Idea, sive designatio aliquot Operum, quae Ioannes Baptista Donius, partim absolvit, partim incepit
Source: Bologna, Museo Internazionale e Biblioteca della Musica, MS D.32, ff.1r–41r.
Transcribed by Massimo Redaelli
with Peter Slemon C and Peter Slemon A
for the Thesaurus Musicarum Latinarum, 2009.
Actions |
---|
[f.1r] Numerus 2.
Idea, sive designatio aliquot Operum, quae Ioannes Baptista Donius, partim absolvit, partim incepit.
Semper ego exixstimavi, eos qui in studiis litterarum utilem operam ponere volunt, summis viribus eniti debere, ut Reipublicae, humanaeque societati plurimum prosint. Verus enim hic propriusque finis colendi impensius studia non inanis gloria, non brevis discendi voluptas, non cupido lucri, quibus rebus plerique incitati eruditionem affectant, meo iudicio esse debet. Quod si qui praeterea non contenti iis, quae didicerunt praesenti aetati prodesse, insequentium temporum etiam curam gerunt, scriptisque suis ad posteros [f.1v] transmittendis, enituntur, ut cogitationum suarum monumenta extent; ii si graviter augere rem litterariam cupiunt, suarum partium esse sciant, non splendida magis, ac speciosa consectari, quam utilia, et profutura; nec tam ea, quae a vulgo etiam magni fiunt, quam illa, quae ut minus cognita, à paucis, sed iis plerumque doctioribus in pretio habentur. In his ego praecipue numero, quae vel propter obscuritatem, vel rariorem usum; vel quia non omnia pariter excoli potuerunt à paucis tractata fuere, atque ob id negligentius habita in situ et tenebris quodammodo iacuerunt. Talia sunt antiquitatis, et Philologiae quaedam partes, quae licet plerasque ferme disciplinas [f.2r] adfinitate tangant; tament circa peculiares quasdam abstrusioresque hypotheses versantur. Quae nihil mirum si à paucis aestimentur, nam et raro in usum ueniunt; et paucis etiam vel leviter innotescunt, et (quod caput est) nulla vel levissima praemia constituta sunt iis qui in hoc genere studiorum excellunt. Quin nec modicum illum, et ordinarium fructum capiunt hiuiusmodi disciplinis eruditi, ut de iis, uti fit, amice confabulando, se ipsos, aliosque oblectent: Nam et intelliguntur à paucis, et subtiliora plerumque ea sunt, quam disserendi facilitatem, [[et]] ac delectationem admittant. Quocirca totus eorum labor circa stylum fere consumitur, qui non nisi longo tempore, ac post multos [f.2v] sudores, atque taedia, utilitatem suam praestat; ac ne sic quidem plerumque efficere possunt, ut quamdiu vivunt aut sibi sint utiles, aut Reipublicae habeantur; ut de illis mihi perbelle dici posse videatur, tamquam de olearum consitoribus, serere arbores alteri seculo profuturas.
In his possum equidem nomen profiteri meum. Nam et huic parti eruditionis a prima usque adolescentia praecipue deditus fui, et, cum praeter alia multa impedimenta, quae in uniuersum studiis meis obstiterunt, ea quae perstrinxi ab incoepto tramite revocare, vel saltem retardare me potuissent, nihilo secius tamen perrexi, quo me a me voluntas ferebat, pro certo ducens non [f.3r] defuturam quantumvis seram, aliquam tamen laboribus nostris gratiam, regnantibus praesertim Apibus, quae ut testimonio magni poetae non sibi, sed aliis mellificare consueuerunt, sic minime dubitandum est quin eos, qui pariter aliis, non sibi allaborant, benigno favore respiciant.
