Actions |
---|
[149] (fol. 1 r.) Musica.
(fol. 1 v.) Introductorium musice.
[MfM29:149; text: Excellentes, Superacute, Acute, Finales et graues, Graues, Scala vera, Scala ficta, [sqb] duralis, naturalis, b mollaris, tonorum confinales, tonorum finales, proprietates, [Gamma], A, B, C, D, E, F, G, a, b, c, d, e, f, g, aa, bb, cc, dd, ee, b[sqb], ut, re, mi, fa, sol, la, 1. 2. 3, 4, 5, 6, 7, 8] [ANOLEIP 01GF]
(fol. 2 r.) De definitione Musice ejusque diuisione.
(M)usica est recte modulandi scientia. [Vocabuli allusio. in marg.] Et deducitur a musa vocabulo greco quod cantum significat, pro quo et Uergilius musam posuit dicendo:
Pastorum musam Damonis et Alphesibei. [Uergilius. Musica plana. in marg.]
Est autem quantum ad presens sufficit duplex musica Choralis videlicet vel plana que uno accentu prolationeque existit. [Mensuralis. in marg.] Mensuralis [150] vero que vario modo variaque vocum harmonia modulatur: de qua posterius dicetur.
De clauibus Musice.
(C)lauis est Reseratio cantus. [Clauis. in marg.] Tot autem constat esse claues quot in manu dictiones: que omnes comprehenduntur sub septem litteris bis terue in scala repetitis: [Septem sunt litere voce et forma differentes. in marg.] videlicet A. [sqb]. C. D. E. F. G. quo autem facto discernantur inter se claues, precedens descriptio sufficienter informat. verum si vox vel notula sese obtulerit extra introductorii claues: non secus ac ejus octaua est modulanda. Clauium autem quedam signantur: [Claues signate. in marg.] hee profecto potissime scilicet [Gamma]. f. c. g. d. que omnes in linea ponuntur. harum quedam sunt magis familiares sicut f. c. et g. G vero greco rarius vtimur, dd la sol rarissime.
De Uocibus.
(U)ox est aer spiritu verberatus. [Uox. in marg.] Uoces autem siue syllabas quas ad musice opus assumimus sex constat esse: scilices VT RE MI FA SOL LA: sumpte (vt ajunt) ex himno "vt queant laxis". [Tres sunt voces. in marg.] Quarum due puta VT et FA molles existunt: RE SOL naturales: et MI LA dure. his itaque syllabis pleraque cantica cujuscunque generis depromuntur per crebram continuamque harum variationem. [Sex sunt nomina vocum. in marg.]
De vocum proprietatibus.
(P)roprietas est singularis sex syllabarum deductio. [Proprietas. Deductio. in marg.] Deductio autem est sex ipsarum syllabarum progressio: ut ascendendo hoc ordine: VT RE MI FA SOL LA. descendendo vero: LA SOL FA MI RE VT. quarum VT caput et principium existit. [Septem deductiones: in marg.] Hee autem voces septies repetuntur in manu. hinc septem dicimus esse deductiones in scala musicali. et has septem deductiones vocamus proprietates; quarum tres [sqb] dure; due || (fol 2 v.) natura: ac due b molli adscribuntur. [Tres proprietates. in marg.] [sqb] durales autem in g, b mollares in f: ac naturales in c litterulis exordia sumunt. versus:
In c natura f b mol gque [sqb] dura
quod ex ordine introductorij precedentis liquido percipitur.
De vocum mutatione.
(M)utatio est consona vocis in vocem perversio. [Uocum mutacio. in marg.] Uoces autem ipsas deductionum syllabas intelligo. non enim vox in vocem mutatur: sed syllaba in syllabam et proprietas seu qualitas in qualitatem: quod vulgo dicimus cantum in cantum verti. In clavibus item unam tantum vocem habentibus nulla fit mutacio: quod quum fieri necessitate contingeret: pristinum deductionum ordinem iterabis. [Prima Regula. in marg.] In clauibus [151] duarum vocum due alternatim eueniunt mutationes. [Secunda Regula. in marg.] Prima fit mutando priorem syllabam in sequentem ascendendi gratia. Secunda fi e conuerso descendendo quum vertimus sequentem syllabam in precedentem: quod in sequenti notularum descriptione potest facile comprehendi. [Tercia Regula. in marg.] In clauibus autem tribus vocibus preditis sex prodeunt mutationes. primo enim mutatur syllaba prima in secundam. Secundo vertitur syllaba prima in terciam. Et tercio mutatur secunda in terciam: et hee [Bv] ascensum respiciunt. Quarto e conuerso mutamus syllabam terciam in secundam. Quinto variamus syllabam tertiam in primam. Et sexto mutamus secundam in primam: descensus gratia: vt his sequentibus percipitur exemplis.
[MfM29:151; text: 1. 2. 3. 4. 5. 6. C fa ut, (ut fa), D sol re, (re sol), E la mi, (mi la), F fa ut (ut fa), G sol re ut, (sol ut, re ut, ut re, ut sol), a la mi re, (la re, mi re, re mi, re la, ), c sol fa ut, (sol fa, fa sol), d la sol re, (la sol, sol la), e la mi, f fa ut, g sol re ut, aa la mi re, cc sol fa, dd la sol, (fol. 3 r.)] [ANOLEIP 02GF]
[152] [In b fa [sqb] mi non fit mutacio. in marg.] In b FA [sqb] MI autem quum ambe syllabe non sint vnisone id est ejusdem soni, nullam posse fieri mutationem nemo est qui nesciat: apotomes enim intervallo hoc est majore semitonio ab inuicem sunt disjuncte. Mutacionum insuper pluralitatem asserunt fugiendam nec ocius tardiusve ac necesse fuerit mutationem prosequendam esse ferunt. Et si euenit transitus notularum ultra ordinem deductionis alicujus sine interuallo: puta per septem aut octo voces vel etiam per plures quod in mensuratis cantilenis frequentius observatur: fiat saltus sine mutatione de notula in notulam: dicendo mimi: fafa: et sic deinceps.
De modis seu intervallis musice.
(E)st enim interuallum soni acuti grauisque distantia. [Quid sit interuallum. in marg.] Sunt autem 15 vocum interualla discreta et essentialia scilicet || (fol. 3 v.) vnisonus: semitonium: tonus: semiditonus: ditonus: diatessaron: tritonus: semidiapente: diapente: semitonium cum diapente: tonus cum diapente: semiditonus cum diapente: ditonus cum diapente: semidiapason: diapason: Ex quibus septem consone: relique vero dissone exaudiuntur. de quibus posterius dicetur. nunc hoc tantum nosse sufficiat. quibus quantisve intercapedinibus seu interuallis cantilena texatur.
Unisonus igitur dicitur quasi unus sonus quoniamquidem fit quando eadem vox crebre repetitur ut hic [MfM29:152,1] [ANOLEIP 03GF].
Tonus secunda perfecta: dictus a tonando id est perfecte et integre sonando: fit quando graditur in proximam notulam ut ex VT in RE vel e conuerso descendendo de RE in VT. hoc modo [MfM29:152,2] [ANOLEIP 03GF]. sicque de reliquis syllabis: MI et FA demptis. que tamen cum aliis syllabis sursum et deorsum juncte tonum constituunt.
