Dialogus in arte musica
Source: Johannis Octobi Tres tractatuli contra Bartholomeum Ramum, ed. Albert Seay, Corpus scriptorum de musica, vol. 10 ([Rome]: American Institute of Musicology, 1964), 61–76.
Reproduced by permission.
Electronic version prepared by Stephen E. Hayes E, Peter M. Lefferts, Bradley Jon Tucker C, and Thomas J. Mathiesen A for the Thesaurus Musicarum Latinarum, 1992.
Actions |
---|
[61] (f. 81v) Dialogus Johannis Octobi Anglici in arte musica.
Johannes Octobus cuidam suo coetaneo Discipulo.
[Octobus]:
Nos te nostrum carmen facile intellexisse fatemur cum picturae, imagines, characteres, figurae, denique rerum verarum sint signa atque notae. In primis autem tibi quam huius disciplinae vel doctorem vel magistrum accipimus. Itaque non gravabor pro hac mediocritate meae doctrinae ad ea quae reprehendis quam paucissimis respondere; ita tamen, ut a me nihil praetermittatur, nec alienum putabo verba tua singula interponeres, ne quid forte relictum cui non respondeam omnino possit videri.
Incipis ergo sic:
Discipulus:
In manus incidit nostras opusculum tuum picturis imaginibusque refertum cum Pythagore tamen etiam fabrorum malleis agentium, quod cum prima fronte perspicerem intellexi profecto facile.
Octobus:
Si fabros viventes cum malleis ferreis atque ipso Pythagora constituere potuissemus, supervacaneum esset quod quidem maluissem si fieri potuisset quam talibus uti figuris, nam ipsi quoque Florentini, omnium ingeniossimi in turri sua marmorea quae templo pulcherrimo imminet fabros Pythagoram malleos ipsos cum incude, si istud fieri potuisset, [62] potius constituissent quam talem stulturam inscripsissent, neque aliter existimandum est eos facturos fuisse cum honoris, gloriae et laudis avidissimi semper fuerint, sed quoniam unius est solius Dei immortalis hoc efficere Ipsi talia relinquamus. Nos autem mathemathicorum more atque exemplo hoc egimus Boetii praecipue, cuius vitae et doctrinae tanta est auctoritas ut ab eo stultum sit dissentire, cum clarissimus musicus suae aetatis fuerit, et eius scriptis Latini possint posteriores acceptum referre quicquid in ratione musica sint consecuti. Is igitur, cum de re hac agent in libris suis quos de musica conscripsit, ita loquitur, capitulo decimo, libro primo: Sint verbi gratia malleorum quatuor pondera quae subter scriptis numeris contineantur, videlicet, 12, 9, 8, 6. Hii igitur mallei qui 12 et 6 ponderibus vergebantur diapason in dupla continentiam personabant. Malleus vero duodecim ponderum ad malleum 9 et malleus 8 ponderum ad malleum 6 ponderum secundum epitritam proportionem diatesseron consonantia iungebantur. Novem ponderum ad sex et duodecim ad octo diapente consonantiam permiscebant. Novem vero ad octo in sexquioctava proportione resonabant tonum.
Guido item clarus sui temporis musicus et Macrobius nobilissimus mathemathicus nihil ab hac ratione dissentiunt. Nam huius res nec fingi nec exprimi possunt quam hiis imaginibus, quae talia magis imitentur, cum ars ipsa naturam effingat. Quis non negaret quanto characteres magis ipsi ad naturam accedant tanto praestantiores et pretiosiores essent? Carminis autem nostri quod opusculum appellas tum iam quartus et vigesimus annus agatur, ex quo edidimus: Si rationem requiras, ea fuit ut praeceptori in eo morem (f. 82r) gererem, qui, ut hoc facerem saepius est, hortatus est proportiones ipsas malleorum talibus [63] exercitationibus memoriae facilius tenerem. Etiam proportionibus, figuris et magis naturalibus picturis ea aggredi nequamquam ausus fuissem. Nisi id Horatii fortasse tibi magis probetur:
Qui variare cupit rem prodigialiter unam,
Delphinum silvis appingit, et fluctibus aprum.