Hac cogitatione nimio quantum animatus, cum inter tot Philologiae, et Antiquitatis partes nonnullas observassem parum diligenter huc usque cultas, et pertractatas, ad quas excolendas propensus esse naturali quodam instinctu videbar, coepi, quod et antea sedulo feceram, vehementius animum ad eas adiicere; ne, quod ille in Euangelio flagitiose fecit, talentum quodammodo sub terram abderem, [f.3v] et si qua in me esset facultas, eam quasi sepultam otiosamque relinquerem. Nec eram nescius alioquin ubi vis ingenii desit (quod in me sentio quam sit exiguum) eius defectum industria, ac labore plerumque abunde supplevi. Quae duo cum in hisce studiis summa voluntate semper impenderim; minime deinde dubitandum videbam, ne belle exorsis exitus non responderet. Cum igitur ad hanc diem aliqua hoc in genere perfecerim, quaedam nihil amplius quam affecerim; alia vel cogitata [cogitare ante corr.] tantum, vel in adversariis adumbrata potius, quam delineata habeam; ut amicorum super unaquaque re sententiam, et consilium explorem, placuit nonnullorum specimen aliquod, sive ideam proponere; [f.4r] unde non obscure appareat qualia quaeque futura sint, quaeve singulorum materies, ordo, ac distributio.
Primum ergo illa recensebo quae publice fortasse usum aliquem habere possunt, si perficiantur; tum quae privatim mihimet laborare coepi. Ac initio quidem adnotandum venit Onomasticum, sive quo alio nomine nuncupabitur (de quo nihil dum certi statutum habeo) opus magni omnino voluminis, nullique hactenus hac ratione tentatum; quodque incredibile studium, indefessam diligentiam, pinguissimum otium, innumerosque libros requirit; quibus sane metuo ut par esse possim; non despondebo tamen animum, sed Divino fretus auxilio, strenue coepta persequar; ne utilitate, quae maxima inde [f.4v.] sperari potest, studiosos defraudem. Huius specimen, sive Oeconomiam seorsim confeci, ideoque ad alia transitum faciam; praefatus tamen prius ex omnibus eius libris, qui viginti sunt, illum qui [Mageirikos] scilicet Escarius dicitur, pene totum absolutum, atque expolitum esse; tum vere [Strategikon] scilicet militarem, Oeconomicum, [Georgikon.] scilicet Rusticum. [Architectonicon.] [Ippikonautikon.] magna ex parte contextos.
Quo consilio tam spissum, et arduum opus sim aggressus, quidve eo me impulerit, non abs re arbitror paucis (quod et in aliis servabo) commemorare. Cum animadverterem linguarum perceptionem propter infinitum prope vocabulorum numerum, eo usque difficilem esse, et [f.5r] laboriosam, ut perpauci earum perfectam peritiam [notitiam ante corr.] assequantur, nobisque, quibus brevior quam vetustioribus vita obtigit, plures sint addiscenda, (in quo non minimam certe difficultatem memoria experitur; preaesertim in iis recordandis, quae in rariore sunt usu) cogitabam, siquis eius generis Onomasticum conficeret, in quo quaecumque ad singulas facultates pertinent, separatim, et sub certis capitibus digereret; non modicum adminiculum memoriae eum allaturum; nec rei litterariae leviter profuturum. Nam etsi praeter multa lexica, Iunii Nomenclatorem habemus, qui sane multa ex diuersis autoribus collegit, aliquid tamen uberius, et limatius [elimatius ante corr.] requiritur; nam et Iunius multo plura relinquit, [f.5v] quam affert, et in multis, ut homo, lapsus est, et quaedam, ut Geographica, minus apposite in illo opere recensuit; et universim accuratiore, et distinctiore oeconomia opus fuit: Hanc Ideam cum mihi animo comprehendisse visus sim, praecipuamque voluptatem sempre ceperim in discendis linguis (quarum tamen plenam notitiam non profiteor) penitiora etiam, ac subtiliora rimandi, multarumque rerum propterea veram notionem hoc investigando studio videar assequutus, quae non cuivis temere in mentem veniant; non alienam fore hanc a me provinciam iudicavi: praesertim cum propter eam, qua semper exarsi cupiditatem, autores qui de unaquaque re pertractarunt noscendi, [f.6r] non mediocrem eorum peritiam fuerim adeptus ut quibusnam maxima mihi in hoc Syntagmate opus foret, satis commode tenerem; nec essem ex iis, qui sedentariam, et quasi statariam vitam perpetuo transegerunt, quos necesse est etsi quamplurima legerint, tamen ex iis quae in actu, et communione vitae humanae versantur, non pauca fugiant. Nam et nautica vocabula multo melius intelliget, qui saepius navigavit, et musica rectius exponet qui vel canere didicerit, vel organa pulsare; et gladiatoria, equestria, et orchestyca vocabula facilius percipiet, qui nonnullam adolescentiae partem (quod me fecisse non diffiteor) in iis contriverit.
