Opus aureum, partes I-II
Source: Die Musica Gregoriana des Nicolaus Wollick, ed. Klaus Wolfgang Niemöller, Beiträge zur Rheinischen Musikgeschichte, vol. 11 (Cologne: Staufen, 1955), 1–80.
Reproduced by permission.
Electronic version prepared by Beth Garfinkel E, David Schneider C, and Thomas J. Mathiesen A for the Thesaurus Musicarum Latinarum, 2003.
Actions |
---|
[1] OPUS AUREUM
musicae castigatissimum
de gregoriana et figurativa atque contrapuncto simplici percommode tractans, omnibus cantu oblectantibus utile et necessarium, e diversis excerptum
Fata regunt finem, spero Dii cepta secundent.
Qui ducis vultus et non legis ista libenter,
Omnibus invideas, livide nemo tibi.
[2] /p.2/ Epigramma ad lectorem.
Musica dulce sonans iuvat aures carmina blando,
Instaurat vires ingenioque favet.
Dulcedo fingit molles harmonica cantus,
Ausones hanc celebrant, Graecia docta probat.
Hebraeusque Tubal, necnon et thracius Orpheus
et Samii coluit sedula cura senis.
Quoque magis tribuas hic tantae laudibus artis,
Omnia ut oblectent, musica mella, vide,
Dulcia Pierius modulatur carmina cygnus,
Atticaque in silvis gutture vernat avis,
Avia cunctae strepunt, resonant et Acanthide dumi
Carminibus volucres, et genus omne favet.
His capti pisces, citharam sunt saepe sequuti
Testis Arioniae, fabula nota, lyrae.
Musica serpentum morsus et vulnera sanat.
Musica lymphatis mentibus indit opem,
Irati stimulos et corda ferocia mollit,
Hanc etiam morbos posse fugare ferunt.
Hanc tu divinum munus dubitare caveto,
Quisquis es, est nullis artibus ista minor.
Vive, vale felix, canum quoque Nestora vince,
Haec subiecta hilari carmina fronte legens.
/p.3/ In musicam praefatio.
Musicam esse unam illarum septem artium, quas liberales vocant, nemo est etiam de mediocriter litteratis, qui nesciat. Sed fortasse tunc aliquanto dignior videbitur, si constiterit, a quibus et quantis viris sit culta atque in summa admiratione habita. Taceo de Tubal, [3] qui eius artis apud Hebraeos vetustissimus inventor fuisse memoratur, praetereo David regem, quo citharam pulsante Saul a furore dementiae refocillabatur. Dicam aliquid de philosophis. Hanc Pythagoras tanti fecit, ut omnia proportionibus musicis constare affirmaret. Plato singulis orbibus coelestibus singulas Sirenes insidere in sua republica docet. Quae diverso quamvis sphaerarum motu, concordibus tamen inter se numeris, Deo laudes incessanter modulenter. Item Aristoteles ipse in multis eam passibus sic commendat, et praesertim in polliticis, ut inter ingenuas illam scientias nulli postponat. Musicam a poetis quoque et clarissimis esse celebratam, et praecipue ab Homero. Unde ceu fonte perenni vatum perpetuis ora rigantur aquis. Nullus paulo studiosior poetarum ignorat. Hoc est, quod Apollinem citharam tenere aiunt, quod Orpheum fluvios detinuisse, et, ut inquit Boethius, silvas traxisse mobiles comminiscuntur. Amphionemque saxa in muros duxisse musica suavitate fabulantur. Sed quia historiae maior autoritas est, fabulas missas faciamus et de probatissimis autoribus aliqua huc afferamus breviter et strictim, quae ab ipsis in musicae artis singularem excellentiam difusissime sunt varieque testata. Maximos olim duces fidibus tibiisque canere super cenam, tam Graecos quam Romanos adeo usus obtinuerit, ut Themistocles, alioquin clarus imperator, cum citharam in convivio sibi oblatam recusasset, habitus sit indoctior. Musicam curas abigere, clementiam suadere et ad leniendos affectus plurimum valere. Martianus Capella scribit, bella etiam lituis, tubis et cornibus Romani accendebant. Ad quod Vergilium alusisse crederim in sexto de Miseno, ut [4] revera vident indigna morte peremptum Misenum Aeoliden, quo non praestantior alter aere ciere vires mortemque accendere cantu. Timotheus, vir Phrygius, Alexandrum musica modulatione ab epulis ad arma corripienda subito inflammavit et mox mutato modulationis genere rusus ab armis ad epulas reduxit. Hoc etiam non postremo pertinet ad musicae laudem, quod pleraeque Graeciae civitates leges decretaque publica ad lyram recitabant. Ne longius progrediar in re, quae satis laudari vix potest, vel quae potius se ipsam ornat, quam ut alicuius laudatione indigeat, finiam proloquium. Vos autem, o studiosi adolescentes, in huius musicae artis honestissimum studium totis viribus incumbite, quod, si feceritis, summam voluptatem cum pari utilitate reperietis, nec vobis hoc turpe putetis, quod summis philosophis, quod maximis exercituum ducibus, quod florentissimis Graeciae et Italiae urbibus laudabile semper visum fuit ac liberale. Valete. /p.4/
Juppiter omnipotens, precibus si flecteris ullis,
Da, precor, inceptis splendida vela meis.
Explorare quaeam, quae sint gratissima Musis,
Da dextram misero virgo serena mihi.
Hoc igitur opusculum ingressuri, triphariam erudiendi modum musicae artis partiri poterimus. Est namque musices natura quaedam harmonica, altera rhythmica, tertia vero metrica nuncupatur. Et dicitur harmonica illa, quae inter sonos discernit, gravem videlicet et acutum. Est namque idem harmonica, quod modulationis discretio. Quod quidem membrum tres habet sub se species, una organica vocatur, quae ex flatu temperata in vocis habitum roboratur, huic conveniunt fistulae, organa, [5] tubae, tibiae, musae. Alia in manu consistit, ita videlicet, ut manus depingatur interior laeva ac qualibet in iunctura locetur clavis, ut in exordio secundae partis depicta est. Ad trinam cursitantes festinanter speciem, eam profecto volumus in lineis spatiisque interceptis inter lineas consistere. Tamquam igitur praecipuum ac magis idoneum hoc membrum tertium, huic libello usurpabimus. Dividentes quoque eum in partes tres. Imprimis enim de autoribus pertracturi simul et descriptionibus musicae. Hinc de modo artis adipisciendi. Post haec de cantu mensurali, postremo vero de contrapuncto simplici, unamquamque denique partem in sua scindentes capitula. Rhythmica vero est, quae impulsu ritum modulationis agit, vel est, quae requirit inquisitionem dictionum, an bene vel male cohaereant dictiones. Metrica igitur est, quae mensuram diversorum metrorum probabili ostendit ratione.
De artis musicae inventoribus.
Capitulum primum.
Quemadmodum in primo de caelo et mundo, ac metheororum primo, hanc Aristoteles habet autoritatem. Non enim semel neque bis, sed infinities oportet putare easdem apud nos advenisse opiniones. Pari modo illud exquisite, in musica attentantes, ex quo huius artis inventorum copiam fuisse nemo negat. Id quidem, quod nobis constat, summatim ac succincte attentemus. Praenimia namque cantus suavitate, cum delectatio in opere (secundo Ethi) sit signum virtutis. Ritum modulaminis perpendisse Tubal primum (quod rectius existimaverim) fertur, ut profecto apud priscos compertum est Lamech de sobole Kain duos habuisse proles, [6] Abel videlicet et Tubal. Is enim Tubal primi parentis praesagia (nec Senecae moralissimi sententiam impellens, quod scilicet aegre mentis est formidare inexperta) commemorans. Plaga, proh, bina mundum hunc inferiorem delecturum, ob hoc itaque artem prisci ante diluvium /p.5/ columnis geminis insculptam per eum exstitisse aiunt, unam vero latericiam, alteram inquam marmoream ob aquae et ignis formidinem. Quod quidem inde Aurora his carminibus asseritur subscriptis.
Iste Tubal cantu gaudens pater exstitit horum,
Qui citharis psallunt organicisque modis.
Musica dulce canens fuit ars inventa per illum,
Ut pastoralis gaudeat inde labor.
Et quia novit Adam primum dixisse parentem,
Venturum duplex iudicium, ignis, aquae,
In geminis artem scripsit posuitque columnis.
Exstitit haec laterum, marmoris illa fuit,
Ut non haec per aquam pereat, non illa per ignem,
Si sit deficiens una, sit una manens,
Ut nobis Iosephi declarant scripta, columnam
Marmoream tellus Syria servat adhuc.
Quo pacto Pythagoras concordantiarum proportiones investigaverit et de reliquis inventoribus.
Capitulum secundum.
Quamquam a Graiis Pythagoras numero oboedivisse fertur, hoc est, eundem namque primitus musicam ex malleorum sonitu indagasse ferunt. Percipiens quoque ex malleis sonoritatis discrepantiam oriri non profecto immerito humana voce potius formari admiserit. [7] Boethius vero, huius artis autor clarissimus, eundem profert musicae per malleorum concutientium pondera inaequalia, nec non per inaequalem nervorum tensionem, perque calamorum inaequalem longitudinem. Primum artem apud Graecos invenisse. Quod praesertim propositione huiusmodi asserit, Pythagoram nobis artem tradidisse sonorum. Quo autem modo, hoc idem is inquisierit. Figura lucide subscripta claret.
/p.6/
[Nicolaus Wollick, Opus Aureum, 7; text: malleorum, pondera, diapason, diapente, 6, diatesseron,8, tonus, 9, 12, 1, 2, 3, 4, 8, 6, dupla, sesquialtera, sesquitertia, sequioctava] [WOLOPA 01GF]
Pythagoras, philosophus, numerorum princeps, proportionum magister, qui toto aevo numeris incumbendo singula scire niteretur, nolens quidem aurium iudicio fidem nec de consonantiis constantiam adhibere, tum quia non omnis auris propter complexiones naturalis aetatis mutabilisque dispositionis varietatem aeque bene judicat de praeceptis seu auditis, tum quia, etsi auris bene temperata ad ea, quae circa sonum et sonorum concordantias contingunt, cum sibi proprium sit, non fallatur, tamen de sonorum proportione discernere nihil [8] est suum, immo potius rationis opus, nullis denique fuerat deditus instrumentis, eo quod omnia inconsulta modicaeque fidei ob causas plerasque aestimabat, ut propter nervorum, aeris, spiritus disproportionem, non tamen omnimode privans auditum consonantiis, sed dubitare de singulis non est inutile, ergo si nullus fuisset auditus, nulla, penitus de vocibus dubitalis ratio exstitisset. Ipse autem diu anxius manens, quomodo artem ratione et recte inveniret, vice quadam passim deambulans, hanc quoque congnitionem mentaliter circumvolvens, quodam nutu divino fabrorum officinas ingressus, hos quidem malleos super incudem ferientes, mirabilem harmoniam emittentes, iam quasi attonitus tamquam audiendi avidus stupensque adhuc arrectis auribus modorum mulcedine audivit et paulo post (o summum lassorum solamen spirituum) ad se alacriter (ut, quod diu quaesierat, malleos intueretur) est conversus tamquam fervens rei veritatis inquisitor, ne in lacertis et hominum viribus lateret haec concinentia, iussit inter se permutatim malleos singulos permutari, quibus vicissi alteratis redit eadem symphonia ut prius, ex quo animadvertit non in lacertis ulnarum tantam fore concordiam, tam numeri quam mensurae, quam ponderis ratione. /p.7/ Numerus igitur erat quinque, sed quintus dissonans est eiectus, grandem licet dederit occasionem per sui dissonantiam de consonantiis iudicandum. Nam positis iuxta se contrariis peiora prae aliis aut meliora esse videntur, consideratis itaque ponderibus reliquorum in dupla, sequialtera, sesquitertia, sesquioctava proportione pondera reperta sunt. Et hac limpide in figura depicta notentur.
