[De musica plana]
Source: Ágnes Papp, "Eine späte Abschrift der Lehre der Musica plana in einem Gesangbuch aus Ungarn: Musiktheoretische Aufzeichnungen und Tonar," in Quellen und Studien zur Musiktheorie des Mittelalters, vol. 3, ed. Michael Bernhard, Bayerische Akademie der Wissenschaften, Veröffentlichungen der Musikhistorischen Kommission, Band 15 (Munich: Bayerische Akademie der Wissenschaften / C. H. Beck, 2001), 498–510.
Reproduced by permission.
Electronic version prepared by Peter Slemon E, Phil Kurasz C, and Thomas J. Mathiesen A for the Thesaurus Musicarum Latinarum, 2004.
Actions |
---|
[498] [33r in marg.] <Divisio scalae musicae>
[Czerey, De musica, 498; text: superacute, acute, graves, capitales, minutae, geminatae, A, B, C, D, E, F, G, a, b, c, d, e, f, g, aa, bb, cc, dd, ee, ut, re, mi, fa, sol, la] [CZEDMP 01GF]
[33v in marg.] <I.> De Musica Caput primum.
Quod est musica? Est bene modulandi scientia.
Unde dicitur musica? A moys quod Aegiptii aquam vocarunt vel dicunt quia circa aquam est inventa, vel a musa Graeco vocabulo quod cantum significat.
Divisio ipsius multiplex est tamen in proposito sat est scire esse duplicem. Scilicet choralem et [499] figuralem, et de primo scilicet chorali erit nobis in hoc opusculo perpetuo sermo, quae plana et Gregoriana, seu vetus musica vocatur.
Dicitur autem Choralis seu plana quia notae illius cantus aequalem omne<m> habent mensuram, et uno quoque omnes accentu eademque prolatione consistunt.
[34r in marg.] <II.> De clavibus Caput secundum.
Quid est clavis? est reseratio cantus. Quare dicuntur sic? quia linea vel spatio clauduntur, vel quia occulta et incognita nobis reserant, scilicet voces, cantus et tonos.
Quot sunt claves? Viginti in scala musicali, et sunt quot pro humana voce sufficiunt, tamen claves essentialiter sunt tantum septem, secundum septem literas A. B. C D E F G quia cum repetantur cum prioribus eiusdem sunt essentiae vel natu<rae> quotiescumque ab eadem littera incipiu<nt,> ut in praescripta figura apparet.
Quomodo distinguuntur Claves istae inter se? Principaliter et minus principaliter. principaliter tribus modis in nomine. Alia enim [500] [34v in marg.] nominatur gravis secundo positione, nam una ponitur in linea, alia in spatio. Tertio quia una signatur litera capitali seu maiori, alia minuta secundo distinguunt seu differunt minus principaliter.
Primo namque clavium sunt quaedam finales, quaedam confinales seu Affinales. quaedam vero inter intermediae secundo quia clavium quaedam habent unam vocem, quaedam duas, et quaedam tres. Tertio quia clavium aliae sunt signatae, aliae vero non secundum hanc distinctionem quaeritur primo.
Quot sunt claves graves? Sunt 4. [Gamma] A B C. Quare dicuntur graves? quia graviter et remisse sonant. Quot sunt acutae. similiter 4. a. b. c. d. Quare dicuntur acutae? quia acutum reddunt sonum.
[35r in marg.] Quot sunt Capitales claves? 7. A, B, C, D, E, F, G. Quare dicuntur capitales. quia maiusculis litteris scribuntur. Quot sunt minutae claves? sunt etidem 7. a b c d e f g. Quare dicuntur minutae? quia minutis litteris scribuntur.
Quot sunt claves finales? 4. D E F G. Quare dicuntur finales? Propterea quod regularis cantus in ipsis desinant. Quot sunt confinales? Sunt 3. a b c, quare dicuntur sic? quia cantus in ipsis desinens irregularem cantum ostendant.
Quot sunt superacutae? sunt 4. e f g aa. Quare sic vocantur? quia supra acutas ponuntur. Quot sunt geminatae sive excellentes. 5. aa bb cc dd ee. Quia geminatis litteris scribuntur. et excellunt alias positione.
