Tetrachordum musices, tractatus secundus
Source: Tetrachordum musices Ioannis Coclei Norici artium magistri Nurnbergae aeditum pro iuuentute Laurentiana in primis dein pro ceteris quoque Musarum Tyrunculis (Nurnbergae, impressi in officina excusoria Friderici Peypus, 1514), ff. Bir–Civ.
Electronic version prepared by Svetlana Khlybova E, Sergei Lebedev, Andreas Giger C, and Thomas J. Mathiesen A for the Thesaurus Musicarum Latinarum, 1996.
This is a multipart text Previous part Next part
Actions |
---|
[f.Bir] Tetrachordi huius Tractatus secundus: de Musica plana pertractans
De Musica Plana in genere. Caput Primum.
[Musica Plana. Choralis. Gregoriana. Ambrosiana. in marg.] Quid est Musica Plana? Quae in suis notis aequam seruat mensuram absque incremento, vel decremento prolationis.
Eadem Choralis quoque dicitur, quod in choro, diuinisque ceremoniis est frequentior, ac magis familiaris.
Dicitur et Gregoriana ab inuentore Gregorio Papa. Verum sanctus Ambrosius pro magna parte hanc quoque ipsam elaborauit. praesertim in suauioribus modis. Hinc religiosorum cantus, haud inepte a plerisque Ambrosianus nominatur. Versatur autem praecipue haec musica circa principia, circa vsum canendi, ac circa naturas octo tonorum.
Principia eius sunt Repraesentatur Notae
Triplicia: Quaedam sane: Cognoscitur Vt Claues
Quibus Cantus Exprimitur Voces
De his primum agere oportet. quandoquidem sunt principia: De reliquis vero posterius. tanquam de principiatis.
De Notarum cognitione. Caput .II.
[Quid nota, Duplex nota. in marg.] Quid est Nota? Est character lineae vel spacio additus, quo cantus intensio remissioque designatur.
Quotuplex est Nota Choralis? Duplex. Simplex: et Composita. Simplex quidem, Quae alteri non adheret. Composita vero: quae alteri continue coniungitur vt hic.
[f.Biv] [Cochlaeus, f.Biv,1; text: Notae Simplices. Notae Compositae.] [COCTET2 01GF]
Simplices itaque Notae, ad textus copiosi applicationem magis sunt idoneae, nam ad singulas potest applicari vna syllaba textus. Sub compositis vero, syllaba textus applicatur solum primae parti ipsius compositionis notarum.
Debet igitur textus directe subscribi ei notae, cui primum applicatur: Ita vt si vni syllabae plures attribuantur notae: debet syllaba sub prima collocari, notae vero propinquius sibi inuicem coherere debent. At si singulis syllabis, singulae ascribantur notae, debent aliquanto spacio ipsae notae disiungi, vt textui locus non desit. Antiquitus vero notae chorales describebantur, vt figurales: plenis cum corporibus: et quanquam aliae scribantur sic, vt longae, aliae vt breues, aliae vt semibreues, omnes tamen aequalem sortiuntur temporis mensuram, vt est videre hoc in exemplo.
[Cochlaeus, f.Biv,2; text: Puer natus est nobis et filius datus est nobis, Kyrie eleyson] [COCTET2 01GF]
Potest profecto secundum has notas cantus distincte et clare pernotari. propiusque sic ad veram musicam acceditur, quam notulis nostris. Ideo adhuc hodie apud plerasque gentes idem notarum modus obseruatur, et apud nos eandem custodiunt formam notarum, cenobitae.
In Notulis tamen nostris quoque debet obseruari apta oblongarum et quadratarum distinctio, non quo ad temporis mensuram (quae eadem est) sed quo ad ascensum et descensum, atque quo ad textus applicationem. At commodius addiscitur id vsu ac imitatione quam praeceptis.
Notarum vero distantia, linea et spacio secernitur. Nam a linea ad proximum spatium est secunda, ad proximam vero lineam tertia, ad secundum spatium quarta, ad tertiam lineam quinta, ad tertium spacium sexta, ad quartam lineam septima, ad quartum vero [f.Biir] spacium octaua (cuius termini semper linea et spacio differunt) ad quintam nona: et sic deinceps. vt hoc videtur exemplo.
