Quaestiones musicae in usum scholae Northusianae
Source: Quaestiones musicae in usum scholae Northusiane, per Ioannem Spangenberg Herdessianum collectae (Nuremberg: Iohannes Petreius, 1536).
Electronic version prepared by David Schneider E, Jessica Sisk C, and Thomas J. Mathiesen A for the Thesaurus Musicarum Latinarum, 2004.
Actions |
---|
[f.A1r] QVAESTIONES MVSICAE IN usum scholae Northusianae, per IOANNEM SPANGENBERG Herdessianum collectae.
Norimbergae apud Iohannem Petreium.
[f.A1v] IOANNES STIGELIVS
Iuuentuti.
Carmine si rigidos mouit Delphinas Arion,
Orpheus si stygios uoce lyraque Deos,
In laqueos uolucres cantu si pellicit auceps,
Si salit ad certos ursa citata sonos.
Cur non et nostras oblectet Musica mentes?
Qui sumus harmonicis membra ligata modis.
Ferreus est durasque gerit sub pectore cautes,
Quem iuuet haud aliquo Musica blanda sono.
Ergo ades, et studio rudis huic assuesce iuuentus,
Quo sine uix aliquid uita putanda tua est.
[f.A2r] GEORGIO RHAV Vuitenbergensi Salve
QVanquam in hoc nostro ludo, Georgi charissime, iam multos annos Musica praelegeretur, animaduerti tamen ex tanto puerorum numero, uix unum atque alterum esse, qui uel prima ipsius artis rudimenta caperet. Cupiens igitur studiosae iuuentuti consulere, haec [erotemata] Musicae, in usum scholae nostrae collegi, tuis maxime ac Martini Agricolae Musici peritissimi adiutus lucubrationibus. Video enim perfacile esse studium, quod quaestionibus agitur, cuius rei quoque non desunt exempla. Qui enim potuit Dialectica ipsa accuratius, breuius, et copiosius tradi, quam in Domino Philippo Melanthone, uiro nostri seculi doctissimo, pulcherrimis et lucidissimis interrogamentis tradita est Vtinam ea ipsa aliquando typis excudantur. Preterea, quis non magno cum desiderio lecturus est deinceps Rhetorica, quando Georgius Maior studiosae pubis formator egregius, omnem Rhetoricae disciplinam, breuissimo ordine, tanquam fasciculo quodam, lepidissimis quaestionibus comprehenderit? Et quid multa? habet hoc genus docendi faciles ad omnem disciplinam aditus. Quare hoc, quicquid est mi Georgi tibi dedico, ut quemadmodum sub Aiacis clypeo tutus Achilles, ita sub te Musicorum praeside, Zoilos effugiat. Vale, et me ut soles, ama. Northusiae pridie Idus Augusti, Anno XXXVI.
Ioannes Spangenberg.
[f.A2v] EIVSDEM IOANNES SPANGENBERG ad frugi lectorem.
QVi cupit extemplo uocem exercere canoram
Carmine, et argutum promere uoce melos,
Quos libet et lepidis cantus resonare camoenis,
Et Cytharam digitis tangere dulcisonam,
Pangere quod plectro cecinit Crinitus Iopas,
Hebraeusque Tubal, Ambrosiusque pius,
Quae Linus Amphion, Dirceus, Lesbous, Arion,
Quaeque Orpheus docuit, tempore nosse breui,
Hanc legat abraptam modulandi gnauiter artem,
Qua, uel dispeream, commoda multa feret.
PANEGYRIS MVSICAE.
NIl Deus omnipotens homini iucundius unquam,
E supera arce dedit, quam Musica plectra canoris
Vocibus, ac digitis, dulci exercere Palaestra.
DIVERSVM MVSICAE studium.
DIuersum est istic studium, diuersa uoluptas.
Hic placidis Diuos numeris ueneratur ad Aras,
Hic calamo et fidibus, plectro hic praeludit eburno,
Barbiton alter agit, caua, impana, cymbala, chordas,
Organa, sistra, lyram, crotalum, cytharamque, chelimque.
MVSICA NATVRALIS
NEc solum humana formatur Musica uoce,
In pratis uolucres, campis, syluisque iugosis
Demulcent miris hominum concentibus aures,
[f.A3r] Hymnidicum de fronde melos Philomela recentat.
Ludit et in dumis non flebile carmen achantis,
Strimoniaeque grues clangunt sub nubibus altis.
Porro ubi lympha strepit per saxa sonantia dulce
Murmur agit, gracilemque sonum, dulcesque susurros,
Sic mare ueliuolum, sic fontes, flumina, riui,
Sic quoque Syrenes, fama est, depromere cantus,
Et Faunos Satyrosque uagos tornare camoenas,
Concentant et aues et apes, raucaeque cicadae,
Omnigenumque pecus terrae atque animantia cuncta.
MVSICA VOCALIS.
Os tamen argutum, et uocalia guttura, et artem
Cantandi, natura homini concessit et usum.
Diuina hinc traxit praeclarum Musica nomen.
INVENTORES MVSICAE.
Hanc Tubal inprimis docuit, crescentibus annis,
Pythagoras doctis acceptam tradidit Argis,
Mille modis nobis dedit inde Boetius auctam,
Ad certum lusit numerumque modumque uetustas.
Nunc addunt aliquid communem semper in usum,
Quod fuit ignotum quaeque intentata uetustis,
Concrepat haec aetas, nec adhuc contenta quiescit.
Perstrepuere olim diuum Cantoribus aedes,
Nunc praedulce melos Regum per tecta Ducumque
Auditur, nihil in terris quo dulcius unquam.
LAVS MVSICAE.
MVsica nunc dignas habet et sua praemia laudes
Vincit honore suas precio superatque sorores
Phoebus ut immensi pracelli lumina coeli.
[f.A3v] QVID SIT MVSICA.
MVsica fida parens inopum spes, anchora, portus,
Solamen, requies, miseros de puluere tollens,
Caesareo adiungit lateri et regalibus aulis,
Diuitias, hortos, aedes, et praedia, uestes,
Donat et illustres titulos, et nomina famae.
Et quid multa loquor? Cantores aethera tangunt,
Cuncta per ora uirum uolitant, sumuntque quotannis
Aurea pro dicta mercede Numismata centum.
QVID POSSIT MVSICA.
PRaecipitandus aquis pelagi Cytharoedus Arion,
Placabat dulci delphinum terga camoena,
Et cursu Oebalias celeri est aduectus in oras.
Threycius uates et flumina traxit et ornos
Et scopulos, syluasque uagas et plurima monstra.
Euridicen Cythara nigro reuocauit ab orco.
Carminibus certum est adamantina corda moueri.
Ipse stipem extorquet mendicus saepe negatum.
Cum iam cuncta silent, gratoque sopore quiescunt,
Ante fores iuuenis dilectae pangit amicae
Carmina quotquot habet, nec frigora curat et imbres
Sub uepribus densis latitans aut arboris umbra,
Arte sagax auceps pedicis et casse uolucres,
Ignaras fraudis, cantu deludit amico.
Corpora Pythagoras docuit releuanda camoenis,
Ad dulces cantus dormire et surgere iussit.
Hinc canit omnis homo, iuuenis, uir, foemina, uirgo,
Ciuis et agrestis, doctus, rudis, altus, et imus,
Alter et alterius languentes mitigat aures.
[f.A4r] VTILITATES MVSICAE
PRaeterea mores hominum componit et ornat
Ignauas hominum coelestis Musica mentes,
Incitat ad studium longo torpore remissum.
Exhilarant animos praedulcia carmina tristes,
Et curas abigunt, risumque dolentibus addunt.
Quinetiam uires et robora Musica praestat.
In bello timidis resonant quum timpana bombis,
Fortius insurgunt ad bella equites peditesque.
Matronae dum fila rotant, teneraeque puellae,
Dumque parant calidis ferrata polenta culinis,
Et quid agant tandem reboant concentibus aurae.
Sic rudis altisonum modulatur carmen arator
Dum stiuam exercet, dum rastro temperat agros.
