Incipit liber tertius de contrapuncto praefationcula
Source: Scriptorum de musica medii aevi nova series a Gerbertina altera, 4 vols., ed. Edmond de Coussemaker (Paris: Durand, 1864-76; reprint ed., Hildesheim: Olms, 1963), 4:383–96.
Electronic version prepared by Stephen E. Hayes E, Peter M. Lefferts, Luminita Florea Aluas C, and Thomas J. Mathiesen A for the Thesaurus Musicarum Latinarum, 1991.
This is a multipart text Previous part
Actions |
---|
[383] Incipit liber tertius de contrapuncto praefationcula.
Libet post editum de divino cantu quod pauperi clero sponte devoveram opusculum, apertaque via brevi ad canendum et canere docendum tam per meras sive paucas litteras quam per sex illas sillabas ut, re, mi, fa, sol, la, de commixtis etiam vocibus, quod vulgo contrapuctum nominant, absconditum, ut ita dicam, a nostris temporibus, naturae quoddam revelare secretum. Non ad pompam, o dilectissimi, non ad pompam testor deum nec ad vanam, quae nemini prodest lasciviam, sed magis ad roboranda deo canere discentum ingenia et ad mira, sicut dixi, naturae rimari secreta tam in ipsis sonis simplicibus quam et commixtis vocibus plurimos excitandum. David enim ut legimus, si saltando, quod signum levitatis est deo placuit non propter saltum utique sed propter affectum, quanto magis illi canendo placere poterimus non minus lascive tamen, ac omni cum puntato cordis quoquo modo sobrie sibi gratias pro beneficiis referendo. Sunt namque de vobis nonnulli, qui nil aliud quam lascivas illas cantilenas de cantu sicut aiunt figurato nilve praeter vanam vocis fractionem appetunt, spretoque penitus cantu divino, quem sobria mater instituit ecclesia, tota vitae suae cursu quidem circa longas, breves aut caeteras hujusmodi nullius industriae laudabilis figuras delirare non cessant. Atque utinam et illa totis viribus, colerent dummodo cujus virtutis sit minima, quam nostri composuere sancti per planum cantum antiphona non ignorarent. Cui, precor, cui tales assimilari merentur? Solis procul dubio tibicinibus, nam et priscorum ignari putavere vocabula phylosophorum, appellando dytonum; tertiam, dyatessaron, quartam,dyapente, quintam, sicque de reliquis vocum mixtioribus consonantiis ac dissonantiis, quas hic infallanter propriis effero nominibus. De variis etenim vocum fractionibus, quod ab infantia novi minime, cum non sum tybicen curo nec tertiam, quartam, quintam, sicque de caeteris hic audire volo.
Quid sit planus cantus, quid commixtio vocum sive contrapunctum, quidve fractio vocis aut cantus figuratus.
Igitur aliud est, deo sive mundo voce simplici tamque gravi quam acuta vel, ut ista loquor, per se resonando nec consonando canere, et aliud voces acutas quibusvis gravibus varias procreando consonantias opponere. Nulla enim est inter simplicem ecclesiae cantum et commixtas voces sive contrapunctum differentia, nisi quod ibi multi canunt unum et iddem, hic vero quidam in gravibus vocibus et quidam in acutis aut super acutis diversa tonantes, nulla nihilominus se vocum discordia conturbant. Quid ergo commixtae voces aut quid contrapunctus, certe nil aliud, quam cantus simplex duplicatus aut triplicatus et sic in infinitum. Cumque nil sit aliud illa vana fractio vocis, quam mensuratum cantum vocant atque figuratum, nisi commixtae voces aut contrapunctum. Nulla prorsus erit in utroque distantia, nisi maximarum, longarum, brevium ac hujusmodi quinque vel sex ad plus figurarum varia mensura. Quid est ergo fractio vocis, aut mensuratus, ut aiunt, et figuratus cantus? Grandis quidem de contrapuncti gravitate facta quaedam levitas. Tolle, quaeso, per se contrapunctum etiam mensuratum et figuratum cantum, quid est nisi planus et simplex cantus? Iterumque de mensurato cantu variae figurae cum mensuris amoveantur, quid est ultra simplex atque purum contrapunctum? Nihil plane, cernis ergo, quod si solum simplicem cantum, quem supra docuimus eleganter intelligas, totum faciliter habes, et sicut qui cantum figuratum aut mensuratum sine contrapuncto didicit in tenebris ambulat, [384] ita si contrapunctum absque simplici vel plano cantu sapias. Haec ideo praemiserim ostendere volens quod qui cantum ecclesiasticum amore dei perfecte discunt ac intelligunt, optime faciunt et eis sufficit, quamquam et contrapunctum, quod sine tali cantu non est, habuerint, plurimum illis ad confirmandam modulandi formam prodesse soleat. Fractio tamen vocis nisi sit valde gravis et sobria, quid nobis conferre valet in ecclesiis praeter lasciviam et peccatum. Quam siquidem ydiotae viri discere queunt, et mechanici suavius quam quae videntur in re magistri saepe concinunt, quod de vera vocum intelligentia non dicam; praeclara namque tantum ingenia prorsus ad illam attingnnt.