[Cochlaeus, f.Biir,1; text: Vnisonus. secunda mollis. secunda perfecta. tertia mollis. tertia dura. quarta, Quinta, Sexta, Octaua, Septima.] [COCTET2 01GF]
Numerantur enim linea et spacium alterne. Sicut igitur a linea ad lineam numeratur tertia. Ita quoque a spacio ad spacium: nec refert spacium esse amplum vel angustum inter duas lineas quo ad notarum distantiam.
De Clauibus Caput .III.
Quid est Clauis? Est reseratio cantus: Dicitur autem clauis: Vel quia linea vel spacio clauditur: vel quia occulta et incognita Monochordi nobis reserat, vocem quidem et tonum.
Quot sunt Claues? Viginti in scala musicali: Tot sane pro humana voce sufficiunt: At longe plures superaddi possent, per repetitionem crebram eiusdem litterae: qnod clare conspicitur in musicis quibusdam organis.
Verum Claues essentialiter distinctae sunt tantum septem, secundum septem litteras .A.B.C.D.E.F.G. Nam quando repetuntur, cum prioribus eiusdem sunt naturae vel essentiae, quotiescumque ab eadem littera incipiunt. Quod Poeta quoque testatur sexto Aeneidos, his versibus. Necnon Threiicius longa cum veste sacerdos, Obloquitur numeris septem discrimina vocum.
Attamen Claues eiusdem litterae, abinuicem octaua distantes. trifariam inter se differunt accidentaliter.
[Cochlaeus, f.Biir,2; text: Primo Nomine Nam vna Nominatur grauis, alia acuta. Secundo Positione, Ponitur in linea. alia in spacio vel econtra, Tertio Figura, Signatur littera capitali. alia minuta.] [COCTET2 01GF]
[f.Biiv] [Cochlaeus, f.Biiv; text: Graues, Capitales, Acutae, Minutae, Superacutae, Geminatae, [Gamma], A, [sqb], C, D, E, F, G, a, b, c, d, e, f, g, aa, bb, cc, dd, ee] [COCTET2 01GF]
[Tres differentiae minus principales. in marg.] Hae profecto differentiae magis sunt praecipuae. Sunt tamen nonnullae aliae quoque quas minus principales dicere possumus, Prima Clauium quaedam sunt finales, Quaedam confinales: quaedam nec finales: nec confinales. Secunda clauium, quaedam habent expresse, vnam vocem, quaedam duas, et quaedam tres. Tertia Clauium aliae sunt signatae, aliae non. Huiusmodi differentiae ex hac figura perspici possunt.
[f.Biiir] [Cochlaeus, f.Biiir; text: Diatonicum Guidonis introductorium, Excellentes et geminatae. Superacutae. Acutae et minutae. Capitales et finales. Capitales et graues. Confinalcs. Finales, [Gamma], A, [sqb], C, D, E, F, G, a, b, c, d, e, f, g, aa, bb, cc, dd, ee, ut, re, mi, fa ut, sol re, la mi, sol re ut, la mi re, fa mi, sol fa ut, la sol re, sol fa, la sol, la, 1, 2, 3, 4, 5, 6, 7, 8, Proprietates, Scala vera, Scala ficta, primum [sqb]duralis, primum naturalis, primum bmollaris, secundum [sqb]duralis, secundum naturalis, secundum bmollaris, tertium [sqb]duralis] [COCTET2 02GF]
[f.Biiiv] De clauibus signatis. Caput .IIII.
[Quot Claues signatae in marg.] Quid est clauis signata? Quae expresse ponitur in cantus exordio. Quot sunt claues signatae? Quinque. Quae? [Gamma]ut.Ffaut.csolfaut, gsolreut, et ddlasol. Rarissimae tamen sunt duae extremae [Gamma] et dd g quoque raro ponitur.
F. itaque et c. sunt frequentiores. Quapropter diligentius suis cum adiacentibus obseruari debent: vt prompta sit solfisatio, transpositionisque (si accidat) cognitio. Varie autem signari possunt: vt in hac figura conspicitur.
[Cochlaeus, f.Biiiv; text: Ffaut Apud antiquos designatur rubea linea sic, In cantu chorali sic, In cantu figurali sic, Csolfaut Apud priscos perscribitur crocea linea sic, In cantu plano sic, In cantu mensurali sic] [COCTET2 03GF]
[Bfa[sqb]mi est clauis signata. in marg.] Antiqui vtrunque F. et vtrunque c. signabant hoc sane cum discrimine quod F. graue signabant in linea. f. acutum in spacio. Et contra C graue in spacio: c. vero acutum in linea. Signabant autem duplex bfa, eodem discrimine colore quidem coelesti.