Nauita caeruleas Pelagi dum nauigat undas
Brachia solatur Cytharae dulcore trahentum.
Carmine defessus praedulci saepe uiator
Longum iter et gelidos Imbres demulcet et aestus.
Nocturnos pueri uagitus garrula mater
Compescit numeris, pedibus cunabula gyrans.
Musalaborantum defessos mitigat artus,
Et perturbatos sensus, animosque reformat.
Hinc canere in templis numeros hymnosque uetuste
Instituere patres, ut flectere Numina possent
Coelica, et aethereum cantu placare parentem,
Quem Chorus angelicus dulci sine fine camoena
Extollit, laudat, placat, ueneratur, adorat.
[f.A4v] QVAESTIONES MVSICAE IN VSVM SCHOLAE Northusianae, per Ioannem Spangberg. collectae.
DE DEFINITIONE MVSICAE.
Quid est Musica?
Est ars liberalis, rectas canendi formulas demonstrans. Vel: Est recte canendi scientia.
DE INVENTORIBVS MVSICAE.
A quo inuenta est Musica?
Hebraei ferunt Tubal, Lamech filium, primum Musicae inuentorem, deinde à Mose et Dauid excultam, auctam, propagatamque. Graeci Pythagoram, Mercurium, Zetum et Amphiona, Orpheum et Linum adferunt. Latini Boetium Romanum.
Cur inuenta est?
Propter eius artis iucunditatem, et mirabiles effectus.
Qui sunt musicae artis effectus?
Musica Deum ipsum placat, animos hominum mira suauitate demulcet, curas eximit. Et ut poeta ait, miscet utile dulci. Nulla enim est aetas, quae non oblectatur concentibus, laborantum mitigat labores, fessos mitigat artus, infantes quoque ad nutricis concentum conquiescunt.
Vnde habet nomen?
A [mousa], quod ualet cantus. Inde Musica, [f.A5r] cantandi scientia. Et Musicus, canendi peritus.
DE DIVISIONE MVSICAE.
Quotuplex est Musica?
Duplex. Theorica et Practica.
Quae est Musica Theorica?
Est quae circa ingenij contemplationem et cognitionem uersatur.
Quis est eius finis?
Scire. Nam Musicus Theoricus, est qui artem nouit, uerum hoc ipso contentus, nihil de ea scribit uel docet.
Quae est Musica Practica?
Est quae non solum in ingenio delitescit, sed in opus quoque erumpit.
Quis est eius finis?
Agere. Nam Musicus Practicus, est qui ultra artis Musicae cognitionem, caeteros etiam docet, atque artis praecepta tradit.
Quotuplex est musica Practica?
Duplex. Instrumentalis et Vocalis.
Quae est Instrumentalis?
Est quae concentum perficit, aut flatu, aut tibiis, aut manu, ut cythara.
Quae est Vocalis?
Est quae humana uoce melos efficit.
Quotuplex est Musica Vocalis?
Duplex. Vsualis et Regulata.
Quae est Vsualis?
Est quae sola inclinatione naturali procedit, carens artis legibus et principijs, quibus regi deberet.
Quae est Regulata?
Est quae certis praeceptis et regulis canendi constat.
[f.A5v] Quotuplex est Musica regulata?
Duplex. Choralis et Figuralis.
Quae est Musica Choralis?
Est quae in suis notulis aequalem seruat mensuram absque incremento, uel decremento prolationis. Haec et Plana, et Gregoriana, et Vetus Musica dicitur.
Quae est Musica Figuralis?
Est, cuius notae et figurae inaequales sunt, et mensuram uariant, secundum signorum et figurarum inaequalitatem, cum incremento et decremento prolationis. Haec et mensuralis, et Ambrosiana, et noua Musica dicitur.
Circa quid uersatur Musica?
Circa sonos instrumentorum, et uiuas hominum uoces.
De quibus potissimum agit Musica Choralis?
De clauibus, Vocibus, Cantu, Mutationibus, Modis et Tonis.
DE CLAVIBVS.
Quid est clauis Musicalis?
Est reseratio cantus, uel, est uocis formandae index, Est enim aggregatum ex litera et uoce. Principium clauis litera est, finis uero uox.
Da exemplum?
In Are, A est litera, re uox. In [sqb]mi, [sqb] est litera, mi uero uox. In Cfaut, C est litera fa et ut uoces. Ita de reliquis dicendum.
Quot sunt claues Musicales?
Viginti. Scilicet.
[Gamma]ut, Are, [sqb]mi, Cfaut, Dsolre, Elami, Ffaut, Gsolreut, alamire, bfa[sqb]mi, csolfaut, dlasolre, elami, ffaut, gsolreut, aalamire, bbfa[sqb]mi, [f.A6r] ccsolfa, ddlasol, eela. bfa[sqb]mi tamen non est una clauis, sed natura duae. Sic et eius octaua bbfa[sqb]mi, quod ex eius mutationibus, uocibus, ac instrumentis probatur.
Quare dicuntur Claues?
Quia sicuti claue aperiuntur ea, quae abstrusa et in penitissimis angulis occlusa iacent. Ita per claues Musicales totius cantus uis ac natura reseratur.
Differunt ne inter se Claues?
Imò. Positione, figuratione, et appellatione, hoc est, ordine, figura, et nomine.
DE ORDINE, FIGVra, et nomine clauium.
Quotuplex est ordo clauium?
Triplex. Capitalium, Minutarum, et Geminatarum.
Quot sunt claues Capitales?
Octo. [Gamma], A, [sqb], C, D, E, F, G.
Ex his primae quatuor dicuntur graues, reliquae quatuor finales.
Quare dicuntur Capitales?
Quia capitalibus et grandiusculis literis scribuntur.
Quare [Gamma], A, [sqb], C, dicuntur graues?
Quia grauem sonum respectu aliarum emittunt.
Quare D, E, F, G, dicuntur finales?
Quia omnis cantus regulariter in his clauibus desistit.
[f.A6v] Quot sunt claues Minutae?
Septem, a, b, c, d, e, f, g. Ex his primae quatuor dicuntur affinales siue acutae, reliquae superacutae
Quare dicuntur Minutae?
Quia pusillis literis scribuntur.
Quare a, b, c, d, dicuntur Affinales?
Quia in his clauibus cantus transpositus desinit.
Quare dicuntur Acutae?
Quia acutiorem sonum emittunt.
Quare reliquae dicuntur superacutae?
Quia super acutas ponuntur.
Quot sunt claues Geminatae?
Quinque. aa, bb, cc, dd, ee. Hae dicuntur excellentes.
Quare dicuntur Geminatae?
Quia duplicatis literis scribuntur.
Quare dicuntur Excellentes?
Quia omnes alias suo sono excellunt.
Ad quid prodest scire claues Musicales?
Vt per eas ducamur ad cognitionem uocum siue notarum, quae occlusae iacent inter lineas et spacia. Nemo enim rite unquam modulabitur, nisi perfecte sciat clauium naturam atque proprietatem.
Vbi possunt haec discerni?
In Scala musicali, quam hic pueris ob oculos posuimus.
[f.A7r] SCALAE MUSICAlis typus.
[Johannes Spangenberg, Quaestiones Musicae, f.A7r; text: Claues. Geminatae et excellentes. Minutae. Capitales. ee, dd, cc, bb, aa, g, f, e, d, c, b, a, G, F, E, D, C, [sqb], A, [Gamma], la, sol, fa, [sqb]mi, re, vt, mi, 4 finales] [SPANQUA 01GF]
REGVLA.
Omnes claues ab eadem litera incipientes, distant per octauam.
Quid est Scala Musicalis?
Est mutationum in cantu musicali contingentium, iuxta ascensum et descensum clauium et uocum earundem ocularis ostensio, et manifesta explanatio. Vel est uocum, mi et fa, in bfa[sqb]mi, et octauis eius cognitio.
Quare dicitur Scala?
Quia sicuti in aedibus per scalarum gradus ascenditur et descenditur. Ita in cantu, de claue in clauem, de uoce in uocem, de linea in lineam, de spacio in spacium ascenditur et descenditur.