De solis perfectis consonantiis ac dissonantiis compassibilibus ad voces commiscendas omnino necessariis.
In libello quem nuper de vetusta phylosophorum hujus artis practica descripsimus, sacra quidem attestante pagina Jubal primo cecinisse probatur ante diluvium ac in prima praefati libelli figura, quicquid a natura canendo proferre potuit ille monstratum est. Quod profecto non absurde replicatum hic brevi existimo, sed satis ad propositum ac valde necessarium. Potuit namque modulari dictus Jubal discedens ab unisono sicut et nos sui sequaces, tonum aut semitonium, dytonum aut semidytonum, tritonum aut dyatessaron, dyapente perfectum aut etiam imperfectum, tonum cum dyapente vel semitonium, dyatonum cum dyapente vel semidytonum, dyapason perfectum et etiam non perfectum, sicque de reliquis cum eodem dyapason compositis ac etiam necessariis, de quibus est infra cito per singula disserendum. Et quibus omnibus utique non tam homo quam ipsa natura duas tantummodo perfectas ad inchoandum omnem melodiam atque finiendum discrevit, primas ac simplices dyapente et dyapason consonantias quarum prima quinque voces habere debet tres tonos integros ac unum minus semitonium, secunda vero voces octo, quinque tonos et duo minora semitonia. Nam etsi dyatessaron prima sit (ut saepe docui) trium perfectarum et simplicium consonantiarum, nihilominus in hac de qua tractare volo commixtione vocum sive contrapuncto simplici non recipitur, eo primum quod ab aequalitate dyapason nimis remota, non solum cito discordet sed et cum illa composita dissonantiam horribilem generet, nullamque compassabilem, quae tendat ad se primum et minus semitonium dissonantiam habeat. Simplex etenim dyapente cum simplici dyapason componitur, et fit dyapason dyapente compositum, duodecim, ut puta, voees habens, octoque tonos integros atque tria minora semitonia.
Porro dyapason in eadem specie duplicatur et fit bisdyapason etiam compositum, quindecim utique voces habens decemque tonos integros et quatuor minora semitonia si bene numerentur. Itenemque bisdyapason cum simplici dyapente componi solet, fitque bisdyapason dyapente similiter compositum decem et novem vocens habens infallanter, et tonos, integros tresdecim cum quinque minoribus semitoniis, si res aequa lance pensetur. Has profecto quinque perfectas ad inchoandum (ut dixi) melodias atque terminandum in manu Guidonis Aretini facimus, si volumus, consonantias, quarum duae sunt simplices et aliae compositae sicut infra patebit per exemplum. Quanquam et infinita sit hujusmodi perfectarum consonantiarum compositio si non ei finem posuerit, ut hic, vocis humanae fragilitas, ac certa quaedam fidium seu cordarum dimensio.
Dissonantiae compassabiles. Ipsa igitur eadem natura, quae tantam operante deo nobis insinuat sonis et vocibus inesse virtutem, duas denuo prodit in omni perfecta consonantia simplici vel composita non dicam consonantias sed quasdam potius consonantiarum partes, quae talem habent cum perfectis a quibus continentur et in [385] quibus ortae sunt, etiam consonantiis affinitatem, ut nunquam ab illis, nisi per tonum et minus semitonium vel quando plus per duos tonos integros distare valeant. Sed etsi, quando seperatae fuerint a suis perfectis naturali quodam instinctu, semper ad illas hunelent, quadam videlicet in perfectam inter grave et acutum sonum retinentes concordiam, donec ad suas perfectas per tonum etiam ac per semitonium aut per tonum ad plus et tonum redeant, a quibus non aliter, ut dictum est distare valuerat. Verbi gratia, ubicunque dyapente perfectum habes, in illo protinus aut dyatonum a sua perfecta per tonum ac minus semitonium distantem reperis, aut vere semidytonum tono superius et altero inferius ab illa remotum. Non enim in uno dyapente, sic simul cadere valent. Hae sunt a plerisque, non sine causa, dictae dissonantiae compassabiles, hoc est supportabiles, eo quippe quod, nec in totum dissonent, nec propriam perfectarum consonantiarum naturam habeant. Quae binae semper et binae procedunt ut super legitur, aequales nimirum in vocibus, sed prolatione multum differentes. Dytonus etenim ac semidytonus primae sunt dissonantiae compassibiles, sed dytonus cum ex duplicato tono sit compositus per ascensum unius toni et descensum minoris semitonii vel e converso perfectam implet dyapente consonantiam, quod semidytonus etsi trium sit etiam vocum implere nequit, est namque tantum ex tono minorique semitonio factus. Ob quod necesse est, ut minor semidytonus dytono majori coaequetur, fiatque totus illi per dyesin similis, addendo sibi majus, quod est apothome semitonium, diviso tono sequenti sursum; est autem hic dyesis quaedam toni duabus in partibus sectio, per quam hujusmodi prolationem minoribus dissonantiis apothome, quod major pars est toni, desuper adjungitur, quod siquidem totiens fieri debet, quotiens et ubicumque tales dissonantias ad suam perfectionem per tonum superius ac tonum inferius ire sentitur. Sed id, lector, melius capies in his, quae sequentur exemplis, tibi nunc sapere satis est quod in omni vero dyapente dytonum ac semidytonum habeas. Qui sicut et omnis aliae tales dissonantiae per tonum ac minus semitonium ad suae matris quonammodo sinum redeunt, ita quod semidytonus per dyesin cujus haec est notio [sqb] dytonus fiat integer, quemadmodum et omnis non integrae sui generis ac sibi similes. Sicut enim ad dyapente dytonus redit, ita quidem caeterae sibi similes ac integrae dissonantiae ad perfectas suas consonantias redire debent; et sicut non integer semidytonus sic omnis aliae non integrae dissonantiae, priusquam ad matrem redeunt, necesse est ut per dyesin illam similes integris fiant. Integras equidem omnes quae sicut dytonus ex integro tono compositae sunt appello, sicut e contra non integras quae veluti semidytonus a minori procedunt semitonio.