[501] [35v in marg.] Tertio disci naturae quod <clavium> aliae sunt signatae, aliae non signatae.
Quot sunt claves signatae? sunt 5. [Gamma] F c g dd. Quare dicuntur signatae? quia solummodo hae ponuntur in cantu, a quibus aliae demensurantur.
Claves autem signatae abinvicem, singulae a singulis distant per quintam. praeter [Gamma] et F quibus septima interiacet. Quot sunt claves non signatae? reliquae omnes praeter signatas. porro nos in cantu nostro duabus tantum signatis clavibus perpetuo utimur F sub tali signo [signum] et C sub tali signo [signum] nonnumquam etiam [Gamma] sed raro, g vero rarissime, dd vix minime aliquando vidisse.
<III. De transpositione clavium. Caput Tertium>
<...>
<IV. De vocum proprietatibus. Caput Quartum>
[176r in marg.] <Primae> proprietatis [sqb] duralis tritura prima. Primae naturalis tritura secunda. Primae [rob] mollis tritura tertia. Secundae [sqb] duralis tritura quarta. Secundae naturalis tritura quinta. Secundae [rob] mollis tritura sexta. <Tertiae [sqb] duralis tritura septima.> [notis musicis instructis]
[502] [176v in marg.] De Proprietatibus musicalibus.
[Czerey, De musica, 502,1; text: Septem deductiones [...], Prima, Secunda, Tertia, Incipit In, Quarta, Quinta, Sexta, Septima, Finitur In, C, E, F, G, a, c, d, e, f, g, aa, dd] [CZEDMP 01GF]
[in marg.] Cantus est progressio vocum musicalium ascendendo <v>el <de>scendendo. Et <sunt> tres in genere et septem in specie.
[Czerey, De musica, 502,2; text: [sqb] duralis est qui durum ac virilem habet sonum, ac est triplex, b mollis est qui habet mollem et muliebrem sonum ac est duplex, Naturalis est qui habet mediocrem sonum ac est duplex, primus, secundus, tertius, et ille, incipit In, desinit In, finitur In, C, E, F, G, a, c, d, e, f, g, aa, dd, ee] [CZEDMP 01GF]
Versus. In c natural f b mol g que [sqb] dural
E durum terminat d b mol a que natural
[sqb] durum triplico reliquos cantos geminabo.
[Czerey, De musica, 502,3; text: Vel cantus, [sqb] duralis, b mollis, Naturalis, est qui Incipit In, G, f, c, Et ab alamire ad b fa [sqb] mi, scandit duri<ter> utpote per tonum <re> mi, scandit molliter <nem>pe per semi<tonium>, Non scandit eo [...]] [CZEDMP 01GF]
[503] <V. De vocum mutatione. Caput Quintum>
[36r in marg.] <...> tale [sqb] quod vocatur b durum ibi etiam [...] mi, ubi signatur et quamdiu durat. Et regulariter iuxta supra notata, quotcumque cantus in aliqua istarum clavium, scilicet Dsolre, Elami et Gsolreut, semper est scala [sqb] duralis, id est perpetuo canitur, mi in b fa [sqb] mi, et omnes tonos includit praeter quintum et sextum.
