Libellus de rudimentis musices: De choro et organo compendium
Source: Biagio Rossetti, Libellus de rudimentis musices, ed. Albert Seay, Critical Texts, no. 12 (Colorado Springs: Colorado College Music Press, 1981), 62–94.
Reproduced by permission.
Electronic version prepared by Nigel Gwee E, Bradley Jon Tucker C, and Thomas J. Mathiesen A for the Thesaurus Musicarum Latinarum, 1994.
This is a multipart text Previous part
Actions |
---|
[62] Don Blasii Rossetti, in Veronensi ecclesia residentis, de choro et organo compendium.
I.
Habitis itaque atque utcumque enucleatis musices rudimentis quibus pueri ad eius principia informentur, reliquum est ut de choro atque eius observatione abusibusque tollendis. Nonnihil pro nostra virili subinferamus, id tamen lectorem exoratum velim, siquid forte acrius videbitur, boni consulat. Novit enim omnium Opifex quo zelo haec tractatui praecedenti annectam, neque enim is meus est animus ut cuiquam detraham, quem quam subsannem, aliquem irritem, cuiusvis aut honori decorive derogem, sed ut nonnulli auferantur abusis, dimoveantur insolentiae, corrigantur errata. Tametsi mihi minus conveniat errata corrigere, qui propriis scateam, cui nimirum id dictum ex sententia Domini obici merito poterit:
Tollere festucam qui vis de fratris ocello,
Quae tua conturbat lumina tolle trabem.
Itemque illud:
Qui cupis alterius morbis afferre medelam,
Febribus ipse prius fac medeare tuis.
Admonebo tamen si forte quid fructus e meis monitis resultet.
II.
Est igitur chorus, ut divus Aurelius testatur, consentio cantantium in choro cantantium; quisquis voce discrepaverit offendit auditum et perturbat chorum. Et divus Hieronymus: Ubicumque chorus est, ibi diversae cordae unam vocem efficiunt cantici, sic et diversae voces quum simul fuerint congregatae chorum Domini efficiunt. Chorus itaque multorum vocibus et concentum constat, teste Macrobio sic disserente: Non vides quam [63] multorum vocibus chorus constet? Unus tamen ex omnibus redditur sonus, aliqua enim ibi acuta est, alia gravis, alia media. Accedunt viris foeminae, interponuntur tibiae, singulorum illic latent voces, omnium apparent.
Antiqui enim chorum dicebant conventum et multitudinem, velut coronam ad laudes convenientium, saltatium, cantantium atque choreis indulgentium, chorum namque a chorea dictum volebant.
Sed nos, huiusmodi choris posthabitis, de sacro choro loqui intendimus, quem dicimus esse multitudinem cantantium in sacris collectam, divinis laudibus intentam. Alii chorum dicunt a concordia consistente in caritate, quia qui caritate non nitet convenienter superis cantare nequit.
Duo igitur chori quibus ut plurimum in templis canimus divis laudes, angelos et beatorum spiritus intimare videntur. Videntur enim quasi reciproca voluntate laudare Deum optimum maximum, nec minus sese ad bona exercenda opera cohortari. Bifarius itaque his chorus quo divina peragimus in templo Dei ordinate constitutus est ab Ecclesia militante. Quatenus pro suo modulo imitatur Ecclesiam triumphantem, in illa etenim superni cives non cessant summo Plasmatori una voce cantare Sanctus, Sanctus, Sanctus, et caetera. In hac de qua loquimur, sacris initiati, assiduis canticis uniformibusque vocibus, coeli terraeque Satorem laudare non desinunt. Quum ergo in Ecclesia triumphante omnis ordinatissime constant, necesse est (terram si superis composuisse licet), ut etiam in Ecclesia militante iuxta Apostoli monita, omnia ordinatae fiant. Sed quia omnibus ordinandis longum esset insistere nec ad id nostrae suppetant, vires ad chori ordinem nostra flectetur oratio.
III.
In hoc igitur choro procul dubio Deo nostro est iocunda decoraque laudatio, modo mens consonet voci, quae et ipsa vox non sit remissa, non fracta, non dissoluta, sed honesta, gravis et uniformis, et per omnia [64] humilis, ne (ut inquit divus Gregorius) sibi placentes altitudine vocis, delectentur in elatione mentis. Nec enim canit Domino qui ex corde non canit, aut certe sic canit ut aucupetur laudem a circumstantibus. Verum magis cum Heroiade, cuius viae impiae ad secularia debacchantur, non enim vacat animus a culpa quotiens canentem plus delectat cantus quam res quae canitur. Ergo, iuxta Apostolum, loquamur nobis (si quis tamen sermo in Dei templo versabitur) in psalmis et hymnis et canticis spiritualibus, praecisa penitus omnium verborum otiositate ne dicam scurrilitate, Christostomo sic admonente, in aulam regiam ingressurus habitu incessuque te componas. Angeli enim Domini adsunt, etenim domus Dei virtutibus in corporeis referta est, de qua Dominus ad Mosen figurate loquitur: Solve calceamentum de pedibus tuis, locis enim in quo stas sanctus est.
In hoc itaque loco in hac Dei domo psallant Christo dicati hymnos, frequentent sacris initiati, nec se audiri ab excelso diffidant. Quum Dominus ipse spoponderit, vociferabuntur, inquiens, Levitae et eo exaudiam eos. Non tamen ita nobis est vociferandum, ut olim calmitabant sacrificuli Balaam, quibus III Regum, capite XVIII, illudens Helias dixit: Clamate voce maiori, et caetera. Non igitur altisonis vocibus putemus nos divorum aures demulcere, sed piis cordis affectibus iunctis gravitati cantus seu psalmodiae vocalis. Gravitatem enim semper comitem adhiberi cantui super omnia convenit a gravibus, quales merito esse decet Sacerdotes et Levitas, ut ipsis attribui possit illud psalmographi: In populo gravi laudabo te. Gravitas ut multum comitatur aetatem, nec de hac sola hic loquimur, quin gravitatem in vocibus quoque volumus efferri quatenus sic exaltetur, et deprimatur cantus, ut singulorum vocibus pro posse sit commodus. Ut ergo concentui debita iuncta sit gravitas, toto corde et totis visceribus cum animi hilaritate pro nostra virili nos canere, et psallere condecet, omni anxietate moesticiaque semotis, nam divo Hieronymo teste: Melior est quinque psalmorum cum cordis puritate et serenitate spirituali et hilaritate decantatio quam totius psalterii cum anxietate cordis atque tristitia modulatio. Accedat autem ad devotionem mentis ipsa corporis honestas, ut oculi aut libris intenti aut (si quid forte canatur quod memoriae sit [65] conditum) in terram defixi avertantur, ne videant vanitatem.
Sed proh dolor, quam plures videmus non satis probato oris hiatu aut in ridiculos cachinnos labiis distractis, aut certe gesticularibus modulis verba sine sensu proferre. Alios etiam videas attonitos oculis, habitu effrenes, vestium stamina ostentantes, immulierculas lumina vibrantes, corpore stantes in choro, mente in foro. Datur itidem alios cernere fabulis intentos, identidem oscitantes plerumque dormitantes, psalmorum verba vel mutilantes vel omnino omittentes, nunc huc, nunc illuc volitantes, cantare pudori existimantes. Quam plures denique cernas (quos mercenarios Dominus appellat) chorum non nisi lucri gratia invisentes, et ob unius horulae praesentiam omnium horarum emolumenta rapientes, sterilibus officiis tenue exhibentes obsequiuum, ac crassis anniversariis (ut dicunt) solicitiora ministera impendentes. Alii item quandoque forte aegritudinem simulant ne exortes distributionis fiant. Interea domi cuticulam (ut aiunt) belle curantes. Verum ubi crassior merces imminet, utpote quum defunctis impenduntur spiritualia in choro adminicula, iam non se subtrahunt (nimirum excusationem non admittente absentia) hi omnes fructus faciunt (si tamen aliquem fructum faciunt) non suos.
Ideoque non exultationis sed deplorationis eorum est chorus, qui merito dicere queant cum propheta Hieremia, Trenorum, capite quinto: Versus est in luctum chorus noster. Nec eo inficias dignum esse (iuxta Apostolum) servientem altari vivere posse ab altari, nemo enim suis stipendiis militare tenetur, sed si eo tamen nostra tendat intentio, ut transitoria captemus commoda. Iam mercenarii sumus, et Domino asserente recipimus mercedem nostram. Seposito igitur horum mercenariorum (vel magis luporum) choro, nos qui ad coelestia suspiramus, qui choris angelicis inseri cupimus, ad Dei optimi maximi cultum accendentes, elevemus ad astra mentes nostras cum vocibus, omnia singulaque verba devote, et competenti acceleratione proferentes, mediocritate tamen servata, ut iuxta divi Hieronimi ad Eustochium praeceptum: Sic morositas, sic velocitas teneatur in modo, quod nec fastidium, nec linguae impeditio possit oriri, si enim saeculi huius oratores legatione principium fungentes aut cuiusvis populi principem adituri, aut senatum quempiam debite se componunt, verba quibus benevolentiam aut [66] id quod postulat legatio praemeditantes adamussim pensitant, pensitata cum gravitate debita vocisque concinnentia mensuraque retoricantur, quo magis nos, qui Regem Regum accessuri et coram eo et angelis eius oraturi disponente nos, habemus quo ei nostra placeat oratio?