Nam et dyapason duas etiam habet in se dissonantias compassibiles quarum prima de tono cum dyapente composito facta, tonus cum dyapente dicitur, ut est integra, sex utique voces habens et quatuor cum uno minori semitonio tonos. Altera vero non integra semitonium cum dyapente vocitari solet, sex et ipsa voces absque dubio continens, sed non nisi tres tonos ac duo minora semitonia ex se proferre valens. Per dyesin tamen, ut dictum, est integra fieri potest et debet. Duas necnon dyapason dyapente consonantia possidet hujusmodi dissonantias, quarum prior ac integrior ex dytono dyapason composito generata dytonus cum dyapason congrue satis est appellata, decem voces semper habens ac in prolatione nusquam minus septem tonis ac duobus minoribus semitoniis constans. Sequens autem non integra semidytonus cum dyapason est non incongrue dicta, cum par sit illi quidem in vocibus sed nisi creseat per dyesin a prolatione sui valde remota. Bisdyapason etiam duas in se continet istius modi compassibiles [386] dissonantias, tonum cum dyapason dyapente scilicet, quae voces tresdecim habet ac tonos novem cum tribus minoribus semitoniis tanquam integrior concludit, et semitonium cum dyapason dyapente quae, totidem habet voces, sed cum sit non integra nisi dyesis accedat, quatuor minora semitonia cum octo tonis integris possidet. Bysdyapason dyapente duas similiter intra se fovet tales dissonantias, unam integram, ut puta, decem et septem vocum sed duodecim cum quatuor minoribus semitoniis tonorum, quam recte nuncupamus dytonum cum bisdyapason ad similitudinem praecedentium. Alteram quoque non integram semidytonum cum bisdyapason merito dictam, eo quippe quod easdem voces habeat, sed uno minor est in prolatione majori semitonio, nisi dyesis de medio fiat.
Omne quod fieri potest de supradictis omnibus per singulas litteras voces ac sillabas, tam graves quam acutas super acutas in manu Guidonis.
Viso superius, quod sit vocum admixtio sive contrapunctum, quotque sint perfectae consonantiae ad inchoandum melodias seu finiendum et quot dissonantiae compassabiles ad mediandum cum opus fuerit variare concinendo peragendum, multis quippe fore gratum arbitror, si quicquid in singulis litteris vocibus aut sillabis tam gravibus quam acutis et superacutis est consonum, explicem quantum se videlicet ordo vocum extendit in manu Guidonis quam supra depiximus. Et quidem necesse est ac debitum, ut qui dulces cupis admiscere canendo sonos, omne quod consonat in primo dyapason aut dissonat per singulas litteras habeas in promptum. Quis oro negare audeat, id quod in uno dyapason reddit consonantiam nullatenus in eadem specie generare posse discordiam usque in infinitum. Has ergo quinque pulcherrimas replicemus parumper consonantias perfectas, cum decem illis suis famulabus, ut ita dicam, et pedissiquis, quas non ab re dissonantias compassibiles appellavimus. Dyapente prima perfecta consonantia, dyapason secunda, dyapason dyapente tertia, bisdyapason quarta, bisdyapason dyapente quinta. Dytonus ac semidytonus primae dissonantiae compassabiles in dyapente. Tonus cum dyapente et semitonium cum dyapente infra dyapason secundae. Dytonus cum dyapason et semidytonus cum dyapente tertiae. Tonus cum dyapason dyapente, et semitonium cum dyapason dyapente, quartae. Dytonus cum bisdyapason et semidytonus cum bisdyapason, quintae. His ita rite peractis et hic breviter quae nobis necessaria sunt ad operandum memoriae rursus impressis, quod restat, nisi videre tam per litteras quam per sillabas, quibus haec in manu nostra queant inveniri locis. Quocirca nempe sciendum debere seu posse tantum fieri per graves aut per acutas aut per superacutas contrapunctum. Utque non a [Gamma] gamma graeco, sed ab A latino primordium habeamus. Si sit in A gravi planus cantus, et tu per graves discantare velis; si dixeris etiam A, non consonas, non dissonas, non discantas, sed unisonam facis. Est enim unisonus totiens, quotiens in una gravis et acutus sonus conveniunt vocem. Et quemadmodum unus in arithmetica non habetur numerus, quanquam sit princeps et origo numerorum, ita nec unisonus in musica reputatus est consonantia, licet ab eo procedat