[f.6v] Secundo loco mentio mihi facienda est ANTIQUARUM INSCRIPTIONUM, cuius luculentam [sunagogen] huc usque confeci, ut ea non immerito Thesaurus quidam quemadmodum ille Gruteri, appellari posset; cuius fere methodum, ac distributionem sequetur; nec illi fortasse intra breve tempus magnitudine cedet, praesertim si huius rei fama divulgetur, ut magnopere vellem; quo libentius cuncti, quos conservandae antiquitatis, augendaeque rei litterariae cura tangit, Inscriptiones nuper repertas, aut quoquo modo Grutero minime visas, ad me transmitterent. Earum ad hanc diem sex millia amplius collegi; omniaque in satis magnum volumen mea manu sub certis capitibus digessi; ac [f.7r] descripsi litteris Romanis, scilicet maiusculis, et quam proxime ad ipsorum lapidum speciem, in orthographia, fracturisque servata similitudine. Singulis etiam titulos locorum, dominorumque nomina, apud quos quaeque reperiuntur superposui; adnotatis etiam obiter, si quae illis adiuncta occurrebant, minime silentio praetereunda; puta in Oppidorum, quorum situs hodie ignoratur, nominibus, ac reliquiis, scalpturisque iconum, quae in sepulchris saepe reperiuntur. Si quam tamen ex his anaglypticis Scalpturis paulo plus eruditionis continentem animadverti, puta vas, aut habitum aliquem rariorem, eam fere, si pictor ad manum esset, depingendam curavi. Singulis etiam nomina illorum qui [f.7v] unamquamque descripserunt, vel eius exemplar mihi tradiderunt, subieci initio autem operis in tribus diversis Indicibus, primo librorum manuscriptorum (quorm permultos, et copiosissimos, Aldique Manutij Iunioris autographos Bibliotheca Vaticana suppeditavit) secundo impressorum; tertio amicorum, qui symbolas aliquas huic operi contulerunt, nomina perscripsi. In his Inscriptionibus complures reperiuntur valde prolixae, nonnullae etiam carminibus conceptae, ac multae plane singulares, lectissimisque rebus refertae, quaeque nec apud Gruterum ipsum occurrunt, ut nomina Deorum, Magistratuum, Officiorum, et alia nondum audita. Erit hic etiam proprium caput Inscriptionum Barbaricarum [f.8r], aut Peregrinarum; quo in genere nonnullas habemus litteris nondum impressis, aut vulgatis; sed tamen genuinis, et sine dubio olim usurpatis, exaratasque etsi fere hodie minime intelliguntur, utilitate tamen sua non carent; nam praeterquam quod iis antiquaria supellex augetur, usum etiam praestant ad eos redarguendos, qui Alphabeta apud varios populos olim usitata perperam, et ex ingenio potius comminiscuntur, quam prout revera fuerunt exhibent. In aliud etiam caput seorsim referam, quae non in lapidibus, aereisve tabulis, sed aliis in rebus multifariam incisa sunt: nempe in tegulis, lamellis, sphragisteriis, vasis, et similibus. Atque haec de Inscriptionibus Auctarii loco in eodem volumine dabo, [f.8v] quemadmodum Gruterus in Notis illis veteribus praestitit [praestatit ante corr.] Manipulum aliquot vetustissimorum Instrumentorum, hoc est chartarum, quorum pleraque antiqua papyro (quam hodie corticem arboris vocant) concepta sunt; et ob nimiam vetustatem multis in locis corrosa, et mutilata; meritoque propter eorum raritatem a possessoribus magni fiunt: quorum magnam partem Bibliotheca Vaticana acceptam ferimus; ubi eorum exemplaria ab Iacobo Grimaldo Basilicae Domini Petri Clerico (qui mire fuit ad huiusmodi chartas [dus anagnostous] intelligendas a natura factus) Paulli V. Pontificis Maximi iussu, summo cum labore descripta (litteris enim constant plane perversis, et omnia potius quam Romanas priscas referentibus) [f.9r] asservantur. Sed notabile in primis est illud, cuius apographum membranaceum satis antiquum in Archivo Arcis Aeliae conditum est, Leonis primi Imperatoris tempore