Regulae contrapuncti
Source: Raffaele Casimiri, "Teodono de Caprio non Teodorico de Campo, Teorico musicale italiano del sec. XV. Un suo trattato inedito," Note d'Archivio per la storia musicale 19 (1942): 38-42, 94–98.
Electronic version prepared by Anastasia Arapova E, Mark Butler C, and Thomas J. Mathiesen A for the Thesaurus Musicarum Latinarum, 2001.
Actions |
---|
[94] THEODONI DE CAPRIO
Regulae contrapuncti
Incipiunt Regule contrapuncti ordinate per venerabilem virum Fratrem Theodonum de Caprio de Ciuitate Sancte Agathes (sic) priorem Capuanum ordinis Sacri monasterij montis uirginis In Anno domini 1431. 9e [nonae] Indictionis, [95] tertiodecimo mensis Julij. Set [= sed] In: primis ostendendum est que et quot sunt consonantie tam perfecte quam Inperfecte (sic) secundum naturam hominis.
In primis videlicet
Item sciendum est quot sunt species biscanti, et respondetur quod secundum naturam hominis sunt 9 [novem] videlicet vnisonus, 3a [tertia], qa [quinta], 6a [sexta], 8a [octava], 10a [decima]. 12a [duodecima], 13a [decimatertia] et 15a [decimaquinta], ex quibus 5e [quinque] sunt perfecte, et 4or [quatuor] inperfecte.
De consonantijs perfectis
Nam perfecte sunt quia perfectam siue claram uocem reddunt.
De consonantijs imperfectis
In perfecte (sic) uero sunt quatuor videlicet tertia, sexta, decima, et decimatertia, et dicuntur imperfecte quia imperfectam siue non claram uocem reddunt. Hoc est quia non multum bene sonant scilicet aliquantulum sonant.
De ordinatione contrapuncti Jn primis tantum de perfectis.
In primis sequitur regula de perfectis qualiter ordinantur, et primo dicendum quod biscantus siue contrapunctis debet incipi et finiri per vnam speciem perfectam. Eciam [= etiam] non debent fierj due eamdem speciem perfectam (sic) que noncupentur equali nomine sine medio.
De vnisono cum tertia.
Item vnisonus requirit semiditonum uel ditonum hoc est terciam [= tertiam[ semiditonalem uel ditonalem. Et hoc de suj natura potest etiam habere post se diapent (sic) uel sextam uel aliam speciem compositam et hoc causa uariationis cantus uel causa sociorum.
De diapente cum tertia et sexta
Item quinta requirit post se semiditonum uel ditonun uel sextam de suj natura, potest tamen habere aliam speciem et hoc ex causa predicta.
De diapason cum sexta et decima
Item Octaua requirit post se sextam uel decimam de sui natura, potest tamen habere qualibet [= quamlibet] consonantiam tam perfectam quam imperfectam preter quam unisonus [= unisonum], scilicet tamen melius est ut habeat imperfectam.
De duodecima cum decima uel decimatertia
Item duodecima requirit naturaliter decimam uel decimatertiam Potest tamen habere aliam speciem compositam uel simplicem preter [96] quam vnisonus [= unisonum] et terciam et hoc ex natura predicta.
De decimaquinta cum decimatertia
Item decimaquinta requirit post se naturaliter decimamtertiam. Potest tamen habere aliam speciem compositam tantum et non simplicem. Et hoc ex supra dictis.
De regule (sic) supradicte sicut sunt conuertende (sic).
Item talis regula data est tam post eas quam ante eas.
Dictum est de consonancijs perfectis quomodo et qualiter debent jungi cum imperfectis. Amodo dicendum est de consonancijs imperfectis quomodo debent jungi cum perfectis. In primis videlicet:
Nota quod bene possumus facere 2as 3es nel 4or [duas, tres, vel quatuor] imperfectas gradatim tam omnes ascendendo uel omnes descendendo. Dum tamen quod post eas sequatur perfectam [= perfecta] secundum uocem que requiritur ab eis naturaliter per tonum aut per semitonum.
De tertia maiori et minori -- De tertia cum quinta
Item due sunt tertie scilicet maior et minor. Maior autem uocatur tertia ditonalis, et requirit post se semper diapente, potest tamen habere aliam speciem et hoc ut [= ex] supra dictis.
De tertia cum vnisono.
Item tertia minor dicitur tertia semiditonalis et semper requirit post se naturaliter vnisonum per semitonum et non per tonum, potest habere etiam aliam speciem. Sed oportet eam sustinere et altificare per vnum semitonum sic ut fiat ditonus specialiter si post eam fiat ascensum [= ascensus] discantando.