omnis ordo consonantiarum. Est hic ergo consonantia non in unum gravis et acuti soni coadunatio, sed quaedam utriusque commixtio varia, concors tamen ac amica. Ergo si C gravis opposueris A, facis quidem semiditonum, dissonantiam compassibilem, sed non integram, quae transibit etiam ipsa sicuti dytonus per tonum ac minus semitonium ad suum dyapente perfectum; si sibi dones de sequenti tono inter C et D majus per dyesin semitonium. E vero dyapente verum erit, et F semitonium cum dyapente, sed cum dyesi tonus; omnes autem aliae discordant cum A tam litterae [387] quam sillabae de gravibus. Attamen si per acutas in eodem A laborare volueris, A siquidem, quod erat unisonus, ibi, nunc dyapason erit, et C quod simplex ibi semidytonus, hic cum dyapason compositus, E quoque, quod ibi dyapentesimplex erat, hic cum dyapason componitur, sed et F semitonium ibi cum dyapente hic semitonium cum dyapason dyapente dicitur, reprobatis aliis in A per acutas omnibus. Quod si per superacutas contrapunctum in A gravi vel acuto vel superacuto facere desideras, scito quod A unisonus in gravibus et dyapason in acutis, hic sit bisdyapason, et C semidytonus in gravibus et semidytonus cum dyapason in acutis, hic semidytonus cum bisdyapason efficitur, E vero quod in gravibus dyapente fuit et in acutis dyapason dyapente, quod hic bisdyapason dyapente sit, necesse est, spretis ut puta caeteris omnibus in A de superacutis. Ubicunque ergo fuerit A, si dixerimus per contrapunctum A vel re, vel la, idemque C vel fa, vel vt, item E vel la, vel mi, et etiam F vel fa, vel vt, non discordabimus unquam. Excepto tamen E quod ubique super A dyapente facit; sub A autem acuto vel superacuto dyatessaron, quae, sicut dictum est, in hoc ritu canendi videtur reproba. Ita tamen quod a cantantibus debita cujusque vocis tam intensae quam remissae conservetur modulatio, quam ordinate scilicet sequens monstrat descriptio. Cumque sillabas litteris addentes dicimus vel vt, vel re, vel mi, sicque de reliquis sub eadem tantum littera, de qua loquimur est intelligendum, sin autem vera non esset regula. Quamvis enim re sub A acuto sit bonum ad A grave, re tamen sub D gravi discors, est sicque de multis.
[CSIV:387; text: *Haec quidem prima species diapason, quod consonat. Ab A gravi in acutum. Inqua (rubeae) consonant dant litterae contrapunctum. Intensum atque remissum. Omne quod fieri potest desuper hoc unisono. Intensae voces. Remissae voces. E La Bisdapason cum diapente super unisono. C# Fa Semiditonus cum bisdiapason super unisono. C Fa A Re Bisdiapason super unisono. A La F# Fa Semitonium cum diapason diapente super unisono. E Mi Diapason diapente super unisono. [ClefC] Semiditonus cum diapason super unisono. Diapason super unisono. [ClefF] Semitonium cum diapente super unisono. Diapente super unisono. Semiditonus super unisono. Vnisonus.] [GALRITS3 01GF]
[388] De [sqb] Gravi.
[sqb] grave cum [sqb] gravi nemo nunc dubitet quin sit unisonus. Ad quod quidem D grave semidytonus est et G grave semitonium cum dyapente; quae cum ambae sint non integrae, cum dyesi tamen sicut et ceterae sui generis integrae fient. In acutis autem [sqb] quadrum et non rotundum dyapason erit, D vero semidytonus cum dyapason est, cum G in semitonium cum dyapason dyapente redundet. Per superacutas tamen [sqb] quadrum et non rotondum bisdyapason est ad idem [sqb] grave, sed simplex dyapason ad [sqb] quadrum acutum et non rotondum, sicut et aliae omnes tam perfectae consonantiae quam et dissonantiae et compassibiles, quae sunt unum in gravibus et aliud in acutis ac super acutis, ut est in A diligenter ostensum, nec id, reor, ultra replicare necessarium; D quoque semidytonus cum bisdyapason est quod erit in exemplo sequenti clarissimum. Nusquam in [sqb] discordare possumus, si [sqb] vel mi, vel D vel sol, vel re vel G, vel sol, vel vt dixerimus, ut hic infra patebit, summopere tamen canere debes, ne dicas unquam [sqb] quadrum, vel mi in [sqb] tam acuto quam super acuto, cum videris ibi tritonum nec aliam [sqb] quadrum habet exceptionem et quod F sub [sqb] sit semper tritonus de super autem dyapente non verum ac per consequens in hoc ritu canendi reprobrum.