Eam nonnumquam Pythagorae conclusionem a nobis iamiam concessam nonnulli minus contradicere verentur, eam etiam nemo gentilium aequo fert animo, [9] ex quo nullus vatum extiterit, qui Orpheum musicae haud dicat expertissimum. Mercurius cum lyram per testudinem (ut quidem fama est) in monte Cylleno comperuisset, primum Orpheo tradidisse fertur, cuius dulcedine seu cantu bene amatam videlicet Euridicen ab inferis revocasse fertur. Saxa necnon sua sponte citharae suavitate se movere. Eum igitur illa de causa primitus modos dedisse aiunt. Ceterum quidam Moysen artis compertorem dicere conantur, eum quoque a lymphae canoritate imprimis harmonias perpendisse arbitrantes. Musica namque a moys, quod est aqua, dicitur eo, quod prope undas repertam extitisse ferunt.
Aliqui denuo harmoniae originem a sphaerarum circumgirationibus emanasse dicunt, quamobrem affirmantes quippe ex caelorum motibus haud parvam concinentiam ob coelestium corporum confricationem, maximam denique ibi fore concordiam, uti Empedokles docuit. Huic vero opinioni Platonem, qui cum super quamlibet orbem Sirenem stare credidisset, minime dissentire videmus. Quamquam id ab Aristotele reprehendatur. Hanc denique propagatorum pluralitatem secundum temporis locique exigentiam ac regionum distantias pullulasse nemo dubitat. Tubal, filium Lamech, ante diluvium, apud Hebraeos Moysen, apud Graecos Pythagoram, apud Latinos Boethium inchoasse credimus, ex quo Graecorum more ante eum in ecclesia Dei cantaretur. Hunc igitur imitati sunt complures, uti Gregorius, Isidorus, Johannes de Muris. Etiam aetate nostra viri quidem celeberrimi, quorum et nos sequaces fore haud dedignamur. Tubal verumtamen alios tempore praecessit, quem merito tandem primum dicemus.
[10] De causis musicae artis
Capitulum tertium
Harmonicae namque arti uti ceteris causae quattuor insitae sunt. Unde efficiens causa primus artis inventor fuisse fertur. At an ne plures huiusce artis disquisitores extant aut unus dumtaxat, et si plures, quis omnium primus fuerit, supra meminimus. Finalis autem est felicitatis aeternae adeptio vel ipsius animi ipsorumque spirituum recreatio. Formalis enim est nos in cantus simplicis mensuratique notitiam ducens. Materialis vero causa sive subiectum est quantitas discreta, hoc est numerus sonorus vel ad sonoritatem contractus. Consonantia vero eius est propria passio. Et eius /p.8/ principia sunt esse regulatum arsi et thesi. Fit utique processus syllogisticus more consueto quo ad figurae et modi exigentiam. Sed quia medium in demonstratione est definitio subiecti, ideo definiretur sonus, brevitatis tamen causa praesupponitur a Petro Hispano notus. Sed numerus in praesenti nihil aliud est quam quantitas ex unitatibus ad sonoritatem contracta. Formatur exinde demonstratio hoc pacto. Quicquid est regulatum arsi et thesi, est consonans, sed numerus sonorus est regulatus arsi et thesi, ergo numerus sonorus est consonans.
[11] De notificatione musices necnon divisione eiusdem
Capitulum quartum
Musica est liberalis ars harmoniae ex sonorum, vocum, modorum tonorumque divisionibus regulariter ac modulative resultans. Aut dicitur recte cantandi scientia. Dicta autem a moys Graece, quod Latini aquam vocavere, et ycos scientia, quandoquidem secus fontium decursus seu fluentium undarum marginem fertur esse adepta, recte quidem a moys capere ortum fatebamur, quasi moysica, id est aquatica scientia nuncupata. Nam moys Graecum, aquam Latino designare autores perhibent. Atqui sine humoris benficio nullum prorsus harmoniae delenimentum neque affabilitas consistere posse palam est. Dicitur equidem (ut plerumque mens est, quorum tamen Isidorus fautor existat) musica a novem Musis promanasse (quod recte existimaverim), Musas si pro novem loquendi instrumentis sumpserit. Sinautem quidem secus plerisque eius sententia erit inimica. Musas idcirco ad poesim celebratissimas remittam, Europae, Calliopae, Euterpae, Iovis et Memoriae, quibus musica, at etiam omnis consistit scientia.
Musica est duplex, scilicet naturalis et artificialis.
Naturalis est duplex, scilicet Humana, quae in corpore et anima est situata, eo, quod melodia durante fit homo recens et superstes, quemadmodum modulationum coaptatione delectatur plurimum, pari modo se contrahit, si quid harmoniae fuerit depravatum.
[12] Coelestis aut mundana est supercoelestium corporum ex sphaerarum consonantia Ubi a plerisque maxima creditur fore resonantia, quod quidem roborant mathematici.
Pro quo paulatim animadvertendum. Si quam contra hostes /p.9/ adicere rationem poterimus, nunc fas est. Quoniam, Peripatheticorum chorus hanc in de caelo et mundo definitionem cum carpere niterentur, in quidem actu reprobat et contra Pythagoricos ac Stoicos, qui Sirenem ibi esse volunt decantantem, arguit Aristo, nec profecto immerito, ut istorum verba iacent in forma, mentem tamen divinorum poetarum nequaquam tangere nisus est. Qui sermonibus metaphoricis pleraque in breviloquio licite etiam fingunt, quos barbari mentiri volunt, mentiuntur quoque et ipsi. Vates igitur iamdicti allegorice per coelestia corpora intelligunt illa entia optimam vitam ducentia, per Sirenem autem primum motorem, de quibus philosophus in octavo sermonum primorum et in de caelo et mundo limpide peragit.
Artificialis, quae Musa adiuvante humana tandem ducitur in effectum, de qua musici.
Instrumentalis, quae ex flatu moderata in vocis proportionem asseritur, cuius voces quamquam sint materiales, soni eius tamen sunt vocales.
Vocalis est novem Musarum consonantia et dividitur in vulgarem et regulatam.
[13] Vulgaris sive usualis est vocis emolimentum propriis harmonicalibus instrumentis (quibus regi quaeque cantilena debet) carens, et est illa, qua vulgus modulando gloriatur, quod quidem genus (ut in suo prologo Persius fatetur) doctrina brutis attribuere poterimus.
Regulata est modulamen dulce ac notarum diasis et sinesis mediante arsi et thesi regulariter artificialiterque consistens. Et dividitur in simplicem et mensuralem.
Simplex est specierum eadem quantitas, vel est figurarum aequalitas. Aut sic est, cuius figurae nec augeri nec minui possunt uti patet in chorali.
Mensuralis est specierum diversa quantitas, vel est figurarum inaequalitas, aut cuius notulae decrementum cum augmento patiuntur iuxta signorum exigentiam, et dividitur quaelibet in veram et fictam.
Vera est cantio limites artis musicae debite obsequens.
Ficta est vocum per insignia transmutatio. Hoc utique ita patet, nam si in clave propria signa habente ponatur nota in tali clave possessa, ut de fa et mi per b, [sqb] signatis, quibus inservire digne tenemur tono cogente et necessitate.
[14] /p.10/
[Nicolaus Wollick, Opus Aureum, 14; text: [Gamma]ut, Are, Bmi, elami, ffaut, gsolreut, Cfaut, dlasolre, ddlasol, aalamire, Dsolre, csolfaut, ccsolfa, bbfa[sqb]mi, Elami, bfa[sqb]mi, alamire, Gsolreut, Ffaut, Deductio sex vocum penes Arsim et Thesim.] [WOLOPA 01GF]
Nullum inquam modum umquam meliorem nostris adulescentulis invenire poteramus in arte musica, quam vocum signa litteris inhaerentia laevae manus singulas per iuncturas adaptaremus, qua mediante datur dispositio seu notitia confusa de singulis in hac arte peragendis ut etiam quanam refertur, universis. Disce manum tantum, si vis bene discere cantum. Absque manu frustra disces per plurima lustra. /p.11/
[15] [Nicolaus Wollick, 15; text: e-la, dd-lasol, cc-solfa, bb-fa[sqb]mi, aa-lamire, g-solreut, f-faut, e-lami, d-lasolre, c-solfaut, b-fa[sqb]mi, a-lamire, G-solreut, F-faut, E-lami, D-solre, C-faut, B-mi, A-re, [Gamma]-ut, dd, b, g, c, F, G, Clavium coordinatio, scala, [sqb]-duralis, bmollis, ficta] [WOLOPA 02GF]
Iuniores astutius profecto pleraque concernentes, stilo quodam usi illustrissimo, ingenuosius quoque huiusce artis subtilitatem considerantes nobis practicandi maneriem indeficienter tradidere, cum omnia idcirco luculenter in craticula manus depicta non recitarentur, figuram hanc praesentem adicere materiam subiectam totius lucide in se complectentem.
Livide pone tuum tandem exitiale venenum,
Non alium laedis, te furor iste necat.
[16] Pars secunda huius
Sed de prima hactenus, deinceps ad secundam huius partem festinantes, in qua quandoquidem numeri sonori integra et perfecta latet vis, natura et essentia sua, eam praesertim per capitula scindentes, septem quidem interim honore digna annectendo. Quae tamquam potiora musicae artis facundiam lepide dilucidant, ut sunt tonus, modus, mutatio, clavis, vox cantus, littera. Ex quibus tota ordine retrogrado musica constabit Gregoriana. /p.12/
De litteris
Capitulum primum
Pollicis in capite scribi vult Gammaut apte,
Quod Graecam formam per scripturam capit istam: [gamma]-ut.
Mox alphabeta connectis in ordine trina,
vocibus adiunctis, quas dat tibi musica, cunctis,
Pro signo vocis istic vocem vocitabis.
Haec alphabeta sinistra manus sociabit,
Per quorum voces cunctos cantus variabit,
Prima duo finit g, ternum cursitat ad d.