[f.A7v] Ad quid ualet Scala musicalis?
Vt pueri uideant quae clauis ponatur in linea et quae in spacio, Deinde quot syllabas aut uoces singulae claues habeant. Nam propter clauium et uocum diuersitatem, scala in primis tradenda est, quam qui ignorat, quasi caecus in ignota regione uersatur, nec certi quicquam de cantus natura, deque uocum mutationibus, et earum progressionibus, scire potest.
Quotuplex est Scala?
Triplex. Scilicet [sqb] duralis, bmollis, et ficta.
Quae est Scala [sqb] duralis?
Est uocum Musicalium progressio, scandens ex a in [sqb] duriter, hoc est per uocem mi.
Quae est Scala bmollis?
Est uocum Musicalium progressio, scandens ex a in b molliter, hoc est per uocem fa.
Quae est Scala ficta?
Est quae in quacunque claue admittit uocem peregrinam, nempe, Vt in Elami, re in Ffaut, mi in Gsolreut, fa in alamire et caetera contra naturam clauium.
SEQVITVR SCALA [sqb] duralis.
[f.A8r] [Johannes Spangenberg, Quaestiones Musicae, f.A8r; text: SCALA [sqb]DVRALIS. SCALA bMOLLARIS. Mutationes uocum in Scala [sqb]durali penes ascensum et descensum. [sqb] quadratum mi format. Ascendendo. Descendendo. Mutationes uocum in Scala bmollari. b rotundum Fa notat. dd, [sqb], g, c, [Gamma], b, la, sol, fa, mi, re, vt] [SPANQUA 02GF]
[f.A8v] SCALA FICTA.
[Johannes Spangenberg, Quaestiones Musicae, f.A8v,1; text: Mutationes in Scala ficta penes ascensum et descensum. b, dd, g, c, F, la, sol, fa, mi, re] [SPANQUA 01GF]
DE VOCIBVS.
Quid conflatur ex Clauibus?
Vox Musicalis.
Quid est uox Musicalis?
Est syllaba qua clauium tenor exprimitur.
Quot sunt uoces Musicales?
Sex. Vt, Re, Mi, Fa, Sol, La.
Quotuplices sunt Voces?
Duplices. Inferiores et superiores.
Quae dicuntur uoces infernae?
Vt, re, mi.
Quae dicuntur uoces supernae?
Fa, sol, la.
EXEMPLVM.
[Johannes Spangenberg, Quaestiones Musicae, f.A8v,2] [SPANQUA 01GF]
[f.B1r] Quare dicuntur uoces?
Quia omnis cantus per has uoces saepius repetitas progreditur et depromitur. Non quòd eas uocum syllabas, sed sonos potius, per illas syllabas significatos, canendo exprimimus.
Sunt ne plures uoces?
Non, possent quidem aliae comminisci, sed quia uulgaris Musicorum consensus, in has uoces conspirauit, non est tutum alias adfingere.
Differunt ne inter se hae sex uoces?
Imò. Aliae sunt bmolles. Aliae naturales. Aliae [sqb]durales.
Quae sunt uoces bmolles?
Vt, Fa.
Quare dicuntur bmolles?
Quia mollem et effoeminatum emittunt sonum.
Quae sunt uoces naturales?
Re, Sol.
Quare dicuntur naturales?
Quia naturalem et mediocrem sonum efficiunt.
Quae sunt uoces [sqb]durales?
Mi, La.
Quare dicuntur [sqb]durales?
Quia durum et uirilem reddunt sonum.
Ad quid prodest scire hanc uocum differentiam?
Ista uocum differentia bene obseruata et cognita, dulcisonum reddit omnem cantum. Ideoque pueris fideliter tradenda, hauriunt enim ex ea agnitione, uocum musicalium proprietates.
Quid est proprietas uocum Musicalium?
Est debita illarum in cantu naturalis deductio aut progressio, siue ascendendo, siue descendendo, hoc est, quòd recto ordine inter canendum ascendant et descendant, secundum cantus et notarum exigentiam.
[f.B1v] Quot sunt proprietates uocum?
Decem. Tres in genere, et septem in specie.
Quae sunt istae tres in genere?
Tres cantus. [sqb]duralis, naturalis, bmollaris.
Quae sunt istae septem in specie?
Septem deductionts sex uocum musicalium, in quibus continentur septem cantus, tres [sqb]durales, duo naturales, et duo bmollares, ut patet in scala sequenti.
Da regulas de uocibus?
PRIMA.
Vt, in concentu aliarum uocum caput est et principium.
SECVNDA.
Voces supernae in descensu, Infernae in ascensu rite proferuntur.
TERTIA.
Ad cuiuslibet cantus ascensum et descensum istae sex uoces non sufficiunt, cum ultra La non sit uox superior, nec infra Vt, uox inferior, et tamen cantus plerunque ultra sextam ascendit uel descendit, quare necessitas urget, ut istae uoces sese mutuo leuent, iuxta cantus ascensum uel descensum.
[f.B2r] [Johannes Spangenberg, Quaestiones Musicae, f.B2r; text: Scala [sqb]duralis. Scala bmolla. Scala ficta. Primus [sqb]duralis. Primus bmollaris. Primus naturalis. Secundus [sqb]duralis. Secundus naturalis. Secundus bmollaris. Tertius [sqb]duralis. ee, dd, cc, bb, aa, g, f, e, d, c, b, a, G, F, E, D, C, A, [Gamma], la, sol, fa, mi, re, vt] [SPANQUA 03GF]
DE CANTV.
Quid conflatur ex uocibus?
Cantus.
Quid est cantus musicalis?
Est sex uocum Musicalium continua et apta digestio.
Quotuplex est cantus?
Duplex. Regularis et Irregularis, siue fictus.
[f.B2v] Quis est cantus regularis?
Est in quo non committitur coniuncta.
Quotuplex est cantus regularis?
Triplex. [sqb]duralis, naturalis, et bmollis.
Quis est cantus [sqb]duralis?
Est qui duriter modulatur, habens Vt in [Gamma], G et g, et Mi in bfa[sqb]mi, et in earum octauis. Et sunt tres, scilicet, primus, secundus, tertius.
Quis est cantus naturalis?
Est qui naturaliter canitur, habens Vt in C, c. In bfa[sqb]mi nec Mi, nec Fa postulat, quia in a et aa, finem habet, et b ac bb, non attingit, et sunt duo, scilicet, primus et secundus.
Quis est cantus bmollis?
Est qui molliter et suaui concentu incedit, habens Vt in F, f, et ff. Et fa in bfa[sqb]mi. Et sunt duo scilicet, primus et secundus.
Quo pacto agnoscitur cantus?
Ex typo clauium, Vt, enim, ubique principium est cantus, Fa medium, La finis.
Da uersus.
G, durum gignit, mediat C, perficit hunc E.
C, naturalem, mediat Ff, terminus est a.
Ff, mollem monstrat, mediat b, perficit hunc d.
Vel sic.
In {C, Ff, A} naturalis {f, b, d} bmollis {G, c, e}que [sqb]duralis {principium. medium. finis.
[sqb]durum triplico, reliquos cantus geminabo.
Est ne omnis cantus proprie et per se uel [sqb]duralis, uel naturalis, uel bmollis?
Nullo pacto. Sed omnis cantus est mixtus, nunc de naturali in [sqb]duralem, nunc rursus de [sqb]durali in bmollem procedens, et contra.
[f.B3r] Quis est cantus irregularis siue fictus?
Est qui ex coniunctis componitur, uel est. In quo committitur coniuncta, hoc est, in cuius solmisatione cantantur uoces, quae in clauibus non ponuntur. Vel est, qui per uoces fictas modulatur.
Quae dicuntur uoces fictae?
Quae canantur in aliqua claue, in qua essentialiter non ponuntur, nec eius octaua.
Quid est coniuncta?
Est canere uocem in claue, quae non continetur in ea.
Quotuplex est coniuncta?
Duplex. Tolerabilis et Intolerabilis.