[CSIV:388; text: *Haec est secunda species diapason quae consonat. A [sqb] gravi in acutum. Inqua (rubeae) consonum dant litterae contrapunctum, intensum atque remissum. Omne quod fieri potest super et sub unisono. Intensae voces. Remissae voces. D#, Sol Semiditonus cum bisdiapason super unisono. [sqb] Mi Bisdiapason super unisono. G#, Sol Semitonium cum diapason diapente super unisono. [ClefC] Re Semiditonus cum diapason super unisono. Diapason super unisono. [ClefF] Semitonium cum diapente super unisono. Semiditonus super unisono. Vnisonus [Gamma] Vt Ditonus sub unisono.] [GALRITS3 02GF]
[389] De C gravi.
C grave cum C gravi non dubium unisonus est; E vero per graves dytonus sed G dyapente verum. Per acutas autem A tonus est cum dyapente, C dyapason, E dytonus cum dyapason et G dyapason dyapente. In superacutis nihilominus A tonus est cum dyapason dyapente, C bisdyapason, E dytonus cum bisdyapason. Omnis littera C cum sua sillaba fa, vel vt, aut E cum sua sillaba mi vel la, vel G cum sol vel vt, aut A cum re vel la, nullam in omni C generare valent discordiam. Excepto G quod semper superi C bene consonat, sub illo tamen positum, dyatessaron gignere solet, quem si fieret simplex non esset mortale peccatum, etsi composita discors sit ac reproba, prout hac, quae sequitur, probari potest figura.
[CSIV:389; text: *Haec tertia species diapason, quae consonat. A C gravi in acutum. Inqua (rubeae) consonum dant litterae contrapunctum. Intensum atque remissum. Omne quod fieri potest super et sub unisono. Intensae voces. Remissae voces. E La Ditonus cum bisdiapason super unisono. C Fa Bisdiapason super unisono. A Re Tonus cum diapason diapente super unisono. G Sol Diapason diapente super unisono. E Mi Ditonus cum diapason super unisono. [ClefC] Diapason super unisono. Tonus cum diapente super unisono. Diapente super unisono. [ClefF] Ditonus super unisono. Vnisonus. Semiditonus sub unisono.] [GALRITS3 03GF]
De D gravi.
D grave coaequatum D gravi siquidem unisonus est. Attamen F grave semidytonus et cum dyesi dytonus. In acuto autem A dyapente consonat ad ipsum; [sqb] quadrum vero tonum cum dyapente, D dyapason, F semidytonus cum dyapason. Per superacutas autem gignit A dyapason dyapente, [390] [sqb] quadrum vero tonum cum dyapason dyapente, D tamen bisdyapason. In quocumque B volueris D vel sol vel re, F vel fa vel vt, A vel re vel la, sicut nec [sqb] vel mi nullam habent discordiam, ut hic infra patebit. Excepto A quod ubique super D dyapente consonantiam habet, sub quo tamen dyatessaron facit, hic jam diu reprobatam.
[CSIV:390; text: *Haec est quarta species diapason quae consonat. A D gravi in acutum. Inqua (rubeae) consonum dant litterae contrapunctum intensum et remissum. Omne quod fieri potest supra et sub unisono. Intensae voces. Remissae voces. D Sol Bisdiapason super unisono. [sqb] Mi Tonus cum diapason diapente super unisono. A Re Diapason diapente super unisono. A La F# Fa Semiditonus cum diapason super unisono. D Re Diapason super unisono. [ClefC] Tonus cum diapente super unisono. Diapente super unisono. [ClefF] Semiditonus super unisono. Vnisonus. Semiditonus sub unisono. [Gamma] Vt Diapente sub unisono.] [GALRITS3 04GF]
De E gravi.
E grave cum E gravi sicut praedictae litterae similes in eodem sono simul unitae non consonantia vel dissonantia sed unisonus est; G vero semidytonus ad ipsum E, quamquam fiat, cum dyesi dytonus aut fieri debeat. In acutis autem [sqb] quadrum dyapente consonat, C semitonium cum dyapente et E dyapason, G nihilominus semidytonum cum dyapason; sed facta dyesi prout in similibus fieri debet cum eadem consonantia, dytonus erit. Per superacutas vero [sqb] quadrum in dyapason dyapente, C in semitonium cum dyapason dyapente, [391] sed E in bisdyapason ad iddem E grave resultat. Omnis E littera vel la vel mi, sua sillaba vel G vel sol, vel vt vel [sqb] quadrum, vel M vel C, vel fa vel vt, nusquam in E facit discordiam. Excepto [sqb] quadro vel mi, quae super E semper dyapente consonans sub eodem E dyatessaron generat, quod haec, quae sequitur figura demonstrat.
