt, quia tetrum reddit sonum. Omnes autem voces, praeter iam dictas, ad unam dissonantiae sunt, hoc est, cum omnibus aliis discrepantes.
Ex consonantiis vero praescriptis omnis symphonia componitur per arsim et thesim, id est, per elevationem et depositionem, non solum simplicem neumam, quam Berno distrophen aut tristrophen vocat; sed et duplicem triplicemque rationem concordantem puto cantum. Cum igitur vitiosa consuetudo ab opere consueto, Bernone teste, et cantorum ore nullo modo aut vix evelli possit, a praeceptoribus quaedam compositionis regulae adinventae sunt, ne quilibet suo duceretur arbitrio. De quibus aliquas hic inserere placuit, quia heu corruptam a componentibus musicam undique cernimus: quod ideo fit, quia pessimus inolevit usus instrumentistarum, qui cum vix duas intelligunt regulas, proh dolor! componere carmina volunt, et utinam solum carmina, sed etiam quaeque grandia usu praesumunt. Caeterum aliqui vix notarum figuras intelligentes, modicumve quid artis adepti, omnem cantum corrigunt, lacerant, corrumpunt, et recte compositum falsificant. Taceo de multis, qui licet a praeceptoribus bene imbuti sint, totiens quotiens errant, dum non sane singula memoriae commendaverint, aut praeceptorum, aut eorum culpa; multoque plures sunt, qui plus habilitatis quam artis didicere, qui, quod faciunt, legem putant, alterque in alterum convitia iacit, ac fatuus fatuum confundit, et si mille sint, vix decem concordant. Dicit primus, ut Guido ait, magister Bruno sic me docuit. Alter ait, ego a magistro meo Albino sic didici. Tertius vero certe magister meus Odo aliter me informavit: quo fit, dum suum quisque praefert magistrum, tot sunt componendi diversificatores, quot sunt in mundo magistri, acciditque nobis iuxta illud Nasonis dictum:
Pectoribus mores quot sunt in orbe figurae,
Dum sibi quisque placet, credula turba sumus.
Qui vero mavult adhaerere pravo usui, quam veritati obtemperare, discat, mimos et ioculatores fore componistas futuros.
Caput XI.
Antiquorum autem regulas utiliores hic informare libuit, decem praesertim utiliores mihi visas, communi componistae rationibus multis, ne levi ducantur insania, ac quisque sine praeceptis suo trahatur arbitrio.
Prima: in omni cantu ad minus una vox dicitur aptari vero tono; hoc est autem aptare tono, scilicet octo tonatos, id est, clausulas pulcre localiterque ponere, sicut enim accentus prosae per punctum ornatur, sic tonus per octo.
Secunda: omnis componens discat cantum distincte pausis ornare, quia varietatem faciunt; non minus enim laudabile est pausare, quam cantare, nec accentus prosae sine pausa sit.
[353] Tertia: omnis dissonantia, quod fieri potest, fugienda est, similiter tritonus cum semidiapente, quia discrepantia semitonii prohibetur, praeter in actibus, ubi eam perfecta continuo sequitur; non semidiapente loquor, ut Maro dicit, semiviri phryges, quia nec semitonium dimidius est tonus.
Quarta: componenti caute prospicienda erit clavium vera positio in toni transpositione, quia ibi coniunctarum obviatio est, quod Graeci synemmenon, nostri vero musicam fictam appellare voluerunt.
Quinta: omnis componens simpliciter memoriae tradat duodecim articulos artis, quia sine his nullus componitur cantus.
Sexta: componistae omnes singularem habeant respectum ad primos tres musicae gradus, videlicet modum, tempus, prolationem; numeri gratia, ut cuique quae sua sunt aptent, id est, verum signum pro agnitione et tactu.
Septima: nulla consonantia perfecta suam similem perfectam sequi habet in arsi et thesi, sed quaelibet perfecta suam dissimilem perfectam digne imitari habet perfecta, ut post unisonum diapente, post diapente diapason.
Octava: licet olim veteres ultra tres aut quatuor imperfectas se sequi omnes prohiberent, nos tamen moderniores non prohibemus, praesertim decimas, cum ornatum reddant, voce tamen intermedia.