Littera elementaris extat figura, circa quam cantorum versatur intentio. Litterae enim specialiter captae sunt septem: A, B, C, D, E, F, G, numero autem viginti. Quae quidem prima sui distinctione triphario partiuntur. Primae namque septem ad G finale festinantes sibi nomen capitale usurpant. Alter ordo litteris suis septem ad g supremum currentibus minutum nomen praebet. Reliquae vero quattuor ad d excellens proficientes geminae dicuntur. Ratio etenim denominationis primarum [17] septem est litterarum grossities, sequentes autem, quoniam parvis characteribus chartula infinguntur, parvae sunt dictae. Ceterae ergo ab his geminantur. Obiectio: quamquam plerique oppositum asserere minus pudent duplicantes quoque secundae distributionis tres posteriores, e (videlicet), f et g minutas. Hoc denique dicentes arguere differentiam litterarum his similium inferiorum, scilicet primi alphabeti. Solutio: litteras iamiam praelibatas. Apprime dicimus ab infimis aequalibus sibi quinquies differe, (ea praesertim de causa) huiusmodi geminationis prolixitatem (cum natura plurimum brevitate delectetur, prolongatione quidem spasmos emiserit) abesse cupimus. Primo igitur in hoc differunt, quia, si una in linea accumbit, similis sibi seu dupla eiusdem spatium colit. Secundo, si una est capitalis, altera minutis computabitur. Tertio, cum una fuerit finalis, reliqua superacuta erit. Quarto, una de impari existente numero, octava eiusdem pari iungatur. Quinto, si una fuerit alicuius primorum cantuum, altera de secundo eiusdem extat. Pro quo tamen corollarie animadvertendum est G Graecum a Graiis nondum fuisse adinventum nec e excellens cum b sphaerico. Iuniores quippe intrinsecus profundiusque cum ad rerum omnium fundamenta intuerentur (ita vulgo quidem iactis fundamentis aedifica, quod minus Senecae proverbium denegat dicens, maxima parsimonia in fundo est), idcirco /p.13/ adicere, quaeque necessaria forent in arte musica, utile eis visum est. Nos igitur eorum audacia confisi, haud verecundiae, immo potioris complacentiae beneficio vota complendo, indigentiam, ut ipsi pepulerunt, impellere sedulo conamur. Veruntamen non minus priscis ac [18] recentibus obtemperabimus. Nihilominus regulis seu documentis contentamur, cum nullus tam ingenuus, quin ex veterum dogmatibus quicquam sibi adaptaverit. Obiceret itaque quis contra praetacta hoc pacto, si Graeci Graeco [gamma] caruerunt, quid tunc movet g Graece et scribi et proferri? Solutio: quamobrem ad hoc dicunt quidam musicam primitus a Graecis emanasse, a Latinis tandem sibi completionem assumpsisse.
De quidditate vocum earumdemque decisione
Capitulum secundum
Ut re mi fa sol la voces musica cantat,
Ordine sinistra septeno quas manus optat.
Impar iunctura sit quaevis linea dicta,
Vult numeroque pari spatium iunctura notari,
Linea bis quina, nonies spatio sociatur.
Vox est aer spiritu vitali novem mediantibus Musis verberatus. Voces musicales usui nostro aptabiles sex constat esse, ut, re, mi, fa, sol, la. Et hoc de eis in generali ratiocinando pro tanto, quia sola voce ab invicem sunt distinctae. Sinautem proprie quidem et naturaliter sermonem praebendo, prout sono et cantu distinguuntur, tribus saltem vocibus musica cantat, videlicet ut, re, mi, vel fa, sol, la. Quas quidem septies iteratas in scala nostra constituimus. His itaque vocibus iam dictis pleraque cuiuscumque generis cantica depromuntur per crebram continuamque harum variationem. Pro quorum intellectu supponitur primo, quod hic vox non pro vera voce, sed pro signo vocis capitur. Secundo autem pro dicendorum serie supponitur, quod cantus in voces [19] reciproce dividuntur, quoniam, quemadmodum sex sunt voces, tres sunt cantus. Nam in quacumque positione
[Nicolaus Wollick, 19; text: ut fa b-molles re sol naturales mi la [sqb]-durales consistunt.] [WOLOPA 02GF]
Quid clavis, et quot ordines usurpent claves
Capitulum tertium
Hinc alphabeta poteris cognoscere trina.
primi scito graves alphabeti fore voces,
Ex quibus extremas dic quattuor associatas /p.14/
Esse graves, quia voce gravi resonare videntur,
Dic quia finales cantum finire iubentur,
Alterius voces cunctas fore dicis acutas.
Clavis est cuiusvis cantus mediante quorumlibet characterum signatura saltim voce radicatorum expressio. Dicuntur inquam claves in arte musica instar realium clavium, uti namque physica clavis occulta exprimit. Ita denique clavis musicalis subsidio harmonica ars auspicacissima modulando nanciscitur. Pro cuius rei notitia sciendum septem dumtaxat esse claves maxime specie differentes. Ceterae enim ab his, quotquot supererint, non nisi gravitate et acumine distinguuntur eo, quod penitus eaedem resumuntur litterae si non tamen pares sint omnino, cum forsan figura vel situ dispares essent. Illud equidem distinctionem specierum essentialem minus innuit. Nempe ne prorsus eaedem aestimentur. Huiusce artis disquisitores praedictis differentiis accidentalibus claves divisere, [20] pergam itaque, atque, quod reliquum est, in pauca conferam. Communem de his praebendo orationem tot constat esse claves, quot in manu dictiones, etsi etiam non semper easdem voces repetamus. Cum primi vocum impositores ea tempestate nec eisdem vocibus usi essent nec tot forsitan egissent, nos profecto recentiores cuncta subtilius circa artem perscrutantes, ex quo priscorum notulae nostris carminibus minime satisfacerent, cumque praesertim aequale sit in octavis iudicium, similes certe eisdem donamus voces. Ex quo corollarie elicitur claves posse in infinitum plurificari, eas tamen numero differri, non specie (cum semper eaedem litterae repeterentur) nemo negat. Ne ergo illud nobis vitio detur, priscorum limites insequi conamur. Itaque viginti una cum eis donamus voces, utputa [Gamma]-ut, A-re, B-mi etc.
Quarum quidem quinque tantummodo signantur, videlicet [Gamma]-ut, F-faut, c-solfaut, g-solreut, dd-lasol. Quippe omnes in linea accumbent. Harum quaedam vero sunt magis familiares, utpote F-faut, c-solfaut, g-solreut. [Gamma]-ut rariuscule utimur, dd-lasol igitur rarissime, per has inquam omnis cantus regulariter seu irregulariter positus regitur et modulatur. Denominantur necnon signatae vel signandae. Quoniam circa canticorum initia expressae situantur. Reliquae non signatae, id est, quae non regunt cantum, numquam in libris signantur, sed implicite et virtualiter sunt consideratae. Et quid bfa[sqb]mi, cuius prima figura est b, altera est huiusmodi [sqb], quae minus signantur ni in cantuum variatione, mollis in [sqb]-duralem et id e vestigio. Unum tamen referam, ne recidat, C primum primi cantus [sqb]-duralis nonnumquam signari oportere, quamquam id raro fiat, regulariter tamen numquam fieri debet, agat enim quisque secundum, ut sibi expedire videbitur.
[21] Sciendum secundo conclusive, quod tot prisci utebantur clavibus, cum tot eorum cantilenis satisfacerent. Tot denique apte, immo facillime communibus /p.15/ mortalium vocibus et haberi et formari poterant. Nostra quidem tempestate, cum nos nonnumquam discantu utamur, eisdem certe haud contentamur. Nec modo in cantu composito fit haec clavium subauditio. Verum in certo cantu simplici (potissime, quem iuniores dictarunt) licitum est plerumque voces et veras et fictas subaudire, quamquam haec nonnullis videantur procul a rei veritate discedere, nihil suavitatis in his includi debere cum saepe numero antiquorum metas transgrederemur, plerique tamen nostro aevo priscorum regulis contenti, nihilominus indigentia compulsi limites excedere non verentur. Nec immerito revera, nam simplicem fuisse musicam legimus adeo, ut quattuor nervis integra constaret, idque ad Orpheum durasse. Quintam vero chordam dehinc Chorebus adiunxisse fertur, Hiagnis vero Phryx his sextum apposuisse nervum, Terpandrus Lesbius septimum. Ita equidem successu temporis pleraque alis, quae, cum cernerentur necessaria circa artem, a quibusdam sunt adiecta. Et cum quisque suo arbitrio, necessitate tamen motus, quippiam apposuisset, cur idem nobis prohibitum foret? Immo nos regulis et mandatis contenti quaeque nobis necessaria adiectis absque iniuria adiciemus. Haec lucidius patebunt in posteris per figuras et exempla eo, quod magis idonei per exempla (ut philosopho placet) efficiamur.
[22] De cantu proprietatibusque eiusdem
Capitulum quartum
In trinas species cantum distinguere debes,
B-durus primus, naturalisque secundus,
Tertius hinc cantus b-mollis erit vocitatus.
B-durum triplo, reliquos cantus geminabo.
Do tria g, duo c, bis f, his cantibus apte.
B-mollem dulce, [sqb]-durum succine dure.
Cantus est modulaminis secundum arsim et thesim congrua coaptatio, vel cantus est melodia ex sono, tono et modo per vocem vivam formata. Quem odam nos nonnumquam laudem vocamus. Hunc namque Guido una cum antiquis triplicem esse voluit, [sqb]-duralem, naturalem et mollem. Postquam enim praeceptores manum, insuper et litteras locales pariter cum vocibus, cantum ita diviserunt, ut, si generaliter sumeretur, foret prima divisio, cum essent tres cantus (uti iamiam meminimus) in genere, quos tres cantuum proprietates vocamus. Reliquum igitur est scire, quod, si specialiter capiatur, tunc priora membra /p.16/ dividendo septem exsistunt cantus, quos deductiones appellamus, tres [sqb]-durales, gemini molles, totidem naturales, ex quo notae omnes septies in scala comperiantur. Idcirco primus, qui durus appellatur, duriori seviorique modulo profertur. Belle enim et commode eundem vocamus [sqb]-duralem, quoniam [sqb], id est mi, duriter modulatur, quae vox rigidissima. Naturalis idem, quod mediocris, quoniam neque duri causa neque mollis gratia concinitur. Mollis est tertius nec immerito blanditiae enim expalpat. Huius rei causa est maxime, cum b-fa[sqb]mi fa occinit vocem dulcissimam.
[23] Pro cuius rei sollicitudine ampliori advertendum, quod primus et tertius cantuum denominationem a b-fa[sqb]mi capiunt, non tamen, quod in b clave incipiant, sed ita dicuntur, quod primus eorum ab a in b duriter scandit per integrum tonum, uti de re in mi vel econverso, qua de re [sqb]-duralis nuncupatur. Alter ab a in b molliter scandit dumtaxat per semitonium, quare b-mollis dicitur, utputa de mi in fa et econtra descendendo. Alius vero ab his distinctus naturalis est vocitatus, quasi nullo b [sqb] indigens nec aliquod intrans, sex notas tamen perfecto obtinet. Quamobrem impositoribus honores deferendo neutralem quidam vocant.
Advertendum quoque secundo, quod [sqb]-duralis habebit [sqb] in inferiori parte quadratum, b-mollaris autem b inferius sphaericum propter repraesentationis convenientiam, quoniam figura ducit in cognitionem naturae rei, Aristotelem habeo autorem, in secundo de caelo. Nam, quod quadratum est, propter acies durius est tactui, quod vero rotundum, mollius tangitur.