[CSIV:391; text: *Haec est quinta species diapason, quae consonat, ab E gravi in acutum. Inqua (rubae) consonum, dant litterae contrapunctum intensum atque remissum omne quod fieri potest super et sub unisono. Intensae voces. Remissae voces. E La Bisdiapason super unisono. C# Fa Semitonium cum diapason diapente super unisono. [sqb] Mi Diapason diapente super unisono. G# Sol Semiditonus cum diapason super unisono. E Mi Diapason super unissono. [ClefC] Semitonium cum diapente super unisono. Diapente super unisono. Semiditonus super unisono. [ClefF] Vnisonus. C Fa Ditonus sub unisono. A Re Diapente sub unisono. [Gamma] Vt Tonus cum diapente sub unisono.] [GALRITS3 05GF]
De F gravi.
F grave cum F gravi nulli dubium, quod unisonus sit. In acutis autem A dytonus est, C dyapente, D tonus cum dyapente, F dyapason. Per superacutas vero dytonus cum dyapason erit A, C dyapason dyapente, D tonus cum dyapason dyapente. Ubicumque fuerit F, si dixerimus etiam F vel fa vel vt, vel A, vel la vel re, vel C, vel fa vel vt, vel D, vel sol vel re, nusquam poterimus discordare. Excepto C quod semper ad F habet dyapente desuper, subter autem dyatessaron in hoc, ut dictum est, genere canendi reprobam.
[392] [CSIV:392; text: *Haec quoque sexta species diapason, quae consonat, Ab [Gamma] gravi in acutum. Inqua (rubae) consonum dant litterae contrapunctum intensum atque remissum. Omne quod fieri potest super et sub unisono. Intensae voces. Remissae voces. D Sol Tonus cum diapason diapente super unisono. C Fa Diapason diapente super unisono. A Re Ditonus cum diapason super unisono. F Fa Diapason super unisono. Tonus cum diapente super unisono. [ClefC] Diapente super unisono. Ditonus super unisono. [ClefF] Vnisonus. D Re Semiditonus sub unisono. Semitonium cum diapente sub unisono.] [GALRITS3 06GF]
De G gravi.
G grave cum G gravi quamquam sit unisonus, ad [Gamma] gamma tamen graecum, quod est ante nostrum A grave respondet in dyapason, cujus haec septima species. Notet ergo diligenter quisquis has cupit pulchriter commiscere voces, quoniam, etsi [Gamma] gamma graecae litterae sit in manu Guidonis ordine prima vi nihilominus ac potestate G gravi similis est et in septima dyapason specie constituta. Propter quod totum, quod est de G gravi seu acuto tractandum, erit et de [Gamma] gamma graeco quidem intelligendum. Igitur sicut [sqb] vel mi, per acutas est ad G grave dytonus D dyapente, E tonus cum dyapente, G dyapason, sicet [sqb] grave D, E, G sunt ad [Gamma] gamma graecum. Quod procul dubio nunquam evenisset, nisi cum G gravi et acuto in eadem specie dyapason fuisset. Nunc ergo quod [sqb] acutum sit ad [Gamma] gamma dytonus cum dyapason, D dyapason dyapente, E tonus cum dyapason dyapente et G acutum bisdyapason, id est quam facile viris sensatis ad investigandum. In superacutis autem [sqb] quadrum, quod est ad G grave dytonus cum dyapason erit ad [Gamma] gamma quoque dytonus, sed cum bisdyapason; D vero quod est ad istud dyapason dyapente, ad illud erit bisdyapason dyapente, sed et E cum ad G graece tonus sit cum dyapason dyapente tonus aeque necesse est, sit in [Gamma] gamma, sed cum bisdyapason dyapente. Ubicumque G vel [Gamma] gamma fuerit, quod est unum, si dixerimus [sqb] vel [393] mi, D vel sol vel re, E vel mi vel la, G vel sol vel vt, errare non possumus. Excepto D, quod semper ad G reddit dyapente desuper, sub quo tamen dyatessaron habet, in hoc, ut satis dictum est, modulandi ritu sepositam atque reprobatam.
[CSIV:393; text: *Haec est septima species diapason, quae consonat a G gravi in acutum. Inqua (rubae) consonum dant litterae contrapunctum intensum atque remissum, omne quod fieri potest super et sub unisono. Intensae voces. Remissae voces. E La Tonus cum diapason diapente super unisono. D Sol Diapason diapente super unisono. [sqb] Mi Ditonus cum diapason super unisono. G Sol Diapason super unisono. E Mi Tonus cum diapente super unisono. Diapente super unisono. [ClefC] Ditonus super unisono. Vnisonus. [ClefF] Semiditonus sub unisono. C Fa Diapente sub unisono. Semitonium cum diapente sub unisono. [Gamma] Vt Diapason sub unisono.] [GALRITS3 07GF]
Quid sit de primis commiscendo voces observandum. His ita gestis omnibus quae fieri queunt in singulis dyapason speciebus, per has septem figuras ut potui diligenter repositis ad exempla, quae magis prodesse solent quum verba, prorsus est festinandum. Equidem cantum illum per litteras sillabas ac notas quadras notatum ac sine mutationibus cantari posse monstratum, nec triplici contrapucto quavi scilicet acuto et superacuto descripturum promisisse recorder, quod hic adimplere dispono paucis prius, quae sic modulanti necessaria sunt, annotatis per modum dialogi praeceptis.