Et quidem principes mundi huius falli possunt ab oratoribus, quippe aliud quandoque perorantibus, aliud mente versantibus, sed nos in choro psallentes, ante tribunal consistimus Iesu Christi non modo verba trutinantis, sed et scrutantis renes et corda, huius ergo intenta mentis acie dignas laudes persolvere curemus. Tunc laus digna censebitur, si ab intimis praecordiis manet laudantis et ei exhibeatur qui dignus sit laudari. Atque utinam nos tam digni inveniamur Christum laudibus effere, quam ipse dignus est laudari, non enim tamen nostram sed omnem excedit laudem angelicam simul et humanam; Ecclesiastes, Benedicantes Deum, laudate eum, et exaltate quoniam potens est, maior est enim omni laude. Quum igitur petit Deus laudari a nobis, hoc non agit propter se sed propter nos. Unde divus Aurelius super psalmis: Laudari a te vult Deus, et hoc ut tu proficias, non ut ipse sublimetur. Non a te amat quod illum augeas (id enim non potes), sed quod te ad illum perducas; id circo ergo laudes suas indicat ut valeamus cum adeuntes cognoscere, cognoscentes amare, amantes sequi, sequentes adipisci, adiposcentes vero eius visione perfrui. Ergo in interiori homine simul et exteriori te examina ut sicut ipse est omni laude dignissimus, ita tu inveniare dignus qui laudes. Non enim est speciosa laus in ore peccatoris, peccatori namque dixit Deus: Quare tu enarras iustitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? Tu vero, et caetera. Illi ergo digni sunt laudare qui vestigiis Iesu inhaerentes ipsum imitantur fide et devotione, volentibus ergo eum imitari, et cum eo semper esse.
IV.
Faciundum est illud Isidori (ait enim) volentem, cum Deo semper esse [67] frequenter oportet legere, frequenter orare, quum enim legimus Deus, nobis loquitur. Quum oramus, ad Deum loquimur, quia scripturae sunt a Deo, et quod dicunt scripturae, dicit Deus. Ideo magis credendum scripturis (sacras et canonice ad missas ab orthodoxis dico) quam vivo cuipiam aut vita vuncto quam etiam Angelo. Angelus namque Sathanae plerumque se transformat in Angelum lucis, quo mortales decipiens evertat contra quem si nos munire cupimus, oportet, (et inquit Dominus, Lucae, capite XVIII) nos semper orare. Et vas electionis ad Thessalonicenses, capite V, nos itidem ammonet, inquiens: Sine intermissione orate, orat enim et numquam deficit qui canonicis horis non desistit rogare. Continue orat quis assiduitate desiderii sive affectu caritatis, ex qua procedit oratio, quae caritas in nobis dicitur continuari quando non intermittit quin statutis temporibus oret. Tunc vere oramus quando alias vanitates mente non revoluimus. Unde divus Aurelius: Tota die laudat qui omnia bene agit, nec desinit orare qui non desinit bene agere; semper ergo bene agentes oramus.
Sed praesertim quum saecularibus post habitis negociis soli Deo loquimur, et divus ille Alexander ab Aureliano interrogatus quare taceret respondisse legitur, quia orationis tempore Christianus cum Deo loquitur. In hac ergo oratione habenda est intentio, ut, iuxta ipsius diffinitionem, oratio sit ascensus intellectus in Deum. Caeterum luce clarius patet oratione non intenta intellectum non ascendere in Deum, quare merito nec talis est dicenda oratio, nec enim a Deo auditur qui intente non orat, vel, Apostolo teste, primae ad Corinthios, capite XIIII: Si orem, inquit, lingua, mens mea sine fructu est, quid ergo? Orabo spiritu, orabo et mente, psallam spiritu, psallam et mente.
Orationi huius triplicem datur, tribuere attentationem primam, videlicet, ad verba ne ea recitantes erremus, secundam, qua sensui verborum inhaereamus, tertiam, qua ad orationis finem tendamus. Haec per maxime observanda est, quoad omnium finem (Deum dico optimum maximum) et terminum pertingamus. Nec priores duae spernendae, quippe illis mediis (modo cordis affectus in Deum tendat) ad hanc pervenimus, hiis itaque attentionibus innitentes una cum Apostolo, oremus spiritu, oremus et mente, indefesse ad horas quas dicimus canonicae currentes, et in eis perseverantes. [68] Quid enim iuvat initiis adesse nisi in finem usque perseveraverimus? An ignoramus inter omnes virtutes unam perseverantiam coronari? Esto omnes festinent ad bravium? Ubi (omnium pace servata) occurrit menti videre me crebrius, horis postpositis per templum deambulare risibus, atque vaniloquiis vacantes quibus si cordi essent verba Christi (dicentis, domus mea domus orationis vocabitur), simul et acta, dum contexto funiculo flagellans eliceret operantes talia, quae extra templum licite exerceri potuissent, ab istius modi vesania (ni fallor) temperarent. Certe super Christi verbis meminisse debent divi Aurelii verborum dicentia: Omnia nimirum ibi vendebantur, sed non nisi ut offerrentur, eosque qui de longe venerant haec ab indigenis comparare credendum est. Si ergo Dominus nec ea volebat in templo offerri, videlicet, propter studium avaritiae, quanta putas animadversione puniret si invenisset ibi risui vel vaniloquiis insistentes, aut alii cuilibet vicio mancipatos? Si enim ea quae alibi libere geri poterant, Dominus in domo sua temporalia negocia geri non patitur, quanto magis ea quae nusquam fieri licet plus coelestis irae merentur, si in aedibus Deo sacratis agatur? Huiusque divus Aurelius cuius verba succincte recitasse placuit ut horis ferventius divinis insistamus, neu cancrorum more retrogradi frigidiores in earum calce quam initiis reperiamur.
V.
Sed nec inter horae contendendum, quin magis siquid dubii inter has oriri potest, id ante inchoationem discutiatur, ne altercantium mentes ira accendantur, ne audientium coetus scandalizetur, ne divina mysteria interrumpantur, ne denique occasio murmuris alicui tribuatur, praesertim a nobis clericis, clerici enim dicimur a cleros, quod est sors, quia in sortem Dei positi sumus. Si ergo hac sorte abutimur, abutimur haereditate Domini, quum tamen in principio nostrae initiationis fidenter dicamus Dominus pars haereditatis meae, huius itaque haereditatis memores nulli scandalo simus, [69] omnium in extremo examine nostrorum actorum (iuxta Apostoli dictum) reddituri rationem Christo quem nil latet. Interea quam diu sumus in corpore, peregrinantes a Domino per fidem quae per dilectionem operatur ambulemus, cupientes non tamen Deum placere, sed et offendicula laicorum sustollere, ut luceat lux nostra coram hominibus, non tamen inde gloriam humanam aucupantes.
Sed iuxta divi Gregorii praeceptum sic: Opera exercentes in publico quatenus intentio maneat in occulto. Huius intentionis aliquando percepturi mensuram plenam confertam et coagitatam, quam effundet insinus nostros Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis. Cum stabimus ante tribunal Christi, ut referamus unusquisque propria corporis, prout gessimus sive bonum sive malum. Considerantes itaque quae et quanta nobis promittuntur in coelis, estimabimus ut stercora omnia quae habentur in terris. Interim corda nostra hospitia praeparantes omnium bonorum largitori, nam si seposito divinarum horarum penso vanitatibus insistimus, pellentes Dei memoriam e corde nostro, iam id Sathanae hospitium paramus. Nec haeriditatis nostrae memores, nec partem habentes Dominum, quaeramus ergo esse quod dicimur, ne in nos iacta videantur verba divi Bernardi, dicit enim: Mirum est quod clerici aliud videri cupiunt quam sint, videlicet, habitu milites, quaestu clerici actu neutrum exhibent, non enim pugnat ut milites, nec evangelizantur ut clerici, nec laborant ut ministri.
Cuius igitur ordinis sunt quum utriusque esse cupiant, et utrumque deserant et confundant? Unusquisque (ait Apostolus) in ordine suo resurget, sed isti in quo? Sed certe quia nullum tenent ordinem, sine ordine peribunt. Et quum sapiens Deus veraciter credatur a summo usque deorsum, nihil inordinate reliquisse vereor non alibi esse ordinandos quam ibi, ubi nullus ordo sed sempiternus horror inhabitat. Huiusque melliflui Bernardi minae quas nos toto conamine effugientes conformemus nos voluntati optimi Dei, qui nos in suam sortem eligere dignatus est.