Est igitur quodlibet illorum b [sqb] trinomium, primum [sqb]-durum, propter durum ascensum ab a ad b dicitur, secundo quadratum ob litterae figurationem, tertio [sqb]-mi, quia, quando in libro cantuali signatur, repraesentat mi sic et facit in monochordo. Aliud vero molle dicitur propter mollem inquam ascensum ab a ad b, b rotundum a figura eius. Sed b-fa dicitur, quia fa repraesentat.
Item dicuntur claves impedimentales, sic se mutuo occupantes, quod, quando unum apponitur, alteri vim aufert et econtra. Unde postremo paulatim audi dicebamus in capite praesentis capituli septem cantus, septem deductiones (cum voces in manu septies dumtaxat repeterentur) exsistere. Istud praesertim referam, [24] ne recidat, ut, qui cantu mensurali uterentur, septem istae deductiones suo modulamini haud satisfaciunt, immo, ut praetactum est, quaecumque eis necessaria adiectis adicere non dubitant. At etsi sinomenus, quem applicarent, in craticula manus exordium non haberet, cumque ibidem, praeter septem deductiones nec vox nec ulla clavis superesset, nihilominus tamen cum omnibus duplis eadem sit et natura et proportio. Idemque sonus, idem denique iudicium de illis una cum eis sumemus, attendentes quidem virtualiter et implicite eas voces, quas habet formaliter et expresse eius dupla vel bisdupla secundem communem scalae coordinationem. Quod plerumque ita in plerisque, de similibus idem est iudicium. Hoc utique in /p.17/ musica est pro primo principio sumptum. Nonnulli tamen has voces fictas asserunt capientes fictas pro illo, quod est hoc loco inusitatas, partim eis consentimus. Sed si pro falso fictum sumpserint, falsum quoque dicunt, nec est contra eos instandum.
Ex quo corollarie sumitur, quod, quandocumque aliqua vox assumitur in scala vel extra, si huiusmodi in eius octava correspondentiam habuerit, est vox vera, si vero non iam dicetur, ficta.
Sunt igitur nonnulli unicuique attribuentes modulo duas notas, quasi sibi convenientes. Nam [sqb]-durali praebent mi et la, naturali re et sol, b-mollari ut et fa. Cuius rei ordinem figura sequens sufficienter exponit.
Cantus est duplex,
Generalis et est triplex scilicet
[sqb]-duralis, qui aspere dureque sonat, ratione enim signi ac soni durus est nuncupatus.
[25] Neuter vero est nec rigidum nec levem emittens sonum, immo partem ab utroque sumit.
Mollis, dulce necnon molle tonans, litterae causa et soni gratia b-mollis est appelatus.
Specialis est septuplex,
[Nicolaus Wollick, Opus Aureum, 25,1; text: secundus, primus, tertius, b-mollis, principium capit in, naturalis, incipitur, f-faut, F-faut, c-solfaut, C-faut, g-solreut, G-solreut, ut, et orexim, et finitur, dd-lasol, d-lasolre, aa-lamire, a-lamire, e-la, e-lami, E-lami] [WOLOPA 02GF]
quorum quisque habet sub se duas voces, ut supra.
Hi versus praebent
[Nicolaus Wollick, Opus Aureum, 25,2; text: Initium, Medium, Finem, in, C, F, A, naturali, f, b, d, b-molli, g, c, e, que durali.] [WOLOPA 03GF]
Ceterum excerpta clarificando, ne nobis id vitio donetur, ponemus utrarumque viarum seu idiomatum dictorum necnon in hac arte /p.18/ dicendorum experientiam, Graecorum videlicet et Latinorum scalam intuendo. Quae vero materiam ita clarant, ut singuli breviloquio quaeque percipiant. Tandem voci practicam adiectis (ut sese discentes concinendo exerceant) [26] deductive adieciemus secundum uniusquisque septem cantuum arsim et thesim. Nunc igitur, quibus nominibus Graeci nervos appellaverint, et quomodo eorum nomina nostri interpretati sunt, quotve tetrachorda reperiri possint, subiecta descriptio facillime ostendit.
Haec scala per Pythagoram tradita atque inventa est, quam venerabilis Boethius propter discordiam in Latinum transfiguravit, ut Latini eo melius subtilissimam scientiam acquirere valeant.
[Nicolaus Wollick, Opus Aureum, 26; text: Hyperboleae, Excellentes, e, dd, Nete hyperboleon, cc, Paranete, bb, Trite, Diezeugmenon, Disiunctae, aa, g, f, Synemmenae, Coniunctae, Paramese, d, c, b, Mesae, Mediae, a, Mese, G, Lichanos meson, F, Parhypate, E, Hypate] [WOLOPA 03GF]
[27] [Nicolaus Wollick, Opus Aureum, 27; text: Hypatae, Principales, D, Lichanos hypaton, C, Parhypate, B, Hypate, A, Proslambanomenos, [Gamma], ammaut apud Latinos] [WOLOPA 03GF]
/p.19/
Haec scala dicta cum dicendis connectens, quibus nominibus atque differentiis accidentalibus nostri claves nuncuparunt, necnon experimentum praecedentium praebet tonorumque difficultatem in generali ostendit.
[28] [Nicolaus Wollick, Opus Aureum, 28; text: Excellentes, Geminatae, Superacutae, Minutae, Acutae, Finales, Capitales, Graves, e, b, dd, cc, [sqb], bb, b[sqb], aa, g, f, d, c, a, G, F, E, D, C, B, A, [Gamma], ut, re, mi, fa, sol, la, 5, 6, tonorum, 3, 4, affinale, primus, secundus, 7, 8, tonorum, finale, b-mollis primus, Generalis tonorum agnitio, naturalis primus, [sqb]-duralis tertius, [sqb]-duralis primus, b-mollis secundus, Ecce scala ficta, naturalis secundus, [sqb]-duralis secundus, Triplex litterarum distributio, (A) Geminatae sive duplicatae eo, quod tales litterae duplicantur. (B) Minutae vel parvae, cum parvis litteris scriberentur. (C) Capitales vel grossae, quoniam figuris capitalibus et grossis scribuntur. Clavium quinque species, (1) Excellentes dicuntur, quia tonorum metam excellunt. (2) Superacutas hosce quattuor appellamus, quippe sonant citissime et sonum clariorem reddunt. (3) Acutae nuncupari volunt, siquidem soni vehementius percusso aere excitentur. (4) Finales dicuntur, omnis namque totius solito more suum terminum in his sumit.] [WOLOPA 04GF]
[29] (5) Graves dicuntur, gravem enim et asperum habent sonum. /p.20/
[Nicolaus Wollick, Opus Aureum, 29; text: Primi cantus [sqb]-duralis. Deductio, Primi Naturalis cantus deductio, Primi cantus b-mollis deductio, Secundi cantus [sqb]-duralis] [WOLOPA 05GF]
/p.21/
[30] [Nicolaus Wollick, Opus Aureum, 30; text: Secundi cantus naturalis, Deductio, Secundi cantus b-mollis deductio, Tercij cantus [sqb]-duralis. Deductio postrema] [WOLOPA 05GF]
/p.22/
[31] De vocum mutatione necnon cuiuslibet cantus artificiali solmisatione
Capitulum quintum
Quando mutabis, vocem pro voce locabis
Sicque dabit voces semper mutatio plures.
Numquam mutabis, nisi sit mutare necesse.
Vocem si clavis habet unam, non variabis,
Cuius sunt geminae, poteris eam bis variare,
Clavis triplata vicibus fit sex variata,
Sed non mutatur b-fa[sqb]mi nec variatur,
Nam fami clare numquam poteris variare.
Mutatio est unius vocis pro altera vicaria praestatio, vel sic, mutatio est unius vocis propter aliam in eadem clave unisona variatio. Quam duabus de causis inventam fuisse diceremus, ob vocum paucitatem et cantuum pluralitatem. Oriuntur inquam ex mutationum notificatione praelibata conditiones tres, non minus modulamini cuique necessariae quam utiles. Quarum prima (qui ex prioribus definitionis dictionibus, scilicet: unius vocis propter alteram sumitur) est, quod, quivis mutare volens in clavibus vocum pluralitatem supponat, necesse est. Secunda est, quod voces mutandae in eadem clave contentae fuerint, ut dicit definitionis particula: in eadem clave. Tertia autem, notas variando exigit in unisono pronuntiari, quando dicebamus: unisona variatio.
Quorundam opinio quandoquidem claves vocem dumtaxat unicam prodentes repelli exoptat eo, quod definitio dicit: unius propter alteram, ita videlicet, ut huiusmodi mutatione careat, cum unum et idem in seipsum [32] permutari nequeat. Quippe, si vox est simpla, fiat mutatio nulla, principium forsitan negantes, easdem videlicet fore voces in clave unam habente vocem (quamquam virtualiter habeat), quas eius similis seu octava formaliter possidet, idem quoque de clavibus duarum vocum arbitrantes, in omnibus istis saltem duas contineri voces. Nos tamen in octavis (ut saepenumero supra memini) semper eandem fore et vocem et mutationem, tam sursum latis quam etiam deorsum. Nunc autem cuiusvis clavis natura est exquirenda. Imprimis igitur de univocis peragamus. [Gamma]-ut constructum est ex gamma Graeco et ut, porro ut vox [sqb]-duri primi exstat cantus. A-re, secunda dictio penes nos, antiqui, quoniam [Gamma]-ut carebant, suam musicam in Are occipiebant, postremi vero profundius inquirentes [Gamma]-ut /p.23/ reperierunt nostrae musicae principium, quam subsequitur A-re. Secunda incepti cantus [sqb]-durali unam vocem scilicet re habet.
[sqb]-mi [sqb] clavis est insignitiva, mi vox est tertia asperi primi. C-faut clavis est, quae interdum maioris certitudinis gratia consignatur, fa vox est quarta [sqb]-duri primi, ut vero vox ext naturalis primi, quae penes arsim et thesim variantur. D-solre et E-lami una cum F-faut binas voces produnt, ut patebit, ita profecto est et in aliis, ut patere practicanti poterit figura sequenti.
[33] Omnis clavis aut habet
[Nicolaus Wollick, Opus Aureum, 33; text: aa-lamire, g-solreut, d-lasolre, c-solfaut, a-lamire, G-solreut, tres voces, et sunt sex, sex mutationes habentes, dd-lasol, cc-solfa, f-faut, e-lami, F-faut, E-lami, D-solre, C-faut, duas voces, et sunt octo, geminas habentes mutationes, e-la, [sqb]-mi, A-re, [Gamma]-ut, unam vocem, et sunt quattuor, nullam habentes mutationem. Si vox est, simpla, dupla, tripla, fiat mutatio, nulla, bina, sena.] [WOLOPA 06GF]
Superest b-fa[sqb]mi et bb-fa[sqb]mi, in quibus non reperitur mutatio propter voces dissonas, quas una variare nequimus, vel, quia huiusmodi claves geminae exstant. /p.