Nona: diatessaron numquam sola ponenda est, nisi aut perfectam aut imperfectam moderetur: sed et nec simul ascendere, nec simul descendere licentiam habet, nisi sit, ut praetactum est, faulx bordon, quod quidam fictum in hypothesi putant, et in hyperboleothesi fieri posse; sed hoc ratio non suadet, quia contra praecedentem esset regulam.
Decima: discat omnis componens contra tenorem in hypothesi, scilicet in gravibus potius perfectas ponere consonantias, quam imperfectas, demta tertia cum eius aequisonis, qui sonus consonantiae pari canore temperatur; de hoc Horatius dicere videtur, ubi ait:
Non satis est pulcra esse poemata, dulcia sunto.
Si autem omnibus adiunxissem figuras, aut clarius elucidare attentassem, taedium potius legentibus quam voluptatem inferret; ideoque omnia omittere volui, ut lectoris animus aviditate legendi non confundatur.
Caput XII.
Haec igitur decem praecepta omnibus carminum compositoribus necessaria, antiquorum voluntate, visa sunt: sed apud modernos, qui, ut ait Priscianus, quanto iuniores, tanto perspicaciores sunt, multo plures sunt regulae, ita ut salva pace dixerim, nullum esse verum compositorem, nisi omnia huius libelli praecepta noverit. Non enim sufficit, componistam esse cantorem, sed et perfectum musicum, qui, cum aliis componere velit, quae cantent, et ipse quid agat sciat, ne incassum laboret; dicit enim Seneca: turpe est, aliud loqui, aliud cogitare; sed turpe est, aliud facere, aliud sentire, quia primum [354] in praesenti, aliud in futuro obesse potest. Oportet ergo irreprehensibilem esse componentem, quoniam caeteris praeest, ne aliquid faciat, quod in posterum fecisse poeniteat.
Postremo, si componens proportionibus uti velit, utatur musicalibus, quia caeterae, paucis demtis, symphonia carent. Studeat itaque eas caute fundare, ne alteram pro altera locet, quia aliud errori, aliud dedecori est. Deinde figurarum genera, nam multiplicia sunt, indagare minime desinat, quia ornatum tenent et subtilitatem. Si vero componens canonicis laborat cantilenis, plus intellectum quam obscuritatem quaerat, neve subtilitatis grandi ingenio parta cantare desinat; nil enim differt, si canon metricus sive prosaicus sit, quia regula est; multi enim dum obscuritatem amant, peritis derisui sunt, quia rara obscuritas sine errore. Sed et ego ipse hac usus sum, ut verum loquar, plus ignorantiam meam indicans, quam artis quid informans; miserrimi tamen ingenii esse praedicatur, qui utitur inventis, et non inveniendis. Agat ergo quisque, quantum digne potest: si enim bene egeris, ipse tuae personae dabis auctoritatem, dicit Socrates. Haec salva pace dicere volui, neque fictus neque tectus, omnibus enim placere non valeo. Nec tamen sine gravissimorum iudicio virorum haec adgressus sum, quorum auctoritate fretus eo audacius procedere ausim, ac placentibus placere.
Caput XIII.
Tonus est discretio vel cognitio principii et finis ascensus ac descensus cuiuslibet melodiae regularis; vel sic: tonus est regula docens finem perfectum regularium symphoniarum. Tonum autem non modalem, id est, in modis captam consonantiam symphoniae puto, sed melodialem aut formalem puto tonum. Aliqui autem tonos tropos a convenienti conversione dicunt; aliqui modos a moderando, Graeci autem phthongos, nos tonos vocamus, licet Guidoni incongruum videatur, hoc autem Iohannes pulcre excusat. Olim tamen antiqui musici, cum tonum musicalem tantummodo consonantiam appellarent, grammatici orationis accentus usurpato vocabulo etiam tonos appellare coeperunt. Et quia inter accentus prosaicae locutionis et psallendi modos non parvam similitudinem esse constat, generale nomen hoc esse utrisque sanxerimus; sicut enim toni accentus tripartitus est, scilicet gravis, acutus et circumflexus, sic et prosae, sed pausas prosales colon, comma, periodum, id est, membrum, incisio, clausura, nam omnium rerum finis est periodus, hoc musici diastema, systema, teleusimque voluerunt vocare. De his scire volens Iohannem inspiciat.