Dividitur autem tonus in Apotomen id est semitonium majus et diesin id est semitonium minus. [Toni diuisio. Diesis. in marg.] Est autem diesis spacium quo major est sesquitercia proportio id est diatessaron duobus tonis. [Diaschisma. in marg.] Et diuiditur in duo diaschismata. [Apotome. in marg.] Etenim diaschisma est dimidium dieseos id est semitonii minoris. [Comma. in marg.] Apotome vero partitur in diesin et comma. quod est spatium quo major est sesquioctava proportio id est tonus duabus diesibus id est semitoniis minoribus. Comma consequenter secatur in duo schismata. Et est schisma dimidium commatis. [Semitonium majus. [MfM29:152,3] [ANOLEIP 03GF] in marg.] Majus ergo semitonium vincit minus uno commate: quod ultimum comprehendere potest auditus. Semitonium insuper majus symphoniam non intrat: sed dumtaxat minus quod passim inter MI et FA concipitur. Ex dictis liquet MI et FA voces in b FA [sqb] MI semitonio majore ab inuicem esse disjunctas.
Semitonium secunda imperfecta: fit quoque quum progreditur in [153] proximam vocem: sed dumtaxat de MI in FA et e conuerso ut hic [MfM29:153,1] [ANOLEIP 03GF].
Et dicitur a semi quod est imperfectum vel incompletum vel non integrum et tonus quasi imperfectus et non integer tonus. non autem quod dimidius sit tonus ut quidam imperiti autumant: siquidem tonus in equa diuidi non potest: sed vt predixi in majus et minus semitonium: vel in duo minora et unum comma vel in quatuor diaschismata et unum comma. Una autem diesis est major 3 commatibus ac minor 4: apotome vero vna est major 4 commatibus et minor 5. igitur tonus || (fol. 4 r.) est major 8 commatibus et minor quidem nouem.
Ditonus tercia dura: est duorum tonorum aceruus. dictus a dia id est duo et tonus: quia ex duobus jungatur tonis. Et fit duobus modis: primo ascendendo de UT in MI: secundo de FA in LA et e conuerso descendendo hoc modo [MfM29:153,2] [ANOLEIP 03GF]. minuitur autem ditonus semitonii majoris subtractione.
Semi(di)tonus tercia mollis: est toni ac semitonii commixtio a semum dictus quasi imperfectus ditonus. habet species duas scilicet RE FA et MI SOL ut hic [MfM29:153,3] [ANOLEIP 03GF]. Fitque major per semitonii majoris additionem.
Diatessaron quarta naturalis: constat ex duobus tonis et semitonio minore. dicta a dia quod est de et tessaron quatuor quasi ex quatuor vocibus facta. habet tres figuras diuersas: quum omnis proportio vnam semper minus habeat figuram quam sint ejus voces. prima pertransit ex RE in SOL secunda procedit ex MI in LA. tercia tendit ex UT in FA hoc modo [MfM29:153,4] [ANOLEIP 03GF]. differunt tamen inuicem diatessaron figure hoc pacto: nam prima que inter RE et SOL deducta est semitonium in secundo intervallo habet. secunda retinet duos tonos semitonio acutiores. tercia autem semitonium duobus tonis acutius habet.
Tritonus quarta durior. dictus a tris et tonus: quia tres tonos sustineat excluso semitonio: quum non habeat tantum dulcedinis sicut diatessaron a paucis curatur. fitque ab F gravi ad [sqb] MI in acutum: ac etiam a (b) fa sursum ad e superacutum ut hic [MfM29:153,5] [ANOLEIP 03GF].
Diapente quinta integra: tres tonos et unum semitonium complectitur. dicta a dia quod est de et penta quinque: quia ab vna incipiens voce ad quintam transiliat. Atque quatuor habet species. prima procedit de RE in LA: secunda de MI in MI. tercia de FA in FA: quarta de VT in SOL: hoc modo [MfM29:153,6] [ANOLEIP 03GF].
Semidiapente quinta ne integra: duos tantum tonos ac totidem [154] semitonia sustinet. a semi dicta quasi imperfecta et diminuta diapente. Fitque ab [sqb] MI in F grave: et plerisque aliis locis: ponendo MI contra FA ut hic [MfM29:154,1] [ANOLEIP 03GF]. Et reperitur tantum in mensuratis cantilenis plerumque in figuris diminutioribus.
Tonus cum diapente sexta major: a sex vocibus dicta: constat || (fol. 4 v.) ex tono et diapente hoc est ex quatuor tonis et semitonio minore. Fitque duobus modis: primo de UT ad LA: secundo de RE ad MI hoc modo [MfM29:154,2] [ANOLEIP 03GF].
Semitonium cum diapente sexta minor: constat ex semitonio et diapente: hoc est ex tribus tonis et duobus semitoniis minoribus. Et fit ab E gravi ad c acutum: et plerisque aliis: ut hic [MfM29:154,3] [ANOLEIP 03GF].
Ditonus cum diapente septima perfecta: constat et ditono et diapente: continet enim tonos quinque et unum semitonium. Et fit a c gravi ad [sqb] durum. ut hic [MfM29:154,4] [ANOLEIP 03GF]
Semiditonus cum diapente septima imperfecta: constat ex semiditono et diapente: confectus quatuor tonis ac semitoniis duobus. Fitque ab E gravi ad d acutum: ac aliis plerisque locis. hoc modo [MfM29:154,5] [ANOLEIP 03GF].
Diapason octaua integra: constat ex quinque tonis ac duobus semitoniis minoribus. Dicta a dia quod est de et pason omne: quasi ex omnibus vocibus consistens. Sunt autem septem differentes diapason species. prima fit ab A graui ad a acutum. Secunda a [sqb] graui ad [sqb] acutum. Tercia a C graui ad c acutum. Quarta a D graui ad d acutum. Quinta ab E graui ad e superacutum. Sexta ab F graui ad f superacutum. Septima a G graui ad g superacutum: ut hic [MfM29:154,6] [ANOLEIP 03GF].
Semidiapason octaua non integra: constat ex quatuor tonis et tribus semitoniis minoribus. Fitque quemadmodum diapason de littera ad proximam sibi parem: ponendo mi contra fa: hoc modo [MfM29:154,7] [ANOLEIP 03GF]. que etiam non nisi in mensuratis cantilenis et plerumque in figuris diminutioribus inuenitur quem ad modum et semidiapente. Et si tibi alie clausulae preter dictas occurrant: quod in mensuratis cantilenis nonnunquam usu venit eas ad predictas reducito: sunt enim equisone precedentibus. Nam quemadmodum diapason equisonat unisono ita tonus cum diapason tono: et ditonus cum diapason ditono. sicque de reliquis clausulis quas omnes quis in predictis usitatus: facile et ratione et usu apprehendere potest.
[157] (fol. 5 r.) De mentali vocum mutatione.
(I)stis igitur clausulis bene inhibitis de mentali vocum mutatione disserendum est. quum scilicet vna syllaba in mente seruatur altera in quam scilicet fit mutatio exprimitur. que quidem mutatio est amica cantilenis mensuratis: ubi non permittitur precipue in diminutioribus figuris quin ambae syllabae exprimantur. quandoquidem ista mora geminando syllabas gigneret dissonanciam: totusque concentus confunderetur. ut quisque ex se ipso facile considerare potest.
In cantu igitur duro ascendentes in d et a RE sumamus: [Regula mutacionum. in marg.] descendentes vero in a et e litterulis LA capiamus. In cantu autem molli ascendentes in d et g RE sumamus: descendentes vero in a et d litterulis LA capiamus. Verum in cantu ficto quemadmodum etiam in vero cantu dumtaxat observandum est FA. quo habito relique syllabae sua sponte se offerent.
Ex his liquet omnem solmisandi vim in eo existere: ut sciamus quando MI quandove FA maxime in b clave modulandum sit: quo scito omnis solmisandi modus evidenter haberi poterit.