Quae est coniuncta tolerabilis?
Est quando uox canitur in claue, quae in ea non habetur, reperitur tamen in eius octaua, ut si canitur mi in Are.
Quae est coniuncta intolerabilis?
Est quando canitur uox in claue, quae in ea non habetur, neque in eius octaua, ut si canitur fa in Elami, et mi in Ffaut.
Quot sunt signa coniunctarum?
Duo, [sqb] quadratum, b rotundum. [sqb] quadratum coniunctam fieri demonstrat in locis bmollaribus. Et bmolle in locis [sqb]duralibus. Vide Scalam.
Quare admittitur coniuncta?
Propter cantus necessitatem et iucunditatem Inseruntur enim nonnunquam propter maiorem cantus suauitatem.
Potest ne coniuncta euitari?
Imò per transpositionem cantus.
[f.B3v] DE TRANSPOSITIONE.
Quid est Transpositio?
Est clauis uel cantus à propria sede remotio. Hinc transponere, est clauem uel cantum à proprio loco remouere.
Quotuplex est Transpositio?
Duplex. Clauis et cantus.
Quid est transpositio clauis?
Est clauis signatae ob linearum inopiam, uel eleuatio, uel depressio.
Quotuplices ergo sunt claues?
Duplices. Signatae et non signatae.
Quae est clauis signata?
Est quae expresse in cantus exordio ponitur atque signatur.
Quot sunt Claues signatae?
Quinque. Gut, Ffaut, csolfaut, gsolreut, ddlasol signatur et bfa[sqb]mi.
Quae sunt claues non signatae?
Reliquae omnes.
Da regulas de clauibus signatis et transpositis?
PRIMA.
Claues signatae ponuntur in linea.
SECVNDA.
Clauium signatarum, altera distat ab altera per quintam, dempta Gut, quae ab Ffaut per septimam seiungitur.
TERTIA.
[Gamma]ut, in pede clauium ponitur ob Graecorum reuerentiam, à quibus Musica ad nos defluxit.
QVARTA.
Clauium transpositio cantum non reddit irregularem.
[f.B4r] QVINTA.
Quantum clauis transposita ascendit, tantum nota immediate sequens, à suo situ, descendit. Et contra, quantum clauis descendit, tantum nota ascendit.
SCALA CLAVIVM signatarum.
[Johannes Spangenberg, Quaestiones Musicae, f.B4r,1; text: Hac rarissime utimur. Hac rariuscule utimur. Hanc lineam ueteres depinxerunt glauco colore. Hanc lineam rubro pinxerunt. dd, g, c, [Gamma]] [SPANQUA 04GF]
Quid est transpositio cantus?
Est coniunctarum euitatio: dum enim coniunctas uitare intendimus, cantum ex loco proprio sui finis sursum ad quintam eleuamus.
EXEMPLVM.
[Johannes Spangenberg, Quaestiones Musicae, f.B4r,2; text: Ite in orbem.] [SPANQUA 04GF]
[f.B4v] Da regulas de transpositione cantus?
PRIMA.
Transpositio est coniunctarum remedium atque excusatio.
SECVNDA.
Eaedem uoces post transpositionem cantandae sunt, quae ante canebantur.
TERTIA.
Omnis transpositio ex finali ad quintam propriam affinalem fiat, nisi necessitate ad quartam fieri cogatur, ut in Responsorio, Quae est ista.
QVARTA.
Cantus transpositus habens mi in bfa[sqb]mi, exiens in a, est primi uel secundi toni. In c, quinti uel sexti. In a, habens fa in bfa[sqb]mi, est, tertij uel quarti.
QVINTA.
Cantica septimi et octaui tonorum non transponuntur.
SEXTA.
In cantu transposito, natura cantus ex praesentia uel absentia b rotundi depraehenditur, in cantu non transposito.
DE MVTATIONE VOCVM.
Quid est mutatio Musica?
Est unius uocis in aliam in eadem claue, unisona uariatio.
Quare mutatio est inuenta?
Ob uocum paucitatem et cantus pluralitatem. Quando enim in cantu amplius ascendere uel descendere non possumus, tunc pro uoce superiori, [f.B5r] inferior: et rursus pro inferiori, uox superior, recipienda est.
Quot sunt uoces necessariae ad mutationem?
Duae. Mutata et Mutans.
Quae est uox mutata?
Est quae per mutationem relinquitur.
Quae est uox mutans?
Est quae loco uocis mutatae assumitur.
Quotuplex est mutatio?
Duplex. Vocalis et Mentalis.
Quae est mutatio uocalis?
Est quando uox mutans et mutata, ambae exprimuntur.
Quae est mutatio mentalis?
Est in qua una uocum canitur, et altera mente tenetur.
Quae istarum mutationum est aptior?
Mentalis. Exprimere enim ambas syllabas, est notam geminare, quod nec auribus gratum est, nec cantui conueniens, imò in cantu mensurali omnino intolerabile, praesertim in figuris minutis, ubi notularum uelocitas geminationem non admittit.
Da regulas mutationum?
PRIMA.
Nulla fit mutatio, nisi necessitate cogente, quoties enim defecerit sex musicalium uocum progressio, necessario fit mutatio.
Versus.
Nunquam mutabis nisi sit mutare necesse.
SECVNDA.
Mutatio mentalis facienda est non uocalis, nisi duae uel tres notae ponantur in eodem loco mutabili.
[f.B5v] TERTIA.
Clauis habens unam uocem, nullam admittit mutationem, quia idem non mutatur in seipsum. Sunt autem quatuor, [Gamma]ut, Are [sqb]mi, eela.
QVARTA.
Clauis habens duas uoces, duas admittit mutationes. Primam in cantus ascensu. Secundam in descensu. Sunt autem octo, Cfaut, Dsolre, Elami, Ffaut, elami, ffaut, ccsolfa, ddlasol.
QVINTA.
Claues habens tres uoces, sex habent mutat,ones. Sunt autem sex. Gsolreut, alamire, csolfauti dlasolre, gsolreut, aalamire.
Versus.
Si uox est {Simpla, Dupla, Tripla} tunc fit mutatio {nulla. dupla. sena.
SEXTA. In bfa[sqb]mi et sua octaua, nulla fit mutatio, tum, quando bfa, et mi, duae claues sunt.
SEPTIMA.
In claue unam uocem habente, tot possunt fieri mutationes, quot in eius octaua.
OCTAVA.
In cantu plano, infra [Gamma]ut pergere non licet, nec ultra eela uagari. Sed in cantu mensurali saepius extra extremas claues uagamur, et tunc ab octauis uoces sumimus.
NONA.
In cantus descensu, uox inferior in superiorem, in ascensu, uox superior in inferiorem uertatur.
DECIMA.
In mutatione syllabarum, utimur fere duabus uocibus, Re et La, Re ascendendo, La descendendo.
[f.B6r] VNDECIMA.
Voces bmolles in [sqb]durales mutari non possunt, quia dissonant.
DVODECIMA.
Voces naturales in [sqb]durales et bmolles mutantur, quia ancipites sunt.
DECIMATERTIA.
Cum cantus fuerit duralis, mutationes fermè omnes occurrunt in tribus clauibus, D, d, a, aa, et e, nonnunquam in G, sed raro.
DECIMAQVARTA.
Cum cantus factus fuerit bmollis, mutationes omnes, tribus clauibus captamus, scilicet D, d, G, g, et aa. Ascendendo in g, et d, Re, sumitur. Descendendo la, in d et a. Hinc infra [Gamma]ut canitur. Vt, sicut in Ffaut. In [Gamma]ut re, sicut in Gsolreut. In Aremi, sicut in alamire. Omnes enim sunt octauae, et de octauis idem est iudicium.
DECIMAQVINTA.
In canticis primi uel secundi tonorum, si fit ascensus ab alamire per unum gradum, et cantus mox relabitur ad Ffaut, tunc in bfa[sqb]mi canitur fa. Si uero non, cantetur mi, ut in Hymno, Aue maris stella.
DECIMASEXTA.