confectum: continet enim Donationem quamdam factam Ecclesiae Tiburtinae, cum plurimis sacrae supellectilis vocabulis, plurimisque vestium nomenclaturis, quae Anastasio Bibliothecario multum lucis afferre possunt: quamquam multas etiam continet propriarum rerum appellationes quae nec apud Anastasium, nec apud ullum alium autorem reperiuntur. In eadem Arce alia quaedam huius generis privata instrumenta in vera papyro exarata extare audio. Aliud etiam simile, sed mutilum in Bibliotheca Regis Galliae vidi, a Casaubono [f.9v] descriptum, quod a Lipsio, Salmasioque laudatur, continet transactionem Ravennae factam Imperante Iustiniano Augusto cum multis domesticae supellectilis vocabulis. Ravennae etiam, finitimisque locis et circa eadem tempora confecta noscuntur (quod notandum est) pleraque illa Vaticanae Bibliothecae. Alia etiam similia fragmenta in Bibliotheca Hispanica Sancti Laurentii conspexi, quorum apographum extare non puto. Alia Florentiae vidi apud Vasarios; alia hic Romae apud Franciscum Gualdum; utraque inter Musaei cimelia non minimum locum obtinentia. Neapoli praeterea in tabulario scilicet Archivio Nuntiatae aliud simile Instrumentum extare comperi: aliud etiam in Gazophylacio Ecclesiae Arretinae; quorum [f.10r] omnium mihi spes facta est; immo et aliorum, de quibus non usque adeo quidquam certi compertum habeo. Aliud etiam huius generis integrum, eximiumque commemorat Pighius in Hercule Prodicio, quod Ferrariae sibi visum testatur, continens venditionem fundi cuiusdam cum designatis mansoribus, eorumque peculio, finibus, terminis, limitibusque suis omnibus, et cum omni generaliter iure, instructae, instrumentoque suo Maciniis emptoribus per aes et libram factam, ex quo vetustae iuris Civilis, et latinitatis formulae depromi poterant. Hoc tamen periisse puto: certe nec Ferrariae, nec Mutinae (quo Ducis domesticum instrumentum, recepta Ferraria adeo tumultuose, translatum fuit, ut multa deperdita sint) [f.10v] quantum pervestigando rescire potui, iam reperitur: ut suspicari liceat perinde illi accidisse, quod similibus quibusdam antiquissimis Boissardi chartis bellis Galliae Civilibus evenit, quas cum libris vetustis, nummis, gemmis, scalpturarumque imaginibus in ipsa Peloponneso depictis, aliisque pretiosissimis rebus subita direptione, sibi periisse ipsemet in praefatione suarum Antiquitatum [con add. supra lin.] queritur; quae subinde, aliasque humanorum casuum varietates, reputantes qui eiusmodi antiquitatis reliquias [[apud]] [penes add. supra lin.] se habent, cogitare debent, praestare, ut eorum perennitatis typis consulatur, quam si ea occulant pulvere, tineisque, ac fortasse incendiis, aut direptionibus peritura.
Exorsus sum hoc opus Florentiae ex iis [f.11r] paucis quae ibidem extant monumentis, certus continuandi cum primum Romam venissem: ubi cum peculiari Dei beneficio Palatinae militiae deserviam, atque ob eam rem, et viros politiores, doctioresque noscendi, quaeque in privatorum domibus, hortisque latitant Inscriptiones, eas facilius consequendi quaedam mihi facultas suppetat, deesse me rei litterariae putarem, nisi partem aliquam subsecivi temporis (meliorem enim et potiorem Illustrissimi Domini mei ministerio libentissime dedicavi) huic Syntagmati dependerem.
Tertio loco commemorandum mihi venit Opus de Bibliothecis in duos libros divisum, quorum in primo de Bibliothecis: in secundo de Libris agetur, cum hoc propemodum ordine, ac distributione. Initio [f.11v] erit praefatio in qua Autoris scopus, et consilium aperitur. Qui de Bibliothecis scripserint; et similia tractabuntur. Deinde sequentur
Liber I. Capita (haec)
Caput I. Bibliothecae nomen, antiquitas, utilitas, usus, dignitas.