In vitium ducit culpae fugit, si caret arte.
Dicis praterea.
Discipulus:
Eademque percepto occasione gavisus oblata, congredi enim praestanti cum viro est opere pretium, non indignis fortasse modis sententiam tuam impugnandam duxi.
Octobus:
Nos isto modo sententiam nostram, ut tuo utar verbo, non impugnandam esse duximus, sed validissimis certissimisque rationibus auctoribus exemplorum evertendam confutandamque fuisse non frivolis et levibus rationibus et quae puerilem et inanem prope doctrinam redoleant labefactandam ostendis.
Item:
Discipulus:
Idque non refellendi tui gratia sed achadematorum more contra omnia disserentium.
Octobus:
Si achademichos in utramque partem disputarem, prece feres. Vide quid facias et quantum oneris suscipias cui de eisdem rebus in utramque partem, si tibi constare velis, sit subtilissime disserendum. Ego autem Socratem illum philosophiae parentem secutus alienam sententiam exquirens [64] contra id quod non bene sentiatur paratus sum disputare.
Affers etiam:
Discipulus:
Nec te suspicans aegre laturum, per gratam hanc discussionem sperans fore quodque iocundam.
Octobus:
Nobis quidem non iocundum solum sed iocundissimum erit de huiuscemodi rebus disserere, nisi fortasse aliquo loco vel me vel amicos meos carpere conatus es. Tum vero lacessitus non putabo in turpe respondere maledictis cum satis ille humilis sit qui nec iniuriam facit nec illatam patitur.
Amplius hoc addis:
Discipulus:
Ab eo quod maxime reffert hoc praeacto ordinamur.
Octobus:
Si forte tibi fila defecerint nostrae, petito quo pannus facilius et profectius contexatur; reprehendis igitur dicendo:
Discipulus:
Prima quo nervo figura locetur non expressisti, quamquam mirifice dixisse arbitreris.
Octobus:
Miror cum D clavem appellare nolis cum septem voces, A B C D E F G, quae specie et numero differentes sunt inter se, quemadmodum eorum formulis per spatium est. Claves, litterae, notae, nervi, characteres, signa, soni, figurae, lineae, spatia denique appellantur atque ut in aliis sit in hoc quoque nostri Graecorum secuti sunt divisionem, quos tamen non sine levitate quippe cum hiis tantum ab [65] omnibus doctissimis Latinis sit tributum in omni genere doctrinae. Graeci itaque hypate, parhypate, lycanos, mese, paramese, paranete et nete notae sive nomina harum vocum esse voluerunt. Recentioribus musicis Latinis, sicuti ex scriptis divi Gregorii facile intelligitur, placuit non sine causa has voces claves appellare. Nam, ut ianuam clavi apperimus quo omnia quae in domo suo quaeque loco locata sunt ordine videamus, sic quamvis ex vocibus limitibus suis notata cantmoloene indicantur et, quod consequitur, voces et consonantiae eas ad expectum constituentes. Quare apud quendam auctorem recentissimum artis musicae qui palma choralis inscribitur hoc de nominibus vocum scriptum invenitur, has secundum linearum spatiorumque dispositionem, A B C D E F G, depingito claves. Johannes Mures artis musicae scriptor nequamquam contemnendus quaerit cur cordae musicae vel litterae non sint plures neque pauciores septem, quarum etiam non mille quae in carminibus simpliciter metimur.