[34] [Nicolaus Wollick, Opus Aureum, 34] [WOLOPA 06GF]
Affectans itaque artificialiter omnem cantum solmisare, apprime cuiuslibet cantus exordium cernat, ut mox iudicaretur, in qua clave talis cantus inchoatur. Secundo videat de cuiuslibet modulaminis arsi et thesi. Quoniam, si huiusmodi cantus sursum tenderit, vox posterior clavis, quam attingit, sumenda erit. Sed, si cantus deorsum ad ima videlicet praecipitatus fuerit, prior nota eiusdem clavis captanda venit. Tertio visendum est sedulo fa proximim, ad quod cantus tendit, respectu cuius prima nota cantilenae captanda est et ex consequenti omnes sequentes, quoad mutare licitum fuerit. Talis namque mutatio non denuo committi debet nisi respectu posterioris fa, necnon semper equidem usque ad modulationis orexim praecavendum est,quod dehinc experientia practicabitur. Tandem studiosissime quis videat de b clave, an mi vel fa exigat. Pro cuius evidentia diligentiori sciendum, quod b-molle in b-fa[sqb]mi ac etiam uspiam alibi signatum fa repraesentat, [sqb] vero quadratum mi denotat. Ob hoc nonnullas [35] adiciemus regulas specialiores. Quarum prima exstat, quod quaevis cantio tertii, quarti, septimi, octavi tonorum dicitur [sqb]-duralis postulans in b-fa[sqb]mi mi, nisi esset specialiter ibidem appositum b rotundum, tunc vero dicendum erit fa. Secunda est, quod in canticis primi et secundi tonorum super a-lamire scandentibus secus est, quoniam, si huiusmodi cantus per unicum gradum ascenderint in b clave, fa dicemus, si autem altius potrahatur, tunc in plurimum decemus mi. Postremo vero dicendum, quod in modulaminibus quinti et sexti tonorum semper fa in b-fa[sqb]mi situatur, nisi esset [sqb]-durum signatum, quod tamen raro fit, canendum est ibi mi. Et patebunt singula haec limpide in notulis, ab audientium benevolentiam et constantiam in concinentiam redactus. /p.25/
[Nicolaus Wollick, Opus Aureum, 35; text: dd, g, c, F, [Gamma], b, G, e, la, sol, fa, mi, re, ut, d-lasolre, c-solfaut, b-fa[sqb]mi, a-mire, g-reut, f-ut, Arsis et thesis omnium tonorum in b-fa[sqb]mi mi canentium, Arsis et thesis tonorum in b clave fa dicentium, Scala ficta, qua notae cantantur, ubi cani non debent] [WOLOPA 07GF]
/p.26/
[36] Mutatio in universali est duplex
Communis (quae a plerisque colitur, quasi notior sit altera, necnon penitus est iuvenibus apta, merito ergo ab aliquibus particularis appellatur) est unius propter alteram unisonam in eodem charactere scalae depositio, hoc est talis causatur, cum alicuius cantus notae ulterius extendi nequeunt, sive in ascensu sive in descensu. Si primum exemplum est, ascendendo a [Gamma]ammaut gradatim ad la proximum contentum, scilicet in E-lami, mutando la in mi, properando ad superiores claves, videlicet ad fa in F-faut, vel per diatesseron festinanter sive diapente aut ad semitonium cum diapente. Quae quidem nota absque mutatione attingi nequit, mentali saltem, de qua in alio divisionis membro. Si secundum, hoc est descendendo, practicandum est ut prius exempli causa, ponatur la in a-lamire, quomodocumque ad syllabam ut de C-faut inclinando, tunc ulterius nec fiet progressus, nisi transformetur ut in fa, nec habet profecto fieri talis mutatio, nisi ad hoc nos necessitas compulerit.
Propria (quae saltem a peritis habetur naturali quoque industria quadam, cum libri paene omnes ea caruerint, etsi de ea quicquam disseruerint, modicum tamen) est unius vocis in tertiam ante fa variatio. Auribus inquam purgatis animadvertendum est coram huiusmodi mutationis agnitione, quod, si cantus aliquis ultra la praecedentis fa ascendere conatur aut sub ut eiusdem fa descendere, ita videlicet, quod sequens nota absque mutatione attingi non potest, [37] observandum est itaque sequens fa, quod se solmisanti proximus obtulerit ascensu sive descensu, mutando praesertim tertiam ante hoc fa. Ac etiam, si fa, respectu cuius mutatur, nullam habeat notam in clave ante se sitam, qua mutandum est, nihilominus tamen semper tertia aut explicite aut implicite mutari debet. Quod quidem dicitur notanter propter magna intervalla, quemadmodum diapason, semitonium cum diapente et tonus cum diapente, et sic de aliis, in quorum ascensu vel descensu (et hoc maxime propter paucitatem specie differentium) mutari non potest vocali saltem mutatione, quamquam tamen bene mentali, ut patebit, figuram hanc deducendo. Nec umquam secundam eiusdem fa, mutatione omissa, attingere licet, quamvis etiam subinde (ut iam dictum est) tertiam complectamur.
/p.27/ Explicita est duarum vocum expresse positarum, vicissim se removentium prolatio. Sensus huius est, quod ambae voces mutando exprimuntur in clave illas notas continente Quae et de utraque, scilicet tam communi quam propria mutatione (ut sensui placet) intellig potest. Alio namque vocabulo vocalis nuncupatur.
Implicita (quae et mentalis appellatur) est unius vocis vel utrarumque tempore mutandi in ore retentio. Sententia enim est, quod non ambae voces sive notae in mutando proferuntur. Et talis (ut patet in eius definitione) iterum est duplex.
[38] Implicita totalis est, quando in clave, qua vocis variatio fieret, nulla prorsus ponitur vox, utputa in magnis intervallis, quemadmodum diapason, ditonus cum diapente, in quibus ab una ad octavam nullae intersunt notae, necnon in mutatione iam praetacta reperitur, ut patet cantum assidue intuenti.
Implicita partialis est, quando una dumtaxat nota canitur, altera vero in anima reservatur. Quae quidem cantui mensurali non parum, immo multum deseruit, non modo figurativo, sed etiam chorali plurimum placet et potissime omni cantui in concinentiam redacto, eo quod tenor sibi duas voces assumens mutando cum discantu dissonaret. Nauseam quoque et taedium advertentibus induceret, merito igitur implicite mutare discamus. /p.28/
[39] [Nicolaus Wollick, Opus Aureum, 39; text: Mutationes fere omnes secunde distributionis in naturam et econtra, Discantus, Prime deductionis mutationes, Tenor, Tercie deductionis b-mollis mutationes, Bassus] [WOLOPA 07GF]
[40] [Nicolaus Wollick, Opus Aureum, 40; text: Mutationes fere omnes. Tercie deductionis [sqb]-duri in naturam et econtra. Discantus, Secunde deductionis Exempla, Tenor, Prime deductionis [sqb]-duralis mutationes, Bassus] [WOLOPA 08GF]
/p.30/
[41] [Nicolaus Wollick, Opus Aureum, 41; text: Mutationes nonnulle secunde b-mollaris in voces fictas et econtra, Discantus. Prime deductionis Exempla, Tenor. Tercie deductionis mutationes, Bassus] [WOLOPA 08GF]
/p.31/
[42] [Nicolaus Wollick, Opus Aureum, 42; text: Speciosa facta es et suauis in delicijs tuis sancta dei genetrix viderunt te filie et beatissimam predicauerunt et regine laudauerunt te esto nostri memor o domina et filio tuo et re consilia v ipsum tecum videre possumus per cuncta secula] [WOLOPA 09GF]
/p.32/
[43] [Nicolaus Wollick, Opus Aureum, 43; text: Petre amas me Tu scis domine quia amo te pasce oues meas] [WOLOPA 09GF]
[44] [Nicolaus Wollick, Opus Aureum, 44; text: domine quia amo te pasce oues meas] [WOLOPA 10GF]
De intervallis sive modis
Capitulum sextum
Unisonus voces similes sociat tibi plures,
Sed semitonium fa mi sociat tibi tantum.
Si praeter voces fa mi socias tibi binas,
Esse tonum dicas.
Hinc semiditono voces tres consociabo,
Ut tonus et fa mi sint semper consociati.
Ad ternam vocem ditonus praebet tibi saltum
Includitque tonos binos infra vel in altum.
Quattuor ac voces diatesseron associatas
Cum semitonio binisque tonis sociatis.
Tritonus ad vocem quartam posset retineri,
[45] F-faut huncque modum praestabit cum b-fa[sqb]mi,
Vel, si fa retines, e-lami sursum quoque poscas.
Dat voces quinque tibi contextas diapente,
In quibus est solum semitonium sociatum.
Dat semitonium diapenteque consociatum
Sex voces, duo quis fa mi semper sociabis. /p.34/
Sex vocesque dato diapente tono sociato
Per saltum solum, quibus est fa mi sociatum.
Sic septena modos poterit vox tradere binos,
Est semiditonus prior et diapente vocatus,
Sed nomen ditonus fert cum diapente secundus.
Additur inde modus diapason consociatus,
Octo coniunctas semper servans sibi voces.
Ergo modum quemque diapason continet in se.
Proportio est unius notae ab alia penes accessum et recessum distantia sive magna sive brevis sive medio modo se habens. Alio autem nomine modus a moderando est dictus, eo quod per eum cantus moderatur, regitur seu modulatur.
Et sunt duplices
Minus principales, et sunt quinque
Comma est gradus, quorum novem unum faciunt tonum.
Schisma est dimidium commatis.
Diesis est spatium includens quattuor comata, necnon semitonium minus dicitur, quod inter coniunctas oritur.
Diaschisma est duplex comma.
Apothome est spatium includens quinque commata, dicitur quoque semitonium maius fitque inter mi et fa.
[46] Principales, et sunt quindecim
Compositae
Ditonus cum diapente 7
Semiditonus cum diapente 7b
Tonus cum diapente 6
Semitonium cum Diapente, 6b
Inusitatae
Semidiapason 8b
Semidiapente 5b
Tritonus 4
Simplices Communes
Diapason 8
Diapente 5
Diatesseron 4b
Ditonus 3
Semiditonus 3b
Tonus 2
Semitonium 2b
Unisonus 1
Ubi modos universaliter expressi sumus, num specialius ob initiantium eruditionem investigandi sunt, ne nos quispiam ignavos offendet. /p.35/
[Nicolaus Wollick, Opus Aureum, 46; text: Unisonus] [WOLOPA 10GF]
Unisonus est eiusdem vocis crebra statim repetitio, huic enim proportioni praelibata modorum descriptio improprie competere videtur, utputa nominativo casui in grammatica non proprie competit casuum descriptio, cum a nullo cadat, immo reliqui casus ab eo caderent. Ita nonnulli unisonum ceteris proportionibus connumerant ponentes illam primam et abusive proportionem vocitantes, cum non sint ibi diversae in specie, sed saltem in numero.
[47] [Nicolaus Wollick, Opus Aureum, 47,1; text: Semitonium] [WOLOPA 10GF]
Secundus modus est aggressus in confinem notam, vel est duarum vocum invicem minus plene sonantium congregatio, musitatque murmure parvo, sic est semitonium dictum a semis semi, quod est imperfectum, et tonus quasi tonus imperfectus, non enim a semis semissis, quod est dimidium, cum semitonium ex duabus vocibus constet, amplius, si toni medietas foret, utique in duo aequalia scinderetur, quod contra omnes musicos fore iudicatur.