Caput II. Bibliothecae olim illustres, et a quibus conditae, et quam frequens earum usus.
Caput III. Bibliothecae olim insigniores.
Caput IV. Bibliothecae tum publicae, tum privatae fabricatio.
Caput V. Librorum in Bibliotheca distributio commodior, indices, delectus.
Caput VI. Bibliothecae ornamenta, et tamquam appendices, Mappae Geographicae, Instrumenta Mathematica, Cimeliothecae, et Pinacothecae.
[f.12r] Caput VII. Eorum qui Bibliothecae suberviunt munera, et officia.
Libri II. Capita haec esse poterunt.
Caput I. Librorum infinita congeries. Utilitas tum etiam damna ex ea ad studiosos venientia.
Caput II. Qui quamplurima scripserint: tum Varronis hac in re precipua laus.
Caput III. Librorum veterum quam exigua portio ad nos pervenerit, eius mali potissimae causae summatim enumeratae.
[[Caput IV.]] Laus et commemoratio eorum, qui renascentibus litteris autores vetustos e tenebris situque vindicarunt. Quorum amissio sit tolerabilior sit, et contra.
Caput IV. Adhortatio ad reliquos indagandos, eruendos, et publicandos. Quam facile Bibliothecae [f.12v] depereant. Laus Galliae et Germaniae.
Caput V. Recensio aliquot Autorum veterum, qui dicuntur in variis Bibliothecis extare.
Caput VI. Aliquot Librorum ob summam antiquitatem insigniorum, qui hodie supersunt, enumeratio.
Caput VII. Quanta cura adhiberi deberet, ut siqui supersunt veteres Codices ne passim interirent. Modus cognoscendi antiquissimos quosque.
Caput VIII. Typographiae egregium inventum: tum eius utilitas, et damna. Dolendum quod pauci libri transcribantur: tum commoditates quae ex eo sequerentur.
Caput IX. Recensio aliquot praestantiorum typographorum, et quam oscitanter haec hodie administrentur. Dictum obiter de [f.13r] correctoribus. Avaritiam omnium malorum esse originem, ac praeterea contemptum famae.
Caput X. Opera quae videntur utilia fore à nemine adhuc tentata.
Caput XI. De Librorum compacturis, integumentis, ornamentis et cetera.
Caput XII. Onomasticum, et nomenclaturae eorum quae ad bibliothecas, librosque pertinent.
Ex his facile apparet opus et ipsum fore non parvi momenti, si varietas, et novitas rerum, quae in eo versantur, respiciatur. Caeterum cum multa etiam ad hanc hypothesim facientia meditata habeam, et à primis adolescentiae annis, assidue operam dederim, ut librorum, et autorum etiam abstrusiorum [f.13v] nomina callerem (quorum etiam satis grandes elenchos collegi) et quantum quisque in unaquaque facultate excellerit, haberem in numerato (etsi ut in re infinita omnia tenere non possumus) mediocri labore posse videbar iis, quae hactenus observassem digestis, atque enarratis, non poenitendum volumen conficere; praesertim cum praestantiores Italiae, Galliae, Hispaniaeque Bibliothecas non segniter, aut oscitanter contemplatus essem; quarum ordinem, ac divisionem studiose etiam notaveram: quibus animadversis aliam deinde multo exactiorem, et concisiorem distributionem meo Marte excogitavi: nam et undecim Classibus constat, et illarum singulas complura syntagmata partiuntur: hoc [f.14r] enim nomine satis apposite videor usus ad certas quasi species in uno quoque genere, scilicet classe nominandas. Caput igitur illud, in quo de ordine ac divisione agitur fere totum absolutum est: itemque illud in quo plurimi vetusti autores nondum editis recensentur, qui partim ab iis laudantur, qui paulo supra nostram aetatem scripserunt, ut minime desperandum sit quin eorum multi alicubi latitent; partim in Catalogis tum impressis, tum manuscriptis recensentur: quibus etiam addi possunt, quos vel ego vidi, et observavi; vel ab aliis extare accepi. Ex his satis magnum indicem conficere possum; sed detractis ignobilioribus quibusdam, et ut veteres dicebant, Infra Classem, aliisque minus [f.14v] antiquis, aut parum certis, ad quingentos admodum Graecis simul, et Latinis iunctis eorum numerus redibit. In aliis etiam huius operis partibus multa iam collegi; ut complurium insigniorum Bibliothecarum, quae hodie in pretio habentur nomina; Item eorum qui post renatas litteras libros veteres è Latibulis, atque ergastulis industria sua extraxerunt, et in lucem protulerunt: Cumque in aliis etiam [hulan] ipsam, rerumque loca iam animo concepta habeam, et in adversariis notata quaedam; non magno negotio quae exorsa sunt, pertexi possunt. Sequitur deinceps opus, quod licet ab aliis etiam, iisque valde eruditis tractatum sit, tamen quia plurima non minus ad rem facientia praetermiserunt, et in aliquibus [f.15r] lapsi videntur, quod et mihi aliisque contingere poterit (cuivis enim potest accidere quod cuiquam potest) non abs re facturum me puto si quamplurima, quae in eam rem ab aliquot annis acri observatione adnotavi [abnotavi ante corr.], in librum redigantur: qui De trium Linguarum recta pronuntiatione inscribetur, nempe Hebraea, Graeca, et Latina. In his Hebraica leviter attingemus; quotus enim Hebraicus liber antiquus (quo nomine censeri debent qui stante, ac vigente adhuc in ore populi ea lingua scripti fuerunt) praeter unicum Bibliorum volumen ad nos pervenit? In reliquis duabus longe plurima hinc, et inde eruta iam diù selegimus, quae ad genuinam, priscamque pronuntiationem restituendam permultum [f.15v] facient; adeo ut nihil fere eorum, quae ab Erasmo, Mekerco [Mekero ante corr.] Lipsio, Gretsero, aliisque notata sunt, repetendum sit nobis; nam et autorum multa loca, caeteris haud fortasse animadversa observavimus, et in plurimis vocibus hodie quam frequentatis, non obscura antiqua enuntiationis vestigia deprehendimus; et (quod nemo praestitit) ex plurimis, longeque remotissimis linguis priscos sonos in Graeca, Latinaque lingua deperditos solerti cura agnovimus. Sed exemplo res fiet manifestior. Investigabam iampridem in aliqua lingua genuinum sonum [tou phi] Graecanici, idest eum qui efficitur ex p adspirato, et à Latinis exprimitur sic ph. eo namque Graecam, Latinamque linguam [[serum]] hodie prorsus carere videmus [f.16r] (valde enim à sono [tou. f. discrepat] cumque nec in Syriaca, sive Chaldaica (cuius etiam nunc usus sed perpaucis admodum in locis superest) nec in Arabica lingua (quae omnes Hebraicos sonos ambitu suo comprehendere videntur) antiquam illam prolationem [tou] phe quae Graecum est [phi] recognoscerem, nec in Epiriotica (quae ut loco proxima est, ita aliquam habet in notis litterarum, ipsisque elementis cum Graeca adfinitatem.) nec in Britannica veteri, hoc est Wallica (quae mirum in modum Graecam veterem sonis, elementisque suis refert) nec in Aegyptiaca, cuius sincera, vetusque prolatio cum usu linguae iam desiit (quamque Aegyptii veteres, quos Arabes Eleupti vocant, eam in sacris quadam tenus retineant, librique [f.16v] Aegyptii extent) cum, inquam, nullam in his linguis huius litterae, sonique vestigium, ut sperabam, superesse mirarer, nec persuadere mihi possem omnino interiisse; accidit nuper, ut cum ex Nicephoro Regis Iberorum Legato, qui nunc Romae est, Ibericae Linguae specimen (quod et in aliis, ubi sese dat occasio non praetermitto) peterem; eiusque sonos quasi ad aures expenderem, litteram iamdiù mihi frustra quaesitam, praeter spem nanciscerer; talis enim est vigesima apud eos littera, quam ipsi phar appellant, et ut Graecum [phi] depingunt [Phi] sic: huius enim pronuntiatio prorsus Graecae priscae respondet; ex quo pro certo didici (tametsi minime de hoc dubitarem) verum sonum [tou phi] sive p aspirati, formari p. ipso cum [f.17r] maiori flatu, et quasi validiori impulsu, et penitius enuntiato; quem ipsum sonum