Praecepta musicae poeticae
Source: Bernhard Engelke, "Praecepta mvsicae poeticae a D: Gallo Dresselero," Geschichtsblätter für Stadt und Land Magdeburg 49-50 (1914-15): 213-50, 213–50.
Electronic version prepared by Peter Slemon E, Andreas Giger C, and Thomas J. Mathiesen A for the Thesaurus Musicarum Latinarum, 1995.
Actions |
---|
[213] PRAECEPTA MVsicae poeticae a Domino Gallo Dresselero Nebraeo: cantore Scholae Magdeburgensis privatim praelecta et foeli(ci)ter 21. Octobre anno post partum virginis 1563 inchoata.
[214] Praefatiuncula.
Musica omnibus temporibus apud bonos et doctos in magno precio fuit. Nostro tempore adeo necessaria est, ut huius artis ignari ad gubernacula scholarum et ecclesiarum vix adhiberi possint nec tantum illis qui scholasticis et ecclesiasticis officijs praeficiuntur verum omnibus studiosis Musicae studium utile est, sicut enim Musicae medius locus, qui habetur honestissimus inter artes liberales a doctis tribuitur ita haec ars omnibus reliquis studijs est ornamento, et nemo non videt Musica ingenia a plerisque humanis et doctis viris amari, Nec audiendi sunt Centauri et Cyclopes qui Musicam et alias artes extreme contemnunt, quia tales contemptores monstris quam hominibus similiores sunt et qui artes bonas contemnunt ipsum Deum autorem contumelia afficiunt. Cum igitur haec ars adeo utilis et gratiosa sit ut suos cultores in omni genere vitae promoveat, eosque charos omnibus bonis afficiat, officium meum requirit ut nostros auditores in tempore ad hanc artem discendam invitem. Duae autem sunt Musicae partes videlicet practica et poetica quae in scholis proponi solent, quibus tandem theorica in consideratione consistens, ab aetate profectioribus adiungitur. Inter has duas partes cum alteram praelegendam constituissem poeticae praelectio hoc tempore propter sequentes causas praelata est
1. Quia practica Musica proxime a nobis explicata fuit
2. Quia aliquot adolescentes a me hoc petiverunt quibus mea opera deesse nolui
3 Cum ante biennium a me huius artis praecepta proposita sint, volo ut quaedam utilia et discentibus necessaria plenius explicata et exemplis illustrata adjiciantur, tandem non mediocre calcar addiderunt viri aliquot qui judicant huius artis praecepta non parum adolescentibus profutura. Etsi de utilitate totius Musicae supra dictum est, tamen in specie hunc quatuor causas adjiciam, propter quas adolescentes poeticam prae reliquis amare et discere debeant
[215] 1) haec ars docet rationem componendi novas harmonias
2) addit judicium quae cantiones sint artificiosae quae vulgares, quae falsae
3) Ostendit qua ratione errores sint corrigendi (Bemerkung am Rand unleserlich)
4) haec ars facit canentes certiores, et si forte a scopo aberratur, monstrat viam redeundi ad metam, hoc enim praestare potest cognita consonantiarum et clausularum proprietate.
Privatim autem esse hanc lectionem volumus, quia novis (nobis) auditoribus non convenit, et in tam frequenti auditorio in quo dissimiles auditores sunt, debita cura et diligentia haec praecepta non posse explicari arbitror, ut etiam sciri possit, qui auditores idonei habeantur et qui cum fruge hanc lectionem audire possint, brevibus significabo, cum ex practica Musica extruantur praecepta poeticae, necesse est huius artis tyronem prompta practicae aliquomodo degustasse, et ad illa praecepta usum canendi accedere oportet ut his non excellentiam, quae in pueris non potest esse, sed mediocritatem requirimus, qua siquis se instructum putat, ad hanc lectionem cum utilitate accedere potest, Non sinant se pueri stolidis quorundam dehortationibus deterreri clamitantium, studium Musices pauperibus tantum convenire, Item Musicam impedire cursum reliquarum artium, regium est discere artes liberales et testantur historiae principem Themistoclem indoctiorem habitum quod exercitia quaedam Musices recussasset, nolumus Musicam impedire reliquorum studiorum cursum, imo volumus ut eum adjuvet promoveatque, neque authores sumus ut relictis alijs artibus studiosi hanc solam excolant, sed potius ut reliquis studiis adjungent huius mediocrem cognitionem, quod quidem jactura temporis succisivis horis fieri potest, et adolescentes hoc studium omnibus piis et doctis commendabit, aggrediar deo volunte quod foelix et faustum sit hoc nostrum institutum in hoc primae classis auditorio et singulis septimanis praelectioni die Jovis horam promeridianem duodecimam usque ad primam destinamus, [216] initium facturi proximo die Jovis, et cum privati sint labores aequum est, ut privato aliquo precio gratitudinem auditores declarent praesertim quibus facultas non deest, pauperes quibus fortuna sumptus denegat in numerum auditorum libenter recipio, modo cum referre nequeant, agant gratias, tandem quo sciant quid in hac praelectione expectare debeant, et quo ordine traditurus sim hanc artem, placuit capitum ordinem et summam subjicere.
Dividimus praecepta Musicae poeticae in XV capita.
I. caput agit de definitione et divisione contrapuncti
II. de sonis et consonantijs
III. de dissonantijs et Syncopatione
IIII. de differentia inter vera et falsa intervalla
V. de usu sextae et quartae
VI. de partibus cantilenarum
VII. de commixtione consonantiarum
VIII. de constitutione et divisione clausularum
IX. de usu clausularum
X. de pausis
XI. de inventione fugarum
XII. de fingendis exordijs
XIII. de media parte cantilenarum constituenda
XIV. de fine harmoniarum
XV. qua ratione tyrones in hoc studio cum fruge progredi possint.
Caput I
de definitione et divisione Musicae poeticae.
Quid est Musica poetica?
Est ars fingendi musicum carmen. Differt a reliquis Musicae partibus. Theorica considerat, practica canit. Haec vero novas harmonias componit, et opus absolutum vel authore mortuo post se relinquit. Poetica musica duplex est, videlicet [217] sortisatio et compositio. Sortisatio (ut ipsa appellatio indicat) est subita et impulsa supra cantum aliquem per diversas voces extemporalis pronuntiatio. Haec apud exteros [magis] usitatior est quam apud nos, et cum ex usu magis quam praeceptis pendeat [et oriatur ex compositione] minimeque vitiis careat [omissa hac ad compositionem accedamus] nam scripto comprehendere et studiosis tradere non est usitatum.
Quid est compositio?
Est diversarum harmoniae partium per discretas concordantias secundum veram rationem in unum collectio, et habet unam tantum speciem quae appellatur contrapunctus.
Quid est contrapunctus?
Est ratio flectendi cantabiles sonos proportionabili dimensione ac temporis mensura. Tria considerentur in hac definitione, primo ut soni usurpentur quos humana voce possumus assequi ideo dicitur cantabiles sonos, secunda ut proportio conveniens observetur in dimensione concordantiarum ne oriatur confusio ideo additur proportionabili dimensione Tertio ut temporis ratio habeatur (Tempus vocatur dimensio brevis) juxta quod totus cursus harmoniarium est dirigendus ideo dicitur temporis mensura.
Quotuplex est contrapunctus?
Triplex est, Simplex, floridus seu fractus et coloratus.
Quid est simplex ?