[158] [Cantus cognoscitur ex signatura. in marg.] Aduertendum est igitur Quandoquidem in principio cantilene b rotundum ponitur in b claue: tunc ibi dicendum esse FA. alias enim cum illo semper esse MI.
[Ex tono. in marg.] Preterea cantilena tercii et quarti tonorum exiens in E la mi: cantusque septimi et octaui tonorum occidens in G sol re ut: exigit MI in b fa [sqb] mi. [Ex melodia. in marg.] si non sit ibi specialiter signatum b rotundum: quod ut predixi FA innuit.
In primo autem tono et secundo desinenti(bus) in D sol re. si post LA sola notula conscenderit puta ad b fa [sqb] mi: tum ibi non MI sed FA leniter jubilandum ferunt. hoc modo [MfM29:158; text: Gaudeamus.] [ANOLEIP 03GF]. alias vero in b fa [sqb] mi ut plurimum (quod dico ob paucas cantilenas poscentes in prefato loco FA) in primo tono et secundo MI dicimus. At quintus tonus et sextus exiens in F fa ut: postulat FA in b claue. si non mutetur b mollis qualitas in duram. Quod potissime fit, quum post LA sola notula conscenderit ad e superacutum: mox iterum per descensum tangendo b fa [sqb] mi. quia tunc ad deuitandum tritoni duriciem: ibidem MI dici quadrat: quousque cantus iterum ad suam naturam recurrerit.
Sin autem dictus cantus terminetur per transpositionem in c sol fa ut tunc habebit MI in b fa [sqb] mi || (fol. 5 v.) demptis certis clausulis in quibus ante transpositionem coactus tono et necessitate in e la mi FA habuit. gratia cujus ecclesiastici nostri ejus modi cantilenas: ad deuitandam musicam fictam in confinalibus finiunt.
De musica ficta.
(M)usica ficta est que per fictas voces modulatur: hoc est per syllabas, que essencialiter in eisdem clauibus non continentur. Nonnumquam enim ob cantus asperitatem ad b molle (sine quo nulla in musica est suauitas) nos convertimus: dicentes FA in eo loco in quo tamen nullum FA continetur: quod frequentius in e et a fieri videmus. mox tamen ad priorem reuertendo solfam. Interdum etiam quum voluerimus nimiam cantus molliciem subterfugere ad [sqb] durum nos conuertimus. dicentes MI in ea claue ubi FA essencialiter locatur. quod potissime in c et f fieri conspicimus. Nam in singulis clauibus in quibus FA localiter ponitur potest dici MI. Et in quibus FA localiter non continetur poterit modulari FA per musicam fictam: quemadmodum in precedenti introductorio perlucescit. quando autem modulandum sit pro MI FA signatura b mollis indicabit: et si pro FA MI dicendum sit [sqb] durum manifestabit.
[159] [MfM29:159; text: Vocum mutationes. in cantu duro. in cantu molli. Discantus. Tenor. Bassus. (fol. 6 r.)] [ANOLEIP 04GF]
[160] [MfM29:160; text: in canto ficto. Discantus. Tenor. Bassus.] [ANOLEIP 05GF]
(fol. 6 v.) De Tonis.
[Tonus. in marg.] (T)onus est Regula per ascensum et descensum quemuis cantum in fine dijudicans. Quorum apud grecos tantum quatuor fuisse constat: videlicet Prothus Deuterus Tritus et Tetrardus: vnde et quatuor tantum finales habemus. Posteri antem hos videntes non sufficere ob eorum discordiam quam in altum et profundum habuere: quemuis tonum in duos partiti sunt: vtputa Prothum in primum et secundum: Deuterum in tercium et quartum, Tritum in quintum et sextum Tetrardum in septimum et octauum. atque iccirco nunc octo habemus modos id est tonos in duas partes partitos. [Autentici. in marg.] Uni de numero impari constantes scilicet primus tercius quintus septimus autentici siue principales nuncupantur. Alteri vero de numero pari constantes puta [161] secundus quartus sextus octauus plagales seu collaterales vocantur. [Plagales. in marg.] Quorum tenores subjectis notulis pernoscuntur:
[MfM29:161; text: Adam primus homo. Noe secundus. Tercius Abraam. Quatuor evangelistae. Quinque libri Mosi. Sex hydriae positae. Septem scholae sunt artes. Sed octo sunt partes.] [ANOLEIP 05GF]
De tonorum finalibus.
(F)inis est teste philosopho uniuscujusque rei perfectio. [Finis. in marg.]
Tonorum autem claues finales in quibus omnis cantus solito more desinit esse sunt quatuor secundum octo tonorum conbinationem: [Finales. in marg.] videlicet D E F G graues. [Confinales. in marg.] Sunt insuper tres confinales magis familiares scilicet a [sqb] c acute, quas sibi cantus in proprio cursu deficientes vsurpant. Namque primus tonus et secundus terminantes in D sol re: nonnumquam in a la mi re. tertius et quartus in E la mi: quandoque in [sqb] acuto. Quintus et sextus in F fa ut: interdum in c acuto: vel etiam || (fol. 7 r.) in C graui dicendo MI in [sqb] mi. Septimus et octauus in G sol re ut terminantes: perraro in d la sol re vel in C graui modulando in [sqb] mi FA. Verum qui mensurabiles cantilenas describunt ad nutum sili confinales vendicent. [Alie confinales. in marg.] dum modo eadem consonantia cantus persistere poterit. Iccirco primus tonus et secundus condecenter terminantur in G sol re ut. Tercius et quartus in a la mi re. Quintus et sextus in b fa [sqb] mi. Septimus et octauus in c sol fa ut. modulando bmolliter. quamquam ecclesiasticis pernotationibus raro consesserint has quatuor confinales. dicunt enim quamlibet confinalem diapentes intervallo debere distari a voce finali.
De cursu tonorum.
[Cursus. in marg.] (C)ursus siue ambitus in proposito est spatium quod regula vnicuique tonorum in scala musicali indulget quantum scilicet quisque a finali suo ascendere vel descendere debeat. Omnes itaque autentici a finali suo ad octauam regulariter ascendunt: [Prima regula pro autenticis. in marg.] licenter ad nonam vel decimam. Descenduntque ab eodem ad proximam: dempto quinto qui propter evitare semidiapente in finali manebit: aut per semiditonum ac etiam per diatessaron descendit. [Secunda regula pro subjugalibus. in marg.] Plagales autem omnes a finali ad quintam regulariter ascendunt: et licenter sextam assumunt. Descenduntque a finali ad quartam et licenter ad quintam: dempto [162] sexto qui propter evitare semidiapente non descendit. [Regularum intellectus. in marg.] Quod autem dicimus autenticos ad octauas et ad quintas collaterales ascendere sic accipiendum est: quod tam alte ascendant id est ascendendi potestatem habeant. neque enim omnis cantus autenticorum ad octauas neque omnis plagalium canor ad quintas pertingit. [Regula. in marg.] Si igitur cantus ascendat ad quintam supra vocem finalem ibique aliquamdiu versetur: aut sepius remigret certum est eum de autenticorum esse numero. Sin autem sub ejus finali plus perseruet etsi saltum in quintam vel sextam faciat mox iterum precipitando nullam ibi faciens moram est toni plagalis. [Permixti toni. in marg.] Sed hoc quoque animadvertendum cantus nonnumquam permixtos habere tonos: quos ecclesiastici autentico ascibunt tono si equaliter mixti sint. nam quum inequaliter duobus tonis miscentur: illius sunt cujus naturum magis participant. [Imperfecti toni. in marg.] Similiter antiphonas breviores quarum notule a finali voce ditono tantum ascendunt autentico ascribunt.
(fol. 7 v.) De vera et infallibili tonorum agnitione.