Mox ut pulsum aeris campani nos invitantis audierimus, tamquam Domini vocem audientes non obduremus corda nostra, sed lente festinando properemus (lente, dico, ne scurrilitas inveniat fomitem) ad Dei domum, [70] collectisque sensibus elevemus corda nostra, pro nostrarum virium modulo Deo maximo horas persolventes. In huiusmodi autem horarum penso summo conatu nitendum est (et maxime quando musica utimur continua, utpote cessante ascensu vel descensu vocum), ut in horis Deiparae Virginis seu horis maioribus quum sine cantus numeris proferuntur, ut vocalem spiritum non suffocemus, verum voces semper uniformiter proferentes invicem conformemur. Horas has plerique officii nomine nuncupant nec insulse, unde Ambrosius, libro primo Officiorum: Legimus officium a nobis dici posse, nec ratio ipsa abhorret, quandoquidem officium ab efficiendo dictum, putamus quasi efficium, sed propter decorem sermonis una immutata littera officium nuncupari. Vel certe, ut ea agas, quae nulli obsint, prosint omnibus hactenus. Ambrosius: Hoc ergo officium vocale sit necesse est, quum in personam totius populi offeratur, ideoque condecet ut populo innotescat. Hinc non immerito institutum videmus, ut ministri Ecclesiae alto voce legenda aut canendo pronuncient, idque devote et studiose praesertim in psalmodia in qua inceptaque in eodem tono perseveret usque in finem, nec in psalmis tantum verum et in hymnis, lectionibus, versiculis, antiphonis et responsoriis observandum. Sed heu, plures videas inter officium obmutescere, quibus divus Aurelius minatur, dicens: Veh tacentibus de te, quia ipsi loquaces muti sunt, quum non tunc dicunt laudes. Quis digne te laudare potest, ineffabilis virtus et sapientia Patris a quo nulla invenio verba, quibus te sufficienter valeam explanare, quia te decet laus, te decet hymnis, tibi debetur omnis honor, et caetera.
VI.
Obmutescentes tales vel certe mente continuata circa alia vagantes, quibus curae non sunt quae dicant aud dicere debeant. Non carent mortali culpa aliquando evomituri in tormentis quae hic comedunt. Psallamus igitur voce et mente, ne a Domino increpemur. Tanquam canes muti non valentes latrare, quia taliter conticentibus aut certe sine mente canentibus eveniet, divo Gregorio teste, quod aquae baptismatis, quae peccata baptizatorum [71] diluens illos transmittit ad astra. Ipsa vero in cloacam descendit ne etiam eveniat in nos illud dictum, videlicet, iusto Dei iudicio sine verbo moritur, qui in Dei servitio negligenter loquitur. Currentes autem ad bravium supernae vocationis indefessim conveniamus ad psallendum Domino horis, videlicet, ab Ecclesia devote institutis matutinis nimirum: Primus, Tertia, Sexta, Nona, Vespera et Complectorio. Non enim vocata mysterio diurnus hic septenarius, quem David se observasse profitetur, dicens: Septies in die laudem dixi tibi, Domino, super iudicia iustitiae tuae. Laudes hic matutinas intimare voluit cum sex reliquis, Prima, Tertia, et caetera.
Sed nec de nocturnis conticuit, quum diceret: Media nocte surgebam ad confitendum, et caetera. Propter hanc tamen davidicam imitationem, plura complectitur mysteria sacratus hic horarum numerus. Noctu etenim laudatur Dominus (nocturni enim a nocte nomen sortiti sunt, nam in primitiva Ecclesia nocte canebantur, quod hactenus a plerisque religiosis observatur), quia ea hora Dominis Iesus ad salvandum genus humanum de Virginis intactae processit utero, tanquam sponsus de thalamo suo. In ea Angelorum chori gloriam altissimo Deo, et in terris pacem hominibus bonae voluntatis decantarunt. In ea Iesus a Iuda traditus, a Iudeius captus et illusus consputusque fuit, in ea venturus est iudicare saeculum, Matthei, capite XXV: Media nocte clamor factus est, ecce sponsus, et caetera. In aurora proprio laudium insistimus nomini, laudes enim appellamus quae tunc persolvimus. Hoc tempore excitamur ab alite diei nuntio gallo, videlicet, ut ad eius exemplar canamus Domino; tunc Petrum ter inficiatum respexit Iesus oculis pietatis, quum Petrus mox exiit foras et flevit amare.
Hora prima Domino confitemur, hanc enim per se sacravit, Christus Iesus, quum in ea festinaret ad templum quo omnis populus mane festinabat ad ipsum, teste Luca Evangeliste, capite XXI. In hac Angelus Christi resurrectionem mundo patefecit, ipse sese mulieribus ostendi, Magdalenae in ortolani specie apparuit, Petro condonatum crimen trinae negationis per Angelum intimavit, quum diceret: Ite, dicete discipulis eius, et Petro quia, et caetera.
Hora tertia laudatur Dominus, quia tunc unigenitus Dei Patris ad [72] columnam ligatus, flagellis attritus, morti addictus fuit, in ea post clarificationem et ascensum ad dexteram Patris in discipulos Sanctum emisit Spiritum, quo duce, quo rectore, omnium gentium linguas callentes Evangelium per omnes mundi cardines regionesque divulgarunt.
Hora sexta laudatur merito Deus. In ea namque verbum altissimi Patris cruci affigitur morte sua, solvens mortis tunc vincula nostrae, sol auctorem suum pati protestans obscuratus est. Ipse Christus mox coelos ascensurus cum discipulis convivatus est, promittens Spiritum Sanctum Paracletum se missurum.
Horae nonae Dominum laudibus prosequimur. In hac namque Christus in stipite crucis, in manus altissimi Patris emisit spiritum, in ea latus lancea perforatum, unde sanguis nostrae redemptionis, et sacri baptismatis profluxit unda. In ea Christus coelos ascendens, viam nobis prius interdictam reseravit.
Vespertina hora laudandus est Dominus, quo iuxta Prophetam oratio nostra vespertina ascendat ad ipsum; in hac enim hora Christus vivificum corpus et sanguinem in sacramentum et testamentum instituit, aboleto veteris phasce, agnique paschalis typo. In hac discipulorum pedes abluit exemplum eis praestans. In hac longum illum et amoris plenissimum edidit sermonem, quam in Evangelio a Deo dilecti discipuli est legere. In hac post resurrectionem suam habitu peregrinus apparuit, discipulis vacillantibus scripturarum archana aperuit, cor eorum flamma suae praesentiae accendit, seque in fractione panis praebuit cognoscendum.
Horam Completorii Deum optimum maximum veneramur. In hac namque Christus in agonia positus verum hominem assumpsisse se comprobans Patrem oravit, sudorem sanguineum manavit, tristari se professus est; in hac datur sepulturae, in hac post resurrectionem ad discipulos clauso caenaculi hostio intravit, pacem tribuit, spiritum sanctum insufflavit, potestatem dimittendi retinendique peccata praestitit.
Horum ergo tantorumque beneficiorum memores, angelorum aemuli Domino laudes persolvimus septenis istis horis, et nocte surgimus ad confitendum nomini Domini psalmis. In his per maxime insistentes quorum nimirum [73] melodia cum verborum intellectu mens elevatur in Deum, et ipse Deus maximus cordibus nostris illabitur. Quum mentem nostram ad supera viderit suspensam et erectam, in fine autem cuiusque psalmi (defunctorum dempta sinaxi), tanquam de Dei misericordia confisi, persuadentes nobis vota nostra non ingrata fore Deo. Laudes summae trinitati et gloriam annectimus, dicentes "Gloria Patri, et caetera." Confidimus enim nobis psallentibus adesse Deum, praesertim quum ipse dicat: Adhuc te loquente in psalmis, videlicet, et hymnis, adsum. Nec immerito gloriam hanc semper in fine psalmorum concinnimus. Idque cum veneratione nempe de omni bono per nos soluto Deus optimus est glorificandus, qui et velle nobis et posse se laudare praestitit.
VII.
His igitur horis insistentes curemus omni opera dictiones syllabasque in integrum proferre, etiam si privatim in aedibus aut in templo persolvamus.
Officium namque vocale esse convenit, ita ut ipse legens sese audiat. Necesse est enim per exterioris vocis organum excitari devotionem interiorem mentis. Nam per exteriora signa movetur mens hominis secundum appraehensionem, et per consequens secundum affectionem. Unde divus Aurelius inquit: Verbis aliisque signis ad augendum desiderium sanctum nos ipsos acrius excitamus, et alios audientes ad eius reverentiam inducimus, ut est illud daviticum: Laetatum est cor meum et exultavit lingua mea. Neque id circo orationem vocalem dicimus esse debere, ut aliquid ignotum Deo manifestetur, sed (ut diximus) ut mens orantis vel aliorum excitatur ad Deum.