Satis manifesta sunt veluti in missa Te gloriosus, in qua G acuta depicta aperit carmen illud sicut ostium clavis, in quam plurimis quibusque aliis cantilenis recentissimis quarum conditores plerique adhuc vivunt, Dunstable Anglicus ille, Dufay, Leonel, Plumere, Frier, Busnoys, Morton, Octinghem, Pelagulfus, Micheleth, Baduin, Forest, Stane, Fich, Caron. A secundi ordinis invenitur quae clavis sane rarissima est, quam divus Gregorius insectatur et tuus Ycart artis musicae expers quamvis cantores imitari conetur. Guido Gregorium secutus sic de hac sentit:
[66] Sunt qui addunt in acutis iuxta primam litteram.
Sed Gregorio vix placent Patri haec lascivia...
Altera vero secunda autentica.
Nam quis omnino negaret quod per D in linea constitutam non possim spatium superius statim sequens E referens cognoscere? Eodem modo spatium quod statim sequitur itidem intelligere C? Quis item ignorat rem unam plura nomina propter diversos effectus habere, nec aliter fieri posse? Nullus quidem sanae mentis aliter sentiat, quare aequo animo amice patere, D clavem appellari posse etsi pudet nos tuis istis puerilibus respondere. (f. 82v) Namque etiam aliis nominibus et vocabulis quae supra memoravimus haec voces notatae sint facile ostendere. Auctore in primis Guidone:
Septem istas disce notas septem characteribus...
Namque aliae septenae quae sequuntur postea
Non sunt aliae, sed una replicantur regula.
Boetius quoque modo numeros, modo cordas appellat, dicens: Quintam vero cordam post Coreoebus Atyis filius adiunxit qui fuit Lydorum rex. Hyannis vero Phryx sextum his apposuit nervum.
Horatius in quadam oda easdem voces nervos appellat:
Mercurii--nam te docilis magistro
Movit Amphion lapides canendo--
Tuque testudo resonare septem Callida nervis.
Guido, quam saepe auctorem nomino, de sonis et vocibus hoc modo sentit:
[67] Septem sonis coaptantur, septem sunt discrimina vocum,
Ut nullus vocis sonus idem sit in altera.
Vocibus tamen in septem quadam est concordia.
Eodem modo de litteris et lineis indicat:
Vocis primae ad octavam vel eandem litteram.
Hanc concordiam sonorum diapason nominant,
Cuius autem nomen est de cunctis translatum ad litteram.
Omnes quia habet voces, vel quod totam lineam.
Quid de Vergilio dicam an talium vocum ignoranter credendum est, qui in sexto suo ubi de inferis loquitur ita scriptum reliquid:
Nec non Tratius longa cum veste sacerdos
Obloquitur numeris septem discrimina vocum.
Eadem ratione de reliquis nominibus totum tacitus considerare potes.
Narras:
Discipulus:
Sed quorsum haec?
Octobus:
Ut docti res de quibus agunt pluribus nominibus circumscribi gaudeantur, et artis musicae ignarii habeant unum facilius addiscant.
Scribis etiam sic:
Discipulus:
Non oportebat enim a communi conservatione abhorrere?
Octobus:
Vide ne tu magis abhorreas qui cum unius rei diversa [68] nomina ignores quibus oratio in disserendo solet esse copiosus, sic etiam res ipsas minus intelligas.
Passeveras:
Discipulus:
In qua perlate patet D clavem appellant nominem?
Octobus:
Recte iudicasti, nullus enim Istrio ioculetur, minus nullus denique huius artis imperitus clavem nominet. An ignoras per totam Italiam hanc rationem servari, ut D sol re una clavi contineatur et duabus notis, clavem esse D et duas notas sol re? Illis praecipue qui monocordio manu utuntur quod valde ineptum est, sed monocordi cognita dimensione aptissimum esse statuimus.
Quicquid dicis:
Discupulus:
Quod si me extorsisset D ut clavem esse faterer.
Octobus:
Si rationibus subtilissimis auctoritatibus doctissimorum virorum haec a te extorqueri non vis neque cedis, quid praeterea dicendum sit ignoro.