Est qui singulis notulis parem quantitatis valorem tribuit, ut cum choralis notula contra choralem ponitur.
[Dresseler, Praecepta, 217; text: a), b)] [DREPRA 01GF]
Quid est floridus seu fractus contrapunctus?
Est qui supra cantum figurales notulas admittit.
[218] Exemplum contrapuncti floridi seu fracti.
[Dresseler, Praecepta, 218] [DREPRA 01GF]
Quid est coloratus contrapunctus?
Est qui harmoniam ex diversis notularum et signorum quantitatibus constitutam profert. Ad hanc partem referuntur Missae figurales et cantiones quae mutetae appellantur nec non Gallicae Italicae et aliae cantiones miram diversitatem praeferentes.
Exemplum.
* * * * * * * * * *
Caput II
de sonis seu de vocibus et consonantijs.
Cum haec ars versetur circa sonos seu voces de his omnium primo erit dicendum. Est autem sonus sive vox qualitas constans ex motu, qui vel humana voce vel instrumento excitatus auribus concentum praebet. Hujusmodi voces sunt [219] triplices: acutae, mediae et graves. Acutae dicuntur superiores quas motus celerior profert, quam ob causam citius penetrant, et velocius aures ingrediuntur, graves dicuntur inferiores soni quos tardior motus procreat, quam ob causam tardiores et hebetiores sunt. Mediae voces appellantur quae mediocritatem inter gravitatem et acumen obtinent. Hic vocibus ita Franchinus in scala locum designat, ut graves locum rarum clavium quae magnis litteris pinguntur occupent, acutae vero superiores et geminatas, mediae autem inter utrasque medium possideant, et ut pueri et vocum ambitum diligentius intelligant hoc loco subjiciemus paradigma, designans Discanto acutas, Alto et Tenori medias, Basso vero inferiores voces.
[Dresseler, Praecepta, 219; text: Discanto, Alto, Tenori, Basso, acutas, medias, graves, dd, g, c, F, [Gamma]] [DREPRA 01GF]
Ex his vocibus oriuntur consonantiae, quia revera consonantiae sunt mixturae acutorum gravium et mediorum sonorum suaviter uniformiterque auribus accedentium.
Quot sunt consonantiae?
12 (Revera est unisonus 5, 3 et 6).
Unisonus, 3, 5, 6, 8, 10, 12, 13, 15, 17. 19 et 20. Etsi in Unisono nulla fit mixtura gravis acutique soni, tamen inter consonantias honoris causa recensetur, est enim omnium consonantiarum sicut in Arithmetica unitas numerorum origo. Consonantiae sunt triplices Aequisonae, Consonae et concinnae. Aequisonae appellantur Diapason [8 supra lin.] et Disdiapason [15 supra lin.] quia eundem sonum ex duobus vel tribus sonis constituunt, et consonae dicuntur diapente [5 supra lin.] (honoris causa latini retinent vocabula graeca) cum Diapason [12 supra lin.] propterea, quod compositum seu mixtum reddant sonum. Concinnae appellantur 3, 6, 10, 13 et 20 qui etsi per se minus [220] stabilem locum habent (Man kan nicht drin aushalten) tamen aequisonis et consonis exprimmus haud ingratum concentum, hinc constat non immerito aequisonas et consonas perfectas, concinnas, vero imperfectas appellari, Vt vero tyrones eo facilius incipiant novas harmonias componere, in tabulis perfectas et imperfectas repraesentabimus consonantias, quo recte numerare et supputare singulae discantur.
perfectae consonantiae:
[Dresseler, Praecepta, 220,1; text: 5, 8, 12, 15, 19, 3, 6, 10, 13, 17, 20, dd, [rob], g, c, F, [Gamma]] [DREPRA 02GF]
Sequuntur nunc aliquot Regulae
1) perfectae consonantiae eiusdem speciei ascendendo et descendendo se invicem non possunt sequi et plerumque cantum incipiunt et claudunt, exempli causa.
[Dresseler, Praecepta, 220,2; text: zum Teil unleserlich] [DREPRA 02GF]
2) plures concordantiae perfectae eiusdem speciei et immobiles se invicem sequuntur (hoc est quando neque ascendunt neque descendunt).
[Dresseler, Praecepta, 220,3] [DREPRA 02GF]
[221] 3) perfectae consonantiae diversis motibus incedentes sequi se possunt.
[Dresseler, Praecepta, 221; text: 1, 2] [DREPRA 03GF]
4) Imperfectae consonantiae plures se invicem sequuntur modo in perfectas tandem exeant. Non desunt qui consonantias triplices faciant easque dividant in Simplices 1 [3, 5, 6 sub lin.] secundarias 8 [10, 12, 13 sub lin.] triplicatas 15 [17, 19, 20 sub lin.] quia sono conveniunt.
Haec divisio prodest ad intelligendam consonantiarum cognitionem, cum enim idem iudicium sit de octavis. apparet secundarias et triplicatas naturam induere, intellectisque simplicibus reliquas facile posse iudicari. In consonantiarum numerum recipitur quarta duabus condicionibus, videlicet ut infra se tertiam vel quintam habeat, de qua re infra pluribus agemus.
III caput
de dissonantiis.
Est diversorum sonorum mixtura naturaliter aures offendens. Sunt autem 9: 2, 4, 7, 9, 11, 14. 16, 18, 21 sicut consonantiae ita et dissonantiae in tres partes secari possunt, videlicet in Simplices 4 [2 supra lin., 7 sub lin.] Secundarias [9 supra lin., 14 sub lin.] Triplicatas 18 [16 supra lin., 21 sub lin.]
Etsi dissonantiae nullum stabilem habent locum in contrapuncto certis rationibus admissae non solum nullam laesionem auribus afferunt, sed eosdem suaviter delectant.
Quibus rationibus admittuntur?
Duabus rationibus: videlicet syncopatione et celeritate.
Quid est syncopatio?
Est reductio minoris notulae ultra majores ad aequalem cui annumeratur, ut si minima ultra semibrevem quae ad antecedentem quo tactus absolvatur referenda est.
[222] Exempli gratia.
[Dresseler, Praecepta, 222,1; text: In maiore tactu.] [DREPRA 03GF]
Quae notulae dissonantes admittuntur syncopatione?
[Dresseler, Praecepta, 222,2] [DREPRA 03GF]
reliquae tres scilicet maxima longa brevis propter nimiam tarditatem nulla ratione dissonantes legi et excusari possunt, Sed et harum quinque notularum dissonantia non in omnibus syncopationibus excusatur regulis igitur et exemplis declarabimus quo facilius a pueris haec percipiantur.
1) Secunda (scilicet dissonantia) syncopatione admittitur, si ad hunc modum ut sequitur binae voces ex tertia in unisonum cadant.
[Dresseler, Praecepta, 222,3; text: a), b)] [DREPRA 03GF]
2) Quarta excusatur syncopata si duae voces ex tertia in quartam vel 8 cadunt, et cum idem iudicium sit de octavis ad hanc regulam refertur II syncopata videlicet quando ex 10 duae voces in Diapason conveniunt.
[Dresseler, Praecepta, 222,4; text: a) unleserlich, b), c)] [DREPRA 03GF]
3) Quando binae voces ex 6 in octavam concurrunt in isto concursu 7 syncopata admittitur, ex hac syncopatione clausula Discanti et Tenoris constituitur, de qua infra dicetur.