[Tonus cognoscitur ex melodia. in marg.] (M)elodia insuper ducit in cuiusuis toni agnitionem vsque adeo ut solum audita harmonia alicuius modulationis mox cuius toni sit facillime poterit agnosci. Cantus igitur qui versatur in RE pluries repetens in acutum LA repercuciendo sursum ad FA est primi toni. [Prima regula. in marg.] Si vero versetur in RE sepius sursum FA ejus terciam reuerberans est toni secundi. [Secunda. in marg.] Uerum si in MI versetur: et sepe visat sursum FA ejus sextam est tercij toni. Sin autem sepius repetat a MI sursum LA est quarti toni. [Tercia. in marg.] Quum autem sepius FA occupauerit arripiens sursum SOL et si frequentius decidat ad ejus terciam scilicet MI: iterum verberando est quinti toni. [Quarta. in marg.] Si vero frequentius a FA sursum LA repercuciat est sexti toni. Quod si in UT moram fecerit: pluries repetens in acutum SOL: reuerberando sursum ad LA est septimi toni. Sin autem sepius ab UT FA reuerberet decidens per quintam ad FA est toni octavi. quod his duobus versiculis perlucescit:
PRI re la; SE re fa; TER mi fa; QUART quoque mi la;
QUINT fa sol; SEXT fa la; SEPT vt sol; OCT tenet vt fa.
Quod etiam presentibus exemplaribus notissime percipi potest. [MfM29:162; text: Formula primi toni. Pogressio secundi. Formula tercij toni. Progressio quarti.] [ANOLEIP 06GF]
[163] [MfM29:163,1; text: Formula quinti toni. Progressio sexti. Formula septimi toni. Progressio octavi.] [ANOLEIP 06GF]
De clavibus tonorum inicialibus.
(I)nicia primi toni sunt C D F graues et a acuta. [Tonorum inicia. in marg.] At secundi toni principia sunt A C D F graues. Inicia tercij toni sunt E F G graues et (a?) acuta. At quarti toni principia sunt C D E F G graues. Inicia quinti toni sunt F gravis, a et c acute. At sexti toni principia sunt D F graues. Inicia septimi toni sunt G grauis et a [sqb] c d acute. At octaui toni principia sunt C D E F G graues et a c acute. Que vera sunt: si toni in propriis finalibus exierint sin autem in confinalibus terminentur ipsi sua inicia secundum proporcionem dictarum distanciarum variant. [Tonorum differencie. in marg.] Et quia eiusdem toni antiphone diuersa habeant inicia iccirco diuerse sunt tonorum differencie. Nanque primus tonus quinque habet differencias: secundus nullam: tercius quatuor: quartus quatuor: quintus vnam: sextus vnam: septimus quatuor: et octauus quatuor: vt in subjectis notulis peruidetur. [Cur utamur differentiis. in marg.] que quidem differencie solum ornatus gratia peritorum cantorum placito sunt inuentae: quo facilior et suauior fiat antiphonarum inceptio super psalmos: atque introituum super gloria patri. nam sicut se habet principium seculorum amen ad finem antiphone ita principium versiculi ad precedentem sui cantus terminacionem Quocirca in diuersis locis alias et alias tonorum differencias offendimus: quas tamen passim in Antiphonarijs comperies pernotatas. Et quanquam toni vt supra dictum est in fine discernantur: differentie tamen eorum non nisi in fine valent dijudicari. Verum Gradualis atque Responsorij finale ante uersum comprobatur. et cui tono gradualium et alleluia atque responsoriorum cantica attribuuntur: eidem et eorum versus sunt ascribendi. Sequuntur tonorum differencie.
(fol. 8 v.)
[MfM29:163,2; text: Primi toni, differentia prima, secunda differentia, tercia differentia, quarta differentia, quinta differentia] [ANOLEIP 06GF]
[164] [MfM29:164,1; text: Tercij toni, differentia prima, secunda differentia, tercia differentia, quarta differentia, Quarti toni, Quinti toni, Sexti toni, Septimi toni, quarta differentia quam et peregrina dicitur] [ANOLEIP 07GF]
De psalmorum intonacione.
Forma intonandi est duplex quedam fit in pausis productis: [Pause producte. in marg.] vbi non ponuntur dictiones monosyllabe vel hebraice aut apud nos indeclinabiles: ut me te se fac Syon Hierusalem et cetera. Quedam fit in pausis corruptis [Corrupte. in marg.] ubi ponuntur dictiones jam dicte et consimiles que omnes contra toni naturam debent elevari vt his exemplaribus comprobatur.
[MfM29:164,2; text: Dixit dominus domino meo sede a dextris meis. Credidi propter quod locutus sum. Magnificat anima mea dominum. Benedictus dominus deus israel. anime, (fol. 9 r.), secundus] [ANOLEIP 07GF]
[1] [MfM30:1; text: Dixit dominus domino meo sede a dextris meis. Credidi propter quod locutus sum. Magnificat anima mea dominum. Benedictus dominus deus israel. (fol. 9 v.) tertius. quartus. quintus.] [ANOLEIP 08GF]
[2] [MfM30:2; text: Dixit dominus domino meo sede a dextris meis. Credidi propter quod locutus sum. Magnificat anima mea dominum. Benedictus dominus deus israel. In exitu israel de egipto domus iacob de populo barbaro. (fol. 10 r.) sextus. septimus. octavus. Tonus peregrinus.] [ANOLEIP 09GF]
Psalmi quoque terminantur multifarie secundum annotationem suorum E u o u a e id est seculorum amen: ommisse enim sunt brevitatis causa consonantes omnes. nam hoc ultimum est in Gloria patri quod post cuiuslibet psalmi finem decantatur.
Finis musice plane.
(fol. 10 v.) De figuris notularum.
[Figura. in marg.] (F)igura enim representatio vocis recte atque ommisse. Recte quidem vocis figure sunt ipse notule. Ommissa vox pausa declaratur. Sunt autem quinque figure essenciales scilicet maxima longa brevis semibrevis et minima. Maxima est figura quadrangulo corpore descripta habens virgulam in latere dextro ascendentem vel descendentem cujus longitudo triplicat latitudinem vt hic [MXv]. Longa autem est notula quadrata cum virgula in dextro latere sursum vel deorsum ab ipso quadrato derivante hoc modo [Lv,Lvcsdx]. Brevis quoque quadrato [3] corpore describitur sed absque virgula ut hic [Bv]. Semibreuis insuper ipsius breuis (in duas equas partes diametraliter partite) medietatem obtinet hoc modo [MfM30:3] [ANOLEIP 10GF]. Minima quoque describitur vt semibreuis apposita alteri angulorum virgula plerumque acutiori vt hic [Mv,Mvcd]. Minimam inde posteritas ad eleganciorem ornatamque melodiam duas in partes equas distinxit quas semiminimas vocamus: descriptas quidem ut minimas sed pleno corpore: vel vacuo uncata dextrorsum virgula hoc modo [M,SMv]. Rursus semiminimam duas in partes equas distinguunt quas fusas nominant pleno corpore scriptas ut semiminimas. sed uncata dextrorsum virgula: vel vacuo cum duobus uncis ut hic [SM,SMv2vx]. Semifusam autem plerumque describunt fusam plenam (bis) uncata dextrorsam virgula: vel vacuam bis uncata dextrorsum virgule summitate: angulo insuper deorsum uncato hoc modo [SM2vx,SMv2vxcdvxsn].
De ligaturis figurarum.