Cantus, an fa uel mi in bfa[sqb]mi habeat, ex b et [sqb] descriptione cognoscitur. [sqb] namque mi, b fa re praesentat, principaliter tamen ex tono. Nam omnes toni in bfa[sqb]mi mi habent, exceptis quinto et sexto tonis, qui fa postulant, nisi [sqb] uel signum # quod mi denotat, signatum fuerit.
DECIMASEPTIMA.
Non semper fit mutatio uocis in uocem, sed fit saltus sine mutatione de nota ad notam, praesertim in magnis saltibus, quemadmodum in Diapente [f.B6v] et Diapason contingit, ut ex Re in Re, ex Mi in Mi, ex Fa in Fa, ex Sol in Sol.
EXEMPLVM.
[Johannes Spangenberg, Quaestiones Musicae, f.B6v] [SPANQUA 05GF]
DECIMAOCTAVA.
Mutatio apte inchoatur in tertia ante Fa, si adsit notula. Si non, in secunda uel quarta poterit mutatio inchoari.
DECIMANONA.
Musica ficta fingit in quacunque claue, quancunque uocem consonantiae causa.
VIGESIMA.
In cantu ficto praecipue debet obseruari fa in a et E, et mi in F et c. Sicque facile occurret tertia, in qua re uel la accipiatur.
VIGESIMAPRIMA.
In quolibet cantu tam [sqb]durali quàm bmollari, quatuor sunt mutationes, ad duas tamen reducibiles, per quas quisque cantus per ambitum suum sufficienter potest solmisari, inter quas prima et tertia sunt omnino similes, cum fiant in octaua, sic secunda et quarta.
DE SOLMISATIONE
Quid est Solmisatio?
Est cuiuslibet cantus per sex uoces Musicales debita expressio.
[f.B7r] Quid est solmisare?
Est syllabas ac uocum nomina exprimere.
Quot modis potest cantus exprimi?
Tribus modis. Primo solmisando, quod tyronum est, ut canere adsuescant. Secundo, Sonos tantum emittendo, quod canentium est in fidibus aut tibijs, ut auditores oblectent. Tertio, Contextum uerborum applicando, quod piorum est, ut laudes Deo concinant.
Da regulas de solmisatione?
PRIMA.
Solmisans in primis tonum cantus respiciat necesse est. Qui enim cantum sine toni agnitione canit, idem facit quod is, qui Syllogismum extra modum et figuram componit.
SECVNDA.
Solmisans uideat clauem in principio signatam, et ex ea consideret omnium linearum et spaciorum claues. Tum facile inter solmisandum errores euitare poterit.
TERTIA.
Solmisans, Scalam sub qua cantus decurrit, uigilanter attendat, ne ex molli durum, aut ex duro mollem faciat.
QVARTA.
Scala cognita, principium cantus intuendum est, quòd si in altum tendit, recipienda est uox inferior primae clauis, si descendit, sumenda est uox superior eiusdem clauis.
QVINTA.
Solmisans uideat, an cantus regularis existat nec ne. Cantus enim transpositio, mutationis Scalae plaerumque est occasio. Nam uariata Scala, uariantur et mutationes.
[f.B7v] SEXTA.
Omnis cantus in finalibus terminatus, est regularis et non transpositus.
SEPTIMA.
In canticis irregularibus ad quintam transpositis, cantandum est mi in bfa[sqb]mi in omni tono nisi fa specialiter signetur.
OCTAVA.
Omnes toni sub scala [sqb]durali currunt, praeter quintum et sextum.
NONA.
Cantum sub Scala [sqb]durali uel bmollari decurrere, nihil aliud est, quàm in bfa[sqb]mi, mi uel fa canere.
DECIMA.
Solmisans diligenter respiciat bfa[sqb]mi, in ea enim claue, totum negotium uertitur. Nam si ponitur b, cantandum est fa. Si uero [sqb] uel signum # cantandum est mi.
VNDECIMA.
In bfa[sqb]mi et eius octauis nunquam mutatur mi in fa, nec contra, quia sunt uoces dissonae et repugnantes.
DVODECIMA.
Signato fa in bfa[sqb]mi uel quouis alio loco, si cantus ex ea saltum immediatum fecerit ad quartam uel quintam uel octauam, tunc necessario cantandum est ibi fa, alioqui admitteretur tritonus, et deperderetur octaua perfecta et quinta perfecta, quae perargute sonant.
DECIMATERTIA.
Quoties fa uel mi praeter cantus naturam signatur, oportet solmisantem signatarum sequi quoad durauerit.
[f.B8r] DECIMAQVARTA.
In Ffaut nunquam canitur Vt, nisi Fa fuerit signatum in bfa[sqb]mi.
DECIMAQVINTA.
In csolfaut semper canitur fa, praeterquam in quinto et sexto tonis, tunc enim canitur sol.
DECIMASEXTA.
In solmisando utimur duabus uocibus, Re et La, Re ascendendo, La descendendo.
DECIMASEPTIMA.
In quartis, quintis et octauis, fit saltus de mi in mi, de fa in fa.
DECIMAOCTAVA.
In octauis idem est uocum usus, et eadem mutatio. Ideo quaecunque uox canitur in una octaua, canitur et in alia.
DE MODIS SEV INteruallis Musicalibus.
Quid est modus Musicalis?
Est soni acuti grauisque distantia. Vel: est uocis à uoce penes descensum et ascensum distantia.
Quot sunt modi Musicales?
Nouem. Semitonium, Tonus, Semiditonus, Ditonus, Diatessaron, Diapente, Semitonium diapente, Tonusdiapente, Diapason.
Cur unisonum non adnumeras?
Vnisonus proprie non est modus, sed modorum principium, sicut unitas numerorum. Est enim Vnisonus fundamentum aliorum modorum, manetque semper immobilis.
[f.B8v] Quid est unisonus?
Est status uocis, neque in acutum, neque in graue tendens. Vel est duarum uel plurium notarum in eodem loco coniunctio. Fit enim, quando in eadem claue eadem uox, iterum atque iterum repetitur.
Quid est semitonium?
Est saltus de uoce in uocem, per secundam imperfectam molliter sonans. Fitque solum ex mi in fa proximum, et ex fa in mi proximum.
Quid est Tonus?
Est saltus uocis à uoce per secundam perfectam potenter sonans. Fitque inter omnes uoces, praeter mi et fa. Tonare est potenter sonare.
Quid est Semiditonus?
Est interuallum uocis à uoce, per tertiam mollem et imperfectam. Fitque inter re fa, mi sol.
Quid est Ditonus?
Est dura et perfecta tertia. Fitque inter Vt mi, fa la, habet duos tonos.
Quid est Diatesseron?
Est saltus de uoce in uocem per quartam. Fitque inter Vt fa, re sol, mi la.
Quid est Diapente?
Est saltus uocis à uoce per quintam. Fitque inter Vt sol, re la, mi mi, fa fa. Hinc quadrimodus dicitur.
Quid est Semitonium Diapente?
Est imperfecta sexta. Fitque inter mi ex Elami ad fa in csolfaut, et econtra.
Quid est tonus Diapente?
Est sexta perfecta. Fitque inter Vt ex Cfaut, ad la in alamire, et econtra.
Quid est Diapason?
Est uocis à uoce per octauam digressio. Vel [f.C1r] est saltus per octauam. Fitque septem modis. A qualibet enim litera ad sibi similem fit Diapason.
Sunt ne alij modi?
Imò. Tritonus, Semidiapente, Semidiapason, sed prohibiti, et in Musica plana admodum rari.
Quid uero sentiendum de modo Disdiapason?
Disdiapason est interuallum per decimam quintam, intra quod natura humanae uoci, quasi me tam praefixit, usque adeo, ut extra illius cancellos uox naturalis egredi non possit. Et quotiescunque ultra praescriptos illius ascensus terminos sese extulerit, facticia uox est.
Cur maiores tantum nouem modos posuerunt?
