Actions |
---|
[385] Incipit quidam extractus. Marchetti de Padua de Tonis.
Divina auxiliante gratia, breve tractatum compilare intendo de arte musicali plana. Et hoc primo ad eruditionem meam. Secundo ad profictum adiscentium, tractum pro majori parte ex libris Boetii hac (sic) excellentissimi doctoris musici videlicet Magistri Marchetti Paduani extractum.
* * * * * * * * * * *
[386] Quaedam Regulae de tonis secundum illorum de Francia:
Quamvis tonorum musicalium diversitas a multis documentis variis subsistitur et profunde sit ostensa, attamen ne regularum varietas aut lecture prolixitas legentis nimium tedium quod ebetudinem parit habeat generare, carmina sequentia sunt diligenter intuenda. verbi gratia.
Primus re la, secundus re fa, tertius mi fa, quartus quoque mi la, quintus fa fa, sextus fa la, septimus ut sol, octavus ut fa.
* * * * * * * * * * *
Incipit Tractatus figurarum per quas diversimode [fit] discantus per aliquas non sequentes modum tenoris, sed alterius temporis.
Quoniam sicut domino placuit scientia musica in corde desiderantium gratiose perlustravit. Et magistri nostri antiqui primum intellectum musicalem habuerunt. Et hoc satis grosso modo sicut adhuc patet in mottetis ipsorum magistrorum Tribum quem non aboruit, et in aliis, et cetera.
* * * * * * * * * * *
[387] De proportionibus.
Venerabili Viro et Egregio domino presbytero Johanni Gasparo canonico Vicentino benemerito necnon cantori preclaro Johannes Ciconia de civitate Leodina Canonicus Paduanus. Scientiam pro salute considerantes, frater carissime, quot et quante diversitates insurgunt hodierna die per universum orbem per musicos quam plurimos in cantus ipsorum componendo ac etiam non solum in subtiliter scrutando proportiones, verum quoque in cifras, signa, vocabula antiqua intelligendo, demum si quidem in eorum cantionibus saepius quam minus bene ponendo. Ideo ut talis error valeat evitari hanc doctrinam brevem sed virtute non modicam ad laudem Jesu-Christi, et gloriose viriginis ejus matris atque ad perpetuam augmentationem nobilis perspicacissimeque musice artis, nobis et omnibus cantoribus presentibus in posterumque venientibus amicabile minus quam male scitu condere proposuimus. Quam si diligenti studio adepti fueritis memoriae commendabitis et super quem laborem frustra nec erat. Sed fructus exinde gratissimus assumetur et omnino paululum nec assequimini.
* * * * * * * * * * *
Auctores diversi. Sunt precipue magister francho de colonia prothonotarius Johannes de Muris et Marchettus de Padua. Sic ordinaverunt cifras et signa pertinentes ad practicam musice mensurate verbi gratia in modis et prolationibus ut hic habetur et primo ad tale signum [R3rvs] cognoscitur esse modi perfecti vel sic [|3d] aut sic 3. Item ad tale signum [R2rvs] cognoscitur esse modi imperfecti vel sic [|2d] aut sic 2. Item ad tale signum [O3d] cognoscitur esse temporis perfecti majoris; vel sic [O2d] aut sic 3/3. Item ad tale signum [O] cognoscitur esse temporis perfecti minoris vel sic 2/3. Item ad tale signum [C2d] cognoscitur esse temporis imperfecti majoris vel sic [Cd] aut sic 3/2. Item ad tale signum [C] cognoscitur esse temporis imperfecti minoris vel sic [CL] aut sic 2/2. Et nota quod nos debemus semper [388] concordare cum proportionibus supradictis cifras et signa scripta. Et hoc de proportionibus, signis, cifris, et vocabulis antiquis sufficiat. Ad laudem Jesu-Christi et gloriose Virginis Mariae ejus matris. Amen.
Explicit liber de proportionibus musice Johannis de Ciconiis canonici paduani in orbe famosissimi musici in experientia conditi in civitate patavina. Anno. Domini MCCCCXJ.
* * * * * * * * * * *
Quoniam de canendi scientia doctrinam sumus facturi, omnes ad quorum manus iste libellus ad naturaliter per musicam canendum pervenerit, obnixe precamur ne propter auctoris despicabilem pauperemque personam aut imperitam modice scientie scintillam illum despiciant. Quoniam quidem nec de nostro novum aliquid adjungimus, nec ad rationem extraneum in eo quod proprium connectamur, et cetera.