[Dresseler, Praecepta, 222,5; text: 6, 7, 8] [DREPRA 03GF]
4) Clausula mi in discanto ex Basso admittit 9 syncopatam, videlicet quando ex 8 in 12 convenitur nonnumquam ad alias [223] clausulas transfertur syncopatio, cuius rei infinita exempla in Clementis et aliorum cantionibus reperiuntur. Exemplum hujus regulae:
[Dresseler, Praecepta, 223,1; text: a), b), c) unheilbar verderbt.] [DREPRA 04GF]
Has regulas de syncopationibus traditas Tyrones observent, quia ex his clausulae constituuntur, quae maximam suavitatem pariunt.
Quae dissonantiae admittuntur in contrapuncto propter celeritatem?
Quatuor videlicet
[Dresseler, Praecepta, 223,2] [DREPRA 04GF]
1) Regulae. Dissonantiae in ordinario vocum musicalium ascensu et descensu admittuntur in elevatione et non in depressione tactus, nam necesse est in depressione tactus poni consonantias quibus tamquam fundamento harmonia nitatur et insistat. Exemplum de celeri transitu.
[Dresseler, Praecepta, 223,3] [DREPRA 04GF]
2) In syncopationibus admittuntur dissonantiae etiam in depressione tactus. exemplum:
[Dresseler, Praecepta, 223,4; text: a), b)] [DREPRA 04GF]
3) Sine periculo et sine aurium offensione in singulis tactibus binae semiminimae dissonantes leguntur altera in depressione altera in elevatione tactus, quae semiminimae constituunt tactum duae depressione et totidem elevationi debentur, [224] si priores duae videlicet altera in depressione altera in elevatione consonuerint, reliquae duae eleganter leguntur. exemplum:
[Dresseler, Praecepta, 224,1; text: Das uebrige unleserlich.] [DREPRA 05GF]
4) Nonnumquam et prior semiminima in elevatione dissonans inseritur, sed hoc loco tyrones oportet exempla autorum observare, inde quid usus praebet discendum est.
[Dresseler, Praecepta, 224,2; text: a), b), c) unleserlich] [DREPRA 05GF]
Caput IIII
de probibitis intervallis, videlicet tritono, semidiapente et (=) diapason.
Etsi doctrina de constituendis intervallis alibi traditur, tamen ne tyrones puerili numeratione decepti pro consonantiis dissonantias contrapuncto inscientes inserant, paucis necessaria attingere visum fuit, prodest enim discentibus vera discrimina intervallorum considerare et posse veris rationibus prohibita intervalla a veris et concessis discernere. Sunt autem tria intervalla, quae ex numero consonantiarum ejiciuntur videlicet tritonus, hoc est mi contra fa in quarta, Semidiapente, hoc est mi contra (fa) in quinta, Semidiaposon, hoc est mi contra fa in octava. Quanquam si tantum puerili supputationi quae ex distantia linearum et spaciorum constat, confides, nullum videtur esse discrimen inter veram et falsam quartam, veram et falsam quintam, veram et falsam octavam: tamen vi diligentius introspicias numerum tonorum et semitonorum facile et discrimen et erratum deprehendes. Vera quinta constituitur et duobus tonis et [225] semitonio: Falsa quarta constituitur ex tribus integris tonis, nec ullum semitonium admittit, inde et tritonus dicitur. Vera quinta, constituitur ex tribus tonis et semitonio. Falsa quinta constat ex duobus tonis et duobus semitoniis et dicitur semidiapente, item mi contra fa in quinta. Vera octava ex diatessaron et diapente constituitur, hoc est quinque tonis et duobus semitoniis. Falsa vel ex tritono et diapente, vel ex Diatessaron et semidiapente constituitur et appellatur mi contra fa in octava.
[Dresseler, Praecepta, 225] [DREPRA 05GF]
Caput V.
De usu quartae et sextae.
Quarta inter Dissonantias numeratur, sed duabus conditionibus in numerum consonantiarum recipitur recepta adeo utilis et necessaria est ut sine hac harmonia quatuor vocum constitui nequeat.
Regula 1) Nulla quartae in contrapuncto est dissonantia.
2) Efficitur consonantia quando quintam vel tertiam infra se habet, ad hanc superiorem regulam exemplum (?) referatur, quia de octavis idem est judicium.
3) plures quartae possunt se invicem sequi una cum inferiori tertia quae tandem in octavam plerumque exeunt, nec in compositione alio modo conceditur, ut tres voces simul vel ascendant vel descendant in consonantiis ejusdem speciei, hujusmodi autem concentus Musici appellant Faulx Bourdon.
4) Crebrius hoc fit descendendo rarius vero ascendendo, exempla tamen reperiuntur in Gomberti Muteta "Deus virtutum" in fine secundae partis, item in Clementis cantione "Ascendit Deus in jubilatione" statim initio secundae partis.
[226] [Dresseler, Praecepta, 226; text: 1. 2. 3. 4. Clemens non Papa, (nach dem Original berichtigt.), 4b.] [DREPRA 06GF]
De usu Sextae.
Etsi 6 et 13 numerantur inter imperfectas consonantias: tamen debiliorem tertia et decima videntur referre harmoniam, cum vero 6 usurpata suavissima sit, et eadem alieno loco inserta auribus minus probabilem praebeat consonantiam, regulis paucis usum 6 tyronibus monstrabinus. Regula
1) Sexta in Delitijs est Discanto cum Tenore, et adeo suavem profert harmoniam ut fere integrae cantiones ex hujuscemodi concentu constent, et in Tenore cum Discanto praeter sextas nihil audiatur nisi quod in clausulis ex 6 in octavam conveniatur.
[227] 2) Conceditur 6 et reliquis vocibus ea tamen lege ut in octavam conveniant, hoc plerumque solet fieri in vocibus obtinentibus clausulam Tenoris et Discanti.
3) Binae voces sine interventu aliarum recipiunt Sextam sive in Octavam sive in aliam consonantiam conveniatur.
4) Sexta nisi infra se alias habeat consonantias imbecillior est quam ut suavem concentum edere possit ideoque Bassus in stabili loco sextam vel 13 non recipit in celeri vero transitu recipiuntur 6 et 13 sed ut in alijs ita et in his autoritas Musicorum observanda et imitanda est. Exemplum 1. Regulae.
[Dresseler, Praecepta, 227; text: a), b. c. d, e. f.] [DREPRA 07GF]
Caput VI.
De partibus cantilenarum.
Sicut 4 elementa corpus perfecte mixtum ita 4 voces plenam harmoniam constituunt, reliquae voces omnes propria loca non habent sed in certis sedibus vagantes clausulas et consonantias ab aliis (unleserlich) hoc evidenter probatur ex clausulis, in quibus 4 tantum voces legitima hospitia sibi usurpant. Hae 4 partes usitatis nominibus appellantur Tenor et Discantus, Bassus, Altus.
[228] Quid est Tenor?
Est vox media cujuslibet cantilenae, dictus a tenendo, quod omnium in se partium consonantiam respective teneat.
Quid est Discantus?
Est cujuslibet cantilenae vox suprema, puerili voce modulanda.
Quid est Bassus?
Est cantilenae vox infima graviori voce canenda.
Quid est Altus?
Est cantilenae pars ante supremam cum Basso quam saepissime in octavam conveniens. Et quia haec vox, cum Tenor saepius quartam habeat, a quibusdam contratenor dicitur, quod raro cum Tenore conveniat, etsi intra certos limites hae voces non possunt concludi: tamen pueris ambitum et locum singularum vocum ostendant, prodest enim discentes in conspectu habere certas regulas, ad quas suos conatus referant.