Pro quo nota Cfaut, duas esse voces scilicet fa et ut, ex quibus una ipsarum inferiori scilicet ut, utimur ascendendo, et fa descendendo. Deinde in Dsolre, etidem duae inveniuntur voces scilicet sol et re, quarum priori utimur in descensu scilicet sol, posteriori in ascensu, re. Praeterea in Ela duabus fit mutatio vocibus (cum tantum ipse reperiatur) scilicet la, mi, prior sumitur in descendendo, posterior in ascendendo. Tandem sequitur Ffaut, ubi cum duae tantum voces inveniuntur, scilicet fa et ut, primam descensu utimur, secundam in ascensu. Porro in Gsolreut ubi tres voces sunt ultima scilicet ut et prima scilicet sol canitur in ascensu semper, in descensu vero sol, etenim alamire, cum tres voces similiter inveniuntur ultima ipsarum scilicet re utimur semper ascendendo. priorem vero descendendo scilicet la. [36v in marg.] Demumque in b fa [sqb] mi duae voces sunt scilicet fa et mi tam ascensu quam in descensu semper mi canitur. In Csolfaut autem ubi tres voces sunt scilicet sol fa, et ut, semper fa dicitur quam in ascensu, tam in descensu quoniam cantus attegit. elami secundum alios enim si usque ad aalamire vel usque ad bb fa [sqb] mi tendit, tunc ut, vel sol dicendum in ascensu, in descensu vero semper fa. In dlasolre etidem tres voces reperiuntur scilicet sol la, et re semper cantatur sol in ascensu et descensu, quando cantus unica tantum nota transcendit secundum elami, alioquin si usque ad aalamire tendit, vel ultra tunc re in ascensu, in descensu autem sol. In elami sunt duae voces quarum priori scilicet la tam in ascensu quam in descensu mutabis. Et hoc intellige si ultra secundum ffaut, cantus non ascendit, quia si sic tunc in ascensu mi in descensu vero la. In ffaut tam in ascensu, quam in descensu fa cantabis. In gsolreut tres sunt voces sol tam in ascensu quam in descensu, si cantus ad bb fa [sqb] mi, tantum ascendit alias ascendendo ut descendendo vero sol. [37r in marg.] In aalamire la semper tam in ascensu quam i<n> descensu, se terminatur ibi cantus, alias si ultra tendit dicas re in ascensu, et la in descensu. Haec omnia faciliori modo, ac breviori studio ex sequenti scala hauriri possunt.
[504] [Czerey, De musica, 504; text: Ascensus et descensus scalae [sqb] duralis, Ascensus et descensus scalae b mollaris, A, C, D, E, F, G, a, b, c, d, e, f, g, aa, bb, cc, dd, ee, ut, re, mi, fa, sol, la] [CZEDMP 02GF]
[explicatio inter scalas duas]
Pro huius scalae leviori cognitione observa bene quod licet hic in ascensu et descensu scalae b mollaris incipiendo infra [Gamma] ut usque ad D sol re ut videtur esse scala ficta (utpote quia ponuntur ibi voces in aliquibus locis quae in illis clavibus [505] non habentur imo et extra claves) tamen reneta non est scala ficta. Nam scala ficta est illa quando voces in aliqua clave exprimuntur, in qua essentialiter non continentur neque etiam in eius octava, ut si fa cantaretur in alamire vel elami. Ac vero si vox huiusmodi habuerit in octava correspondentiam, est vox vera et scala vera, ut si cantetur in C fa ut sol et fa in [sqb] mi, quia in earum octavis expressae reperiuntur huiusmodi voces, igitur non sunt fictae quandoquidem octavae eiusdem sunt naturae. Perinde de eis idem est sentiendum.
[37v in marg.] <VI.> De tonis caput 6.
Quid est tonus. Est regula per ascensum et descensum quemvis cantum in fine dijudicans. Quot sunt toni? Quatuor fuere apud Graecos. Protus, Deuterus, Tritus, et Tetrardus quibus adhuc hodie apud latinos quatuor tantum finales correspondent. At latini octo Assumpsere dividentes quemlibet dictorum in duos vocantque eos numerorum serie scilicet 1 2 3 4 5 6 7 8.
Quomodo dividuntur toni? in Autenticos et Plagales. Autentici autem toni dicuntur qui auctoritatem [506] ascendendi, maiorem habent coeteris.
Qui sunt autentici toni? Qui de numero impari sunt ut 1. 3. 5. 7. Plagales vero qui? Qui sunt de numero pari ut 2. 4. 6. 8.
Autentici toni proprietas est quod licite ascendere potest supra suam notam finalem per octavam usque ad perfectionem suam, si autem ultra ascenderit tum quondammodo dicitur tonus irregularis, sicut videre licet in illa Antiphona Alma redemptoris. Percipue in illo verbo, Tu qui genuisti ubi ultra suam notam per nonam ascendit hoc tamen semel est concessum. Plagales vero toni proprietas est quod licite potest descendere per quartam, [38r in marg.] aut per quintam ut in isto Responsorio Collegerunt pontifices circa principium, ubi cantus ille incipit in D sol re, et descendit ad quintam videlicet [Gamma] ut, semel vero talis descensus conceditur, si autem saepius talis descensus acciderit tandem esset cantus irregularis.
Omnis autem tonus regularis vel irregularis a sua nota finali denoscitur, ut sequens ostendit figura tibi.