Magister. Non sunt docti quidem sed insensati, qui putant unam esse Gallorum musicam et unam Anglorum vel Theuthonicorum, unamve Graecorum ac Ytalorum seu quarumvis aliarum nationum; quique scriptis jactitant aut dictis, hanc tantam scientiam sub petris et in cavernis vel in aquarum quondam guttis inventam.
Discip. Vere magister aut indoctissimi aut infideles, legunt etenim Jubal primo cecinisse, neque credunt, aut si credunt, qualiter tamen a natura canere valuerit, aut quod proferre discedens ab unisono potuerit, non sapiunt. Scirent [394] certe, si saperent, neminem posse nec unquam potuisse cum discesserit ab unisono proferre, nisi tonum aut semitonium, dytonum aut semidytonum, tritonum aut dyatessaron, dyapente verum aut non verum, tonum cum dyapente vel semitonium, dyatonum cum dyapente vel semidytonum, dyapason verum aut non verum cum suis compositis, usque videlicet in infinitum.
Magister. Quot sunt ex his ergo naturales ad commiscendum.
Discip. Duae quidem simplices ac perfectae consonantiae, quae sunt dyapente ac dyapason, et infinitae compositae, quanquum hae tres nobis sufficiant, dyapason, dyapente, bisdyapason et bisdyapason dyapente, sicut praedictae mihi declarant figurae.
Magister. Quot sunt dissonantiae compassibiles?
Discip. Duae pro qualibet perfecta consonantia, quarum una quidem integra semper est, ut in dyapente dytonus, quae dyesi non indiget, ac una non integra sicut est semidytonus, quae cum dyesi dytonus efficitur. Hae duae procul dubio tanquam puer in utero matris intra dyapente gignantur et ad eam reverti contendunt continuo, sicut et tonus cum dyapente, vel semitonium ad dyapason, et dytonus cum dyapason vel semidytonus ac dyapason dyapente, vel tonus cum dyapason dyapente et semitonium ad bisdyapason, sicque de reliquis velut ad propriam matrem.
Magister. Et quid est dyesis?
Discip. A te quidem didici, quod sit tale signum, quo viso vel non viso mox tonum in duas partes sursum aut deorsum scindimus acceptoque minori semitonio majus non integris illis dissonantiis, ut integrae fiant, ac per tonum et semitonium ad suas perfectas etiam ipsae properent, adjungimus.
Magister. Instrumenta possides, labora si scis et potes.
Discip. Laborare nequeo, quum quid in primis observare debeam, ignoro.
Magister. Fixum in primis habe, frater, et id observa firmiter, quod triplex, ut dixi, sit contrapunctum, grave duntaxat acutum et superacutum. Grave cum ubicunque planus cantus fuerit, tu semper aut in [Gamma] gamma graeco vel in A, vel in [sqb] vel in C, vel in D, vel in E, vel in F, vel in G gravibus laboras. Acutum quando sit cantus planus, ubi voluerit, tu frequenter in A, vel in [sqb] vel in C, vel in D, vel in F, vel in G permanes acutis. Superacutum, si plano cantui vel A, vel re, vel [sqb] vel mi, vel C, vel F, vel D, vel sol, vel E, vel la, superacutas opposueris.
Discip. Scio quod ita sit verum, quale prius discere debeam de tribus ignoro.
Magister. Disce primo superacutum ac in bonam illud redige practicam, eo quod, qui majus habet consequens est, ut et cito minus habeat. Habes etenim ibi majores consonantias earumque dissonantias, quae sunt bisdyapason, dytonus cum bisdyapason et illis similes, quas cum discernere potueris, repente minores, quae sunt dyapente, dytonus ac hujusmodi, quovis in loco noscere vales.
Discip. Hanc oro mihi praebe modum captandi practicam.
Magister. Nunquam ab illis quinque superacutis vocibus discedere debes, donec quicquid opponi possit consonum singulis aliis vocibus in promptum habeas, sicut est in illis septem figuris ostensum ubi vero diligenter instructus illic fueris, identidem erudiri te primum oportet in acutis et gravibus ac postea mixtim ex hoc in illud voces vocibus tam pulchriter quam et concorditer opponere, prout in hoc cantu patebit, quem hic ex industria volo clarum omnibus exemplum rei prebere.
Discip. Exemplum quidem tuum aequo prestolor animo, sed si quid aliud observare tenear adhuc scire desidero.