Eodem modo cum dicas:
Discipulus:
Tantumdem ageres quid enim loci figurae primae denotat clavis?
Octobus:
Eodem revolveris et importune sane molestus es, nam tibi quid clavis est plane ostendi quod tu negas fieri posse.
Ad haec etiam scribis:
Discipulus:
Deinde in pulsum fieri nervorum imperas diapason symphoniam resonantium.
[69] Octobus:
Dicas fortasse hanc diapason symphoniam in nervis fieri non posse quod te sentire nequamquam existimamus.
Pergis item:
Discipulus:
Gradatim primo, secundo per saltum:
Octobus:
Quis negaret non primo modo et secundo et sic deinceps in infinitum, cum nervi ipsi soli per gradus naturaliter intendi nec remitti valeant, non solum per saltum quod tu affirmas, quod in malleis secus accidere videmus quod per saltus suos reddunt sonos cum nec intendi nec remitti valeant.
Addisti:
Discipulus:
Quem ordinem sane tenor ipse pervertit?
Octobus:
Quid ais? Nonne ipsa natura rerum ordinem docet, qui videt malleum duodecim ponderum maioris inaequalitatis et subduplam conficere? Restat igitur ut relationis praedicamento hoc esse necessario confiteamur quod relative simul natura videantur et ad conversionem dici sic ut posita se constituant et permutata se perimant. Quare quod a me dictum per relationem gradus atque saltus positum esse accipias neque ordinem a me perversum esse praeterea dixeris.
Reprehendis itaque:
Discipulus:
Praeterea intense remisseque fiat siluisti.
Octobus:
Quis modo aliquis sciens cordam remitti intelligere [70] potest nisi prius fuerit intenta, aut contra naturam sine remissione contineri ut in arcu videmus. Nullus videmus profecto amplius se ipsum in monocordio praesertim aut dubie declarat cum maiores numeri graviores voces, minores vero acutiores constituant. Quid si ita est quis rursus infitietur huiusmodi quantitates maioris inaequalitatis habitudinem complecti, nullus certe musicus vel mediocriter doctius. Refert igitur principium tuum ad malleum duodecim ponderum hac probabili ratione, cum omnis intensio a gravi in acutum et omnis remissio ex acuto in gravi fieri soleat.
Non probas iterum:
Discipulus:
Intendis quoque diapason postea remitti.
Octobus:
Quoniam modo remittere potui nisi prius intendissem, cum remissio ex intensione nascatur, damnas hoc inter alia.
Discipulus:
Bis igitur pulsas cum semel statuas?
Octobus:
Recte sane, nullus enim quod natura scivit iure negare potest quod ipse acute non vidisti cum ipsa natura omnium magistra hoc dicto loco quater pulsetur. Praeterea non intelligis te in idem vitium recidere qui non intelligere videris? Relativa posita se ponere ergo non solum bis nostrum gradus saltum concedas, sed etiam quater pulsum a nobis fieri extorquere a te patiaris.
Improbas praeterea:
Discipulus:
Quod si hoc pacto diapason componendum teris quod si ab una fidium per gradus ad duplam usque procedas erit ne diapason, quod si recuses, semipason appellare oportebit. [71] (f. 83r). Est tamen hoc absurdum dictu, hiis quoque argumentis confutari possunt quae diatesseron ac diapente disponis.
Octobus:
Recidis in eundem errorem cum diapason vel intendendo vel remittendo semper idem sit specie et numero, et eadem ratio reliquarum consonantiarum habeatur. Quare si concederem sive ascensus per gradum sive descensus, medium esset diapason non tamen fatendum esse alterum ex hiis ipsum diapason, in gemina aequa dividi posse, ob eamque rem semipason dici debere cum eius divisio proportionalitati grammatice opponatur, quae quidem proportionum aequalitas. Idque auctore Boetio, qui ita disserit: Quae duplicata non implent integrum, non tenent dimidium, semper enim dimidium duplicatum ei cuius est dimidium coaequatur; et: Quod semi dici solet quod ad integritatem usque non pervenit. Ad haec diapason Graece per omnes de verbo ad verbum exprimitur, non aut omnes aut semipason semi, omnis exponitur cum semi per omnes interpretari debueris, si musicum vocabulum intueri volueris, dia enim Graece praepositio hoc loco pro proaccepta genitivo apud illos subiungitur.