[Dresseler, Praecepta, 228; text: Discanti, Alti, Tenoris, Bassi, Regio, dd, [rob], g, [Gamma]] [DREPRA 07GF]
Haec in genere de domicilio cujusque vocis commonuisse satis sit ut discant Tyrones Discantum cum Tenore et Altum cum Basso in octava iisdem fere limitibus includi, ita ut Altus quintam infra Discantum Bassus quintam infra tenorem possideant. Quicquid restat ad percipiendum cursum singularum cantilenarum id ex ambitu tonorum petendum est inde enim certa fundamenta sunt extruenda et transpositio una cum licentia et alijs rebus necessariis observanda sunt. Imprimis et opera dabitur ut ita vel in altum ascendamus vel in profunditatem discendamus ut humana voce singula intervalla sine difficultate pronuntiari queant.
Quanquam commixtio consonantiarum certis regulis compraehensa docebit rationem conjungendi voces, tamen sciant Tyrones singulis vocibus peculiares Consonantias et de his [229] esse, quibus prae reliquis saepe utuntur iisque delectantur. Discantus cum Tenore sextam, Altus cum Basso octavam exoptat, Bassus prae reliquis vocibus gravitatem et majestatem prae se ferre videtur ideoque ex optimis et suavissimis consonantiis est exstruendus. Sextam et decimam tertiam et in loco stabili non admittit.
Quae vox est omnium primo fingenda?
Veteres judicarunt Tenorem omnium primo inveniendum, secundo loco discantum tertio Bassum, ultimo Altum addendum. Inde Tenore nomen adeptus videtur a tenendo quod ad eum tanquam ad cerebrum (ceterae partes) respiciunt. In contrapuncto simplici vel florido haec veterum sententia potest et debet observari sed quilibet vox cui thema componendum attribuatur tenor iure quodam appellanda est sive Discantus sive Bassus vel quaecunque vox fuerit, verum in contrapuncto colorato ubi mira varietas incidit, non Tenoris tantum sed et aliarum omnium vocum ratio habenda est, quando igitur figuralis harmonia componitur imprimis, Observetur ambitus tonorum qui per clausulas et repercussiones usitatas repraesentatur quo pacto omnium vocum ita ratio habeatur ut singulae suavitatem prae se ferre videatur. In cantionibus quae ex fuga constant, vox fugam incipiens vel continuans primaria et praecipua est, cui reliquae omnes quotquot fuerint parere coguntur, de qua re infra agetur.
Quot lineis utuntur poetae, supra quas componunt?
Exercitati supra quinque lineas componunt quae res cum incipientibus numerandi pareat difficultatem concedimus ut 10 lineis utantur, et hoc a bonis et candidis non reprehendi potest, quia cum intra schalam, quae ex 10 lineis constat totum harmoniae corpus includatur, nemo non videt incipientibus facilius esse de conjunctis consonantiis quasi in tabula positis iudicare in hoc genere mediocriter exercitati si ad quinque lineas se assuefacere voluerunt liberum erit. Quo autem voces perspicue [230] distinguantur ad vitandas confusiones Discanto et Basso quadratas notulas [signum], Tenori triangulares [signum], alto rotundas [signum] destinamus.
Caput VII.
De commixtione consonantiarum.
Etsi consonantias supra una cum usu quartae et sextae recensuimus: tamen prodest tyronibus initio harmoniarum commixtiones demonstrari. Ordine igitur declarabimus qua ratione reliquae voces affingantur, quomodo Discantus et Tenor in unisono, tertia, 4, 5, 6, 8, et 10 conveniunt.
Regulae.
Cum Discantus et Tenor in unisono collocantur dupliciter Bassus et Altus formatur, primo Bassus 3 infra Tenorem occupat, secundo Bassus quintam infra, Altus quartam supra vel tertiam infra Tenorem possidebit.
Exemplum.
[Dresseler, Praecepta, 230,1; text: Altus, Discantus, Tenor, Bassus] [DREPRA 08GF]
II.
Collocato Tenore cum Discanto in 3 Bassus in 3 infra, Altus in 6 supra tenorem ponetur: Secundo Bassus infra 8 Altus infra tenorem 4 vel 6 sibi vendicat.
exemplum.
[Dresseler, Praecepta, 230,2; text: Altus, Discantus, Tenor, Bassus] [DREPRA 08GF]
[231] III.
Quando Tenor et Discantus per 4 distant Bassus infra 5, Altus infra Tenorem 3 habebit.
exemplum:
[Dresseler, Praecepta, 231,1; text: Altus, Discantus, Tenor, Bassus] [DREPRA 08GF]
IIII.
Discanto cum Tenore 5 obtinenti Bassus infra in 8, Altus in 3 supra vel in 4, 6 infra Tenorem subjicitur.
[Dresseler, Praecepta, 231,2; text: Altus, Discantus, Tenor, Bassus] [DREPRA 08GF]
V. Das ist die beste, die man haben kann, Discantus et Tenor habentes 6 Basso et Alto quadruplicem constitutionem concedimus: primo Bassus in 5 infra, Altus in 4 supra vel 3 infra Tenorum annectantur: secundo Bassus 3 infra, Altus 3 supra Tenorem postulant: Tertio Bassus 10 infra, Altus 3 supra vel 3 vel 6 infra Tenorem obtinent: quarto Bassus 12 infra, Altus 4 supra vel 3 et 6 infra tenorem occupent.
Exemplum.
[Dresseler, Praecepta, 231,3; text: Altus, Discantus, Tenor, Bassus] [DREPRA 08GF]
VI.
Cum Discantus et Tenor 8 obtinent quinque modis Bassus cum Alto potest addi
[232] I. Bassus 3 infra, Altus 7 vel sextam supra obtinent.
II. Basso 6 infra, alto 6 vel 4 supra vel 3 infra Tenorem assignatur.
III. Bassus 8 infra: Altus 3 sive 5 supra vel 4 et 6 infra Tenorem possidet.
IIII. Bassus 10 infra, altus 3 vel 4 supra, vel 3 vel 6 infra tenorem obtinent.
V. Bassus 12 infra altus 4 supra vel 3, vel 6 infra Tenorem canant.
[Dresseler, Praecepta, 232,1; text: Altus, Discantus, Tenor, Bassus] [DREPRA 09GF]
VII.
Tenore sub Discanto 10 sonante Bassus 3 infra et Altus 3 vel 6 supra Tenorem repraesentabit.
2) Bassus 8 infra, Altus 3 vel 5 supra Tenorem possidebit.
3) Bassus 10 infra, altus 3 vel 6 supra, vel 3 vel 6 infra tenorem obtinet.
exemplum:
[Dresseler, Praecepta, 232,2; text: Altus, Discantus, Tenor, Bassus] [DREPRA 09GF]
Hae 7 regulae docent commixtionem consonantiarum et tyronibus incipientibus componere multum lucis afferunt, neque tamen ignorent pueri voces invicem mutare nonnunquam suas consonantias et Bassum tenoris et eccontra tenorem Bassi occupare locum, idem etiam a reliquis vocibus committi potest. Sed latius de his tyrones docebunt probatorum musicorum exempla, ex quibus quicquid restat prehendum est.
[233] Caput VIII.
De constitutione et divisione clausularum.