Magister. Nunquam a dissonantiis, quamquam compassibilibus (inchoare), nunquam in illis finire debes. Suspensam etenim quandam [395] habent hae dissonantiae concordiam, in qua, licet utcumque delectetur sensus, nunquam tamen ubi teste natura perfecte quiescit animus. Inchoare debes ergo vel a dyapason simplicibus ac perfectis consonantiis, aut etiam ab hujusmodi compositis, ac in illis omnino finire. Cave tamen ne duas unquam feceris consequenter perfectas consonantias, hoc est duas dyapente, duas dyapason aut duas de caeteris compositis, quod absque dubio faciliter observas, si nunquam cum plano cantu descendas cum perfectis aut ascendas. Potes autem cum plano cantu descendere per dissonantias compassibiles ad libitum aut ascendere, necnon duas tres aut plures illarum disponere successivas, ita quod post plures dytonos, statim dyapente fiat, post tonos cum dyapente mox dyapason, post dytonum cum dyapente illico dyapason dyapente, post vero plures tonos cum dyapason dyapente subito bisdyapason, et post dytonum cum bisdyapason bisdyapason cum dyapente succedat. Cum ergo fueris in qualicumque perfecta consonantia simplici vel composita grandi vel parvula noli concitas ad dissonantias te convertere, nisi possis statim illis suas perfectas subjungere, sed ascendente plano cantu cum perfectis descende vel e contra, si descenderit planus cantus, ascende.
Discip. Ergo nunquam debeo facere dissonantias, nisi possent habere suas illico perfectas.
Magister. Impossibile quidem est, quod non fiant sine suis perfectis, sed hoc raro fieri debet, sicut in hoc exemplo quod sequitur feci. Quamquam et hae compassibiles dissonantiae resolvi soleant in non suis perfectis ut dytonus, ac semidytonus in unisonum et tonus cum dyapente vel semitonium in ipsa dyapente, dytonus etiam aut semidytonus cum dyapason in ipsa dyapason et sic de similibus, quod totum erit in hoc cantu manifestum.
[CSIV:395; text: d g D Sol C Fa [sqb] Mi A Re [C] Fa E La G Sol [F] Fa D Re E Mi C Vt F Fa Ave Regina coelorum. Mater regis angelorum. O Maria flos virginum. Ora pronobis Dominum.] [GALRITS3 08GF]
[396] Istae planus cantus a prima littera rubea usque ad secundam habet contrapunctum per solas super acutas. A secunda littera rubea usque ad tertiam per solas acutas. A tertia usque ad quartam per solas graves. A quarta vero usque in finem omnia simul.
Discip. Expone nobis obsecro breviter hujus triplicis contrapuncti magis necessaria ad intelligendum.
Magister. Videsne quaeso illas litteras ex opposito nigrarum ubique dispositas. Nam et ob hoc genus istud modulandi contrapunctum a pungendo vocitatur, eo quod extremae tantummodo voces oppositae procul omni discordia sese pungant, quippe de medio voce prolata quanquam dimensis per tonos ac semitonia seu dinumeratis omnibus. Verbi gratia scis, primam hujus plani cantus in D gravi notam ac primam in D superacuto de rubeis illis esse litteram vel sillabam. Et quis nesciat, has duas voces extremas distare per bisdyapason consonantiam. Ego enim a perfectissima bisdyapason inchoare malui, quam ab alia, quae posset in eodem loco fieri dyapason dyapente consonantia. Quae cum voces quindecim habeat ac decem tonos cum quatuor semitoniis minoribus, siquidem duas solummodo voces extremas tangentes de tresdecim, quae de medio sunt, nisi forte numerando seu per suos tonos et semitonia metiendo nil curamus. Quod quippe non solum de his sed de caeteris omnibus quaecumque fiunt aut fieri possunt tam consonantiis quam dissonantiis sapere debes. Sed ad nostrum quaeso propositum redeamus. Post bisdyapason, ut vides, per tres continuas procedo dissonantias compassabiles, quibus in C gravi suam per bisdyapason trado perfectionem, ascendendo videlicet uno in superacutis minori semitonio et in gravibus per tonum integrum descendo, necnon unam de tribus illis dysonantiis non integram, per dyesin quam ibi signavimus integrando. Deinde duas iterum facio dissonantias integras, quibus dare suam integram perfectam dyapason dyapente non valui, sed in eam, a qua compositae sunt dyapason perfectissam resolvi. Quo prolato in A videlicet acuto, mox tribus cum plano cantu dissonantiis descendentibus, quarum una per dyesin fit integra, suam perfectionem in F gravi per dyapason dyapente tribuo. Dein aliam statim in E gravi creans non integram, nisi per dyesin integretur dissonantiam ei bisdyapason in D gravi subjungo, postquam et alia quidem in C gravi dissonantia sequitur integra, quam in ea, cum qua componitur, bisdyapason resolvo. Quid ultra quaeris, o frater! Si discere cupis, fac ubique similiter.
Explicit.