Subiectisti etiam:
Discipulus:
Ad haec post proportionem primam ubi sit collocanda secunda dixisti nusquam.
Octobus:
Aut canonem nostrum sive subscriptionem ut verbis musicis totum agam non intellexisti aut pratermissisti aut ex eo librarii culpa praeteritum existimes, quod in aliis libris accidere saepe videmus, tametsi ex superioribus facile possit intelligi.
[72] Quaeris deinde:
Discipulus:
Utrum coniunctim sint vel divisim.
Octobus:
Quis sine certa distinctione diversorum inter se generum proportiones ostendere posset, disponat aliquis exempli gratia idque postulante natura, duodecim ad sex numerum duplum redderet quo nam rursus modo subduplam diceret nisi iterato inciperet; quid efficeatur ipse tecum tacitus iudica. Licet enim dupla et subdupla in diversis generibus proportionum atque numerorum collocentur, tamen eanden symphoniam simplicem constituunt diapason videlicet.
Posuistique:
Discipulus:
Utrum figuratae longae vel breves quae etiam erant explicanda profecto.
Octobus:
Semicirculus enim temporis imperfecti signum est figurarum vero minime, figuram enim brevis pro se positam tam tempus perfectum indifferenter quam imperfectum significare minime negaveris? Nam si semicirculus addatur imperfectum tempus ad unguem demonstrabit. Signum igitur temporis per figuram quam prius reddiderit non ab re confirmabis atque ita signum signi erit, quod ratione diversorum minime erit alienum. Et si in carmine vero statim sine figura tempus enuntiandum admonet. Illud perridiculum est quod dicis et sibi invicem pugnans.
Discipulus:
Quot si roges quo pacto intellexi industria respondebo mea.
[73] Octobus:
Nam in principio ostendisti ex characteribus quibus usus sum in carmine meo statim intellexisse; postea idem dicis sine ullis huiuscemodi figuris te intellecturum fuisse. Quomodo haec tibi videntur simul stare posse?
Etiam si dixeris non omnia dilucide expediendo fuisse ut quippiam omitteres diligentiae lectorum similique pacto potuisses et reliqua praeterire silentis, id quod si hactenus egissent omnes starent carmina nulla.
Nam si tibi haec dilucida perspicuaque fuerunt, fortasse ceteris obscura quos oportet tales figuras artificio se attendere, cum omnes non tam acri ingenio tamque excellenti doctrina praestare possint, qui inaudita dicas sed fortasse a divino spiritu proflata, haec ergo praeterea non omittenda diligentiae lectorum sed reliquenda existimavi; causam agis meam neque ipse aliter sentio, nisi ut ipse dicis, praeterea si haec a me omissa fuissent et ceteris artibus auctores idem fecissent nullum, ut tuo utar verbo, carmen staret. Ex quo fit ut si nihil omnino scriptum exstaret etiam potueris tuo ingenio haec et alia pro te intelligere, cum ostendas te facile sine ullis talibus characteribus pro te cogniturum fuisse.
Amplius scribis:
Discipulus:
Sed de hiis statis supra quam satis dictum est, nunc vero ad altiora pergamus?
Octobus:
Humiles sane tibi fuerunt scalae quare cum necesse fuerit nostras petito altiores quae ad ultimum usque gradum proferuntur.
Item mones:
[74] Discipulus:
Est igitur in primis an musicorum intersit huiusmodi uti tenoribus motetorum?