Idque fiet, si cuncta debite proferentes singulas quasque dictiones suis accentibus pronunciemus, non plures ad invicem collidentes, aut unam in duas secantes, semper unam normam pronunciationis servantes ne velocius principium, medio, fineve versus psalmi inveniatur, ut nonnullorum est [74] abusus, qui absorbentes litteras collidunt, aut certo finalem litteram unius dictionis alteri annectentes significata confundunt, ut verbi gratia, quum aequaliter psalmodiam concinere oporteat et distincta, ut hic patet:
Bene:
[CCMP/CT12:74,1; text: Domine labia mea aperies: et os meum annunciabit laudem tuam. Deus in adiutorium meum intende Domine ad adiuuandum me festina, gloria patri et filio et spiritui sancto sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum amen, alleluia laus tibi Domine rex eternae gloriae] [ROSLIB2 01GF]
Isti e diverso hoc modo pronunciantes et grammaticam et musicam confundunt, dicentes:
Male:
[CCMP/CT12:74,2; text: Domi labi a me pe ri es De us in a iutori o meo mintende domine iu uandum me festina glori a patri e fi li o e spi ritu sancto sicut er at in principi o e nunc he semper et in saecu la saecu lorum ma men al le lu gia] [ROSLIB2 01GF]
Qui abusus omnino abolendus est. Namque vides in priori exemplo, ut dicentes "Domine labia mea aperies," illa syllabam "Do" pronunciamus cum minima et puncto, quo aptius breviter illa syllaba "mi" subsequens, quae naturaliter brevis est. Esto et illa syllaba "Do" sit natura brevis, sed [75] utcumque producitur propter initium orationis, et sic undique venustiorum pronunciationem et veriorem in priori exemplo reperies quam in posteriore. Modo non contineatur aliquando spiritus sub palato, et post violentius evomatur, quod in plerisque non absque dedecore videmus. Qui et dentes aliquando comprimunt, aliquando spiritu vehementiore proloquuntur, quod neutique est laudabile, quia in talibus non est reperire aequalitatem concentus aut vocis. Sed et vide ut foedas in secundo exemplo litterae finales copulentur cum dictione sequenti, summe ergo cavendum ne tales abusus praevaleant. Sed duobus his exemplis minus contenti pauculas pronunciationes subiiciemus, quibus facile laudabiles et veri modi psallendi comprobabuntur, et abusus facile diiudicabuntur. Bene etenim legimus:
[CCMP/CT12:75; text: Bene, Abusive, Aue maria gratia plena Dominus tecum, Au ma ri a gra ti a plena domnus tecum, quia mandata tua non sum oblitus, qui a mandata tua no so noblitus] [ROSLIB2 02GF]
Etiam in capitulo de Domina ad Vesperas: Bene "In habitatione sancta, coram ipso ministravi." Male "In habitatione, sancta coram, ipso ministrari."
[76] Et in Cantico Trium Puerorum: Bene: "Benedicite omnia opera Domini Domino; laudate et superexaltate eum in saecula." Abusive: "Benedici tonia opera Domini Domino; ladate superexaltateum min saecula."
In versiculo: Bene; "Iustum deduxit per vias rectas." Male; "per via reta." Bene: "Et ostendit illi regnum Dei." Male: "Et ostendit illum regum Dei."
In oratione, "Omnes sancti tui quaesumus:" Bene: "Adiuvent ut dum eorum." Male: "Adiuven tudum." [Bene]: "Tempora sint tua." Male: "Tempora sin tua," et in plerisque locis.
[CCMP/CT12:76,1; text: Bene: quem terra pontus aethera, Male: quem te ra pontus aethera] [ROSLIB2 03GF]
Hic namque videntur collidi duae illae dictiones, "quem terra," et "pontus aethera," et redigi in unum, quod absurdum est, et sic undique considerandum est in psalmodia, et praesertim in istius modi collisionibus, et cave dixeris:
[CCMP/CT12:76,2; text: Male: e te le uami ni porte terna les] [ROSLIB2 03GF]
Videris enim ex duabus dictionibus agglutinare unam, sed dic:
[CCMP/CT12:76,3; text: Bene: et elauamini portae aeternales] [ROSLIB2 03GF]
Et sic in plerisque locis, ut cave dixeris, "Praeoccupemus faciem meius in confessione," sed dic: "Praeoccupemus faciem, "et post hanc syllabam [77] "em" tantillum comprime labra, et demum dic "eius." Et sic dicere cavendum "Est requiem meternam;" dicendum est "Requiem eternam." Et iterum cave dixeris "Venitexultemus Domino," sed dic "Exultemus Domino." Psallentes enim non decet observare legem metricam, qua saepius vocales et littera "m" absorbentur ab subsequente vocali, hic namque agitur pedestri sermone, non numeris metricis. Et circa haec possem infinitos adducere abusus, sed brevitatis causa omitto.
VIII.
Qui enim horum omnium quaerit vitare barbariem Priscianum amplectatur, et in omnibus affatim erudietur. Praeter psalmodiam autem in aliis scilicet, cantibus, non his contentamur limitibus, quippe ipsi prae se ferunt notulas, per suas canantur, sed et hoc diversimode. Alter enim modulus observatur in canendis antiphonis, alter in responsoriis, alter in missarum introitibus, gradualibus, offerendis (ut aiunt) et communionibus, antiphonae enim dicuntur quasi ante psalmum tonantes. Unde secundum earum tonum psalmorum melodiae formantur. Hae canuntur ut plurimum absque multa exaggeratione notarum quam neuma, seu mavis neumam, appellamus. Hae quandoque sumuntur ex veteri instrumento, aliquando ex Evangelio, ubi in his est observandum si forte tempore clauso canuntur antiphonae ex voce Domini, sicut in illa, "Tradent enim vox," in fine loco Alleluia canatur haec oratio, "Dicit Dominus," et in illa, "Estote fortes in bello," et aliisque pluribus. Ubi vero non canuntur antiphonae ex voce Domini, sed ex alia quavis scripturae sacrae parte loco Alleluia ponitur "In eternum" (hic occurrit usitatissimus abusus), quippe in verbo antiphona fere a cunctis corripitur penultima, quum naturaliter producatur (esto accentus fiat in antepenultima). Certe componitur ex ante et phonos, quod Graece scribitur [anniphonos] per [Omega], quae semper est longa.
Est vero neuma vocum seu notularum unica respiratione pronunciandarum aggregatio, etenim neuma graece, latine nutus interpretatur, sed et neumae in unoquoque modorum diversae sunt. Aliae quidem ponuntur circa principium, [78] circa medium aliae, aliae circa finem, eo tamen undique observato quod semper terminentur in finali ubi terminare debet cantus in quo ipsae neumae ponuntur. Neuma enim, teste Isidoro (praeter diffinitionem superiorem), est coniunctio notularum in quaelibet modorum quae cantum format, distinguit, copulat et concludit. Sive igitur in responsoriis sive ubi inveniantur, summa diligentia sunt pronunciandae aequaliter et distinctim, hoc tamen observantes quod penultimam notulam cuiusvis cantus paulo longiorem aliis protrahamus, ut fini cantum propinquare significemus, ubi tam occurrat finire per neumas quam notulas singulis syllabis appropriatas. Et hoc maxime observandum censemus, ubi subsecuturus est alius chorus alterve cantans, ut tamquam admoneatur iam sibi fore canendum.
Ita tamen ut inter penultimam notam et ultimam nulla intermediet respiratio, sed ne neumarum introituumque incassum mentionem fecisse videamur, de introitibus aliisque missarum partibus paucula subnectemus. Sed antequam perveniamus ad introitus, dicimus aliquas abusiones quae fiunt cantando, videlicet, "Dominus vobiscum," dicunt "Dominus vo biscon," et respondendo, "Et conspiritu tu," postea respirant et finiunt "on." Intonando "Gloria in excelsis" de Apostolis, supra dictionem "Deo" sunt notulae sol fa mi mi, sic finiunt "Deo no." Et sic intonando "Credo in unum Deum," in notis supra dictionem "Deum" sunt sol sol la, dicunt "Deum non." Et intonando "Salve Regina," dicunt "San nalve," et in Antiphona, "Euge serve bone," dicunt "bono ne," et in illa Antiphona de Assumptione, "Pulchra es et decora," dicunt "de conoora," et in Versiculo Complectorii in illa dictione "commendo," dicunt "comendo," et faciunt brevem illa syllabam "men."