Post commixtiones consonantiarum formationem clausularum monstrare operae pretium videtur; nam clausulae cantum non solum mirifice ornant verum et partes totius harmoniae convenienter connectunt.
Quid est clausula?
Est cantilenae particula in fine vel quies perfecta repetitur vel est vocum diversarum in consonantiis perfectis conjunctio.
Quot notulae a singulis vocibus ad constituendam clausulam requiruntur?
Tres voces Tenor, Bassus et Altus binas regulas requirunt, videlicet penultimam et ultimam quibus hospitium certum designatur: sed Discanto accedente syncopatione tres notulae conceduntur antepenultima, penultima et ultima, haec infra exemplis declarabuntur.
Quotuplices sunt clausulae?
Duplices, perfectae et semiperfectae, perfectas appellamus in quibus singulae voces perfectas consonantias occupant ijs quae plerumque cantum claudimus.
Semiperfectas discendi causa nominamus quando discantus in imperfecta conistit consonantia hujuscemodi clausulae vel in medio tantum inseruntur vel in fine primae partis, ubi secunda pars expectatur. Perfectae ibidem sunt duplices: Durae et molles. Durae quando Tenoris ultima et paenultima notulae distant per tonum ut sunt clausulae exeuntes in ut, re, fa, sol, la.
Qua ratione constituuntur perfectae et durae clausulae?
Discantus et Tenor ex 6 in 8 conveniunt, ac si incidit syncopatio in Discanto tunc 7 syncopata excusatur, Bassus inferiori loco cum Tenore ex 5 in 8 vel unisonum concedit, Altus vero supra tenorem in penultima 4 in ultima 5 vel 3 possidet. [verte et vide exemplum.] Durae clausulae sunt etiam duplices [234] videlicet longinquiores vocamus eas in quibus Bassus cum Discanto in Disdiapason [in octavam] detruditur, sicut supra exemplum est declaratum [Durae clausulae possunt recipere formationen mollium sed non econtra molles possunt recipere formationem durarum propter Semidiapentem]
[Dresseler, Praecepta, 234,1; text: a), b. c)] [DREPRA 09GF]
viciniores, cum omnium vocum harmonia intra octavam includidtur, quae clausulae miram pariunt suavitatem propter vicinas consonantias.
Quomodo constituuntur viciniores [clausulae]?
Nulla instituitur alia formatio, sed voces invicem suum locum commutant, excepto basso qui suis terminis propter gravitatem et contentus. [Qua ratione omnes voces invicem locum mutant.] Tenor occupat clausulam Discanti, Discantus alti, et Altus Tenoris sibi vendicat locum, ita tamen voces coardentur ut intra disdiaparon omnes voces maneant.
[Dresseler, Praecepta, 234,2] [DREPRA 09GF]
Molles clausulae nominamus quando tenoris notulae ultima et penultima distant per semitonium quod tantum accidit in clausula mi.
[235] Quomodo formantur hujusmodi clausulae?
[est Clausulo mi.]
Discantus et Tenor ut supra ex 6 in octavam conveniunt et Septima syncopata admittitur, Bassus vero infra Tenorem ex 3 in quintam detrudit, Altus supra Tenorem tertiam in penultima et in ultima quartam vel sextam sibi vendicat. [Einschaltung am Rande unleserlich, da die Tinte ausgelaufen ist.]
Nonnumquam Bassus et altus ad hunc modum adduntur id que fere in medio et non fine accidere solet.
[Dresseler, Praecepta, 235,1] [DREPRA 10GF]
Durae clausulae possunt recipere formationem mollium sed non econtra propter semidiapente:
Regula.
In mollibus et duris clausulis Discantus et Tenor suas clausulas invicem mutare possunt Alto et Basso retinentibus suam stationem. [in octava, ita ut Altus et Bassus integra sua intervalla retineant.]
[Dresseler, Praecepta, 235,2] [DREPRA 10GF]
[De Semiperfectis.]
Quomodo formantur semiperfectae clausulae?
Dixi me appellare semiperfectas clausulas, quando Discantus in imperfectis consonantijs facta collatione cum reliquis vocibus consistit, Tales clausulae sic constituuntur, Tenor Discanti, Bassus Tenoris assumit clausulam (et 7 syncopata admittitur) Discantus autem et tripliciter addi potest et haec formatio quae in omnibus vocibus musicalibus tonis et semitonijs.
[236] 1) Cum Tenore ex 5 in tertiam Discantus concurrit et tunc Altus in ultima et penultima quartam infra Tenorem obtinet vel in penultima [tertiam] supra in ultima quartam infra tenorem possidebit, ut sequentia declarant exempla. Et cum idem judicium sit de octavis ex 12 in 10 cum tenore discantus convenit.
[Dresseler, Praecepta, 236,1] [DREPRA 10GF]
2) Ultimam et penultimam in tertia supra tenorem collocat, vel cum idem sit judicium de octavis pro tertiis decimam usurpat. Altus ut supra duplicem sedem retinet.
[Dresseler, Praecepta, 236,2] [DREPRA 10GF]
3) Quando cum tenore ex decima in quintam cadit discantus, tunc altus in penultima quintam supra tenorem, in ultima tertiam supra sibi vendicat.
[Dresseler, Praecepta, 236,3] [DREPRA 10GF]
Notetur etiam haec clausulas omnes in generi recipere breves in penultima pro semibrevibus ac sciant tyrones id posse fieri in singulis clausulis tam imperfectis quam semiperfectis, tam in duris quam in mollibus ut sequentia exempla monent et declarant.
Nonnunquam breves recipiunt 2 pro semibrevibus
[237] [Dresseler, Praecepta, 237,1; text: a), b. c. d)] [DREPRA 11GF]
in tenore et aliis vocibus id fit quo tempus absolvetur (?).
(Einschiebsel)
auss den letzten dictatis quae sequuntur
Bassus et Tenor et altus ex sexta in octavam conveniunt et septima syncopata admittitur. Discantus ex quinta cum Tenore in tertiam cadit. Altus vero in ultima et penultima quartam infra tenorem obtinet.
[Dresseler, Praecepta, 237,2; text: a), b)] [DREPRA 11GF]
Altus et Tenor invicem sua loca possunt mutare.
[Dresseler, Praecepta, 237,3; Discantus, Tenor, Altus, Bassus] [DREPRA 11GF]
Discantus potest etiam alio modo addi.
[238] Caput IX.
De usu clausularum.
Non sibi persuadeant adolescentes concentus musicales esse temerariam et fortuitam consonantiarum coaceriationem. Sicut enim oratio habet, octo partes orationis, item periodus cum commatis et virgulis, quibus ceu membra articulis coniungitur, ita etiam concentus musicalis octo vel etiam plures habet tonos, item intervalla et clausulas ex quibus harmonia constituitur. Quod autem in oratione est periodus et comma id in poetica musica sunt clausulae, quae tamquam partes integrum corpus constituunt. Non igitur sufficit tantum scire compositionem clausularum, sed discentes docendi sunt quo ordine clausulae conjungantur ut justam et auribus harmoniam reddant: Duo autem spectanda sunt in positu clausularum quorum alterum ut verbis alterum ut concentui convenienter respondeant ac aeque cohaereant.