De sexta cum octaua
Item sexta requirit post se naturaliter duplam, potest tamen habere decimam maiorem et hoc est quando cantus planus descendit diatessaron. Eciam potest habere quamlibet speciem post se per tonum aut per semitonum, id est per vnam uocem potest eciam habere terciam ditonalem et hoc quando ditonum sequeretur diapente rectum et non aliter.
De decima cum duodecima
Item decima maior requirit naturaliter duodecimam, potest tamen habere aliam speciem et hoc est ex supradictis.
De decima cum octaua.
Item decima minor requirit post se naturaliter duplam per semitonum, potest tamen habere aliam speciem et hoc ex supradictis, sed oportet eam sustinere et artificare [sic = altificare] [97] per vnum semitonum sic ut fiat decimam maiorem (sic).
De decimatertia cum decimaquinta
Item decimatertia requirit post se decimamquintam per tonum aut per semitonum, potest tamen habere aliam speciem et hoc ex supradictis.
Item quando cantus ascendit discantus debet descendere uel stare in eodem loco et hoc non conceditur ad sextam et decimamtertiam vocem, quia hic dicit Boetius: videlicet:
Est notandum quod quelibet species licet in eodem loco remanere uel ascendere seu descendere per plures uoces nisi post sextam quia post eam oportet ascendi uel descendi (sic) per tonum aut per semitonum dumtaxatur [sic = dumtaxat].
Et sicut dictum est de sexta intelligatur de decimatertia.
De ascensu.
Item discantus non debet ascendere nec descendere sine medio cum tenore ultra vnam uocem ad habendum consonantiam perfectam. Sed ad habendum imperfectam licet ascendere et descendere iuxta libidum [= libitum] uolumptatis [= voluntatis].
De descensu
Item bene possum descendere cum cantu de tertia ad quintam hoc est quando cantus descendit diatessaron, et de sexta ad duplam, et de decima ad duodecimam, et de decimatertia ad decimamquintam et cetera.
Item quando cantus ascendit per vnam [vocem] discantus potest ascendere per plures. Et si cantus ascendit per plures discantus potest ascendere per vnam [vocem] da [= de] perfectis ad imperfectis (sic) et e conuerso.
Item bene possumus ascendere et descendere cum cantu da [= de] perfectis ad imperfectis (sic) iuxta libidum uolumptatis [= libitum voluntatis].
Item non debemus facere mi contra fa et e conuerso.
De speciebus compositis et simplicibus.
Sex sunt species discantus per quas omnis cantus planus seu melodiosus potest fieri. Prima species est vnisonus et tenet vnam lineam vel vnum spacium [= spatium]. Excepta b-fa b-mi in qua sunt due diuise uoces in esdem linea uel in eodem spacio, non tamen vnisonum facientes. Semiditonus est secunda species et ab vno tono cum semitono constat. Ditonus est tertia species et continet duos planos tonos. Diapente est quarta species et continet tres tonos cum semitono. Quinta species est que continet vnum tonum integrum et perfectum cum diapente. Sesta [= sexta] species est diapason et continet octo uoces ita quod mi-fa bis interponatur et fit da [= de] lictera [98] in licteram videlicet da [= de] C graue in C acuto (sic), da [= de] D graue in D acutum et cetera.
Supradicte uero sex species dicuntur simplices eo quod infra diapason inclusiue sunt comprehense quia omnis consonantia simplex infra diapason amplectitur; et quicquid de exterius est reiteratio potest dici non fuit necesse in hoc opere ponere plures species quam predictas. Nam siquis diceret quod talis regula a decima in antea non complacet nobis, sumat exemplum ab vnisono usque ad octauam, quia octaua habetur quando quasi vnisonus, decima habetur quasi tertia, quia est composita ex octaua et tertia, duodecima habetur quasi quinta quia est composita ex octaua et quinta, tertiadecima reputatur quasi sesta [= sexta] quia est composita ex duobus duplis. Et quicquid superius dictum est de speciebus discantus intelligatur ipso modo per se et similiter post eas simplices consonantias componendo et cetera.
_________________________
Nota quod regula generalis est quando volumus canere per octauam semper de omne vt octaua est fa, in re octaua est sol, in mi octaua et la, et sic de singulis.
Item per duodecimam semper naturaliter in omne vt duodecima est sol, in re duodecima est la, et sic de singulis.
[NASM19:98; text: In vt dicitur la: fa: re: vt. In re dicitur sol: mi: re. In mi dicitur la: fa: mi: vt. In fa dicitur sol: fa: re. In sol dicitur la: fa: re. In vt dicitur sol: mi: vt. In re dicitur la: fa: re. In mi dicitur sol: mi: vt. In fa dicitur la: fa: re: vt. In sol dicitur sol: mi: re: In la dicitur la: fa: mi vt. X, octaua, sexta, quinta, tertia, vnisonus, duodecima, decima, decimatertia] [THEORC 01GF]