nullo docente; sed pro canone usus divisa horum sonorum p. h. prolatione, ut in hac dictione Trop-himus, à memet ipso pronuntiare didiceram. Hac igitur via multo alios sonos Graecae, Latinaeque lingua abolitos, aliarum linguarum collatione investigavi, et in pristinum locum restitui; in quo non inanem me sumpsisse laborem, si hanc [pragmateian] absolvero, spero equidem manifestum fore. Mirum cuipiam videri possit, quantum hic quoque laboraverim, quantaque cum curiositate multorum abstrusissimorum Idiomatum Grammatisticem didicerim; quotque eorum specimina, quantaque cura adhibita collegerim: nam cum Romam omnium pene gentium homines [f.17v] confluant, non negligendam hanc occasionem ratus, ut in cuiusque notitiam me insinuare potui, ita quae cuiusque gentis propriae essent litterae, quaeve singularum vis. ac potestas diligenter exploravi: quem ad finem etiam alphabetum excogitavi, quo omnia quaecumque reperire potui elementa exprimerem, quod tum ob alias res faciendum fuit, tum ne lapsu temporis rariores, difficilioresque enuntiatu sonos obliviscerer. Dedi autem praecipue operam, ut vitandae confusionis gratia, et quoniam huiusmodi specimina ad alia etiam utilia esse possunt, ac praesertim alteri operi, de quo inferius pauca dicam, non res diversas; sed eadem plane vocabula omnibus linguis, quas nancisci potui, concepta haberem; Orationem in primis Dominicam, [f.18r] tum cuiusque nationis propriis litteris, tum meis illis generalibus formatam; ac praeterea 30. vel 40. circiter vocabula, ut Deus, Homo, Pater, Mater, Caelum, Terra, Aer, Aqua, Oppidum, Rex, Servus, Ensis, Equus, Saccus, Panis, Vinum, et similia, tum vero Mensium vocabula, numerosque initiales, et fundamentales, Unum, Duo, et cetera centum, ducenta et cetera Mille, decemmillia, deciescentenamillia. Ex his igitur linguarum paradigmatis, aliisque dictionibus nonnullis acriter ad aurem expensis, singulorum Idiomatum proprias litterarum combinationes, propriaque vocis elementa perscrutatus sum, ut praeter alios usus, Graecam quoque, Latinamque veterem pronuntiationem (quod nemo hactenus hac ratione tentavit) illustrarem: nec contentus [f.18v] hac diligentia, omnium fere Graeciae populorum homines propria dialecto utentes audivi: Italicae insuper (praesertim quae incorruptiora latinitatis vestigia servant) varietates perpendi exploraturus, an quae in universum vitiose hodie enunciantur, sinceriorem saltem apud peculiarem aliquem populum pronuntiationem obtineant. Illud autem me praecipue impulit ad hanc [pragmateian] amplectendam, quod cum adnotassem multos sinceram harum linguarum pronuntiationem retrahere conantes, non theoria, tantum, otiosaque contemplatione, sed praxi ipsa, et usu (quod nonnulli in Gallia, plures adhuc in Belgio, Anglia, et Germania factitarunt) non recto tramite ingredi; sed non modo cum magistris suis in nonnullis errare, verum etiam [f.19r] dum unum extremum (quod dicitur) vitare cupiunt, in aliud non minus vitiosum incurrere; operae pretium me facturum putavi, si huic errori, ne latius serperet, obviam irem: quod, ut apertius rem ipsam designem, tale est. Qui diphtongorum veram prolationem in Graeca lingua (quae ut plures ita obscurioris pronuntiationis diphtongos habet) ex autoribus, qui de his rebus scripserunt haurire conati sunt, theoriam quidem ipsam assequuti videntur; sed praxim, rationemque, qua in iis proferendis uterentur, tenere non potuerunt: usu enim alicuius linguae destituebantur, quae hodie earum diphthongorum verum, germanumque sonum retineret; ex quo proclive ipsis fuit, dum ita eas enuntiare volunt, ut utraque vocalis audiatur, [f.19v] in contrarium vitium prolabi, eas scilicet nimis laxe et hiulce enuntiantibus, ita ut ex unica duas syllabas conficiant.