Primo verbis ita respondeant ut non quibus vocabulis, verum, quoad fieri potest integrae locutiones subjiciantur, nam sicut in clausulis fere singulae voces perfectas consonantias occupant: ita etiam verbis quibus clausulae applicantur quandam perfectionem inesse volumus. Quid autem sit comma, virgula et periodus, quibus clausulae destinantur, id potius ex grammatica quam ex musica discendum est. De his brevibus tantum monuisse sufficiet. Secundo dixi cum harmonia clausulas debere convenire idque volumus in recto et non alieno loco clausulae inserantur. Qua [Quo supra lin.] autem serie [ordine supra lin.] concentus clausulas admittat, cognoscitur ex doctrina tonorum, quorum quilibet certum clausularum delectum (?) habet. Etsi igitur hortamur nostros auditores ut ex scripto, quo hoc negotium comprehensum edidimus, rem cognoscant. Tamen tyronum gratia, qua possimus brevitate et simplicitate significabimus quae clausulae singulis locis conveniant.
[239] Antequam autem ad ipsos tonos accedamus, clausulas faciamus triplices, quae in quemlibet tonum cadere possunt videlicet principales minus, principales et peregrinas.
Principales appellamus in quibus praecipuum fundamentum toni consistit ut sunt clausulae quae ex speciebus diatessaron et diapente vel ex repercussionibus extruuntur.
Minus principales vocamus quae etiamsi ex praecipuis fontibus non effluunt, tamen mediae parti cantionis sine offensione inseruntur. [His utuntur musici cum juditio.]
Peregrinas dicimus quae proprium locum non habent sed ex alio tono tamquam ex peregrino advehuntur ut si quis SOL clausulam in clave G vel clausulam Fa in Clave C primo vel secundo tono inserat.
Quas clausulas recipit primus Tonus?
Primus tonus formatus ex diapente RE LA et diatessaron RE SOL. Regulariter exit in clave D. [et repercussiones habet re la] Ideoquc clausulas principales habet Re in clave D, Fa in A, SOL in D superiori, minus principales habet clausulas Fa in clave F, mi in E, reliquae quaecunque fuerunt peregrinae sunt. Hoc de primo tono. [Omnes authenti (1, 3, 5, 7) finiuntur in infima notula diapason (?) plagales in quartam (?) supra (2, 4, 6, 8)].
Quas clausulas recipit secundus tonus?
Formatur ex diatessaron RE SOL, diapente RE LA crebrius RE FA, repercussionem semiditonum et tandem regulariter exit in D, plerumque, transponitur ad quartam in figurali cantu. Ideo hic tonus principales habet clausulas, Quando transponitur, Re in clave G, Fa in Clave B, re in Clave D inferiori [ut superiori loco] Minus principalem clausulam habet mi in clave A. [Exemplum quare in aliis annotationibus.]
Quas clausulas recipit tertius tonus?
Formatur ex diapente MI MI et diatessaron MI LA repercussionem repetit suam mi fa per sextam. Regulariter exit [240] in Clave E, igitur principales recipit clausulas mi in clave e, mi in B, fa in clave C. Minus principales sol in Clave G, Re in clave A.
Quas clausulas recipit quartus Tonus?
Formatur [Componitur supra lin.] ex diatessaron Mi La et diapente Mi Mi, repetit saepius mi la et habet principales Clausulas Mi in clave E et la in Clave A. Minus principales clausulas habet sol in G, Fa in c (?) inferiori loco das ach god vom himel sieh derein ist ein recht exemplum drauf. [Hic pertinent cantiones Domine Jhesu her wie lange.]
Quas recipit clausulas quintus Tonus?
Formatur ex diapente ut sol et quarta ut fa, repetit fa sol per quintam. Ideo principales habit clausulas Fa in F, sol in C inferiori et superiori. Minus principalem clausulam habet Mi in Clave A. Reliquae sunt peregrine omnes. Exemplum. Ein veste burch ist unser. [Mane nobiscum Domine.]
Sextus Tonus quas clausulas recipit?
Sextus tonus constituitur ex quarta ut Fa, quinta Fa sol, recipit tertiam Fa la. Exit in Clave F. Ideoqne recipit clausulas principales Fa in Clave F, mi in Clave A sol in C inferiori vel superiori loco. [Exempla Lazare veni foras. Deus in adjutorium (?) das uebrige unleserlich.)
Septimus Tonus quas recipit clausulas?
Septimus Tonus formatur ex quinta Ut sol et diatessaros [qnarta sub lin.] Re sol Exit regulariter in Clave G [et repetit repercussionem ut sol]. Ideo recipit principales clausulas Ut in G, sol in D superiori et inferiori, minus principalem clausulam habet Fa in C. Repetit ut sol. [7 und 8. tonum braucht man bdur] Exemplum: Cum sancto spiritu.
Octavus tonus extruitur ex quarta [diatessaron supra lin.] Re sol et 5 [diapente supra lin.] [241] ut sol. repetit [repercussionem] ut fa quartam. exit regulariter in G. admittit principales Clausulas ut in G. Re in D in inferiori et superiori, in Fa in C superiori.
Sequitur nunc X caput.
De pausis.
Sicut in communi vita non parvae est artis recto tempore tacere, ita etiam in Musica silentium habet suum locum et laudem (?). appellamus autem ista signa quibus silentium induitur pausas, de quarum definitione et numero in practica dicitur. Inventae autem sunt pausae propter quinque causas. primo respirandi gratia tantum [tot supra lin.] enim notularum poni debet quantum [notulae contrapuncto inserantur quot supra lin.] uno anhelitu pronuntiari potest [possunt supra lin.] ne propter spiritus defectum difficultas oriatur quae plerumque vel confusionem vel insuavitatem [asperitatem supra lin.] parit. Secundo sextum applicandi gratia non raro pausae interponuntur.
Decorum enim est notulas verbis recte [apte supra lin.] applicari et ejusmodi applicatio multum habet gratiae. Tertio propter prohibita intervalla vitanda.
Nonnumquam tamen ipsa necessitas postulat silentium ne contra regulas artis delinquatur [peccemus supra lin.]. Quarto propter fugas constituendas pausis carere non possumus. oportet enim intervenire pausas quo fugae ab auribus percipiantur et praesertim in initiis cantilenarum. Quinto elegentiae et suavitatis causa inseruntur [etiam] pausae et non raro omnes voces silent propter emphasin et vocabulorum significationem. Exemplorum infinitam copiam subpeditabunt probatorum musicorum compositiones.
Caput XI.
De inventione fugarum.
Tribus ornamentis Clementis cantiones maxime excellunt: Syncopationibus, vicinis clausulis et fugis. De syncopatione et [242] clausulis supra dictum est: Restat ut de fugis dicamus Wenceshaij versus: "Insere saepe fugas et erit subtile poema." Nam in poetica Musica nihil artificis est dignius quam fugas inserere. Hac enim ornant cantum et musicum natura et arte instructum referunt.
Quid est fuga?
Est duarum vel trium vel plurium vocum repetitio quae fit vel per unisonum, 8 5 vel 4.
Quotuplex est fuga?
Triplex, videlicet integra, semifuga et mutillata.
Quid est integra fuga?
Est cum omnes voces ex una cantione canunt usque ad finem. Exemplum.
[Dresseler, Praecepta, 242] [DREPRA 12GF]
[Altus incipit, deinde Tenor duo pausat, discantus 4 pausat Bassus 6 pausat. Epidiapason supra in ?]
Canon.
Singulae voces post tempus unisono se invicem sequuntur excepto discanto qui in epidiapason post duo tempora procedit. Tales fugae exercitatis conveniunt et incipientes faciliora imitari decet.
Quid est semifuga?