Octobus:
Si inquirendum et respondendum quoque licet eodem saepius revolvaris. Nam cui fingenda non sint eaque naturaliter fieri non possent, ut iam de sculpturis et imaginibus et ceteris huiusmodi supra demonstratum est, non video. Tuus igitur Ycart, quem quoquomodo defendere conaris, nonne aliquos tenores facit quorum figuras per contrarium vult intelligi; quo magis ineptum aut magis absurdum esse quid potest? Cum enim nigrae sint, albas accipi vult, quorum subscriptio est Ethyops albos dentes. Numquid etiam vidisti carmen cuius tenor trunci ignei follibus spirantibus habetur, norma cuius est Sufflet? Venetus etiam Franciscus sacerdos tenorem condidit per inalteros pictos qui nullam earundem proportionem ostendunt et multi alii pene innumerabiles idem faciunt ad libitum animi sui quae tamen omnia nullam artem redolent. Cur igitur nos non modo subtilitatem et rationem iuniorum sed etiam veterum musicae artis secutos tam inepte carpis, tam stulte reprehendis; quid de illis dicendum tibi putares qui nihil omnino intelligunt, si levitate quadam veniret in mentem cum nos principium et huius artis fundamenta scrutator maledictis lacerare audeas? Non Johannes de Muris acutissimum hominum ingenium intuens de eiusmodi rebus ita praecipit pausis, signis, subscriptionibus, id est, canonibus vel regulis sive praeceptis, perfecta ab imperfectis [75] distinguuntur, cuius auctoris etiam commentator admonet sapienter, cum (f. 83v) in mentem aliquarum rerum qualitates venerint, ut aequum est, per quas cantilenae considerandae sunt, paucioribus verbis sive figuris quae hiis consentaneae sunt eas singulariter declarabis, quemadmodum a Macrobio quem tantum auctorem respuis per diapason iustitia significatur. Itaque si quis vellet conficere carmen in laudem iustitiae, quonammodo infitiari auderet diapason consonantiam ab eo esse alienam, quod, si una sola diapason concinitas non expleret carmen, quis unum canonem non confiteatur ad exprimendos omnes ipsius modulos brevitatis causa sufficere vel iustitiam quod ipsa diapason depingeret. Quemadmodum ab Arnulpho Gilardi in insignibus tauxetis Cosmi factum esse didicimus, cuius praeceptor missam confecit quam pannum aureum inscripsit cum vellet duci Belgarum callide persuadere ut quod aliquod tempus intermittatur in honorem divae Virginis quo tacitis mittere non negligeret. Haec ergo satis in praesentia sint. Nam locis suis contra ineptissimas quaestiones si non tuo saltem doctorum virorum iudicio responsum invenies quod quaeris.
Discipulus:
Deinde an ne plurimum valet his in rebus priscorum auctoritas?
Octobus:
Valet sane et multum quidem auctoritas eruditissimorum, nec in hiis modo sed in omnibus aliis disciplinis, nec solum in hiis quae in cognitione veri versantur sed in illis [76] etiam quae in usu posita sunt. Quid enim aliud ut sentiamus monet cum dicat in musicis: Nos vero caveamus aliud ab antiquitatis auctoritate transvertere, nam cum de aliqua re sermo instituitur cum auctoritate, cum ratione atque exemplo, postremo etiam contemplatione magis ad quendam et rei habitum provenimus, quare non antiquitatem tantum imittandam sed recentiores quoque doctos modo ducimur, ita tamen ut non aliena subripere, sed imitari videamur, nec illud praetermittendum est quod dicis.
Discipulus:
Hoc tamen primo absolvendum, illud vero posterius.
Octobus:
Cur ordinem a te institutum perverti velimus cum ad omnia respondendum esse mihi proponam, nisi forte aliud tibi praeterea videatur? Ipse enim ita sum paratus respondere ut nihil a me relinquatur et suspicari possim nostrum talium rerum promotionem per multas orbis terrarum partes vulgatum uti.
Vale. Finis.