Quia uox humana nouem constat officijs, plectro linguae, pulsu quatuor dentium, repercussione duorum labiorum, in modum cymbalorum, cauitate gutturis, et adiutorio pulmonis, qui in modum follis aerem recipit et remittit. Alij ad similitudinem nouem Musarum Apollini dicatarum, nouem quoque modos enumerant, qui sequenti Cantilena continentur.
[Johannes Spangenberg, Quaestiones Musicae, f.C1r; text: TEr trini sunt modi, quibus omnis cantilena contexitur, scilicet, Vnisonus, Semitonium,] [SPANQUA 05GF]
[f.C1v] [Johannes Spangenberg, Quaestiones Musicae, f.C1v; text: Tonus, Semiditonus, Ditonus, Diatessaron, Diapente, Semitonium cum Diapente, Tonus cum Diapente, ad haec sonus Diapason, Si quem delectat, eius hunc modum esse cognoscat. Cunque tam paucis modulis tota harmonia formetur, utilissimum est eas altae memoriae commen-] [SPANQUA 05GF]
[f.C2r] [Johannes Spangenberg, Quaestiones Musicae, f.C2r; text: dare, nec prius ab huiusmodi studio quiescere, donec uocum interuallis agnitis harmoniae totius facillime queat apprehendere noticiam. EVOVAE.] [SPANQUA 06GF]
DE TONIS Musicalibus.
Quid est Tonus Musicalis?
Est regula et dispositio, secundum quam cantus suum cursum, naturam et melodiam dirigit. Vel, tonus est regula, cantum in fine dijudicans.
[f.C2v] Ad quid ualet agnitio tonorum?
Vt pueri totius cantus naturam, melodiam, et solmisationem ex ambitu toni accipiant. Non enim possumus cantum aliquem artificialiter modulari, nisi prius cognoscamus eius tonum.
Quot sunt Toni musicales?
Apud Graecos fuere tantum quatuor, scilicet [protos], [deuteros], [tritos], [tetartos]. Quibus adhuc hodie quatuor uoces finales correspondent, Re, Mi, Fa, Sol. Latini uero cuiuslibet toni ascensum et descensum considerantes, cuilibet subiugalem constituere, unde octo emerserunt Toni apud Latinos.
Quare octo et non plures neque pauciores?
Non uidetur incongruum, ut octo tonis omne quod canitur, moderetur, quemadmodum octo partibus orationis compraehenditur omne quod dicitur.
Quotuplices sunt Toni?
Duplices. Autenti et Plagales.
Qui sunt Toni Autenti?
Autenti sunt de numero impari, ut primus, tertius, quintus, septimus.
Quare dicuntur Autenti?
Quia autoritatem ascendendi maiorem habent caeteris, unde dicuntur Heriles et Clamosi.
Qui sunt toni Plagales?
Sunt de numero pari, ut secundus, quartus, sextus, octauus.
Quare dicuntur Plagales?
Quia magis prioribus descendunt quàm ascendunt, unde dicuntur subiugales, seruiles et humiles.
Quoties cognoscitur Tonus?
Trifariam. Principio, medio, et fine.
[f.C3r] Quomodo cognoscitur principio?
Quando mox in principio ultra notam finalem ascendit ad quintam, est autentus. Cum uero mox infra finalem ad tertiam uel quartam ceciderit, est plagalis. Quando autem initium cantilenarum, erroneam et penitus haesitabundam toni demonstrat agnitionem, tanquam non necessaria à doctis Musicis relinquitur.
Quomodo cognoscitur tonus medio?
Primo, penes ascensum, cum enim in medio octauam tetigerit, est autentus. Si non, plagalis. Secundo, penes repercussionem. Habent enim singuli toni suas clausulas seu cursus, ex quibus solo auditu, cuius toni sit, cantus dignoscitur.
Quid est repercussio toni?
Est cuiuslibet toni propria et certa melodia.
Quae sunt huiusmodi repercussiones?
Habentur his uersibus.
Re la, sit primi, re fa, dat norma secundi.
Mi mi dat ternus, mi la poscit sibi quartus.
Vt sol quintus habet, sextus fa la sibi quaerit.
Vt sol Tetartus, ut fa postremus habebit.
Quomodo cognoscitur tonus in fine?
Quando in ueris clausulis finalibus terminatur. Et hic modus cognoscendi tonos, est certior et perfectior alijs, quemadmodum et uulgo dicitur. In fine uidetur cuius toni.
Quot sunt fines tonorum?
Quatuor. D, E, F, G.
Quare dicuntur fines?
Quia omnis cantus regularis et non transpositus in his quatuor finibus finiri debet. Sunt enim literae cantuum terminatiuae, ideo et claues finales dicuntur et sedes tonorum.
[f.C3v] Quem dicis cantum regularem et non transpositum?
Qui in aliqua claue finali terminatur, nempe in D, E, F, G.
Quem uocas cantum irregularem et transpositum?
Qui extra claues finales exit, scilicet in a et c. rarissime in bfa[sqb]mi, frequentissime in cantu mensurali in G, non tamen absque fa in bfa[sqb]mi.
Fit ne aliquando tonorum permixtio?
Imò, quando duorum tonorum Systemata in uno cantu concurrunt.
Quis est cantus mixtus?
Est qui ad octauam uel altius ascendit ut autentus, et ad quartam descendit ut plagalis. Sicque cursum autenti et plagalis simul usurpat.
Quomodo cognoscitur tonus in cantu mixto?
Bifariam. Primo penes melodiam uel clausulas, uel repercussiones cantuum. Secundo penes ascensum et descensum. In his canticis enim, finalis uox diligenter consideranda est, ad quem tonum plus declinent. Dum enim ultra finalem mox ad quintam scandunt, autenti sunt. Cum uero ad tertiam uel quartam infra finalem mox ceciderint, plagales dicuntur. Exemplo sunt, Fidelis sermo, et O praeclara.
Quis est tonus imperfectus siue neutralis?
Est qui non implet Diapason, qui ultra sextam non ascendit, nec ultra tertiam descendit, ut Responsorium Ingrediente Domino in sanctam ciuitatem et caetera.
Da regulas Tonorum?
PRIMA.
Omnis tonus, aut est autentus aut plagalis.
SECVNDA.
Toni de numero impari sunt autenti. De numero pari sunt plagales. Autenti sunt, primus, [f.C4r] tertius, quintus, septimus. Plagales, secundus, quartus, sextus, octauus.
TERTIA.
Omnis cantus Canonice terminari habet in his quatuor clauibus finalibus D, E, F, G.
QVARTA.
Tonus autentus et suus plagalis in eadem claue finiuntur, propter priscam ipsorum combinationem.
QVINTA.
Omnis cantus exiens
In {Dsolre, Elami, Ffaut, Gsolreut} est {primi uel secundi, tertij uel quarti, quinti uel sexti, septimi uel octaui} toni.
SEXTA.
Autenti plus ascendunt quàm descendunt, Plagales contra, plus descendunt quam ascendunt.
Versus.
Impar dat numerus Autentos, parque plagales
Autentos dominos dicas, seruosque plagales.
Autenti sursum scandunt, seruique deorsum.
SEPTIMA.
Autenti supra finalem uocem Diapason contingunt, nonnunquam decimam, infra eam nec Ditonum quidem. Plagales uero supra finalem Diapente contingunt, infra eam Diatessaron.
OCTAVA.
Non oportet autentum semper ad Diapason scandere, et plagalem ad Diapente deprimi, sed intelligi debet, quod ascendendi et descendendi potestatem habeant.
NONA.
Quisque tonorum ferè Diapason complectitur, aliquando autenti uix ad sextam aut septimam [f.C4v] ascendunt, Plagales contra uix ad tertiam descendunt, Nonnunquam cantiones autentorum ultra octauam profiliunt ad decimam aut undecimam, dicunturque toni plusquam perfecti.
DECIMA.
Fit nonnunquam ut duorum tonorum cursus clausulae et repercussiones in una cantilena coniunguntur, tum iudicandus est tonus, secundum notam tenoris, circa quam saepius uersatus fuerit.
VNDECIMA.