[355] [GSIII:355,1; text: Tonorum octo sunt. Primus. Secundus. Tertius. Quartus. Quintus. Sextus. Septimus. Octavus. Gentium Graecorum vocabulis dicti. Dorius. Hypodorius. Phrygius. Hypophrygius. Lydius. Hypolydius. Mixolydius. Hypomixolydius.] [FULMUS2 05GF]
Sed licet tonorum octo sint, Ragenonis tamen probari sententia non possunt, nisi septem dissmiles inter se distantes soni, horum conscius Virgilius ait:
Est mihi disparibus septem compacta cicutis fistula.
quia emensis septem vocibus eadem repetuntur. Quod idem notare videtur, ubi dicit:
Obloquitur numeros septem discrimina vocum.
Tonorum autem ideo octo ponimus: nam sicut octo partibus continetur omne, quod dicitur, sic omne, quod canitur, octo moderatur tonis.
[GSIII:355,2; text: Tonus est duplex. Autentus vel regularis omnis tonus positus in numero impari, et sunt quatuor. Primus. Tertius. Quintus. Septimus. Plagalis aut subiugalis est omnis tonus paris numeri; et sunt quatuor. Secundus. Quartus. Sextus. Octavus.] [FULMUS2 05GF]
His utimur, differentiisque eorum, quae peritorum cantorum placito sunt adinventae, necessariae quidem in ecclesiastico officio multis rationibus, propter psalmorum variationem, propter antiphonarum inchoationem; ita ut interdum differentia plus congrua videatur vero tono, quem Gregorianistae Euouae vocant, id est, seculorum amen, propter psalmorum finem; nam finis dat tonum, sicut generale est proverbium: in fine videbitur, cuius toni.
Caput XIV.
Qui vero tonos memoriae commendare velit, oportet, ut tonorum litteras sciat initiales, finalesque sedium litteras. Sunt autem quatuor initiales, quatuorque finales.
[356] [GSIII:356,1; text: Incipit in, a. Primus. Quartus. Sextus. F. Secundus. C. Tertius. Quintus. Octavus. d. Septimus. Finitur in, D. Primus. Secundus. E. Tertius. Quartus. F. Quintus. Sextus. G. Septimus. Octavus. versus. In a. pri. quart. cum sext. secundus inchoat in F. Quatuor in locis inchoat cantus regularis. In c. ter. quint. cum oct. sed septimus incipit in d. In re Se. cum Pri. sed ter. quart. explicit in mi. Quatuor in locis exit cantus regularis. In fa. aut sex. sep. aut oct. explicit in sol.] [FULMUS2 06GF]
Formam vero tonorum ac melodiam veram regalium et subiugalium tibi sequens ostendit cantilena.
Si quis singulorum cupit tonorum scire melodiam, hanc attendat normam.
[GSIII:356,2; text: Protus. Deuterus. Primus. Secundus. Tertius. Quartus. Tritus. Tetrardus. Quintus. Sextus. Septimus. Octavus.] [FULMUS2 06GF]
Et sic fine brevi studioque levi poterit hic scire tonos diffinire.
Caput XV.
Quilibet autem tonorum uni hominis accidentium aptari potest aut complexioni, quod pulcre Guido his notavit versibus:
Omnibus est primus, sed et alter, tristibus aptus:
Tertius iratus, quartus dicitur fieri blandus.
Quintum da laetis, sextum pietate probatis.
Septimus est iuvenum, sed postremus sapientum.
[357] De hoc Naso innuit:
Laeta quidem laetis cecini, cano tristia tristis.
Tenemur autem ambitu regulari, ut Bernoni placet. Ambitus autem tonorum, ut refert Oddo in Enchiriade est certa lex ascendendi et descendendi cuiuslibet cantus regularis. Igitur omnis authentus a sua finali sede ascendere habet diapason, licentialiter autem nonam aut decimam: descendunt autem a finali in proximam. Plagales autem ascendunt usque diapente, licentialiter ad sextam aut septimam: descendunt vero ad diatessaron, ut omnium musicorum voluntas est, praesensque modernorum opinionum locutio convenit.
Olim vero quatuor phthongos veteres invenerunt, quibus usi sunt ad similitudinem quatuor temporum: sicut quatuor temporibus variantur secula, sic quatuor modis variatur omnis cantus. Hoc psalmista notare videtur, ut scribitur psallite Deo nostro, psallite, psallite regi nostro, psallite. Unde quatuor tantum habentur finales. Sed et nos moderniores, qui figurato utimur cantu, continuo his utimur tonis, hoc est binis ac binis, aut uno antiquorum.