In introitus enim quasi voce praeconia nos ad divina excitamus tanquam a somno, iuxta Apostoli monita, surgentes, atque ideo ut plerumque in introitibus alacriter alteque concinnimus. In gradualibus (quae a gradibus in quibus cani consueverant nomen sortita sunt) plane et protense, humiliataque voce incedimus. Sed in tractibus, quia laborem et afflictionem notant (a trahendo namque dicuntur) tractim et cum asperitate vocum plurimisque neumis, verborumque prolixitate immoramur. In Alleluia vero eiusque versu, suaviter videmur divino iubilo gaudere, est enim Alleluia [79] canticum coelestis laetitiae et vox angelica. Apud Hebraeos autem constat ex duabus dictionibus quae interpretatae "Laudate Dominum" sonant. Istud canitur cum longa notarum permixtione, quia nimirum bona Dei sunt longa, iocunda et immensa nobis indulta, pro quibus numquam dignas possumus solvere grates, sed et sequentias (quas dicimus) exultanter nos concinere decet cantica namque exultationis sunt. In offerendis autem et communionibus, Domino gratiarum actiones et vocem laudis persolvimus pro mysterio nobis exhibito. Ideoque graviter et concinne haec canere convenit, ob sacrificii magnitudinem.
IX.
Verum nunc ad missarum partes declinasse videmur, quarum mysteria in subsequentibus declarare est anima. Hic tamen obiter admonendum censeo multum distare solemnia a solemnis, maiora, videlicet, praestare minoribus, minora simplicibus, simplicia feriatis atque secundum haec extendenda est psalmodiae aliorumque sacrorum modulatio. Nec enim convenire in maioribus solemniis aeque rotunde ut in feriis (quas dicimus) psalmodiam aliquae id genus officia transcurrere. Sed longiore tractu concinenda contenderim, etenim si decens et quadammodo religiosum censemus in his solemniis vestibus ornatioribus incaedere, habitu cultiore divina tractare. Quare non aeque decere asseremus in eis ampliore fervore officia protrahi, prolixioribus notulis concini debere. Itaque hoc non queo ne continere quin abusum intollerabilem utcumque taxem qui in intonandis psalmis inolevit, plerique enim uno eodemque modo semper psalmos intonant, non attendentes differentias solemniorum, ut verbi gratia, si in quibusdam solemniis accidat intonatio primi toni, nulla habita consideratione solemniorum, intonant in A la mi re continue prosequentes, non secus atque in diebus feriatis ubi merito considerandum foret ut psalmus ipse intonaretur in F fa ut. Et diceretur secundum tenorem primi fa sol la, et sic de secundo, tertio et aliis tonis canendum dicimus, ut saltem dignoscatur differentia dierum feriatorum a [80] diebus solemnibus. Itaque de his nunc plus satis.
X.
Post redditum psalmodiae aliorumque cantuum modum, qui cunctis tum clericis quum presbyteris convenit, dignum duxi ea quae presbyteris tamen congruuntur perstringere, idque semper omnium (ut praefatus sum) servata pace reverentiaque. Sacerdotem igitur, prius rite et legitime a praesule ordinatum, decet esse doctum legem divinam, atque ea quae protractat bene intelligere, teste Isidoro, sic enim ait: Sicut iniqui et peccatores ministerium sacerdotale assequi inhibentur, ita indocti et imperiti a tali officio retrahuntur. Et Lyranus ille super Canticum Trium Puerorum: Sacerdotes pollere tenentur speciali sanctitate in populo. Etenim vas electionis primae ad Thimotheum, capite tertio, monet diacones et presbyteros oportere esse pudicos, id est, maturos honestosque aspectu, non bilingues, quia per hos suscitantur in Ecclesia dissensiones, non multo vino deditos, hoc namque aufertur sensus discretionis qui requiritur in Ecclesiae ministris, non turpis lucri cupidos, habentes ministerium fidei, id est, cognoscentes quae sunt circa fidem, in conscientia pura nulla crimen habentes, utpote qui esse debeant integrae famae, ut, scilicet, possint, iuxta illud Lucae primo: Servire Domino in sanctitate et iustitia omnibus diebus, nimirum cum mundicia cordis, cum iustitia boni operis, cum rectitudine intentionis, et cum longanimitate finalis intentionis et consumationis.
Sacrae namque paginae Episcopos et Sacerdotes Ecclesiae ministros deos vocitare solent. Unde illud Exodi: Diis non detrahes. Et Psalmus: Ego dixi: Dii estis, per Deos episcopos et sacerdotes intellige. Ordo enim atque status eorum eminentissimus atque sanctissimus est. Ipsi denique tantae excellentiae sunt et dignitatis, ut merito a cunctis saeculi principibus, et christianae pietatis cultoribus patres appellentur. Grandis iterum est excellentia status et ordinis sacerdotum, quibus tantam Deus ipse tribuit authoritatem, ut per eos ligata et soluta in terris legentur atque solvantur in coelis, dicente eis Redemptore: Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, et caetera. Unde et divus [81] Bernardus exclamat ad sacerdotes: Quantam (inquit) dignitatem contulit vobis Deus? Quanta est praerogativa cordis vestri? Praetulit vos Deus regibus et imperatoribus terrae, praetulit ordinem vestrum omnibus ordinibus immo; ut altius loquar, praetulit vos Angelis, Archangelis thronis et dominationibus. Sicut enim non Angelos, sed semen Hebrae appraehendit ad faciendam redemptionem, sic non Angelis sed hominibus solisque sacerdotibus dominici corporis, et sanguinis commisit consecrationem, omnes enim (sicut ait Apostolus) sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos qui haereditatem capient salutis. Sed longe excellentius est officium vestrum, quod admirabile est, non solum in nostris sed etiam in oculis angelorum, huiusque Bernardus, et caetera, sacerdotem quippe vivere condecet sub sacerdotio qui nomen sacerdotis accepit. Nec enim quis aeterna verebitur supplicia, qui vitare studuerit saeculi vitia considera (inquit Chrisostomus): O sacerdos quanta tibi sit concessa foelicitas, quanto gloria attributa, orationibus Deo confabulari, cum Christo miscere colloquia, optare quod velis, quod desideras postulare. Duplici honore honorandi sunt, inquit Apostolus, qui bene praesunt presbyteri, id est, devote et debite divina exercentes duplici honore digni habentur, ut scilicet, exhibeatur eis reverentia, et administrentur necessaria, maxime his qui laborant in verbo, alios instruendo in fide, doctrina et moribus, et caetera.
XI.
Sed paucos nunc est invenire qui laborent in verbo, immo vix est reperire, qui debito libramine trutinent conscientiam priusquam ad sancta sanctorum accedant. Quum tamen, iuxta Apostoli monita: Probare se debeat homo et sic edere de pane vitae, quem dedit nobis Christus in spirituale medicamen, hic etenim cibus, caro videlicet, et sanguis Christi, divo Bernardo attestate, ut est aegris medicina, peregrinantibus via, mortuis vita. Debiles confortat, valentes delectat, languorem sanat, sanitatem servat, sic indigne sumentibus nulli est commodo. Quin potius indigna [82] communio peccatis hominem illaqueat, damnationem praeparat, proximam scandalizat, mentem excaecat, tentationi subiugat, Deum irritat, vitam temporalem breviat, gratuitis spoliat. Quae cuncta fere ordinatim enumerat Psalmographus dicens: Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum, et in retributionem et in scandalum, obscurentur oculi eorum ne videant, et dorsum eorum semper incurva, effunde super eos iram tuam, fiat habitatio eorum deserta, et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet, hanc enim escam spiritualem indigne mandens, et potum bibens iudicium (Apostolo teste) sibi manducat et bibit non diiudicans, et caetera. Quum ergo inter omnia Ecclesiae sacramenta istud videatur, et constet esse praecipuum (sacramentum altaris dico solis presbyteris congruens quantum ad administrationem) quod in missae officio supra mensam sanctissimi celebratur altaris, utpote quod Christus ipse instituit in memoriam dilectionis qua animam suam pro nobis posuit, antequam quisque praesumat tractare, solicito examine scrutetur suam mentem, ne forte laetali gravatus crimine impudenter simul et perniciose se praecipitet.
Sed ad confessionis (in qua omnia lavantur) confugiens subsidium, simulque poenitentiae salutaris accepto antidoto, confidens tum de misericordia Dei optimi etiam tremebundus accedat, sed pudet dicere. Est enim videre nonnullos abrupte praecipitanterque sacrarium adeuntes ministrum tumultuose minabundos inclamare quo se celeriter vestiant, qui tamen forsitan nondum matutinas laudes persolverint. Tanta denique importunitate se amicire incipiunt, ut ipsius amictus aliquando funiculos discerpant, sic albae, sic manipuli, sic stolae caeterarumque induviarum sacrarum nusquam ab aliquibus habetur ratio, quin magis distrahunt, dilaniant nimia festinatione ducti. Interim nec sacra meditantes, nec parum quidem orantes, vel ipsum Psalmum, "Miserere mei Deus," ruminantes, quin magis saepe inter induendum verba vana, ociosa et (quod peius est) quandoque lasciva cachinando, petulce ridendo depromunt. Moxque ut sacris induti fuerint, ministro minantur quo ocius se ad altare ducant, nec ab ira, nec verberibus temperantes, si forte clericus momento diutius moretur. Sicque citatissimo gressu omni post habita reverentia, oculos huc illucque vibrantes ad vivificum altare properant, non secus atque in forum novarum rerum inspiciendarum causa volitarent, [83] demum ad altare progressi (quia praevidere missam in sacrario neglexerant) cartas missalis hinc inde violenter citeque volutantes dilacerant.