Omnis cantus transpositus vel irregularis exiens [in marg.]
[Czerey, De musica, 506; text: In, C sol fa ut, est septimi vel octavi toni. b fa [sqb] mi est 5. vel 6. a la mi re est 3. vel 4. G sol re ut, est primi vel secundi. C fa ut est 7. vel octavi, C sol fa ut est 5. vel 6. b fa [sqb] mi est 3. vel 4. A la mi re est primi vel secundi. hoc si in b fa [sqb] mi dicitur fa, hoc si in b fa [sqb] mi dicitur fa, si vero mi, est 5. vel 6. Tonorum, si in b fa [sqb] mi dicitur mi] [CZEDMP 02GF]
[507] Omnis cantus regularis exiens [in marg.]
[Czerey, De musica, 507; text: In, G sol re ut, F fa ut, E la mi, D sol re, est, septimi vel octavi. quinti vel sexti. Tertii vel quarti. primi vel secundi. Tonorum] [CZEDMP 02GF]
[38v in marg.] De vocibus in quibus omnes toni finiuntur.
In re secu. pri. sed ter. quart. explicit in mi.
In fa quint. et sext. sept. et oct. explicit in sol
sed finales horum D. vel E. simul F. G.
Regulae de tonorum ambitibus.
1. Omnis cantus saepius la attingens sursumque repercussionem faciens ad b fa [sqb] mi, huiusmodi cantus in re desinit est primi toni si vero circa re saepius versatur reflexionem ad fa sursum faciens est secundi toni.
<2.> Omnis cantus finiens in mi naturali, si citius tangit fa per [sqb] quadr<at>um acutum quam quartam, supra notam finalem, est tertii toni si vero non immediate tangit fa, per [sqb] quadr<at>um acutum, sed saepius revertetur ad mi per naturam, et licet etiam post tangat fa praedictum semel aut bis non ascendens ad dictorum est 4. toni.
<3.> Omnis cantus finiens in fa per naturam si citius tangit fa per [sqb] Quadratum, acutum quam fa seu [sqb] quadr<at>um grave est sexti toni.
<4.> Omnis cantus finiens in sol per naturam si citius tangit per naturam acutum quam re per naturam gravem est septimi toni. Se vero ad re per naturam gravem, est 8. toni qui in sequentibus [...]
[39r in marg.] Pri re la, se re fa, ter mi fa, quart quoque mi la.
quint fa sol, sext fa la, sept ut sol, oct tenet ut fa. [notis musicis instructis]
[508] De tenore et differentiis tonorum.
Quid est tenor? est breviuscula melodia quae in ecclesiasticis canticis fini subiungitur hac dictione euouae, haec vero dictio significat, seculorum Amen. Dicitur autem tenor a tenendo quia cantum ne ex suo tono in aliud evagetur.
Est autem Duplex. Antiphonarum et Introituum. Antiphonarum est sub cuius melodia psalmorum fines clauduntur. Introituum vero sub cuius melodia versuum caude clauduntur. Tot sunt autem tenores tam introituum quam antiphonarum, quot toni.
Quid est differentia? Est qua idem tonus a seipso et ab aliis differt ob variationem notarum, quae non necessitatis [39v in marg.] sed <or>natus gratia sunt inventa et ut facilior ac suavior sit tonorum inceptio.
[509] De tonorum psalmodia.
Quid est psalmodia? Est psalmorum secundum tonorum tenores modulatio et est duplex maior, et minor.
Quid est psalmodia maior? Est quae solemne notarum modulatu principium variat et medium clauditque finem tenore toni et tantum inveniatur in Magnificat, et Benedictus.
Quid est psalmodia minor? Quae planiori modo incedens medium diversificat finemque toni tenore claudit et comprehendit. Haec psalmodia minor omnes psalmos praeter Magnificat et Benedictus ac cantica quae magis ad maiorem psalmodiam videtur pertinere.
De tenoribus introituum.
Quid est introitus? Est per quem sacerdos intrat in sacrificium altaris.
[510] Qui dicuntur Tenores introituum? qui finem versuum complent, quibus subscribitur Euouae. Nota quod non accipitur tonus introitus ex versu sed ex finali propria quae stat ante versum.