Autentorum cantica profunde, Plagalium acute, Neutralia uero mediocriter intonari debent. Haec enim in profundum, illa in acutum, ista uero in utrunque tendunt.
DVODECIMA.
Attendant Cantores ambitum tonorum, ne scilicet ita cantum incipiant, ut non tam canere, quàm rudere uideantur, et factitia plane uoce cantillent, neque ita uocem submittant, ut uix à seipsis exaudiri queant, uoxque in screatum quendam abeat.
DE AMBITIBVS TONORVM.
Quid est ambitus tonorum?
Est spacium tonis, pro ascensu ac descensu musicorum autoritate concessum.
Quot uoces seu notae conceduntur cuilibet tono?
Non plus quam decem, in quibus cursum suum habeat, quas sic ordinant. Autentis unam uocem finali supponunt, octo supra ponunt. Plagalibus uero quatuor finali supponunt, quinque supra, Licet nunc Neotericorum musicorum luxurians [f.C5r] licentia, undecimam cuilibet superaddat, ut patet in figurula sequenti.
AMBITVS TONI.
[Johannes Spangenberg, Quaestiones Musicae, f.C5r; text: 1, 2, 3, 4, 5, 6, 7, 8, 9, 10, dd, g, c, F, [Gamma], finalis] [SPANQUA 07GF]
[f.C5v] DECIMATERTIA.
Quilibet tonus in suo cursu decimam exigit, nonnunquam undecimam.
DECIMAQVARTA.
Quatuor sunt claues finales uel chordae statiuae, in quibus canticorum regularium finis quaeritur, scilicet D, E, F, G. Quae uero extra has claues exorbitant, irregularia et transposita cantica uocantur.
DECIMAQVINTA.
Quilibet tonus autentus subiugalem habet in sua claue finali. Primus et secundus habent finem Re, tertius et quartus Mi, quintus et sextus Fa, septimus et octauus, Sol. Neque incongruum et prorsus absurdum est, herum cum seruo, uno eodemque contubernio teneri.
DECIMASEXTA.
Non omnis cantus primi et secundi tonorum in D exit, sed nonnunquam in a, frequentissime in cantu mensurali in G, non tamen absque fa in b claue. Hoc faciunt Symphonistae, ne uoces extra Guidonis scalam expatiari uideantur.
DECIMASEPTIMA.
Cantus transpositus mi habens in bfa[sqb]mi, exiens in a, est primi uel secundi toni. In c, quinti uel sexti. Tertius autem et quartus in cantu regulari, nonnunquam in bfa[sqb]mi exeunt, in a uero aptissime.
DECIMAOCTAVA.
Cantica septimi et octaui tonorum non transponuntur.
DECIMANONA.
Cantus in Cfaut, aut dlasolre terminatus, cantorum inscitia corruptus est.
[f.C6r] VIGESIMA.
In cantu figurato non multum habet momenti, quae clauis finem carmini imponat, dummodo uocis extremae habeamus rationem. Si enim uox finalis fuerit Re, incunctanter scio eum cantum esse primi aut secundi toni. Si mi, tertij aut quarti.
VIGESIMAPRIMA.
In agnitione tonorum plus spectari debet usus, quàm tot praeceptiones pueriles.
DE TROPIS TONORVM.
Quid est Tropus?
Est breuiuscula melodia, quae in diuinis canticis fini subiungitur, hac dictione Euouae subscripta, quae seculorum amen, omissis consonantibus designat, uulgo tenores tonorum uocantur
Quare dicuntur Tenores?
A tenendo, quia totius cantus melodiam, cui adiudicantur tenere debent.
Habet quisque tonus suum Tropum?
Imò.
Ad quid conducunt huiusmodi tropi?
Vt cantus incepti harmoniam incorruptam contineant.
Quot sunt tropi tonorum?
Octo, iuxta numerum tonorum.
Quotuplices sunt tropi?
Triplices. Psalmorum, Responsoriorum et Introituum.
Qui sunt tropi Psalmorum?
Sunt formulae quibus psalmi exeunt.
Qui sunt tropi Responsoriorum?
Sunt harmoniae uersuum responsoriorum.
[f.C6v] Qui sunt tropi Introituum?
Sunt melodiae et progressiones uersuum in Introitibus.
Quotuplices sunt Psalmi quibus in diuinis utimur?
Duplices. Minores et Maiores.
Qui sunt psalmi Minores?
Qui à regio poeta creduntur aediti.
Qui sunt psalmi Maiores?
Qui ex sacro Euangelio deprompti sunt, ut canticum Zachariae, Benedictus Dominus Deus. Et canticum diuae uirginis, Magnificat anima mea et caetera Luca 1.
Quid est Psallere?
Est cum quodam iubilo, laudes Deo Optimo Maximo decantare.
Habent ne Psalmi suas intonationes?
Imò.
Da regulas de Intonatione?
PRIMA.
Omnes Psalmi maiores cum ascensu, minores absque ascensu intonandi sunt.
SECVNDA.
Dictiones Hebraicae et barbarae, in medio accentu acuto sunt proferendae.
TERTIA.
Intonatio Psalmorum Minorum. {Primi, Secundi, Tertij, Quarti, Quinti, Sexti, Septimi, Octaui} toni fit in {alamire, ffaut, csolfaut, alamire, csolfaut, alamire, dlasolre, csolfaut} Maiorum {Ffaut, Cfaut, Gsolreut, Elami, Ffaut, Ffaut, bfa[sqb]mi, Gsolreut
[f.C7r] Da Tropos Psalmorum?
[Johannes Spangenberg, Quaestiones Musicae, f.C7r; text: Primi toni. Secundi. Tertij. Quarti. Quinti. Sexti. Septimi. Octaui. Peregrini. In exitu Israel de et caetera.] [SPANQUA 08GF]
Quare hic tonus dicitur Peregrinus?
Quia in concentibus nostris, rarus admodum ac peregrinus est.
Habent ne toni suas differentias?
Habent quidem, sed non est operae precium [f.C7v] ipsis longum adhibere studium, quandoquidem non sunt apud omnes eaedem. Praeterea non sunt de tonorum essentia, cum quilibet cantus secundum principalem tropum decantari possit.
Cur autem sunt repertae?
Vel pro indoctis, uel ornatus gratia, ut facilior et suauior sit canticorum inceptio, nos eas silentio transibimus.
Da intonationes Psalmorum minorum?
Psalmi primi et sexti tonorum concordant in principio, et discrepant in fine.
[Johannes Spangenberg, Quaestiones Musicae, f.C7v,1; text: Dixit Dominus Domino meo, sede à dextris meis.] [SPANQUA 09GF]
Psalmi secundi et octaui tonorum concordant in principio, sed discrepant in fine.
[Johannes Spangenberg, Quaestiones Musicae, f.C7v,2; text: Laudate pueri Dominum, Laudate nomen Domini.] [SPANQUA 09GF]
[f.C8r] Psalmi caeterorum tonorum discrepant et in principio et in fine.
[Johannes Spangenberg, Quaestiones Musicae, f.C8r,1; text: Lauda Hierusalem Dominum, lauda Deum tuum Syon. Laudate pueri Dominum, laudate nomen Domini. Dixit Dominus Domino meo, sede à dextris meis.] [SPANQUA 09GF]
Da intonationes Psalmorum Maiorum?
[Johannes Spangenberg, Quaestiones Musicae, f.C8r,2; text: Magnificat anima mea Dominum. Benedictus.] [SPANQUA 10GF]
[f.C8v] [Johannes Spangenberg, Quaestiones Musicae, f.C8v,1; text: Magnificat anima mea dominum. Benedictus.] [SPANQUA 10GF]
Tantum de Psalmis.
Da Tropos uersuum Responsoriorum?