Explicito post haec corporali (quod dicunt) impetu non modico inchoant dicentes "In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti," "Introibo," et caetera, non curataque missalis rubrica psalmum omittunt, "Iudica me Deus," et caetera. Quum tamen et hic non sine causa missis sic inserendus. Demum introitum aliasque missarum partes tam celeriter transcurrunt, ut videantur ceu canes ex nilo labere, ut videantur bravium percepturi si citius finem attigerint. Videre videris ioculatores magis quam altaris sacrificos. Interea nec verba nec sensum recte ponderante, in "Kyrie eleison" tanta velocitate intercapedinem praecipitant ut nullam moram patiantur dicti et responsi, quorum meminit reverendus Calepinus in expositione "Kyrie eleison," inquiens: Sacerdotes "Kyrie eleison" debent pronunciare ad missam per [Iota] graecum et non per e latinum, quia graece scribitur [Kyrie elekson], ne maiestati divinae derogent, quod si ante principem saeculi facerent, quanto facerent, quanto infinitius ante Deum, quem tangentes deberent usque ad ungues pedum contremiscere.
Sed hi non tantum in "Kyrie eleison" verum in omnibus fere missae partibus absque ulla attentione gesticulantur, potiusque intelligentes Deum venerentur. Interque alia canonem transcurrentes quum ad elevationem iam sanctissimi corporis unigeniti Dei pervenerint, tanta velocitate (ne dixerim scurrilitate) elevant, et rursum super altari deponunt, ut iure dicere possis hos se ad ludum pilae trigonalis disponere. Similiter consecrationis calicis facta sine veneratione aliqua calicem elevant (neglecta rubrica romana de cerimoniis missarum, aedita per Reverendum Dominum Ioannem Burckardum argentinum, decretorum doctorem et sanctissimi Domini Nostri Papae cerimoniarum magistrum, quae dicit in consecratione calicis quod sacerdos inclinato capite super calicem, secrete, distincte et devote consecrationis verba profert, finitis verbis reponit calicem super corporale, dicens: Haec quotienscumque, et caetera. Genuflexus sanguinem reverenter adorat, tum se erigit accipiens calicem discooperatum et ambabus manibus eum elevat mox ipsum reponit super corporale et cooperit eum, et genuflexus sacramentum veneratur, et post elevationem mente capti, sine recordatione inscii si [84] verba consecrationis ab eis prolata fuerint.
Inter memoriam defunctorum vivorumque vix iunctis manibus tam propere evigilant, ut nec sui ipsorum memores extitisse prae morae brevitate potuerint, mox crucibus utcumque et si celerrime iactis non debite signatis orationem dominicam raptim percurrunt (quae cum summa reverentia), utpote ab ipso Iesu salvatore instituta esset merito legenda. Hinc lupi ipsi rapaci conscientia Agnum Dei immaculatum temere implorant ut eorum misereatur nescentium misereri. Properant tamen ad vivifici susceptionem sacramenti in hoc vel non mendaces quod Domino se dicant indignos, nec enim unquam verius ex eorum ore dilabitur verbum. Suscipiunt tum tanta irreverentia ut circumstantibus occasionem tribuant murmuris quo dicant nos rursum Christum cruci affigere velle, aut certe tamquam insanientibus hellobor opus esse, qui tantum mysterium tanto in curia pertractent. Tanta denique celeritate populo benedictionis signa exhibet ut iures eos minari potius quam crucis signare characteres.
Qui ad sacrarium versi ea qua prius exierant oculorum vagatione, festinantes exuviae sacratas abiiciunt, non secus atque stercora non reminiscentes Christo eas esse dicatas, vincique volunt in huiuscemodi studio a militibus huius saeculi, qui thoraces aliaque id genus arma exuentes debite componunt, adaptant suo quaeque ordine, quo induendi data rursum occasione, omnia adsint prompte recteque instruenda. Nec satis est incomposite indecenterque accessisse, quin in maiorem animae pernicem secundum cor impaenitens thesaurizantes sibi, iram in die irae ingrati Deo maximo de tanto sacramento suscepto nequaquam se a peccatis continent. Sed legem Domini nec scientes nec addiscentes aut certe pertinaciter spernentes, non vacant gratiarum actioni, sed ocio et commessationibus, non divinis libris, non contemplationi, non utili actioni cuipiam insistentes. Verum e diverso terrenis inhiantes postpositis animae curis temporalia sapiunt, non attendentes quia taliter sacrificantibus non placatur Deus sed indignatur. Scriptum enim est oratio iusti impinguat altare, deprecatio impii non liberabit eum et item sprevit Dominus altare suum propter iniquitatem ministrantium Malachias quoque horum non subticet exterminium: Ad vos (inquit) sacerdotes qui despicitis nomen meum, ad vos est mandatum. [85] O Sacerdotes, ecce ego proiiciam vobis brachium irae meae, et disperam super vultus vestros stercus, et iterum dedi vos contemptibiles omnibus populis.
XII.
Sed isti, de quibus nunc dolens loquor, omnes has minas floccipendentes comedunt, morticina mortuorum, non lotis manibus, polluto ore in mundo corde Christi vivificum corpus et sacrata vasa contingere praesumentes, et hoc fortasse non nisi parvi lucri gratia, non nisi aliquid temporaliter accepturi. Meminerint saltem quaeso post indecentem sumptionem redire ad cor, ut vel non subiaceant turpissimo ingratitudinis vicio cum praevaricationis noxa, etenim qui vel post sumptum tamen sacramentum a peccatis non se coercet, triplex malum incurrere dinoscitur. Primo, quia Christum quem utcumque suscepit ignominiose a se expellit, et (vel poeta teste) turpius eiicitur, quam non admittitur hospes; secundo, quia talis quodammodo Iudae figuram gerit, qui, postquam a Christo cenae (in qua vivificum hoc sacrificium institutum est) adhibitus est, ipsum Iudaeis tradidit, Absoloni quoque comparatur, qui fratrem ad convivium vocatum trucidavit; tertio, quia ordinem honestatis nequaquam observat. Quum enim vel, qualemcumque reverentiam exhibens, venturo praesentem et acceptum a se repellit, non immerito eis comparandus est qui, cum ramis olivarum obviaverunt Christo et post impensos tales honores cruci affixerunt. Omnes igitur has praevaricationes, levitates, occasiones scandali, in maximum periculum animae emergentes, summo studio quaeso vitemus, quatenus sacerdotii gradum non in perniciem, sed in honorem animorumque medelam percepisse noscamur, simusque Christi bonus odor in omni loco commissa nobis a Deo tamquam fideles ministri debite dispensemus, tempus, scilicet, utiliter expendentes, res temporales indigis pro nostro posse erogantes, corpus in mundicia servantes, animam ad imaginem Dei creatam honorantes. Assidue illud divi Hieronymi verbum ruminantes: Sive (inquit) comedam, sive bibam, sive aliud quid faciam, semper videtur vox illa sonare in auribus meis: Surgite [86] mortui, venite ad iudicium. Quoties (subdit) de die iudicii cogito, toto corde et corpore contremisco, si in tam sancto (Hieronymum dico), tantus erat pavor qui caelestem vitam in terris egisse dignoscitur, cuius saluberrimis monitis atque doctrina plenus est orbis terrarum, quid erit in nobis peccatoribus tam varia criminum foedaque faece non infectis modo verum etiam sepultis? Igitur dum tempus habemus, amemus (Ambrosio divo adhortante) summum bonum in quo est omne bonum, eiusque praecepta amplectentes veri sacerdotis vestigiis inhaereamus, qui obtulit semetipsum pro nobis hostiam Patri aeterno. Scrutemur cum diligentia corda nostra, et laboremus non deficientes, ut dignam et immaculatam hostiam mundi mundissimo Deo offerentes, ipsum in hospitio mentis nostrae servantes inoffensum, tandem ad immarcessibilem gloriam pertingamus quam ipse diligentibus se promisit. Certe enim nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Dominus diligentibus se. Et quia ad tantum mysterium (missarum solemnia dico) solerter se unusquisque sacerdos praeparare et praeservare debet (ut iam monstravimus), non absurdum ducemus ipsius missae significata et ordinem, pro nostra virili enucleare non nostris, sed Patrum innixi sententiis, quas etsi in multis tractatibus detur legere consulent tamen boni, qui et haec breviter perstricta legerint.
XIII.