Nunc vero bfa[sqb]mi discernitur per b. rotundum et [sqb] quadratum: Illud nanque fa, hoc mi designat. Non debet tamen bfa[sqb]mi connumerari inter claues signatas, quandoquidem aliis quam proxime adiacet signatis, diuque post caeteras claues est inuenta, Guidonis quidem (vt fertur) industria.
Claues autem signatae, ponuntur in lineali situ omnes: distantque abinuicem, singulae a singulis quidem proximis, per quintam: praeter [Gamma] et F, quibus septima interiacet.
De clauium transpositione Caput .V.
[Quid clauium transpositio. in marg.] Quid est transpositio? Est clauis signatae ob cantus ascensum vel descensum, de linea ad lineam translatio. Transponuntur itaque expresse solum claues signatae, quoniam ipsae solae expresse ponuntur. Virtualiter tamen et implicite, transponuntur simul et caeterae illis adiacentes: quandoquidem naturalis clauium series, immutabilis est. quae in musicali scala expressa est.
Est autem transpositio clauium ideo inuenta vt paucis lineis magnns vel ascensus vel descensus notarum haberi possit. Quanto plures fuerint lineae tanto rarior erit transpositio: Quo fit, vt raro conspiciatur in quinque lineis, In quatuor vero frequenter: In quinque enim lineis, [f.Biiiir] triplici clauium signatarum positione, tota scala haberi potest.
[Tres regulae transpositionum. in marg.] Sicut autem mutatio vocum non debet fieri praeter necessitatem, ita nec clauium transpositio. Quapropter in cantu figurali rarius cernitur, tum quod quinque lineis semper vtantur. tum quod potius sextam adiiciant lineam, vt clarior sit notarum subsequutio atque distantia. Pro recta tamen et facili transpositione hae notandae sunt regulae.
Prima Quantum clauis ttansposita ascendit tantum subsequens nota descendit. Et contra. Quantum clauis descendit, tantum nota ascendit, non certe secundum situm, sed secundum melodiam, ab eo quidem loco, quem facta transpositione possidet.
Secunda. si clauis transposita, fuerit cum priori claue eiusdem figurae, debet secundum prioris locum, eius ascensus vel descensus iudicari.
Tertia. si clauis transposita fuerit alterius, quam precedens clauis, figurae, discernitur ipsius ascensus vel descensus non secundum locum prioris clauis, sed secundum locum clauis transpositae quem ante transpositionem habuerit.
Veruntamen facilior videtur modus, quo cantor animaduertit clauem in qua proxima nota ante transpositionem ponitur, deinde clauem in qua subsequens nota (transpositione iam facta) ponitur, sicque facillime (cognita musicali scala) distantiam notarum abinuicem cognoscet. vt his perspicitur exemplis.
[Cochlaeus, f.Biiiir; text: Ecce concipies et paries filium. Alma redemptoris mater.] [COCTET2 03GF]
De Sex Vocibus. Caput VI.
[Quot voces. in marg.] Quid est vox? Est aer spiritu verberatus.
Quid est vox Musicalis? est syllaba, qua clauium tenor exprimitur.
Quot sunt Voces Sex. Quae? ut.re.mi.fa.sol.la: sumptae (vt aiunt) ex hymno: Vt queant laxis: Accipiendo semper de medio versiculo primam syllabam
[f.Biiiiv] [Vocum differentia. in marg.] Quomodo differunt inter se? Sic. Duae sunt voces molles, vt et fa. Duae naturales, re et sol: et duae durae, mi et la. Haec differentia bene obseruata, dulcisonum reddtt omnem cantum.
[Triplex modulandi forma in marg.]
[Cochlaeus, f.Biiiiv,1; text: Contingit tamen tripliciter canere. Primo. Solfisando: Hoc est syllabas seu vocum nomina exprimendo. Secundo. Notularum tenores cum textu eis supposito pronunciando. Tertio. Sonos ac voces tantum emittendo, absque textu et solfa.] [COCTET2 03GF]
Primus modus. cantum addiscentibus habilis est, Sic enim ad rectam melodiam vocum distinctione asuescunt. Secundus iis qui vel in choro vel alibi canere solent. Tertius conuenit instrumentis.
De vocum proprietatibus. Caput VII.