[Ligatura. in marg.] (L)igatura est simplicium figurarum per tractus debitos ordinata conjunctio. Ligabiles notule sunt quatuor. scilicet maxima, longa, breuis et semibreuis. Ligaturarum igitur alia habet virgulam in sinistro latere alia in latere dextro. Ligaturarum quoque alia habet virgulam ascendentem alia descendentem. [Prima regula. in marg.] Si habuerit virgulam ascendentem in latere sinistro semibreuis est una cum sequente. [Secunda. in marg.] Sin autem descendentem breuis est. [Tertia. in marg.] Uerum omnis ligatura cujus notula virgulam habuerit a latere dextro tam ascendentem quam descendentem longa est. [Quarta. in marg.] Mediis autem ligaturarum notulis nulla inest essencialis differentia. sunt enim omnes medie breves. Maxima insuper siue colligetur sive non nulla vnquam quantitatis diversitate variatur. Relique ligaturarum notule his duobus versiculis facile innotescunt:
Prima carens cauda longa est cadente secunda
Ultima quadrata dependens sit tibi longa.
ut his peruidetur ligaturis:
(fol. 11 r.)
[Lig2vcssna,Lig2vcssnoa,Lig2vcssnd,Lig2vcssnod,Lig2vcdsnd,Lig2vcdsnod,Lig2vLacddx,Lig2vLa,Lig2vLart,Lig2vart,Lig2vd,Lig2vod,Lig6vcdsndaddod,Lig5vcdsnodada,Lig2vcdsnoa,Lig2voa,Lig5voadaod,Lig3vad,Lig3vcssnoad,Lig2vcdsnd,Lig3vcdsndod,Lig6vcssnodaadod,Lig5vcssnaada,Lig3vcssnda,Lig4vcssnoada on staff4]
De pausis.
[Pausa. in marg.] (P)ausa est figura artificiosam a cantu desistentiam monstrans que cantoribus innuit a cantu se continere. Hanc musici et ad refectionem [4] vocis et ad cantus suauitatem instituerunt. Pausarum alia generalis, alia modi, alia longa, alia pausa, alia semipausa, alia suspirium, alia semisuspirium. [Generalis. in marg.] Pausa generalis est virgula simplex vel duplex per omnes lineas chori ducta, finemque vocis declarat. [Modi. in marg.] Pausa modi est trium temporum id est brevium virgula que quatuor lineas attingens tria integra occupat spatia. hec longam perfectam valet. [Longa. in marg.] Pausa longa duarum scilicet brevium est virgula duo integra trium linearum complectens intervalla. [Pausa. in marg.] Pausa est virgula ducta a linea ad lineam viciniorem vnum tantum spacium complectens et valet brevem. [Semipausa. in marg.] Semipausa est virgula que alicui linee adherens ad medium tantum spacii descendit. hec semibrevem valet. [Suspirium. in marg.] Suspirium est virgula linee apposita ascendens ad medium intervalli vicinioris. hec dimidiam semibrevis obtinet quantitatem. [Semisuspirium. in marg.] Semisuspirium describitur ut suspirium scilicet ascendens uncata sinistrorsum summitate et valet semiminimam. Sunt igitur ipsarum pausarum descriptiones hoc modo:
[MfM30:4,1; text: Generalis, modi, longa, pausa, semipausa, suspirium, semisuspirium] [ANOLEIP 10GF]
De modo tempore et prolatione.
[(Modus.) in marg.] (M)odus est mensura longarum in maximis, et brevium in longis. Est autem duplex modus scilicet major et minor. || (fol. 11 v.) [Major in marg.] Major modus est longarum in maximis debita mensura. [Minor. in marg.] Minor autem modus est brevium in longis sub debito numero consideratio. Rursus modus est duplex perfectus scilicet et imperfectus. [Perfectus. in marg.] Perfectus igitur modus est quum in ipsa maxima tres longe et in longa tres breves consistunt. [Imperfectus. in marg.] Imperfectus vero quum maxima duas longas et longa duas tantum breves claudit. Binariam enim hujusmodi notularum considerationem imperfectam existimant: perfectam vero ternariam ut hac descriptione percipitur.
[MfM30:4,2; text: Modus major perfectus. Modus major imperfectus. Modus minor perfectus. Modus minor imperfectus.] [ANOLEIP 10GF]
[Tempus. in marg.] Tempus est quantitas brevibus notulis ascripta. Est enim duplex tempus perfectum scilicet et imperfectum. Perfectum tempus breui notule tres semibreues ascribit. Imperfectum vero tempus eidem duas tantum semibreves attribuit vt hoc demonstratur exemplo [MfM30:4,3] [ANOLEIP 10GF].[5] [Prolacio. in marg.] Prolatio est quantitas semibreuibus ascripta. Et est duplex perfecta scilicet et imperfecta. Perfecta prolatio semibreuem figuram in tres minimas distinguit. Imperfecta vero prolatio eandem in duas tantum minimas diuidit: vt hoc constat exemplo [MfM30:5,1] [ANOLEIP 10GF].
De signis.
(S)ignum est quod priorem facit cognitionem de cantu quoad modum tempus et prolationem. Frustra enim modus tempus et prolatio absque signis agnoscerentur que priorem eorum dant cognitionem. Uerum signorum aliud prolationis perfecte aliud imperfecte. aliud diminutionis: aliud modi vt in subjecta descriptione notissime comprehendi potest:
[MfM30:5,2; text: Signa extrinseca, perfecte prolationis, imperfecte prolationis, diminutionis, perfecti temporis, imperfecti temporis, modi, majoris perfecti temporis perfecti, minoris perfecti temporis imperfecti, minoris imperfecti temporis imperfecti, Rursus signorum aliud Reinceptionis, Convenientie, Pause generalis, b mollis, b duri, F faut, c solfaut] [ANOLEIP 11GF]
(fol. 12 r.)
[Circulus. in marg.] Recenciores enim musici circulum absque numero perfecto tempori et semicirculum tempori imperfecto ascribunt. [Punctus. in marg.] Puncto [um supra lin.] insuper signo temporis inscriptum perfecte prolacioni: ac absenciam puncti imperfecte prolacioni attribuentes. [Numero. in marg.] Uerum si numerus appositus fuerit circulo vel semicirculo, tunc numero ternario et binario tempus perfectum ac imperfectum declarant. Modum insuper perfectum circulo quum perfecta sit figura ascribi volunt ac imperfectum [6] modum semicirculo tali numero postposito declarantes. ita vt numerus circulo vel semicirculo postpositus diminutionem innuat. Inde et perfectam maximarum quantitatem quum major in ipsis modus consistat monstrant hoc modo [O3]. [Modus major. in marg.] Demum perfectum minorem modum in longis declarant hoc signo [O2]. [Modus minor. in marg.] Constat igitur ex dictis prolationem sine tempore atque modum majorem sine minore et minorem item sine tempore in cantilenis constitui non posse.
[Signa intrinseca modi perfecti. in marg.] Preterea modus major perfectus duabus ipsis trium spaciorum pausis declaratur atque unica insuper trium temporum pausa, ac etiam trium longarum repletione minoris modi perfectio ostenditur vt hic [Lig3LaLacddx,3LP,3LP,3LP on staff4]. Tempus autem perfectum trium brevium repletione aut duabus semibrevium notularum pausis principio cantilene descriptis facile consideratur hoc modo [Lig3cdsnoda,SP,SP]. [Temporis perfecti. in marg.] At prolatio perfecta trium semibreuium replecione aut duabus minimarum pausis contiguis: plerumque in fronte cantilene descriptis notissime comprehendi potest ut hic [Lig2cssnod,S,MP,MP].
De diminucione.