Sacris igitur induviis succinctus fulcitusque sacerdos priusque altaris gradus conscendat, simul cum astantibus vel generaliter confitetur, praemittens Psalmum, "Iudica me, Domine," (ex instituo coelestini), ut purior et cum contritione saltem peccatorum ingrediatur, ut intra se dicere queat, "Iudica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum." Percutit autem pectus peccata confitens exemplo publicani, qui dixit: "Deus, propitius esto mihi peccatori." Deinde oro circumstantibus precatus fundit, ut peccata eis condonentur implorans; hinc infert introitum, quo clamores sanctorum antiquorum patrum Christi adventum praestolantium designantur. Ideoque geminatur ut intentio desiderii exprimatur vehementis, [87] hunc autem introitum divus Gregorius cum psalmi cuiusvis versu instituit, quum prius totus exordine psalmus contineretur. Novies subsequitur "Kyrie eleison" et "Christe eleison," novem repraesentens angelorum choros. Dicitur autem in honorem summae et individuae trinitatis quod graecum latine sonat "Dominus miserere" et "Christe miserere." Nec hic praetereundum est tribus idiomatibus constare missam hebraeo, graeco et latinae hae namque linguae digniores quibus nimirum titulus Christi Iesu exaratus fuit Nec graecum idioma abhorrere potuit ecclesia, a graecis namque missam habuisse credimus ortum, in quibus tempore prisco summa mundi sapientia floruit. Et ab his ad latinos lumen fidei manavit.
Subsequitur hinc hymnus ille angelicus, "Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis." Quae sequuntur, Telesphorus pontifex vel, ut alii volunt, Hylarius, subnexuit verba plane coelesti dulcedine redundantia dignaque, quae in ecclesia canantur. Voluit se deinde sacerdos ad populum, salutasque dicit, "Dominus vobiscum," videlicet, "Tota trinitas vobiscum sit," Pater, scilicet, qui sua potentia vos confirmet, Filius qui sua sapientia vos illuminet, Spiritus Sanctus qui suo amore nos inflammet. Et respondetur "Et cum spiritu tuo," hocque decentius quam si responderetur "Dominus tecum," quia, sacerdos volens pro ecclesia orare, totus esse debet in spiritu, totumque se illi dare et nihil sentire de corpore. Modus autem hic respondendi sumptus est ex verbo Pauli, dicentis Timotheo, capite sexto: Dominus noster Iesus Christus sic cum spiritu tuo.
Hinc sacerdos dicit orationem quae ideo nomen collectae sortita est, quia olim non dicebatur nisi multitudine populi collecta. Vel forte quia oratio illa petitionem populi colligit quam offert Deo sacerdos pro populo intercedens. Hic non praetermittendum omnes fere orationes concludi per "Dominum nostrum Iesum Christum," Christus enim Iesus mediator Dei et hominum homines Deo Patri reconciliavit, redimens hominem praecioso sanguine, per eum ergo petimus exaudiri mediate quo sumus redempti. Nec enim Pater spernere poterit precatus qui in nomine unigeniti sui offeruntur pro mundo quum tantum dilexerit Deus mundum, ut eundem filium suum daret pro mundi redemptione, et caetera.
[88] Ut autem Deus ostendatur indivisibilis in numero impari (ut multum) dicuntur orationes, numerus enim impar indivisibilis est. Orationem sequitur epistola, qua doctrina signatur apostolorum ideoque evangelium praecedit epistola, quia epistolas scripserunt servi (apostoli, videlicet, aut prophetae). Evangelium fecit Dominus ipse, sicut ergo servorum et praeconum est dominos praeire et parere viam, ita doctrina epistolarum est evangelio praevia, ut auditoribus viam praeparet. Hanc sequitur graduale, quod a gradibus virtutum appellari potest, tamquam per gradus enim ascendimus de virtute in virtutem quousque videamus Deum deorum in Syon. Post hoc dicitur Alleluia, id est, iubilatio Domini, quod, ut diximus supra, "Laudate Dominum" interpretatur. Mox sequitur evangelium, quod doctrina et virtus Christi est, ideoque dum canitur afferuntur luminaria et thuris a cerra cum igne. Unde datur intelligi cupientem evangelizare debere praeditum esse lumine doctrinae, et thure odoriferae famae vel certe ut significetur ipsam doctrinam evangelicam, multos ad finem convertendo ad lumen verae scientiae adduxisse et totum orbem odore suavitatis adimplesse. Affertur vero et crux, quia doctrina evangeliorum vexillum vivificae crucis in universo mundo erexit. Lecto evangelio canitur vel dicitur symbolum, quod dicitur collatio, ab [sumballo], id est, confero.
A pluribus namque in unum collatum est abs trecentis, videlicet, et decem et octo partibus in Nycena synodo, esto in eo non sint alii articuli quam in primo illo ab apostolis aedito. Dilucidatiores tamen sunt hi quam illi propter diversas haereses emergentes; deinde post "Dominus vobiscum" subinfertur offertorium (quod dicunt), sub eo namque prisci laici oblationem suam altari superponere consueverunt, qui mos etiam huiusque in plerisque Ecclesiis servatur. Sed tunc sacerdos post "Oremus" nullam infert collectam, quia tunc appropinquans, scilicet, ad sacrificandum magis eget oratione mentali quam vocali. Alioquin et si sacerdos tunc non oret, hortatur tamen populum et chorum ad orandum. Sacerdos autem tunc lavat manus, ante missarum initium tamen lotas, non necessitate, sed pro reverentia tanti sacramenti, nec solum hic, sed et post solemnia, ut notificetur semper sacerdotibus mundas esse debere operationes quam per manus designantur.
[89] Subsequitur praefatio quasi praelocutio, quia praeloquitur de sacramenti altitudine, de reverentia exhibenda, et attentione devota. "Sanctus" ter dicitur, canticum vere excellens, quod animalia quattuor et seniores ante thronum agni canere ex Ioannis Apocalypso legitur. "Sanctus" enim dicitur, id est, sanctificans; pertinet autem ad trinitatem. Sabaoth hebraeum est nomen et signat exercitum, etenim Deus est Dominus exercituum angelorum. "Osanna" item hebraeum, divo Hieronymo interprete, signat salvo obsecro, et componitur ab "osi," quod est salva, et "anna," quod est interiectio obsecrantis.
Post hoc, sacerdos canonem submissa peragit voce, hicque opus est ut primum ad interiora se colligat, et sic verba haec mystica maioris attentione devotionis legat, demum ne canibus indignis, scilicet, et tentoribus tanta secreta pandantur, tertio quo illa verba a populo in maiori reverentia honoreque habeantur. Quanto enim sacra sunt occultatiora, tanto maiori venerantur reverentia. Ubi notandum in canone hoc nullam fieri invocationem sanctorum veteris testamenti, quum ad lymbum ante Christi adventum descendisse cognoscantur. Sed nec confessorum imploratur intercessio, quum tempore huiusce institutionis nondum celebrabantur eorum solemnia, aut certe quia non tam certa fuit Ecclesia de eorum meritis quam de meritis martyrum, quorum aliquorum suffragia implorantur in canone, sed eorum de quorum meritis et martyrio extitit omnimoda certitudo. Principaliter autem in canone interpellantur suffragia apostolorum tamquam fidei orthodoxe fundatorum.
Verum antequam canonem incipiat, sacerdos intret sui cubiculum cordis et hostio sensuum corporis clauso, Deum Patrem exoret qui exauditor est clamoris cordis non vocis, debetque canon dici mediocritate servata, non tam tractim ut astantibus sit tedio, nec tam cursim ut syllaba aut dictio aliqua praetermittatur. Idcirco namque in testamento veteri sub figura prohibetur offerri sacrificium sine sale (discretione, scilicet), utque nulli detur ansa errori, arrectis oculis in librum legi decet. Ergo incipiens, "Te igitur clementissime," et caetera, alloquitur tamquam Deum praesentem, unde coniectandum quanta his verbis est adhibenda devotio, nimirum ad salutem Ecclesiae institutis, et ad repraesentationem mysteriorum [90] passionis Iesu Christi, plurima namque ibidem inseruntur hanc tangentis, quae in prompto est videre. Sed ubi ad actum consecrationis proventum fuerit, omnibus (ut aiunt) nervis intendendum est ut intentio ad verba et ad effectum dirigatur. Tunc enim coeli aperiuntur, et ad verba sacerdotis, "Verus Dei Filius, Deus et Homo in coelo permanes, de coelo in speciem panis descendens in se illum transfigurat, et escam se mortalibus praebet in memoriam suorum mirabilium." Consecratam oblationem sacerdos in altum elevat adorandam a populo, ut ostendatur Christum elevatum esse pro nobis in patibulo, propria virtute elevatum in coelum ad dexteram Patris, propria virtute venturum excelsum ad iudicium, scilicet, post consecrationem. Aliaque plaeraque interiecta sequitur oratio dominica, quae secundum Damascenum, est petitio decentium a Deo. Hac enim exprimitur quicquid decet hominem petere a Deo, et quicquid Deum decet dare homini. Nempe in se continet omnia necessaria vitae, tam praesentis quam futurae, estque brevissima nulli nauseam tediumve ex prolixitate generare potens, tam profunda tamen insensu ut nihil in ea desit mortalium necessitati conveniens. Hac simul cum verbis consecrationis apostoli celebrare solent, priusquam solemnia haec missarum institueruntur, secum altaria portatilia gerentes. Unde unum adhuc Romae ostenditur in quo clavigerum Petrum, apostolorum principem, aliquando ferunt celebrare suetum esse. Hostiam deinde frangit sacerdos in tres partes, significans in Christo Iesu fuisse tres substantias, carnem, animam et deitatem. Alii per tres has partes statum triplicem Ecclesiae signari volunt, triumphantis, videlicet, militantis, et in purgatorio gratiam remissionis expectantis.