[Tres proprietates in genere in marg.] Quid est proprietas vocum? Est ipsarum sex syllabarum diatonica ac naturalis deductio seu progressio, siue ascendendo, siue descendendo
Quot sunt proprietates vocum? Tres in genere, et septem in specie: Totiens enim in ipsa scala hae sex voces repetuntur: Possint itaque esse plures (vt in organis) si plures superadderentur scalae claues: Dicuntur autem vulgo: cantus. possunt et Hexacorda nominari: a sex chordis seu vocibus.
[Cochlaeus, f.Biiiiv,2; text: Quid est cantus [sqb]duralis, bmollaris, naturalis, qui incipit in G, F, C Et ab bfa[sqb]mi ad alamire Scandit duriter. vtpote per tonum, re mi. Scandit molliter. nempe per semitonium mi fa, Non scandit, eo quod in alamire clauditur nec intrat b clauem.] [COCTET2 03GF]
[Bfa[sqb]mi duplex clauis in marg.] Cantus itaque ab claue sortitur genus: [sqb]duralis quidem, si mi ibi habeat: bmollaris autem, si fa, Naturalis veto quasi neutralis, si nec mi nec fa ibidem habeat.
Est itaque duplex clauis in littera B. [sqb]mi quidem et bfa, primum dicitur [sqb]quadratum, secunduam rotundum a figura: Primum quoque dicitur durum, secundum molle, ab ascensu ad alamire: denique primum dicitur [sqb]mi, secundum bfa, a voce, quam representant.
Species autem proprietatum, in scala clarissime peruidentur: De quibus extant versiculi: In C natural, F bmol, gque dural: [sqb]durum triplico, reliquos cantus geminabo. Singularum autem specierum progressiones. tam immediatae, quam interuallares, subiectis perspiciuntur exemplis.
[f.Bvr] [Cochlaeus, f.Bvr; text: Primae proprietatis [sqb]duralis. Tritura prima, Primae naturalis: Tritura secunda, Primae bmollaris: Tritura tertia. Secundae [sqb]durals: Tritura quarta, Secundae naturalis, Tritura qninta, Secundae bmollaris: Tritura sexta, Tertie [sqb]duralis, Tritura septima] [COCTET2 04GF]
[f.Bvv] De vocum mutatione Caput VIII.
Quid est mutatio? Est vnius vocis in aliam in eadem claue vnisona variatio. Vocem dico, non sonum, sed syllabam, quoniam idem est vtriusque vocis in eadem claue sonus, at non eadem syllaba: nec eadem proprietas. Mutatur itaque syllaba in syllabam et proprietas in proprietatem.
In bfa[sqb]mi cum ambae voces non sint vnisonae, non potest ibi proprie fieri mutatio: Distant enim Apotome hoc est semitonio maiore. Quod sic patet: Nam bfa ad mi in alamire facit semitonium minus: [sqb] mi vero ad re in alamire facit integrum tonum. Tonus autem excedit semitonium minus in Apotome. Hinc euenit. quod bfa[sqb]mi non est vna clauis: Nam in eadem claue omnes voces sunt quantitate vel extensione pares, qualitate autem seu proprietate diuersae: Teste Anshelmo in tertio suae musicae.
Fit autem Mutatio triplici de causa. Primo ad concipiendum suauioris modulationis transitum: Ad quem saepe non minus facit, variata vocum qualitas, quam permutata soni modulati quantitas. Secundo vt infra et supra vnumquodque Hexachordum voces liceat intendi et remitti. Tertio ad faciliorem Diatesseron ac Diapente transitum in tonorum permixtione, Nam quilibet tonus octauam regulariter continet. ad quam absque mutatione non pertingitur.
Quot sunt regulae mutationis? Tres, secundum triplices quidem claues:
[Cochlaeus, f.Bvv; text: Prima, Secunda. Tertia. Clauis quae habet Vnam vocem, nullam habet mutationem, Duas voces, habet duas mutationes, Tres voces, sex habet mutationes, Et tales sunt Quatuor. eela[sqb]mi Are [Gamma]ut, octo Cfaut Dsolre Elami Ffaut elami, ffaut ccsolfa et ddlasol. Sex. Gsolreut alamire csolfaut. dlasolre, gsolreut et aalamire. Si vox est Simpla, Dupla, Tripla, Fiet mutatio nulla, bina, sena, At non mutabis nisi sit mutare necesse. Alamire.] [COCTET2 05GF]
[f.Bvir] [Cochlaeus, f.Bvir; text: csolfaut, dlasolre, elami, ffaut, gsolreut, aalamire, ccsolfa, ddlasol] [COCTET2 05GF]
De Mentalj vocum mutatione. Caput IX.