[Diminucio. in marg.] (D)iminutio in proposito est abstractio certi temporis ab ipsa mensura. Fit enim in tempore perfecto per virgulam circulum integrum scindentem hoc modo [Odim]. In tali enim signo tercia mensure pars minuitur: non notularum numerus. [Diminutio temporis perfecti. in marg.] Brevis siquidem temporis perfecti sive diminute sive integre ducatur tres semper continet semibreves servata perfectione. Eodem quoque modo duas semper semibreues continet breuis temporis imperfecti etiam ipsi diminutioni subjecta. At in hujusmodi signis [O3,C3] est diminutio temporis perfecti si equaliter per omnes carminis partes ponantur et brevis perfecta aut tres semibreves vno mensurantur tactu. || (fol. 12 v.) [Semiditas. in marg.] Semiditas autem fit in tempore quum scilicet semicirculus per virgulam scinditur hoc modo [Cdim]. In hoc enim signo precise altera pars temporalis mensure minuitur. Idem quoque contingit in illis signis scilicet quia ut dictum est numerus postpositus circulo vel semicirculo diminutionem innuit [O2,C2].
De argumentatione [sic! supra lin.].
[Augumentatio [sic! supra lin.]. in marg.] (A)ugmentatio [sic! supra lin.] est alicujus cantilene in suis notulis plurificatio vt ponendo minimam pro semibrevi, semibrevem pro brevi, et hujusmodi. [Signa augmentacionis. in marg.] Et coguoscitur per circulum vel semicirculum cui inscriptus est punctus: plerumque penes unam dumtaxat cantilene partem positum hoc modo [Od,Cd]. et sic minima valet tactum. Si autem omnes cantilene partes punctum in circulo vel semicirculo contineant prolatio [7] perfecta declaratur in qua tres minimae aut perfecta semibrevis tactu mensuratur. [Signum intrinsecum. in marg.] Verum intrinsecum augmentationis indicium est paucitas notularum in una carminis parte dispositarum sine signo repetitionis. In augmentatione insuper pause non secus ac notule augentur.
De tactu.
(T)actus est continua motio in debita mensura contenta. [Tactus. in marg.] Tactus autem per figuras et signa in singulis musica gradibus fieri habet. nihil enim aliud est nisi debita et conveniens mensura modi, temporis et prolationis. secundum enim horum diminutionem et augmentationem figure notularum tanguntur, cujus priorem agnitionem signa indicare habent. Quot autem unaqueque figurarum in singulis etiam quantitatibus valeat tactus innotescit ex resolutione figurarum secundum uniuscujusque signi informationem. Verbi gratia si scire velis quot maxima in isto signo [O2] contineat tactus, eam in tres longas resolve ac longam ipsam quum perfectus in ipsa modus consistat in tres breves rursus brevem in duas semibreves (hujusmodi enim binariam brevium resolutionem numeri binarii declarat positio) et habebis 18 semibreves. tot maxima in tali signo valet tactus. Namque una semibrevis in quolibet signo mensuratur tactu: augmentatione et proportionibus demptis. verum in diminutione vt dictum est tercia pars et in semiditate altera pars mensure ademitur et si brevis in semiditatis signo aut consimili mensuretur tactu || (fol. 13 v.) quod idem est tangendo tardius. tunc maxima in eo novem continet tactus ac longa tres et sic deinceps. Similis fit processus in omnibus aliis signis.
De figurarum imperfectionibus.
(I)mperfectio est alicujus figure in numero ternario depredacio. [Imperfectio. in marg.] Est enim duplex imperfectio totalis scilicet et parcialis. [Totalis imperfectio. in marg.] Totalis fit quum precise tertia notule pars detrahitur. et hoc modo notula ternarii numeri capax imperficitur a sua parte propinqua: et sic longa a breui. brevis a semibrevi. semibrevis a minima imperficitur: aut ab aliquo equivalente cujusmodi sunt notule minores. aut pause ipsis correspondentes. [Parcialis. in marg.] Parcialis est remocio tercie partis non tocius notule sed alicujus partis ejus sive propinque sive remote et sic longa etiam si fit imperfecta a semibrevi gratia breuis perfecte in ea incluse imperficitur et brevis a minima robore semibrevis quam continet. [Pausa. in marg.] Pausa autem numquam imperficitur. nec similis similem imperficere poterit: immo notula imperficiens semper minor erit sua imperfectibili. Imperfectio insuper [8] solum fit in quantitatibus perfectis ob numeri ternarii constitutionem. vbi semper minorum notularum ternaria dinumeratio fieri debet secundum numerationem notule majoris cujus est quantitas perfecta. [Regula imperfectionis. in marg.] Quocienscunque igitur notule minores ante vel post majorem describuntur superflua ternaria notularum numerositate tunc major ipsa imperficitur a propinquiori minore. Plerumque tamen notula minor majorem precedentem imperficit et non sequentem nisi punctus divisionis aut perfectionis hoc impediat aut notularum colligatio. [Notularum impletio. in marg.] Adde quod color plerumque notulam imperficit auferendo ab ea terciam partem nisi in imperfectis notularum quantitatibus que ternariam sorciantur divisionem repletio Hemiolam innuit proportionem. [Proportio hemiola. in marg.] In quantitatibus quoque perfectis repletio nonnunquam nihil ademit sed solum perfectionis vel alterationis vel imperfectionis gratia notule implentur. quemadmodum in modo in breuibus et semibrevibus et in tempore in semibreuibus et minimis et in prolatione in minimis et semiminimis vt hoc constat exemplo
[MfM30:8] [ANOLEIP 12GF]
De puncto.
[Punctus. in marg.] (P)unctus in proposito est minimum quoddam signum quod notulis accidentaliter preponitur vel postponitur vel interponitur. Est enim triplex punctus scilicet diuisionis perfectionis et addicionis || (fol. 13 v.) Diuisionis punctus est qui prepositus vel postpositus alicui notule ipsam nec auget nec minuit sed ad precedentem vel sequentem eam indicat applicandam et connumerandam pro perficienda ternaria in notulis diuisione ut hic [O,Bv,Sv,pt,Sv,Bv on staff2]. [Divisionis. in marg.] Punctus autem perfectionis est qui postpositus alicui notule perfecte que si a minore eam (precedente vel) sequente posset imperfici: [Perfectionis. in marg.] ipsam in propria facit perfectione remanere hoc modo [O,Bv,pt,Sv,Sv,Sv,Sv,Bv on staff3]. Punctus vero additionis quum postponitur alicui notule imperfecte: [Additionis. in marg.] ipsi notule mediam partem addit vt hic [C,Lv,pt,Bv,pt,Sv,pt on staff2].
[11] De alteratione.
(A)lteratio est proprii valoris secundum notulae formam duplicatio. [Alteratio. in marg.] Et fit quemadmodum imperfectio in quantitatibus perfectis ob numeri ternarii completionem. [Regula alterationis. in marg.] Quotienscunque igitur in prolatione perfecta due tantum minime et in tempore perfecto due semibreves, in modo minori perfecto due breues fuerint residue ultra ternariam quantitatis dinumerationem secunda semper alteratur. [Pausa. in marg.] Pausa autem non alteratur, neque maxima quum non habeat majorem se, neque in semiminima ceterisque figuris diminutioribus poterit fieri alteratio quum triplacione careant. Potest tamen tolli alteratio sicut imperfectio per punctum diuisionis vel notularum colligationem vel ipsarum repletionem vt hoc discernitur exemplo:
[O,Bv,Sv,Sv,Lig2vcdsnod,Lig3vcssnoad,Sv,pt,Sv,Bv,S,S,B,S,S,Lig2vd,Sv,BP,Lig2vcdsnd,MP,Lig2va,Lig2vcssnod,Sv,Sv,Lig2vacddx,Sv,Bv,Lig3cssnoda,Bv,Lig2vod,Sv,Lig2vd,Sv,Lig2vcssnod,Bv,pt,Lig2vcssnod,Lig2va,Lig2vcssna,Sv,Bv,Sv,Lig2vcssna,Sv,Sv,Bv,Lig2vcssnd,Sv,Sv,Sv,Bcsdx on staff4]
[12] De proportionibus.