Quatuor sunt toni antiquorum, protus vel argous, deuterus, tritus, tetrardus, quorum quilibet continet secundum se duos alios, primum, secundum; tertium, quartum; quintum, sextum; septimum, octavum. Non tamen dico, non posse nos uno contentari tono, sed quia modernis varietas placet, authentique ascendere, plagales vero descendere habeant, ut in hoc metro:
Impar vult sursum, sed par ad infima tendit,
unusque horum pro varietate non sufficiat, bis utimur, aut uno veterum.
Caput XVI.
Duobus autem hemitonium in b. fa. [sqb]. mi. si necesse erit, concedimus, scilicet proto et trito, aliis vero duobus denegamus: sunt tamen nonnulli, qui id trito regali omnino denegant, praesertim in actibus tonatis, cum hoc trito plagali, id est, sexto totaliter attribuant. Miror ego, hoc regali denegari, quod plagali conceditur; nam incongruum rationi videtur, quia totius toni hemitonium ornatus est: certe enim poeniteat, qui domino ornatum aufert, et servo tribuit. Cumque omnium tonorum opus sit, finaliter pulcre concludere cantus, quis non intelligat, quartum hemitonio allato bisonum esse, cum leviter incipiat, dureque concludat in actibus tonatis? Sed veteres hoc trito concesserunt, qui ambos continet authentum et plagalem: hoc nostri irritum faciunt, ac veterum opinionem reiiciunt, cum plagalem plus regali faciunt, ipsi admittentes, quod authento denegant. Insuper cum eius sedes finalis per hypate meson sit, vitiosum eum faciunt, tritonum superinducentes, qui ab omnibus musicis tamquam irregularis et incongruentissimus sonus vitari perhibetur. Sunt et alii, qui tonorum proprietates [358] non intelligentes pro tertio octavum, pro quarto primum, aut pro sexto septimum ponunt, ut aperte in eorum patet carminibus. Sed calamo manum subtrahere volo, ne omnes iniuria, ut ipsi aiunt, comprimere videar: omnia tamen peritorum iudicio corrigenda relinquo musicorum.
Caput XVII.
Postremo tonum adiiciunt, quem peregrinum vocant; sed aliqui eum differentiam octavi esse affirmant: ego autem eumdem potius primi differentiam esse dicerem, cum in lichano hypaton, id est, in D. finale terminatur. Nullius tamen opinionem probare aut reprobare volo, nam ipse inter tonos non numeratur, et in figurata musica de differentiis nulla nobis cura est: quapropter nec tonorum differentias inferre volui, comprehenduntur enim omnes sub regali et subiugali proto, deutero, trito, tetrardo; non ergo necessarium fuit, quia apud nos continua est tonorum transpositio propter inaequalitatem vocum ad instrumenta. Ego quoque omnem cantum primi toni in lichanos meson finire cogor propter organum: nam baryphonizans---diapason lichanos hypaton in hypothesi attingere non valuit vera voce, ac in hyperboleothesi vix per a meson; itaque deficiente causa deficere solet et effectus, non enim ad voluntatem, sed ad utilitatem aliquando cantus transponitur.
Habes hic, quae de tonis, ac Gregoriana vel plana musica, planoque cantu sentio, ac figurativi initium, qui huic condependet, finemque partis secundae: cum enim paucos esse credimus, qui sano intellectu fundamenta intelligant, ut necessitas ipsa exquirat, volui haec ita praeponere, demum in musicam mensuralem iter arripere. Absolvi ergo musicae planae partem secundam in ordine, ut praetactum est, norma succincta inchoantibus, quo sistat gradum elevans, pro posse meo, ubi si pedem fixerint, procul dubio aratrum tenentes post tergum non respicient.
Narratio in praesens.
Congeriem immensae sonorum vidimus artis,
Quae nimium mentem movit hucusque meam.
Nunc abit, et pauca post visa est illa redisse,
Cui dabit initium et numerus atque modus.
Castalides Musae praesidia ferte vocanti,
Desinat ut simplex, et mensurata crescat.
Atque meos Musa semper miserata labores
Nunc etiam in nostro conatu fer opem.
Iungito Pierides Liberthides Aganippides,
Praestant obsequia nunc simul arte sua.
Donet et Euterpe tibias, Polonia iungat Barbiton, Thespiades et choros et instrumenta,
Ne manet obscurum nomen opusque meum.