[Nicolaus Wollick, Opus Aureum, 47,2; text: Tonus] [WOLOPA 10GF]
Vel ergo iste accessus duriori modo profertur. Est enim spatium perfectum duarum vocum invicem plene sonantium. Et est tonus a tonando ducens originem, quinetiam fortiter sonat, ut patet, omnes notas iugendo mi et fa demptis quandoquidem saltem, si inter se cantentur, quoniam, si sursum vel deorsum cum aliis coniunctae fuerint, tonum constituunt. Tonus igitur haud scindi in duo aequalia valet. Quoniam, qui quaerit tonum in aequalia dividere, quaerit inquam diametrum costae commensurare, quod fieri censetur impossibile, ut hic pari modo una pars toni maior est, altera et minor duabus, cum divideretur in duo semitonia disparia, maius puta et minus. Maius enim, quemadmodum iamiam dictum est, dicitur apothome, quod partitur in diesim et comma. Minus vero diesis appellatur et dividitur in duo diaschismata, ut patet intuenti.
[48] [Nicolaus Wollick, Opus Aureum, 48,1; text: Semiditonus] [WOLOPA 10GF]
Semiditonus est aggressus in tertiam notam soni molliori reserans in se semitonium a semis, quod est imperfectum, eo quod in duobis tonis, quinimmo ex tono et uno semitonio conficitur, utpote duplici specie exempli conquiri potest.
[Nicolaus Wollick, Opus Aureum, 48,2, text: Ditonus] [WOLOPA 10GF]
Ditonus in tertiam notam soni potentior est intervallum quoque binos tonos continens. Dictum a dya, quod est duo, et tonus, construitur enim ex duobus tonis.
[Nicolaus Wollick, Opus Aureum, 48,3; text: Diatesseron] [WOLOPA 10GF]
Diatesseron est spatium habens duos tonos et semitonium, quoniam gradus est in quartum locum vel hoc fit mollius, sic est praesens modus a dia, quod est de, et tesseron vel tetras, quattuor, quia semper fit de una ad quartam semitonio intermixto. /p.36/
[Nicolaus Wollick, Opus Aureum, 48,4; text: Tritonus] [WOLOPA 10GF]
Vel praedictus saltus verius tonat, sic est tritonus includens tres tonos absque semitonio, a tris pro tres dictus et tonus. Abs quo cavendum est nobis, non enim aures paulisper offendit auscultantium, sed dentium stridorem mirum in modum confert. Habet inquam fieri ab F finali ad [sqb]-durum sursum vel ab ipso b molli iterum sursum ad e parvum per cantum b-mollarem.
[49] [Nicolaus Wollick, Opus Aureum, 49,1; text: Semidiapente] [WOLOPA 10GF]
Semidiapente, modus inusitatus, est gressus in quintum locum fragilior. Ex duobus enim constat tonis et totidem intermixtis semitoniis, a semis, quod imperfectum signat.
[Nicolaus Wollick, Opus Aureum, 49,2; text: Diapente] [WOLOPA 11GF]
Diapente, quod potentius sonat. Ex tribus tonis uno saltem semitonio iuncto conficitur, a dia, quod est de, et pente, quinque, quia quinque vocum virtutem gestat.
[Nicolaus Wollick, Opus Aureum, 49,3; text: Semitonium cum diapente] [WOLOPA 11GF]
Semitonium cum diapente tres continet tonos et duo semitonia vel ex semitonio et diapente constat, hoc est de una ad sextam festinando, ut de mi secundae dispositionis ad fa quartae dispositionis, puta de e-lami ad c acutum vel econtra, in plerisque locis etiam.
[Nicolaus Wollick, Opus Aureum, 49,4; text: Tonus cum diapente] [WOLOPA 11GF]
Tonus cum diapente pari pacto constat ex sex notulis, durius inquam, ex tono videlicet et diapente uno modo tantum semitonio intermixto.
[Nicolaus Wollick, Opus Aureum, 49,5; text: Semiditonus cum diapente] [WOLOPA 11GF]
Semiditonus cum diapente constat ex semiditono et diapente. Confectusque est quattuor tonis semitoniisque duobus, ut de C gravi ad b fa[sqb]mi.
[50] [Nicolaus Wollick, Opus Aureum, 50,1; text: Ditonus cum diapente] [WOLOPA 11GF]
Ditonus cum diapente pari modo ex septem vocibus conficitur, ex ditono videlicet et diapente, contextosque tonos habet quinque semitonio unico intermixto.
/p.37/
[Nicolaus Wollick, Opus Aureum, 50,2; text: Diapason imperfectum] [WOLOPA 11GF]
Semidiapason, proportio inusitata, formatur a qualibet clave ad consimilem quattuor tonis inclusis et tribus semitoniis.
[Nicolaus Wollick, Opus Aureum, 50,3; text: Diapason] [WOLOPA 11GF]
Diapason modorum omnium postremus est octo etiam notulis contextus, idcirco dupla (id est octava) nuncupatur, tonos quinque possidet duobus cum semitoniis, fitque de una littera ad proximam sibi parem. Et dicitur a dia, quod est de, et pan, totum, et son, sonus, quasi in se omnes continens alios modos. Istud namque intervallum naturale est, iuvenes enim in choro octavam semper depromunt supra mutatos.
Praedicta admonemus aequo animo pertractanda, quoniam, qui taedio hac exercitatione vellet gravari nec quamlibet notam alteri comparare ita, ut in cantu, quo intervallo unaquaeque vox ab altera distat, perpendere valeat, se sciat in praededentibus frustra laborasse et fere omnem diligentiam, si quam saltem fecerit, perdidisse. Ob igitur huiusce rei penuriam omnia limpide ad unguem exemplis adiungemus. Si tibi tamen antiphona Terterni sunt modi fuerit proficua, illam alibi requires, ne [51] longior sim. Exempla longa praesupponam brevioraque iungam.
[Nicolaus Wollick, Opus Aureum, 51; text: Unisonus, Semitonium, tonus, Semidytonus, dytonus, Diatesseron, Tritonus, Diapenthe, semitonium cum diapenthe, Tonus cum diapenthe, Semidytonus cum diapenthe, Dytonus cum diapenthe, Diapason] [WOLOPA 11GF]
De toni notificatione ac divisione
Capitulum septimum
Dicitur esse tonus, de quo tractat liber iste,
Regula, quae finem cantus diiudicat omnem.
Qui tonus in species divisus erit tibi binas,
Est tonus authentus, tonus est dictusque plagalis,
Quos hinc per species plures distinguere debes.
Quattuor authentos dic, quattuor atque plagales.
Expedit nunc in modulando latius dilatare fimbrias, dicta enim idcirco praemisimus. Quandoquidem huic subserviunt pleraque omnia. Dabitur operam igitur, cum nunc ex ex ordine de tonis dicere necesse est. [52] Tonus est certa lex vel regula arsim thesimque cuiusvis cantus evidentius demonstrans. Iam vos internosse reor octo esse tonos, in binas partes esse partitos, uni autem parti de impari numero constantes authenti, regales sive capitanei nuncupantur, quorum Graecis laurea prima condonetur atque suaptae idiomatae, protum, deutrum, tritum, tetrardum vocavere. Alteri de numero pari constantes plagales, minores aut vernae nominantur.
A novellis sive Latinis ob praedictorum insufficientiam et discordiam, quam in altum et profundum habuere, primordia ceperunt.
[Nicolaus Wollick, Opus Aureum, 52; text: Hi toni ita dicuntur in Graeco, Tetrardus, Tritus, Deutrus, Protus, Latinae vero ad octavam usque se extendentes quemlibet praecedentium in duos discutiendo, 8, 7, 6, 5, 4, 3, 2, 1, Qui denuo subdividuntur in, Plagales de numero pari existentes, Authentos numero impari se oblectantes, et sunt isti, qui de natura et essentia sua plus se inclinant, deorsum infra notam finalem quam sursum. sursum ultra notam finalem quam deorsum.] [WOLOPA 12GF]
[53] Praedictorum metrica indagnatio
Quattuor esse tonos voluit discreta vetustas, /p.39/
Finales testor, quas retinemus adhuc.
Sed quia discutiunt subtilius omnia nostri,
Censebant discors esse canoris opus,
Nam gravitate simul et acumine saepius unum
Oppositum sibimet, comperiere malum.
Errorem veterum nostri sedare volentes
Quemlibet in binos discutiere tonum.
Sunt protus et deutrus, tritus, tetrardus et horum
Cuilibet authento collateralis adest.
Sic octo species phtongi modo nos retinemus,
Sit tonus authentus impar, sit parque plagalis,
Vult descendere par, sed scandere vult tonus impar,
Quamvis communes retinere queant sibi fines,
Quorum, ut melior sit de eis disciplina,
Euouae continetur in hac notula subiecta.
[Nicolaus Wollick, Opus Aureum, 53; text: Si quis singulorum cupit tonorum, Scire melodiam, Hanc attendat normam, Et fit fine brevi, Studioque levi poteris hec scire, Tonos definire, Adde peregrinum] [WOLOPA 12GF]
[54] Capitulum octavum de tonorum notitia
In D-solre tonus primus finitque secundus,
Hos et finire quandoque potest a-lamire.
Fert E-lami ternum, cui consociabo quaternum,
Cuius finem cum mi quandoque dabit b-fa[sqb]mi.
F-faut hinc quintum sociatque tonum sibi sextum,
Interdum tutum quis finem c da acutum.
Septimus, octavus G-solreut est sociatus,
Hic finisque datur, exceptio nulla sequatur.
Haec profecto tonorum natura sive essentia (illud autem ne recidet inquam) tribus in locis seculo conspicitur, utpote in exordio, in virtute et in fine, hoc est unde motus. In quo et circa quem, lepide igitur praecedentia a subiectis dilucidantur figurative.
[55] [Nicolaus Wollick, Opus Aureum, 55; text: Omnis cantus transpositus finiens in tertia regula, c-solfaut, b-fa[sqb]mi, a-lamire, G-solreut, est, 7, 5, 3, 1, vel, 8, 6, 4, 2, tonorum et hoc, si in b-fa[sqb]mi dicitur fa. C-faut est 7. 8. tonorum et hoc, si in [sqb]-mi dicitur fa, si vero mi, est 5. vel 6. secunda regula, dicitur mi, Omnis cantus regularis exiens in, prima regula, F-faut, E-lami, D-solre] [WOLOPA 13GF]
Ne nos tamen musicorum satyrico risu praecipiti quaeritent quippiam, advertendum illico protum in A gravi finiturum, deutrum in [sqb]-mi et tritum in C-faut, si usus consuetudoque id paterentur, ita tamen, quod totaliter eadem cantus consonantia persisteret, sicut in D, G, F finalibus quoad eosdem tonos.
Unde:
in re secun, pri, sed ter, quart, explicit in mi,
in fa quin, et sex, sept, et oct explicit in sol. /p.41/
[56] De tonorum notitia, quantum ad medium alicuius cantilenae
Capitulum nonum
Regula certa tono claves dat cuilibet octo,
Ambitus hinc certus datur his clave sub eadem,
Gratia cuique tono tres claves addis in odis,
Infra dat solam, supra dat gratia binas
Excepto tamen hinc quinto, qui hac lege privatur.