Est cantio referens initia integrae fugae sed tandem omissa fugae imitatione in clausulam concedens ut "Deus virtutum" "Domus mea domus virtutum", "Mane nobiscum Domine" "Fuerunt mihi lacrymae meae".
Quid est mutillata fuga?
Est cantio, quae quamquam statim initio non integram fugam referat tamen talem sonat harmoniam ut intelligi possit ad imitationem fugae compositam, ut initium "Timor et tremor".
[243] De inventione fugarum.
Etsi usu haec sunt discenda et potius exemplis quam regulis cognoscenda, tamen cum regulae mediocriter [non multum supra lin.] adjuvent, quo facilius et minori cum labore constitutiones fugarum percipiantur brevibus necessaria quaedam monebimus.
Quotuplex est ratio cognoscendi [vel constituendi] fugas aut quot rationibus constituuntur fugae?
Quadruplex.
1) Ex speciebus diatessaron vel diapente sumuntur fundamenta fugarum [ut "Mane nobiscum Domine" "adesto dolori meo"].
2) Ex repercussionibus Tonorum sumuntur fugarum fundamenta quae non tantum nudae sed etiam multis aliis intervallis intervenientibus constituuntur.
3) Ex clausulis tonis musicis convenientibus fugae utuntur [eruuntur supra lin.] ita ut ex alia clausula ad aliam rendamus. Ut Domine Jesu Christe, est enim 4 toni La sol fa.
4) partim ex repercussionibus, partim ex diatessaron et diapente speciebus mixtae fugae constituuntur ut exordium in cantione Crequillonis "Deus virtutum" sumptum est partim ex specie diatessaron fa ut et partim repercussione fa la, est enim sexti toni [vel Maria Magdalena, in isto cantu sunt mixtae fugae. nullae fugae possunt aliunde sumi quam ex his fundamentis jam dictatis].
Caput XII.
De fingendis exordiis.
Pulchre [enim ?] Horatius inquit "Dimidium facti qui bene coepit habet". Hoc proverbium ut [ad] alia ita et ad nostrum institutum quadrare videtur, appellamus autem hoc loco exordium initium cujuslibet cantionis usque ad primam clausulam, das ist das exordium so lange die erste Clausel kompt.
[244] Sumantur autem exordia ex praecipuis fontibus tonorum videlicet ex speciebus diatessaron et diapente vel ex repercussionibus et principalibus clausulis. Non enim pueros exordiis peregrina vel minus usitata immiscere velim, sed adducant tonis convenientia ut sine mora aures de certo aliquo tono judicium statuant. Quo facto harmonia gratior sit et aures magis demulceat et sicut videmus [poetam (?)] exordiis et quidem primis versibus propositionem inserere, ut Virgilius primo Aneidos inchoat opus aeneidos: "arma virumque cano", item Lucanus statim initio in libro primo "Populumque potentem describam. In sua victrici conversum viscera dextra." Ita nos in Musica cujus cum poesi magna est cognatio tonum in ipso exordio exprimamus.
Est autem exordium cantilenarum duplex, videlicet plenum et nudum. Plenum est, cum omnes voces uno tempore ictu incipiunt ut in "Bewahr mich hehr".. Item "dulci amene" wenn alle stimmen zugleich anheben. In hujusmodi exordijs quaedam voces nonnumquam ex imperfectis constant consonantiis.
Nudum appellamus exordium quando non [simul] omnes voces prorumpunt sed aliae post alias ordine procedunt. Hujusmodi exordia ex fugis plerumque constituuntur, repetenda igitur sunt hoc loco, quae supra de fugis tradidimus. [Regula.[ In nudis exordis imprimis detur opera, ut si non singulae voces tamen aliquando incipientes statim clausulas aliquas constituant. Wenn man fugis macht so sol man immerdar sie fluchs in initio anfahenn, ut "Adesto dolori meo" est exordium nudum, ut 2 (?) clausulae mirum in modum afficiunt ita in exordiis ad significandum tonum multum habent gratiae. [Ut in muteta Clementis "Adesto dolori meo" vel quinque vocum "Siehe wie fein und lieblich ist" statim in ipso exordio intrundit clausulam la.]
Caput XIII.
De medio constituendo.
"In modio consistit virtus" proverbium vetus quod non alieno (?) ab instituto videtur. Nam cum media pars dicatur quicquid intra exordium et finem continetur, quilibet intelligit [245] potiorem compositionis partem in fingendo medio consistere: sicut autem exordium [duplex] est et vel ex fugis vel simplici consonantiarum commixtione extruitur, [ita etiam media pars cantionis vel ex fugis vel conjunctione concordantiarum formatur.]
Qua igitur ratione medium sine fugis constituitur?
Cum supra exposuimus clausulas esse partes quibus ceu articulis et membris tota harmonia [invicem connectitur), Sciant Tyrones simplex medium sine fugis tradere originem ex clausulis quae pro ratione toni et verborum convenienter sunt conjungendae ita ut tanquam partes corpus integrum constituant quo autem eo facilius intelligatur hoc aliquibus regulis rem comprehendam.
Prima Regula.
Primo omnium est elegendus tonus materiae conveniens nom quidam toni sunt laeti, ut primus, quintus et octavus tonus, quidam sunt tristes ut secundus quartus et sextus, quidam morosi [et austeri] ut Tertius et septimus tonus.
Secunda Regula.
Verborum ratio est habenda, [ita] ut apte harmonia cohaereant. Nam cantiones verborum causa et non verba propter harmoniam finguntur.
Tertia Regula.
Principales Clausulae et minus principales sine periculo inseruntur, sed peregrinae ut sunt haud ingratae in tempore adhibitae ita maxime turbant auditum, cum intempestive usurpantur in his igitur ut in alijs usus consoletur.
Quarta Regula.
Decorum est cum occurrant verba emphasin prae se ferentia (?) tardiori gressu incedere interpositis nonnunquam pausis generalibus ut plerumque fieri solet in missis ut cum occurrit nomen Jesu Christi nec pausae ingratae sunt quae enim (?) syllabicis distionibus subjiciuntur ut in passione. vah! [unleserlich] Decorum est quoque in materia laeta [ascendere] vel iracunda et profundiora loca occupare in tristitia declaranda.
[246] Quinta Regula.
Quamquam commixtiones consonantiarum supra fuerunt traditae tamen et hoc loco considerandum quasdem consonantias suaviores, quasdam minus gratas (?) proferre harmonias ut suavem producit sonum processus vel progressus tertiae in quintam vel ex 10 in 12 quia idem est judicium de octavis.
[Dresseler, Praecepta, 246,1] [DREPRA 12GF]
Item casus ex tertia vel quinta in octavam vel ex decima in 15 (disdiapason).
[Dresseler, Praecepta, 246,2] [DREPRA 12GF]
Et econtra ascendendo semper quando 5 in 3 ascendit eadem intervalla haud sunt ingrata, scilicet quando quinta in tertiam ascendit. Vel idem sit judicium de octavis cum ex duodecima ascendimus in decimam exempli gratia wann man umbkeret.
[Dresseler, Praecepta, 246,3] [DREPRA 12GF]
Durius sonat cum ex tertia vel quarta in unisonum descenditur et cum ex decima vel undecima in octavam ascenditur.
[Dresseler, Praecepta, 246,4] [DREPRA 12GF]
[247] Et cum ex quinta in unisonum ab utraque voce ascenditur
[Dresseler, Praecepta, 247] [DREPRA 12GF]
hoc est vitandum.