Quid est mutatio Mentalis? Est quando vna vocum canitur et altera mente tenetur.
Aptior est haec mutatio quam prior, Exprimere nanque ambas syllabas est notam geminare: quod nec auribus gratum est, nec cantui conueniens: Immo vero in cantu mensurali omnino intolerabile in minutis presertim figuris, vbi velocitas notarum geminationem non admitteret. Quare a mutatione explicita solummodo est incipiendum. In implicita vero perseuerandum, eique asuescendum: Pro cuius cognitione quatuor subiungi possunt regulae: vna quidem generalis et tres speciales.
Prima. quandocunque mutandum fuerit: in tertia ante fa (si assit nota) debet mutatio inchoari, ascendendo quidem a re descendendo vero a la. At si in tertia nulla fuerit notula, in secunda vel quarta poterit mutatio inchoari.
Secunda. in cantu duro ascendentibus accipiendum est re in clauibus. d. et a descendentibus vero accipiendum est la in clauibus. a et e. Sic enim in bfa[sqb]mi semper mi canitur.
Tertia. In cantu molli ascendendo sumitur re in d et g, descendendo autem sumitur la in d et a: sic enim ad bfa[sqb]mi peruenit fa.
Quarta: in cantu ficto praecipue debet obseruari fa in a et e. Sicque facile occurret tertia: in qua re vel la accipiatur
[f.Bviv] [Cochlaeus, f.Bviv; text: Durus, Ascensus et Descensus, Mollis ascensus et Descensus, Fictus ascensus et Descensus, [Gamma], b, c, dd, F, g, ut, re, mi, fa, sol, la, Discantus Vocum mutationes in cantu duro, Tenor, Bassus] [COCTET2 06GF]
[f.Cir] [Cochlaeus, f.Cir; text: Discantus In cantu molli, Tenor, Bassus, Discantus In cantu ficto] [COCTET2 07GF]
De vocibus fictis seu musica ficta Caput Decimum,
Quid est musica ficta? Quae per voces fictas modulatur. Quae dicuntur voces fictae? Quae canuntur in aliqua claue, in qua essentialiter non continentur, nec etiam in eius octaua: vt si fa canatur in alamire vel elami.
At si vox huiusmodi, habuerit in octaua correspondentiam. est vox vera: vt si la canatur in Dsolre: sol in Cfaut: et fa in [sqb]mi. quia in earum octauis expresse reperiuntur huiusmodi voces, non igitur sunt fictae Quandoquidem octauae eiusdem sunt naturae, atque de eis idem est iudicium.
[f.Civ] Attenditur autem potissime musica ficta, inter fa et mi. Nam si mi cantetur pro fa, de semitonio tonus: Et contra si pro mi cantetur fa de tono fit semitonium: In aliis autem vocibus non sic se habet, quoniam omnes adinuicem tonum faciunt: nulla autem facit ad proximam semitonium sicut mi ad fa.
[Locus coniunctarum. in marg.] Vbicunque ergo committitur musica ficta, dicitur locus coniunctarum. Est enim locus coniunctarum (sic enim vocant) cum semitonii loco tonum cantamus aut contra: Nonnunquam enim ob cantus asperitatem, ad b molle confugimus, sine quo certe nulla est in musica suauitas. Et contra ad effugiendam nimiam cantus molliciem ad [sqb]durum melos conuertimus.
Quod si tale fa aut mi fuerit in claue, in qua naturaliter non continetur, nec in eius octaua, facit coniunctam. Si autem fuerit in claue aliqua: vbi naturali serie locum habet, aut saltem in eius octaua, non facit coniunctam. Hinc idem cantus transpositus quandoque effugit musicam fictam: vt hic.
[Cochlaeus, f.Civ; text: Musica ficta, Musica vera] [COCTET2 07GF]
Committitur etiam saepe musica ficta in elami, ad effugiendam tritoni duriciem. Nam si cantatur fa in b: et ascendatur sursum ad e canendo ibidem mi, fit tritonus. Si vero cantatur fa fit quarta naturalis. Est praeterea coniuncta latens, in clausulis, re ut re, sol fa sol. Nam de tono fit semitonium, quod liquido ex sono, et quouis instrumento dinosci potest.