Atqui necesse est authentos a plagalibus dinosci (cum sane tenemus binos semper tonos uno in loco concludi), pro quo ad medium cuiusvis cantilenae commigrabis. Duoque subinde considerans. Primum est ipsa melodia, id est natura sive essentia, de qua limpide posterius. Alterum vero ambitus certus cuiuslibet toni exstat, qui, quamquam aequalis omnibus tonis esset (eo, quod eorum quisque octo habuerit notas), varium tamen quilibet sibi petit iter. Quandoquidem regalis supra vocem finalem dominans parumper aut nihil eandem descendit. Subiugalis enim partim supra partimque infra finalem famulatur. Unde corollarie annotatur, quod quivis cantus supra finalem ad quartam, quintam, sextam, septimam, octavam scandens, descendens quoque infra ad proximam et non ultra, est toni authenti. Is profecto, qui ad quintum dumtaxat gradum supra finalem ascendit, si infra eandem praecipitaverit ad tertiam, quartam, quintam, est toni plagalis. Advertendum denique est, ex quo uterque nonnumquam ad quintam migret vocem supra finalem, quod, si talis cantio ad quintam fecerit, moram est regalis, at si illico descensu praecipiti descenderit absque mora in [57] quinta, est plagalis. Universus saepe paritas scandit, descendit quinque per imas, imparitasque decem scandit, bassatur ad unam.
Admittitur equidem unicuique cantui absque naturali eius cursu, ut unam aut saltem duas poterit sibi notas assumere. Ita igitur haec regulariter formantur, sed ex abundantia nonnulli sunt carmina componendo praebentes illis ambitum authenti et plagalis, quos vocant cantus mixtos, nos cedo huiusmodi ad authentos reducamus. Idcirco exempla ponemus, cum practica iuvante doctiores simus. /p.42/
[Nicolaus Wollick, Opus Aureum, 57; text: dd, g, c, F, G, proti, 10, 9, 8, 7, 6, 5, 4, 3, 2, 1, deutri, plagalis, authenti, ambitus, triti, tetrardi] [WOLOPA 13GF]
[58] Paulatim attende, cifrae quidem huius figurae id, quod regulariter fit, denotant, syllabae vero sub et supra sitae hoc, quod per licentiam admittitur. Ita videlicet, quod finalis vox tamen ascendendo quam descendendo pro prima computetur voce.
Melodia infallibiter ducit nos in tonorum cognitionem.
[Nicolaus Wollick, Opus Aureum, 58; text: pri re la. se re fa. ter mi fa. quart quoque mi la. Quint fa sol. sex fa la, sep vt sol. oct tenet vt fa] [WOLOPA 14GF]
Pro quorum evidentia specialiori sciendium, quod omnis cantus desinens in re, cuius saeculorum amen principium capit in la, est primi toni. Secunda regula, omnis cantus finiens in re, cuius euouae ponitur in fa, est secundi toni. Alius modus dicendi. Prima regula est, quod omnis cantus saepius attingens la sursum, repercutiens ad fa, si huiusmodi cantus finitur in re, est primi toni. Secunda regula est, quod omnis cantio saepius in re versans faciensque saepius repercussionem ad fa sursum, si talis cantus finitur in re, est secundi toni, et sic de aliis. /p.43/
[59] [Nicolaus Wollick, Opus Aureum, 59, text: Ambitus et natura prothi Autenti, Lasciuia eiusdem, Dispositio prothi plagalis, Deutri Autenti, Licentia eiusdem, Dispositio Deutri plagalis.] [WOLOPA 14GF]
/p.44/
[60] [Nicolaus Wollick, Opus Aureum, 60; text: Licentia eiusdem, Ambitus et natura Triti Autenti, Lasciuia eiusdem, Dispositio Triti plagalis, Ambitus et essentia Tetrardi Autenti] [WOLOPA 15GF]
/p.45/
[61] [Nicolaus Wollick, Opus Aureum, 61,1; text: Dispositio Tetrardi plagalis] [WOLOPA 15GF]
De tonis in speciali, quantum ad eorum differentias.
Capitulum decimum.
Primus habet sub se species, sicut lego, quinque,
Alter habet nullam, ternus subdit sibi ternam,
Quattuor et quartus, unam quintus quoque sextus,
Septimae bis binas, octavo tot superaddes.
[Nicolaus Wollick, Opus Aureum, 61,2; text: 1, 2, 3, 4, 5, 6, 7, 8, habet, nullam, differentias, De primo et secundo tonis.] [WOLOPA 16GF]
Principia primi toni communia ac magis usitata sunt quattuor, C, D, F graves et a parvum. Et quinque differentias possidet secundum illa diversa principia. Cantilenae [62] igitur in D finali principium captantes, non subito ad diapente surgentes, necnon quae in F finali inchoant per diatesseron cadentes puta ad C grave, quamquam subinde consurgant ad principale euouae, primi toni attinebunt. Omnes autem antiphonae in D finali vel C gravi incipientes et, si a D finali motu praecipiti ad diapente consurgant, primae differentiae pertinebunt. Sed, si a C gravi ad diapente velociter non currant, secundae erunt differentiae. Antiphonae enim in F gravi ineuntes et ad D finale per tonum et semitonium praecipitantes tertiae exstant differentiae. Denuo, si in eodem F incipiant, si per tonum et tonum ad a acutum tendant circumflectendo vel absque circumflectione consequenter ascenderint seu moram in a acuto fecerint, quartae sunt differentiae. Singula igitur cantio ab F gravi exiens, mox per ditonum ad a parvum scandens, deinde per tonum cadens vel exitum in a acuto capiens qualitercumque procedendo, quintae erunt differentiae, ut modo limpide patebit per exempla circa unamquamque differentiam seorsum. Advertendum tamen, priusquam quid dixerimus, de pausis est notitia danda. Quae duplices sunt, productae videlicet et corruptae. Producta est, ubi non est dictio monosyllaba, Graeca vel barbarica, ut me, te, se, fac, Sion, Iacob, David, Hierusalem, Corruptae vero sunt dictiones iam dictae vel consimiles. /p.46/
[63] [Nicolaus Wollick, Opus Aureum, 63,1; text: Euouae, Ecce nomen domini, Tecum principium, prima differentia, Leua Mulieres, secunda differentia, Ecce ego, tertia differentia, Uolo pater, Quarta differentia, Lazarus, Domine vt videam, Nisi tu domine, Inclinauit, quinta differentia, Estote fortes in bello, Salve] [WOLOPA 16GF]
Sequitur intonatio psalmorum minorum in pausis productis.
[Nicolaus Wollick, Opus Aureum, 63,2; text: Laudate pueri dominum. laudate nomen domini.] [WOLOPA 16GF]
[64] Sed in pausis corruptis talis est forma.
[Nicolaus Wollick, Opus Aureum, 64,1; text: Deus in nomine tuo saluum me fac. et in iusticia tua libera me.] [WOLOPA 17GF]
Intonatio psalmorum maiorum.
[Nicolaus Wollick, Opus Aureum, 64,2; text: Magnificat anima mea dominum, Benedictus dominus deus israel. quia visitauit et fecit redemptionem plebis sue] [WOLOPA 17GF]
De secundo tono.
Secundus tonus nullam habet differentiam, principia magis usitata quattuor tenet, A, C, D, et F graves qualitercumque procedendo. Invenitur etiam principium habere in [Gamma] Graeco, ut in responsorio Educ de carcere, et in C gravi, ut nonnulli antiphonam Ecce Maria incipiunt.
[Nicolaus Wollick, Opus Aureum, 64,3; text: Euouae, Fidelis, Michael, O rex glorie, Ecce maria] [WOLOPA 17GF]
[65] Sequitur intonatio psalmorum in pausis productis.
[Nicolaus Wollick, Opus Aureum, 65,1; text: Laudate pueri Dominum. laudate nomen Domini] [WOLOPA 17GF]
Sed in pausis corruptis talis est forma.
[Nicolaus Wollick, Opus Aureum, 65,2; text: Memento Domine David et omnis mansuetudinis eius] [WOLOPA 17GF]
Sequitur intonatio psalmorum maiorum.
[Nicolaus Wollick, Opus Aureum, 65,3; text: Magnificat anima mea Dominum. Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitauit et fecit redemptionem plebis sue.] [WOLOPA 18GF]
[66] De tertio et quarto tonis
Capitulum undecim
Principia enim tertii toni magis usitata sunt tria, videlicet E-lami, G-solreut et c acutum, F grave pariter, sed raro, nonnumquam etiam [sqb]-durum, sed tamen rarissime. Et tres habet differentias. Itaque principale euouae antiphonas recipit in E grosso incipientes, sive ascendant ab eo semitonio sive tono descendant. Differentia prima antiphonas capit in G finali inchoantes, mox ad c acutum surgentes vel, quae in c incipiunt, si moram in eo fecerint, antequam descendant, itaque descensu facto hoc ipsum repercutiunt. Secunda differentia illas, quae in G gravi incipiunt et parumper ad c acutum ascendunt. Tertia differentia suscipit, quae in G gravi incipiunt unisonum facientes, dehinc tono ad a-lamire scandentes ibique iterato altius per semiditonum ad c acutum ascendentes.
[Nicolaus Wollick, Opus Aureum, 66; text: Euouae, Quando nata est, Calicem, prima differentia. Vado parare, Uiuo ego, Secunda differentia, Salua nos, tertia differentia. Quoniam] [WOLOPA 18GF]
[67] Sequitur intonatio psalmorum minorum tertii toni in pausis productis.
[Nicolaus Wollick, Opus Aureum, 67,1; text: Laudate pueri Dominum, laudate nomen Domini.] [WOLOPA 18GF]
Sed in pausis corruptis talis est forma.
[Nicolaus Wollick, Opus Aureum, 67,2; text: Memento Domine David et omnis mansuetudinis eius] [WOLOPA 18GF]
Sequitur intonatio psalmorum maiorum.
[Nicolaus Wollick, Opus Aureum, 67,3; text: Magnificat anima mea Dominum, Benedictus Dominus Deus Israel quia visitauit et fecit redemptionem plebis sue] [WOLOPA 19GF]
[68] De quarto tono.
Quarti toni principia communia ac magis usitata sunt quinque, videlicet, C, D, E, F, G finales, requirit pro principali euouae antiphonas in E finali inchoantes, non subito per semiditonum resurgentes, seu a semitonio supra, scilicet in F vel in G incipientes, si subito ad finalem per semiditonum descendant. Prima differentia recipit antiphonas infra finalem tonum incipientes, puta in D gravi, gradatim ascendentes. Secunda differentia respicit illas antiphonas, quae in D gravi incipiunt mox tono et semiditono surgentes. Tertia differentia respectum habet ad antiphonas in C gravi incipientes. Quarta differentia illas suscipit antiphonas, quae in E finali incipiunt illico per semiditonum ascendentes, necnon quae in G gravi incipiunt tono ascendentes.