(P)roportio est duarum quantecunque sint ejusdem generis quantitatum certa alterius ad alterum habitudo. Verum proportionum alia equalitatis alia inequalitatis. Proporcio equalitatis est duarum quantitatum equalium adinuicem respectus vt duorum ad duo, 4 ad 4 et sic deinceps. Inequalitatis autem proportio est duarum inequalium quantitatum adinuicem relatio ut 4 ad 3, 7 ad 1 et sic deinceps. [Majoris inequalitatis. in marg.] Harum || (fol. 14 r.) autem inequalium proportionum alia majoris inequalitatis dicitur quum scilicet major quantitas minori coequatur in relatione vt 4 ad 3. [Minoris. in marg.] Alia minoris inequalitatis quum minor quantitas majori coequatur per relationem ut 3 ad 4. Majoris insuper inequalitatis quinque sunt genera, scilicet Multiplex, Superparticulare, Superpartiens, Multiplex superparticulare, Multiplex superpartiens. Sunt et minoris inequalitatis quinque genera predictis opposita iisdemque vocabulis cum propositione 'sub' nuncupata. et vnicuique istorum infinite species conueniunt.
[Multiplex. in marg.] Est igitur multiplex primum inequalitatis genus quum major numerus ad minorem comparatus continet ipsum pluries precise. vt bis vel ter vel quater et sic deinceps. que si bis major continet minorem dicitur proportio dupla: si ter tripla: si quater quadrupla et sic in infinitum procedendo.
[Dupla. in marg.] Dupla proportio est quum major numerus minorem precise bis continet vt duas notulas ad unam: 4 ad 2 ejusdem speciei modulando et figuratur in cantilenis hoc modo 2/1, 4/2, 6/3 vt hoc concento percipitur:
[MfM30:12; text: (Cantus.) Tenor. Dupla.] [ANOLEIP 12GF]
[Tripla. in marg.] Tripla fit quum major notularum numerus ad minorem relatus eum in se ter precise includit vt tres notulas ad unam ejusdem speciei cantando et figuratur sic 3/1, 6/2, 9/3 vt hic patet:
[13] [MfM30:13,1; text: Tenor. Tripla.] [ANOLEIP 12GF]
(fol. 14 v.) [Quadrupla. in marg.] Quadrupla fit musicaliter quum major notularum numerus ad minorem comparatus ipsum minorem precise quater continet: vt 4 ad 1, 8 ad 2 et sic deinceps et describitur in notulis hoc modo 4/1, 8/2, 12/3 vt hoc notatur exemplo:
[MfM30:13,2; text: Tenor. Quadrupla.] [ANOLEIP 12GF]
Sic omnis proportio destruitur per immediatam contrarie proportionis suppositionem aut per signum temporis post proporcionatas notulas positum. [Superparticularis. in marg.] Alterum majoris inequalitatis genus dicitur superparticulare et fit quando major numerus ad minorem comparatus comprehendit eum totum cum una ejus parte aliquota. [Pars aliquota. in marg.] Pars autem aliquota est que aliquociens sumpta reddit suum totum precise: vt media que bis sumpta suum integrum numerum implet et tertia ter sumpta et quarta quater et sic deinceps. Sunt enim hujus generis species infinite scilicet sesqualtera sesquitertia sesquiquarta et sic in infinitum procedendo. [Sesqualtera. in marg.] Sesqualtera proportio fit quum major notularum numerus ad minorem comparatus continet ipsum semel totum et insuper dimidiam ipsius partem vt 3 ad 2, 6 ad 4 et sic deinceps et figuratur in cantibus hoc modo: 3/2, 6/4, 9/6 quod presens declarat concentus:
[14] [MfM30:14,1; text: Tenor. Sesqualtera.] [ANOLEIP 12GF]
[Hemiola. in marg.] Solet plerumque sesqualtera proportio in cantilenis absque numerorum characteribus denotari: quum scilicet notulis plenis sub imperfectis notularum quantitatibus pernotatur: et tunc a quibusdam hemiola nuncupatur vt dictum est de imperfectione.
[Sesquitercia. in marg.] Sesquitercia proportio fit quum major notularum numerus ad minorem relatus continet ipsum semel et insuper tertiam ipsius minoris partem vt 4 ad 3, 8 ad 6 et sic deinceps. figuratur in cantibus sic 4/3, 8/6 vel similiter vt hic constat:
(fol. 15 r.)
[MfM30:14,2; text: Tenor. Sesquitercia.] [ANOLEIP 12GF]
Verum relique species istorum duorum generum ac omnes aliorum trium generum species ob canendi difficultatem raritatemque ad presens relinquantur.
Finis musice mensuralis.
(fol. 15 v.) De contrapuncto et ejus elementis.
[Concordantia. in marg.] (C)oncordantia est dissimilium inter se vocum in unum redacta concordantia. At concordantiarum alie simplices et primarie que scilicet inter septem simplices sonos concipiuntur: vt unisonus. tercia. quinta et sexta. [Concordantie simplices. in marg.] Alie replicate et secundarie vt octava decima duodecima et terciadecima. [Secundarie. in marg.] he(e) enim equisone sunt precedentibus. namque [15] octava equisonat unisono: decima tercie: duodecima quinte: tertiadecima sexte, ad quam quum sit octaua ipsius naturam sapit. Alie triplicate et terciarie: [Terciarie. in marg.] vt quintadecima decimaseptima decimanona et vigesima. Quintadecima est equisonans unisono et octaue. decimaseptima tercie et decime. decima nona quinte et duodecime: vigesima sexte et tertiedecime. [Disonancie. in marg.] Relique autem sonorum conjunctiones insuauiter aurium sensum ledunt: puta secunda et quarta simplex et septima: ac que ipsis simplicioribus equisonant vt sunt nona undecima quartadecima decimasexta decimaoctava. [Concordantie perfecte. in marg.] Concordantiarum quoque alie perfecte scilicet unisonus octaua quintadecima: seu etiam quinta duodecima ac decimanona: que etsi perfecte non sint: perfectis tamen (ob quam sortiuntur suavitatem) connumerantur. ipsarum regulas atque mandata servantes. [Imperfecte. in marg.] Alie imperfecte vt tertia sexta decima tercidecima (sic!) decimaseptima et vigesima. quod presentis figure descriptione notissime percipitur:
[MfM30:15,1; text: Sex concordantie perfecte, Sex imperfecte, octo dissonancie, concordanciarum reiterationes, 1, 2, 3, 4, 5, 6, 7, 8, 9, 10, 11, 12, 13, 14, 15, 16, 17, 18, 19, 20, c, g, dd, [Gamma]] [ANOLEIP 13GF]
(fol. 16 r.) De quibusdam regulis contrapuncti.
[Prima regula. in marg.] Prima regula Quod principia cujusuis cantilene sumantur per concordantias perfectas. Verum hoc primum mandatum non est necessarium sed arbitrarium: nam et imperfectis concordantiis cantilenarum exordia plerique instituerunt.
