Actions |
---|
[344] Etsi Musica humanum inventum est, cantus tamen nonnullos usque adeo suaves et amoenos reperias, ut divini propemodum videantur, quales Adrianus exhibere consuevit.
Musica ad pulsuum cognitionem plurimum confert; ubi enim eam quae in C spectatur proportionem servant, salutem: quod si hemioliam imitentur mortem portendunt.
[345] Quemadmodum in numeris arithmeticis, ita et in harmonicis in infinitum progressus est; at in his quidem utrinque, in illis autem altera duntaxat parte.
Hemitonium diesis proferri vetat.
Actionem inter similia fieri diapason in cheli et pentachordo ostendit.