[Nicolaus Wollick, Opus Aureum, 68; text: Euouae, Tota pulchra es, Post partum virgo, O florens, Scientes quia, Nos scientes, Prima Differentia, media vita. secunda differentia, Benedicta tu. tertia differentia, Leuita. quarta differentia, Fidelia Factus sum] [WOLOPA 19GF]
[69] Intonatio psalmorum minorum in pausis productis.
[Nicolaus Wollick, Opus Aureum, 69,1; text: Laudate pueri Dominum, laudate nomen Domini] [WOLOPA 19GF]
Sed in pausis corruptis talis est forma.
[Nicolaus Wollick, Opus Aureum, 69,2; text: Memento Domine David et omnis mansuetudinis eius] [WOLOPA 19GF]
Sequitur intonatio psalmorum maiorum.
[Nicolaus Wollick, Opus Aureum, 69,3; text: Magnificat anima mea Dominum. Benedictus Dominus Deus Israel. quia visitauit et fecit redemptionem plebis sue] [WOLOPA 20GF]
[70] De quinto et sexto tonis
Capitulum decimum secundum
Quintus tonus tria habens principia usitata, scilicet F-faut, a et c acutus, unicam dumtaxat includit differentiam, quae regit et respicit antiphonas in F finali inchoantes, immediate ascendentes, reliqua vero capitali attribuuntur.
[Nicolaus Wollick, Opus Aureum, 70,1; text: Euouae, Uincenti Ecce Dominus, Differentia eiusdem. Ecce concipies] [WOLOPA 20GF]
Sequitur intonatio psalmorum minorum quinti toni in pausis productis.
[Nicolaus Wollick, Opus Aureum, 70,2; text: Laudate pueri Dominum. laudate nomen Domini] [WOLOPA 20GF]
Sed in pausis corruptis talis est forma.
[Nicolaus Wollick, Opus Aureum, 70,3; text: Memento Domine David et omnis mansuetudinis eius] [WOLOPA 20GF]
[71] Intonatio psalmorum maiorum.
[Nicolaus Wollick, Opus Aureum, 71,1; text: Magnificat anima mea Dominum. Benedictus Dominus Deus israel quia visitauit et fecit redemptionem plebis sue] [WOLOPA 21GF]
De sexto tono.
Sed sextus tonus duo habens principia magis usitata, scilicet D et F graves, respicit illas antiphonas, quae in D finali principium captant descendentes vel subito ad a-lamire scandentes. Differentia quidem eius antiphonas recipit, quae moram in G gravi faciunt ad a parvum scandendo.
[Nicolaus Wollick, Opus Aureum, 71,2; text: Euouae, Si ego, Resurrexit Dominus, Lupus rapit, Eius differentia, Benedictus] [WOLOPA 21GF]
[72] Sequitur intonatio psalmorum minorum in pausis productis
[Nicolaus Wollick, Opus Aureum, 72,1; text: Laudate pueri Dominum, laudate nomen Domini] [WOLOPA 21GF]
Sed in pausis corruptis talis est forma.
[Nicolaus Wollick, Opus Aureum, 72,2; text: Memento Domine David et omnis mansuetudinis eius] [WOLOPA 21GF]
Intonatio psalmorum maiorum.
[Nicolaus Wollick, Opus Aureum, 72,3; text: Magnificat anima mea Dominum, Benedictus Dominus Deus israel quia visitauit et fecit redemptionem plebis sue] [WOLOPA 21GF]
[73] De septimo et octavo tonis
Capitulum decimum tertium
Principia septimi toni usitata quinque sunt, G, a, b, c, d. Principalis autem tonus regit antiphonas, quae in G finali incipiunt et per intervalla ad diapente consurgunt, similiter, quae in a acuto incipiunt cadentes. Prima differentia respicit antiphonas in ipso G finali incipientes et sine intervallo ad diapente consurgentes. Secunda differentia illas respicit antiphonas, quae in c acuto incipiunt aut etiam in E finali mox ascendentes. Tertia differentia respicit antiphonas, quae in [sqb] quadrato, puta in b-fa[sqb]mi incipiunt cadentes per ditonum. Quarta differentia autem eas, quae in d acuto incipunt, respicit.
[Nicolaus Wollick, Opus Aureum, 73,; text: Euouae, Uiri galilei, Ipse peribit, Prima differentia, Exortum est, secunda differentia, Omnis spiritus, Stella ista, Tertia differentia, Redemptionem, quarta differentia, Dirige] [WOLOPA 22GF]
[74] Sequitur intonatio psalmorum minorum septimi toni in pausis productis. /p.53/
[Nicolaus Wollick, Opus Aureum, 74,1; text: Laudate pueri Dominum. laudate nomen Domini.] [WOLOPA 22GF]
Sed in pausis corruptis talis est forma.
[Nicolaus Wollick, Opus Aureum, 74,2; text: Memento Domine David. et omnis mansuetudinis eius] [WOLOPA 22GF]
Est adhuc alius modus psallendi secundum morem quarundam ecclesiarum seu provinciarum.
[Nicolaus Wollick, Opus Aureum, 74,3; text: Laudate pueri Dominum. laudate nomen Domini] [WOLOPA 22GF]
Sequitur intonatio psalmorum maiorum septimi toni
[Nicolaus Wollick, Opus Aureum, 74,4; text: Magnificat anima mea Dominum, Benedictus Dominus Deus israel. quia visitauit et fecit redemptionem plebis sue] [WOLOPA 22GF]
[75] De octavo tono.
Octavus tonus principia magis idonea septem habet, videlicet C, D, E, F, G, a et c acutas, quattuor quoque habet differentias. Cuius principale euouae nonullas intuetur antiphonas, in C gravi incipientes, quasdam in D gravi, in G et in a acuto. Prima differentia illas assumit, quae in E vel F gravibus incipiunt. Secunda differentia respicit antiphonas in c acuto incipientes et subito per semitonium vel semiditonum cadentes. Tertia differentia regit cantica in c acuto orientia, sed, priusquam descendant, ad d-lasolre surgunt. Quarta vero peregrina dicitur, cuius differentia antiphonas antiqui sub principali tono (cum in C gravi inciperetur) collocarunt. Quo fit, ut adhuc a paucis curatur nec cuidam antiphonae assignari videtur praeterquam huic: Alleluia, Nos, qui vivimus, in C gravi, secundum quem tonum istum canimus psalmum: In exitu Israel de Aegyto tempore /p.54/ paschali circa baptismum. Sed, quod huic assignatur antiphonae potius quam alteri quoque inceptae in C gravi, hoc fit propter iucunditatem et propter paschalis festivitatis solemnitatem. Dicta profecto antiphona iucundam necnon hilarem habet resonantiam, Domino autem resurgente omnia psallant et iubilant ad gratiarum actionis reverentiam suae Dominicae resurrectionis. Nec dicitur huiusmodi tonus peregrinus quasi inusitatus, sed propter suae melodiae specialitatem et resonantiam potiorem.
[76] [Nicolaus Wollick, Opus Aureum, 76,1; text: Euouae, Stabunt iusti, Spiritus Gaude et letare, Himnum cantate, Prima differentia, Ardens enim, Fili quid fecisti. secunda differentia, In eternum, Priusquam te formarem, tertia differentia, Euntes ibant] [WOLOPA 23GF]
Sequitur intonatio psalmorum minorum.
[Nicolaus Wollick, Opus Aureum, 76,2; text: Laudate pueri Dominum. laudate nomen Domini] [WOLOPA 23GF]
Sed in pausis corruptis talis est forma.
[Nicolaus Wollick, Opus Aureum, 76,3 text: Memento Domine David et omnis mansuetudinis eius] [WOLOPA 23GF]
[77] Sequitur intonatio psalmorum maiorum.
[Nicolaus Wollick, Opus Aureum, 77,1 text: Magnificat anima mea Dominum. Benedictus Dominus Deus israel. quia visitauit et fecit redemptionem plebis sue] [WOLOPA 23GF]
Sequitur tonus peregrinus.
[Nicolaus Wollick, Opus Aureum, 77,2 text: Quarta differentia, Nos qui viuimus, Alleluya] [WOLOPA 23GF]
Intonatio psalmorum minorum toni peregrini.
[Nicolaus Wollick, Opus Aureum, 77,3 text: In exitu israel de egipto domus iacob de populo barbaro] [WOLOPA 24GF]
[78] Intonatio psalmorum maiorum eiusdem.
[Nicolaus Wollick, Opus Aureum, 78; text: Magnificat anima mea Dominum, Benedictus Dominus Deus israel quia visitauit et fecit redemptionem plebis sue] [WOLOPA 24GF]
Tractatulus edocens, quo pacto lectiones et historiae legi debeant
Pro quorum quidem evidentia igitur ampliori notandum est auribus purgatis primum virgulam esse tenendam, quando punctus planus ad medium litterae ponitur hoc modo, tunc vero vox vel aequaliter debet sustineri vel de fa in sol elevetur, ita denique fit ascensus unius secundae. Secundo comma venit captandum, cum punctus geminus fuerit unus videlicet alteri subiectus ut hic: tunc enim vox de sol in mi per semiditonum deprimatur, sic fit unius tertiae descensus. Tertio interrogativum obtinemus, quandocumque interrogatio fuerit in orationibus ita, quod /p.56/ interrogative legi debeat sive decantari, utputa mutando, scilicet ut in plurmimum (quod dicitur ob dictiones penultimas corripientes) syllabam proximam antepenultimam de fa in mi, antepenultimam de mi in re, et econverso penultimam de re in mi, et sic habebitur ultima sursum et hoc secundum ritum quorundum. [79] Quamobrem nonnullam alium adhuc adiungemus modum mutando proximam ante antepenultimam de fa in sol, eandem de sol rursus in fa, antepenultimam de fa in mi, et econtra penultimam de mi in fa vel etiam in sol, et sic semper habebis ultimam sursum, sic et fit (sed non interrogative) cum quibusdam dictionibus momosyllabis seu corruptis. Postremo inquam notam periodum esse observandum sive colon, cui ponitur punctus planus ad infimum dictionis hoc pacto., tunc enim vox de sol in ut deprimatur, et sic fit descensus unius quintae. Et semper post colon ponatur versale ad denotandum sententiae perfectionem, quae omnia unico sentiuntur exemplo.
Notitia profecto istorum quattuor (quia ut in plurimum plura reperiri possunt) punctorum ita habetur, et sunt haec
Virgula sive suspensivum., observari debet, quando nec sententia nec constructio exstat perfecta.
Comma: observari debet, quando constructio est perfecta, sed adhuc pendet intentio.
Interrogativum? observari debet, quando oratio procedit interrogative.
Colon. observari debet, quando neque constructio neque sensus magis dependet.
Dominus noster Iesus Christus et Deus misericors propitius sit nobis peccatoribus: per suam ineffabilem misericordiam. Quis impiorum non desiderat hoc? Quis denique mentis contemplationem sursum non elevet? ubi Deus cum sanctis ac electis suis in altissimo throno [80] quiescit. Qui nos cum divina spiritus Sancti gratia: perducere dignetur ad coelestia gaudia.
[Nicolaus Wollick, Opus Aureum, 80; text: Primus modus, Uirgula. Comma: Colon. Interrogativum? Secundus modus] [WOLOPA 24GF]