Excutiantur igitur exempla authorum suavia, observentur et. vitentur auribus ingratiora.
Qua ratione constituitur medium ex fugis?
Quae supra de fugis tradidimus ea hoc loco ad usum transferantur, regulis insuper de simplici medio constituendo repetitis. Et quamquam his intellectis ex fugis medium fingi potest, tamen quamdam dispositionem Harmoniarum ab artificibus videlicet Clemente, Gomberto, Crequillone et alijs ipsorum coetaniis hactenus observatam addere volnj: Nam arbitror haec prodesse tam ad compositionem quam ad judicium de cantionibus puagandum.
[Dispositio.]
Exordio constituto in clausula aliquae voces conveniunt, ut ibi tanquam defatigatae in perfectis consonantijs tamquam in hospitio requiescunt. [Exemplum est "Concussum est mare".] Postea recollectis viribus ad fugam aliquam redeunt qua a singulis vocibus ordine expressa iterum clausula constituitur.
Non raro in ipsa clausula aliqua vox jacet fundamentum novae fugae quam postea usque ad clausulam reliquae voces sequuntur. Aliquoties fit ut unius fugae per diversa intervalla instituatur repetitio, quae, cum singulae voces se ipsas fugando imitari videantus, auribus non mediocrem affert delectationem intervenientibus vocalibus emphasin praeseverantibus [prae se ferentibus] [Exempla "Te Deus virtutum", "Concussum est mare" "In te projectus sum" "Cantate Domino". In illis omnibus ? fugae per diversa intervalla].
Nonnumquam a fugis simplicem consonantiarum commixtionem [prius tamen constituta clausula] in quibus per tardiorem [248] harmoniam expressis ad fugam aliquam vox se rursus praeparat quam reliquae voces pro ratione consonantiarum ordine usque ad clausulam sequuntur.
Ad hunc modum multi artifices suas formant cantiones cursumque talem observant donec ad optatam metam perveniatur(?) de qua recte constituenda in sequenti capitulo dicetur.
Caput XIV.
De constituendo fine.
In fine omnis laus canitur, item in fine videtur cujus toni, quae vetera proverbia testantur, magna cura fines constituendos esse. (?)
Cum enim omnes clausulae sunt vocum errantium receptacula quid de fine iudicandum, ubi singulae voces non solum inspirare, sed tamquam in exoptate hospitio defatigatae tandem consistere debeant. Danda igitur est opera ut cum iudicio recte fines constituantur. Germanici istius memores, wenn ende gut ist, so ist alles gut.
Dupliciter autem harmoniarum fines formantur.
Aut enim regularem quenquisque tenorem habet finem, aut irregularem sequuntur.
Regularis terminus sine periculo vel a Tyronibus constitui potest.
Sed irregularis sine probati authoris exemplo temere non est inserendus.
Estque hoc loco non praetereundum irregulares fines plerumque tribui priori parte cantionis ubi secunda pars expectatur, rarius autem ultimum terminum constitui regulariter.
Quo autem haec omnia praecipue intelligentur ordine singulas tonos percurremus.
Primus et secundus tonus exeunt regulariter in D, transpositi in clave G et tunc (?) fiunt bemollares vel molles irregulares fines et Epiphonemata vel appendices quamquam omnino non possunt recenseri tamen exempla aliqua addemus praebentes causam junioribus colligendi plura exempla:
[249] Caput XV.
De ratione progrediendi in hoc studio.
Post praecepta tradita quae ad poeticam musicam discendam requiruntur, brevibus monebimus adolescentes de ratione progrediendi in hoc studio. Et quo eo facilius et rectius discentes rem ipsam agnoscant regulas quasdam subjiciemus:
1. primo omnium regulae artis supra traditae discendae sunt, quibus neglectis oleum et operam Tyrones perdere certum est.
2. Excutiantur cantiones probatorum authorum ut Orlandi et Clementis, resolvantur in decem lineas et per regulas causae examinentur.
3. In tali examinatione in primis notentur pulchriores syncopationes, clausulae, fugae et suaviores consonantiarum commixtiones.
4. Non sufficit ad hunc modum examinasse aliorum laborem nisi accedant propria exercitia, igitur ad praxin perveniendum et cum regulis usus artium magister conjungendus:
1) Praxin sic incipiant pueri, ut divisio artis postulat, prima contrapunctum simplicem in quo sibi faciunt familiares praecipuos regulares de consonantiis invicem conjungendis.
2) Conferant se ad contrapunctum fractum et ibi clausulas, nec non etiam suaviora intervalla discant inserere.
3) Mediocriter exercitati ad hunc modum tandem contrapunctum coloratum aggrediantur.
4) Tonorum doctrinam ante omnia commendatam habeant, nam ex hoc fonte tota poetica manet, et quo sciant decorum servare, discant natura(m) et proprietates singulorum tonorum, quidam enim sunt laeti ut 1, 5, 7, 8 tonus, quidam tristes et blandi ut 2, 4 et 6, alii vero morosi [et austeri] ut 3 et 7 id quod in doctrina tonorum explicari solet.
5) Quandoquidem omnia principia [sua] sint gravia, elegant sibi Tyrones aliquem Symphonistam imitandum quorum, etsi multa sunt genera, tamen quatuor praecipua recenseri possunt.
1) Inter primum genus refertur Josquinus cum suis coetaneis, qui ex fugis extruunt harmonias, sed eorum cantiones quatuor sunt nudae.
[250] 2) Inter secundum genus numeratur Heinricus Isaac [Senfel] et alij ejusdem generis qui contrapuncto fracto maxime excellunt.
3) Inter tertium genus refertur Clemens, Gombertus [Crequillus] cum aliis qui ad nostra usque tempora floruerunt. Horum cantiones non ex nudis sed ex plenis fugis constituuntur, et eruditis auribus hactenus fuerunt probatae.
4) Inter quartum genus refertur Orlandus qui omnes suavitate antecellere videtur. Hic ad fugas ubique se alligare non patitur sed praecipue suavitatis est studiosus et verbis Harmoniam apte et convenienter per decorum applicat.
Appendix.
Haec si fuerunt observata ab iis qui naturali inclinatione ducuntur ad hanc artem non dubito quin suaves et probatas sint composituri Harmonias. [Adjungam ad haec praecepta adhuc admonitionem et regulam valde utilem et necessariam.] Cum enim in hoc coetu multi sunt auditores qui ad praxin non accedunt, sed tantum audiunt praecepta propter causas supra enumeratas rationem praescribam quomodo, si forte inter canendum aberratur, in viam redeundum sit.
Multi errantes inter canendum plena voce pergunt quorum modum equidem non probo. Nam hoc modo non solum produnt suum errorem verum et reliquas voces turbant. Praestat igitur silere quam strepitu inepto reliquas voces deformare.
Non autem ita canendum est, ut otioso animo reliquas voces audiamus sed verba et fugae, quae a reliquis canentibus proferantur auribus notanda sunt et submissa voce tendamus reditus qui si non ex fugis et verbis colligitur tamen tandem in aliqua clausula a mediocriter praeceptorum perito facile restituitur. Et antea quam de restitutione sumus certi submissa voce clandestino susurro omnia diligenter exploranda sunt, donec ad legitimam viam nos rediisse haud dubio sentiamus. Tunc demum voce aequa cum reliquis canendum.
Laus Deo. 1564. 29 Februarij
[Melete panta dunatai. Telos.]
Laus Primo et uni.