"Agnus Dei" tertio dicitur, misericordiam pacemque aut certe defunctis requiem implorando, in cruce namque Christus in hoc typo Patrem suum cognovit obediendo, Matrem discipulo recommendando, nos Patri reconciliando. Deinde sumit sacerdos sacrosanctum libamen corporis, et sanguinis immaculati Agni, quod ad omnis populi totiusque salutem Ecclesiae salubriter Christus ipse sacravit, hinc populum licentians, ait, "Ite missa est," id est, ad propria reddite, quia missa est hostia sacra ad Patrem ut pro nobis intercedat, vel certe tempore privato dicit, "Benedicamus Domino." Est enim haec gratiarum actio pro soluto sacrificio et perfecto missarum mysterio, [91] aut in solemniis missarum pro defunctis optatur "Requies in pace," eo videlicet, quia sacrificium illud oblatum est Deo Patri pro exemptione eorum a purgatorii poena qua soluti in perpetua pace requiescant. Transcurrimus, optime lector, sacra solemniorum mysteria, non ut haec sufficere credamus (quis enim digne sufficienterque pertractabit corpore vivens?), verum haec paucis admonuisse sit satis. Caeterum si plenius informari desideras, habes rationale divinorum, habes et fratrem Ubertinum de Casali, qui tibi uberrime in his suppeditabit, vel minime crucis mysterium enodans in versiculo, "Iesus panis sacratus." Hos itaque consule nobiscum bene agitur si vel admonitus, haec nostra boni ac aequique consulas.
XIV.
Ne autem intactam videamur musica rithmicam reliquisse (in hanc quoque partitam esse musicam in initio diximus) vel modicum, quid de organo tantum subinferemus aliorum quippe instrumentorum musicalium, nulla nobis assumimus rationem. Nempe qui totius musices scrutari desiderat vias, habet Boetium, habet Guidonem aretinum, Marchetum patavinum, et Dominum Franchinum Gaforum, qui, in sua pratica in libro theoricae, omnium tonorum significationes proprietatesque ostendit, verum etiam in tempore quo et a quibus personis inventi fuere. Nicolaum quoque Bursium reliquosque quam plures habet, quibus perlustratis facile assequetur quod optat.
Organi solius nos utcumque agimus partes. Nec tamen omnis organi quippe scientes quod quicquid aptatur ad cantilenam corporeumque est iuxta Augustini diffinitionem organum dici iure potest. Sed de illo tantum intendimus instrumento quod follibus inflatum multis meatibus quasi cicutis imparibus compactum voces et concentum cum bombulo emittit, hoc enim solo nunc utimur in Ecclesiis Dei. Cunctis aliis propter abusum hystrionum reiectis instrumentis musicis, adeo tamen in nonnullis locis inolevit abusus tibias, tubas, ductiles, corneasque invehere sacris ut magis iudices classicum cani, vel cani receptui, quam ad sacra hortari. Huc accedunt lascivi [92] conventus his instrumentis invitati magis in divorum contumeliam amantumque petulantiam quam in sacrorum observationem, quae quam sit vaesanum admittere quisquis sane mentis facile iudicaverit.
Admissum est autem organum in templis, ut canentes per vicissitudine organi recreentur, ne in continuo cantuum tractu plus aequo fatigentur, sed quo alacrius ad suas partes concinendas exurgant. Unde merito etiam in organis observanda est religiositas, ne videlicet cantilenae lascivae in eis pulsentur aut vanae. Esto organum nec vana nec lasciva verba pronunciet, cantus tamen eorum cantilenarum intellectu perceptus animos audientium a devotione revocat, ad vanitates provocat. Hinc est quod taliter organa pulsantes ultra peccatum quod committunt, nomen etiam organistae merito perdant, nec veri organistae dicendi sunt. Sic olim Antigenides tibiae modulator egregius parum aequo animo tulisse fertur, choraules monumentarios tibicines appellari, itaque quempiam horum interdum audias etiam ad choreas compositas pulsare cantilenas, quod quam sit absurdum atque in decorum facile compraehenditur. Quum etiam hi merito a divo Hieronymo repraehendantur qui canant in templis more theatrico magis propter ostentationem delectumve provocandum quam propter devotionem excitandam.
Idque non secus in pulsu organico evenit, quippe sonus ipse intellectu captus non numquam ad lasciviam impellit, non secus atque dicerentur ipsa verba lasciva. Et in huiuscemodi cantilenis pulsans, ansam videtur dedisse transeundi in vagationem mentis abstrahendique mentem ab intentu devotionis. Unde plaerumque in his emergit peccatum etiam capitale, cuius et ipse pulsans proculdubio particeps censetur, quia iuxta iuris tritum dictum. Qui causam damni dat, damnum dedisse videtur, esto forte populi vel simpliciores vim verborum, cuius cantilenae pulsantur, non intelligentes ad devotionem utcumque provocentur, quia mala agenda non sunt ut bona eveniat. Adde etiam quod sic pulsans organum ab instituto sui effectus degenerare cogit, quippe ad animandum mentes et recreandum vires institutum, ad enervandos animos mentesque distrahendas servire compellit.
Possumus ergo quattuor inducere genere organistarum:
1. Sint enim nonnulli sese exercitantes in pulsando contrapuncto [93] (quod aiunt) sub cantu plano, prosarum, videlicet, hymnorum, antiphonarum, sequentiarum aliorumque id genus in qua parte ut multum pollent ultramontani, non sine Italorum rubore. Hi itaque veri et Ecclesiastici censendi sunt organistae.
2. Alios videas ex suis imaginationibus praeambula non improbanda concinne colligere, super missarum partibus ex tempore de sua industria eleganter vagari, servato tamen undique musices vigore. Sed et hi nomen sortiuntur boni organistae.
3. Aliquos itidem videas toto conamine carmina cantu mensurabili compacta pulsare, choro canentium in cantu plano se commodare, nec usquam a tramite cantus mensurabilis deviare, ita ut singulas quasque carminis partes possis auribus haurire. Hi quoque summo commendandi atque inter organistas primarii dici possunt.
4. Sed plerosque videas organa concutere, nec cantum nec eius rationes cognoscentes, caeca quadam pratica et non ratione initium, quandoque finemque cantus plani vix appraehendentes, aliquando etiam extra tonum coeptum vagantes, ita ut audientes intelligentesque merito cachinnantes dicere queant: Quo se iam proripit ille? Iactant tamen se tamquam probos gnarosque organistas, verum ubi unum "Kyrie eleison" in cantu plano obieceris pulsandum. Invenies eos tamquam asinos (ut vulgati est adagii) ad lyram. Hi aut melius instruendi aut certe abiiciendi sunt, nempe confusionis causam choro crebrius ministrantes, populo aut murmuris aut certe nauseae formitem obiicientes. Unde fit ut plus aloes quam mellis habentes stomachis fastidium ingerant, organistastri (si fingere vocabula fas est) potius quam organistae appellandi.
Ecce habes, candide lector, quae in medium proferre libuit de musices rudimentis, mysteriisque horarum, de sacrorum ministeriis aliisque quae videre in prompto est. Haecque cuncta sub quanta potui brevitate complexus sum; non tamen ausim affirmare undique scopum me artigisse, verum in multis mutilum, in aliis barbarum, in nonnullis item forte aliis superfluum nauseabundumque me praestiti (verum, ut ingenue fatear). Prodesse quaesivi magis quam commendari, atque in hoc morem mihi geri veniaque dignus [94] censeri opto. Et si quid proficui ex his meis nugis emersisse sensero, mecum optime actum putavero qui in aliquo saltem utilis inventus fuero. Agamque grates immortali Deo optimo maximo, qui est benedictus in saecula. Amen.
LAUS DEO
a b c d e f g h i k l m n. Omnes Duerniones.
Veronae, per Stephanum et fratres de Nicholinis de Sabio, sumptu et requisitione Domini Blasii Rosetti praesbyteri, in Ecclesia maiori Organistae. MDXXIX, mense Septembrio.