[Secunda regula. in marg.] Secunda regula est Quod due perfecte concordancie eiusdem speciei non possunt consequenter et immediate simul ascendendo vel descendendo in cantilena deduci vt hic [MfM30:15,2] [ANOLEIP 14GF]. Hec regula non est arbitraria sed legalis omnem penitus exceptionem reijciens. Verum due concordantie perfecte similes possunt in contrapuncto consequenter et immediate constitui: modo dissimilibus procedant motibus atque contrarijs hoc modo [MfM30:15,3] [ANOLEIP 14GF]. Plures item perfecte concordantie eiusdem speciei immobiles possunt in cantilena constitui vt hic [MfM30:15,4] [ANOLEIP 14GF].
[16] [Tercia regula. in marg.] Tercia regula Quod plures perfecte et dissimiles concordancie ascendentes vel descendentes possunt in contrapuncto consequenter deduci vt quinta post vnisonum vel post octauam et octaua post quintam: ac relique eodem modo vt hic [MfM30:16,1] [ANOLEIP 14GF].
[Quarta regula. in marg.] Quarta regula Quod inter duas concordantias perfectas similes vna saltem imperfecta concordancia debet media constitui hoc modo [MfM30:16,2] [ANOLEIP 14GF]. Plures item imperfecte similes atque etiam dissimiles vt due vel tres vel quatuor tercie et vna aut plures decime inter duas perfectas quoque decenter disponuntur.
Verum nunquam plures sexte ascendentes possunt in contrapuncto simplici constitui. complures tamen descendentes possunt consequenter et immediate disponi. dummodo vltimam sequatur octaua quam requirit vt hic [MfM30:16,3] [ANOLEIP 14GF]. poterit tamen eam etiam sequi decima tenore remisso per quartam vel terciam. similiter poterit eam sequi tercia tenore ascendente in quartam hoc modo [MfM30:16,4] [ANOLEIP 14GF].
[Quinta regula. in marg.] Quinta regula Quod concordancie viciniores in discantu queri debeant verbi gratia quum discantus cum tenore terciam mollem tenuerint diuersis utriusque partis motibus in unisonum convenient vt hic [MfM30:16,5] [ANOLEIP 14GF]. Verum ex ipsa tercia dura diuersis item motibus ad quintam transferuntur hoc modo [MfM30:16,6] [ANOLEIP 14GF]. Quum autem discantus per terciam tenori superpositus vnica intenditur voce: remissus tunc tenor per quintam octauam inuicem perficient. et e converso quum scilicet tenor in octava cum discantu dispositus intenditur per quintam et sola voce discantus remittitur ex octaua in terciam peroptime proceditur || (fol. 16 v.) ut hic [MfM30:16,7] [ANOLEIP 14GF]. Quum autem tenor et discantus sextam majorem tenuerint tunc ambo contrariis motibus in octauam, que ipsi sexte propinquior est illico convenient. minor vero sexta ad quintam frequentius revertitur vnico motu altera scilicet cantilene parte immobili. contrariis item motibus ad octauam pertransit hoc modo [MfM30:16,8] [ANOLEIP 14GF].
[(Sexta regula.) in marg.] Sexta et ultima regula est Quod omnis cantilena debet finiri et terminari in concordancia perfecta: videlicet aut in unisono vt antiquis mos fuit aut in octava aut in quintadecima: quod nunc omnis musicorum scola frequentius observat.
De compositione trium parcium contrapuncti.
[Prima regula. in marg.] Contrapunctus qui tribus partibus componitur hoc ordine consideratur. Quum tenor et discantus vnisonum fecerint contratenor in tercia 5. 8. 10. sub tenore deductus concordabit ut hic [MfM30:17,1; text: dd, g, c, [Gamma]] [ANOLEIP 13GF]. [Secunda regula. in marg.] Verum si in tercia supra tenorem fuerit dispositus: contratenor in tercia 8. 10. sub tenore dispositus quam optime concordabit hoc [17] modo [MfM30:17,2; text: dd, g, c, [Gamma]] [ANOLEIP 13GF]. [Tercia regula. in marg.] Quum autem discantus quintam habuerit supra tenorem: contratenor poterit in tercia supra tenorem aut in octaua sub tenore constitui et non in sexta: [Quarta regula. in marg.] ea enim in grauioribus sonis plerumque discordat nisi illico ex ipsa in octauam immediate diversis motibus conveniant vt hic [MfM30:17,3; text: dd, g, c, [Gamma]] [ANOLEIP 13GF].
[Quinta regula. in marg.] Quod si discantus sextam supra tenorem duxerit: tunc contratenor terciam ac suavius quintam sub tenore possidebit hoc modo [MfM30:17,4; text: dd, g, c, [Gamma]] [ANOLEIP 13GF]. [Sexta regula. in marg.] Item quum tenor et discantus octauam inuicem seruauerint contratenor terciam 5. supra tenorem aut terciam 8. sub tenore non insuauiter possidebit vt hic [MfM30:17,5; text: dd, g, c, [Gamma]] [ANOLEIP 13GF]. Quod si discantus decimam supra tenorem sonuerit tunc contratenor per terciam 5. 8. supra tenorem aut per terciam, 5. [4? supra lin.] 10. sub tenore concorditer disponitur hoc modo [MfM30:17,6; text: dd, g, c, [Gamma]]. [[S] Tenor. [Sv] Discantus. [Bv] Contratenor. in marg.] [ANOLEIP 13GF]
(fol. 17 r.) De cantilenarum conclusionibus.
[Prima regula. in marg.] Quum ex concordantia imperfecta perfectam petimus concordantiam tamquam cantilene terminationem vel alicuius partis eius tunc semper penultima discantus in sexta supra tenorem quiescat et ambo contrariis motibus procedentibus scilicet tenor vnica voce descendens et discantus vnica pariter voce in acutum intentus in octauam conveniant. Et penultima Contratenoris debet in quinta sub tenore constitui qui tunc a discantu per decimam distabit. Verum ejus ultima notula poterit unisonum cum tenore aut quintam supra tenorem possidere. poterit item per terciam sub tenore disponi et tunc cum discantu decimam personabit: hoc modo tamen in fine tocius cantilene deduci non poterit. namque vt predixi perfectionem non principiis sed terminationibus attribuere debet, suauius tamen in octaua infra tenorem commoratur. [Secunda regula. in marg.] Verum si tenor clauditur in MI, penultima contratenoris debet in tercia collocari sub tenore discantu manente in sexta supra tenorem et sic ultima contratenoris in quinta sub tenore disponetur descendendo per quartam his syllabis SOL RE. [Tertia regula. in marg.] Si autem tenor discantus formulam assumpserit capiat discantus speciem tenoris commeando cum tenore: aut ex tercia in unisonum stante [18] penultima contratenoris in tercia sub tenore: aut ex quinta in terciam: ita tamen ut ipse contratenor cum tenore ex sexta in octauam conueniat commeando cum discantu in decimis vt hac descriptione percipi potest:
[MfM30:18,1; text: c, g, dd, [Gamma], Prime regule, secunde regule, tercie regule exempla.] [ANOLEIP 15GF]
Caueat postremo cantilenarum compositor in speciebus perfectis et in quarta MI contra FA disponere. hec enim vocum congeries insuauiter aures offendit. hinc ab ipsis contrapuncti elementis sejungitur.
Finis contrapuncti simplicis.
(fol. 17 v.)
[MfM30:18,2; text: Prime proprietatis [sqb] duralis Tritura prima, Prime naturalis Tritura secunda, Prime bmollaris Tritura tercia, Secunde [sqb] duralis Tritura quarta, Secunde naturalis Tritura quinta, (fol. 18 r.), Secunde bmollaris Tritura sexta, Tercie [sqb] duralis Tritura septima, c, g, dd, [Gamma], [rob]] [ANOLEIP 15GF]
[19] [MfM30:19; text: dd] [ANOLEIP 16GF]
Ende.