[Johannes Spangenberg, Quaestiones Musicae, f.C8v,2; text: Fuit homo missus à Deo] [SPANQUA 11GF]
[f.D1r] [Johannes Spangenberg, Quaestiones Musicae, f.D1r; text: Dispersit dedit pauperibus. Angelus Domini locutus est. Et ualde mane una. Gloria in excelsis Deo. In nomine patris et filij. Loquebantur uarijs linguis Apostoli.] [SPANQUA 11GF]
[f.D1v] [Johannes Spangenberg, Quaestiones Musicae, f.D1v,1; text: Gloria patri et filio.] [SPANQUA 11GF]
Musici recentiores, has uersuum harmonias non admodum respiciunt, de quo non est, quod magnopere angaris.
Da tropos uersuum Introituum?
[Johannes Spangenberg, Quaestiones Musicae, f.D1v,2; text: Euouae. Statuit. Mihi autem. Seculorum amen. In nomine Iesu. Resurrexi.] [SPANQUA 12GF]
[f.D2r] [Johannes Spangenberg, Quaestiones Musicae, f.D2r; text: Euouae. Loquebar. Os iusti. Puer natus est. Seculorum amen. Benedicta sit.] [SPANQUA 12GF]
DE ACCENTV Musico.
Quid est accentus Musicus?
Est melodia quae dictionum syllabas iuxta accentus sui naturalis exigentiam, regulate pronunciat.
Quotuplex est accentus Musicus?
Duplex. Grauis et Acutus.
[f.D2v] Quis est accentus Grauis?
Est finalium dictionum, secundum Ecclesiae ritum regulata depressio. Haec autem depressio finalis fit dupliciter. Aliquando per quintam, tunc proprie dicitur accentus grauis. Aliquando per tertiam, tunc uocatur accentus medius.
DA EXEMPLVM.
[Johannes Spangenberg, Quaestiones Musicae, f.D2v,1; text: Medius. Grauis. Parce mihi Domine, nihil enim sunt dies mei.] [SPANQUA 13GF]
Quis est accentus acutus?
Est finalium dictionum, secundum Ecclesiae ritum, regulata eleuatio. Haec eleuatio quoque finalis fit dupliciter. Aliquando ad locum sui descensus reducitur finale, tunc uocatur proprie accentus acutus. Aliquando reducitur finale, non ad locum sui descensus, sed infra ad secundam, tunc uocatur accentus moderatus.
EXEMPLVM.
[Johannes Spangenberg, Quaestiones Musicae, f.D2v,2; text: Moderatus. Surge illuminare Hierusalem.] [SPANQUA 13GF]
[f.D3r] [Johannes Spangenberg, Quaestiones Musicae, f.D3r,1; text: Acutus. Et gloria Domini super te orta est.] [SPANQUA 13GF]
Da regulas de accentu Musico?
PRIMA.
Dictiones monosyllabae, item barbarae, Graecae, Hebraicae, Latinam inflexionem non habentes, acuuntur, ut me, te, se, nos, uos, sum, est. Ascaroth, Senaherib, Babylon, Abraham. Hinc excipiuntur encliticae coniunctiones, que, ne, ue, quae habent accentum grauem.
SECVNDA.
Accentus grauis et acutus in fine completae sententiae, proferuntur. Moderatus uero et medius in fine incompletae sententiae exprimuntur
EXEMPLVM.
[Johannes Spangenberg, Quaestiones Musicae, f.D3r,2; text: Moderatus. Lignum habet spem. Si praecisum fuerit rursus] [SPANQUA 13GF]
[f.D3v] [Johannes Spangenberg, Quaestiones Musicae, f.D3v,1; text: Medius. uirescit. Et rami eius pullulant.] [SPANQUA 14GF]
TERTIA.
Oratio quaesitiua, siue habeat in fine dictionem monosyllabam, siue dissyllabam, siue polisyllabam, accentus semper cadit in ultimam, et illa debet acui.
[Johannes Spangenberg, Quaestiones Musicae, f.D3v,2; text: Vnde tu es? Quid est homo? Quantas habeo iniquitates et peccata?] [SPANQUA 14GF]
QVARTA.
Dictio disyllaba, accentum recipit in prima, siue ea syllaba sit longa siue breuis.
EXEMPLVM.
[Johannes Spangenberg, Quaestiones Musicae, f.D3v,3; text: Et fugit uelut umbra.] [SPANQUA 14GF]
[f.D4r] [Johannes Spangenberg, Quaestiones Musicae, f.D4r,1; text: In amaritudinibus mora. oculus meus.] [SPANQUA 14GF]
QVINTA.
Dictio polisyllaba habens penultimam longam, acuit eandem. Si uero habet penultimam breuem, acuit antepenultimam.
EXEMPLVM.
[Johannes Spangenberg, Quaestiones Musicae, f.D4r,2; text: Si praecisum fuerit rursum uirescit. Et rami eius pullulant.] [SPANQUA 15GF]
SEXTA.
Grauis accentus non debet repeti, nisi oratio adeo sit breuis, ut alius interuenire non possit.
EXEMPLVM.
[Johannes Spangenberg, Quaestiones Musicae, f.D4r,3; text: Factum est uespere et mane dies primus.] [SPANQUA 15GF]
[f.D4v] [Johannes Spangenberg, Quaestiones Musicae, f.D4v; text: Dixit quoque Deus.] [SPANQUA 15GF]
Epistolarum et Euangeliorum accentus, non idem est apud omnes Dioceses et Ecclesias. Quare ne pueros diutius moremur, silentio transibimus. Frugi lector, hoc, quicquid est, boni consule.
[f.D5r] DE ARTE CANENDI ex libro decimosexto de Subtilitate Hieronymi Cardani Mediolanensis.
POrrò facilis est notarum cantus, notas uocamus: Vt, Re, Mi, Fa, Sol, La, Sed proferre uerba difficilius. Ideo cum notas prius discant pueri, ad uerba saepe cum difficultate non leui transferuntur. Fit autem haec translatio tribus modis: Primus est, ut quis diapente, diapason, diatessaron et caeteras medias consonantias, itemque septimam et nonam et secundam aure discat et proferre uoce, atque ita sub illa uocum magnitudine uerba ac syllabas potius proferat, quod arduum sanè est: quoniam sexta et tertia duplices sunt, nec licet eas proferre sine imaginatione notarum, atque ita si alteram pro altera supposueris semitonio discordabis à reliquis uocibus. Secundus modus est, ut mente concipias, quocunque spacio ac linea quae uox et quanta esse debeat, atque ita syllabas sub loci uoce proferas. hic modus melior est primo, sed cum occurrerint dieses et semitonia toniúe ficti non satisfaciet, aegréque proferentur. Tertius omnium optimus est, ut imaginatione et uoce quidem notas et uocum magnitudinem retineas, lingua uero syllabam subiectam proferas, atque hic ut est optimus ita difficillimus. Igitur tribus modis rursus hunc assequemur, uel longa consuetudine, ut sensim dimissa nota proferas syllabam, in notis primo longioris morae et unisonis, deinde sensim ascendentibus ac descendentibus, [f.D5v] mox in diapason et diapente et diatessaron. Item in consonantijs, quas uocant cadentias, demum in alijs uocibus, post ad notas breuis morae te transferas. Alter modus est ut linguam immobilem retinere condiscas, atque ita uocem sine notis ac syllabis proferas. Post sub una tantum syllaba semper ut sub E, uel I. Vltimo ad syllabas proferendas accedas. Hic modus uarietatem ex modo proferendi suscipit, ut primus ex re ipsa seu cantu. Tertius qui meo iudicio melior est, fit alterius auxilio qui notas proferat te syllabas canente, sic enim et temporis et uocis magnitudo seruabitur, et tu sensim te transferes consuetudine ad id quod est difficillimum. Erat et aliud in discendo compendium, ut sine manu optime quis discat, hoc autem continget si discipulum docuerit diapason unius omnes uoces, nam reliquae omnes eisdem ordinibus recurrunt, atque ita imitationes pro uocatis clauibus quae semper tribus in locis habentur ob Semitonia. Nam claues mutata fermè ratione ita sibi comparantur, ut in duas omnes ob similitudinem redigantur cum sex uideantur. Tres quidem uocari b mollis, totidem sine illo, has si obseruaueris diligenter in duas tantum reduces, non solum mirabili et compendiosa ratione sed etiam admodum facili.