Quod si ad normam linguae Gallicae, quae omnes ferme Graecorum diphthongos hodieque enuntiat, os conformassent, multo concinnius, atque elegantius Graecas diphthongos enuntiarent. Cum igitur ego hoc perspexissem, Gallicamque linguam, quae vix aut nunquam a provectioribus plene discitur, in adolescentia satis commode didicissem, eaque tamquam manu ducente, praxim huius pronuntiationis perbelle consequutus essem, admonendos ea de re studiosos putavi, ne, ut recte concinneque Graeca enuntient, satis esse putent eos autores lectitare, qui de hoc argumento scripserunt. Accedit praeterea quod [f.20r] in Graeca lingua tanta cura ac diligentia genuinam priscamque pronuntiationem custodire [custodie ante corr.] enitor, ut nemo fortasse multis retro saeculis extiterit, qui veteres illos propius fuerit imitatus, ac idcirco experientia ipsa didicerim, quam revera sit haec prolatio suavis, mascula, et sonora; contra illa vulgaris quam insuavis, fracta, et enervis, atque etiam quanta sit hodie eius utilitas cum usu ipso cognoverim, hortandos mihi propterea studiosos, ac magistros sedulo duxi, ut quod ego in Graecis ausus sum facere (in Latinis enim scientiam mihi reservare, usum populo concedere malui, ne illi essem ostentui, ac de ridiculo haberer) id etiam ipsi audacter emolirentur. Cur enim quisquam vereatur recte potius sentire cum paucis, [f.20v] quam desipere cum multis? an fortasse subdubitant, ne ab aliis intelligantur? Atqui credant mihi velim, etiam si prima vel secunda vice minus ab aliis intelligentur, paulo post tamen multo planius, quam eos qui vulgari pronuntiatione contenti sunt, quae ab ipsis dicentur, intellectum iri: quod de labore, et difficultate huius pronuntiationis discendae experimento etiam cognovi: ut enim paulo plus elaborandum erit iis, qui veterum more loqui volunt [volent ante corr.], praesertim si iam antea recentiorum hanc enunciationem didicerint, ita longe facilius deinde linguam ipsam discent, firmiusque retinebunt, ac vero plus etiam in ea voluptatis capient, quod non est in praesentia pluribus astruendum. Porro quoniam nunquam mihimet [f.21r] propemodum satisfacio, omniaque fere vel minima in meis commentationibus persequi studeo; nec multum otio abundo; ne diutius hosce meos labores quasi sepultos detineam, constitui partem aliquam huius hypotheseos separatim expolire, doctorumque arbitrio permittere. Hoc erit ea pars [in add. supra lin.] qua de accentibus, scilicet Prosodia, de temporum spatiis, deque aspirationibus, et similibus tractatur; reliquis partibus sine dubio ut operosior, ita subtilior, ac pulchrior: quaeque praecipue ansam praebebit reconditiora quaedam, et ex ipsius naturae arcanis petita in medium afferendi: quaeque non vulgari grammaticorum ratione, sed Aristoteleo pene more ex ipsis principiis disputanda erunt. Illustrabimus verò hanc partem duobus Graecis [f.21v] tractatibus, quos una edere cogitauimus, altero qui inscribitur Porphyrij [peri prosodias] ex Bibliotheca Vaticana, altero quem ego descripsi ex codice Bibliothecae Parisiensis qui [apospasmation] quoddam est, Grammaticae Herodiani ab Arcadio in Epitomem redactae; in quo de Accentibus agitur, unde praeter alia discimus notulas illas, quibus ad hanc rem Grammatici utuntur, minime novitias esse; sed ab ipso Aristophane Grammatico repertas. Denique in tam minutis, pusillisque rebus, multa minime minuta, aut contemnenda eruam, ut exempli gratia observationem quamdam circa populorum peculiarem naturam, ex accentuum varietate indagandam; differentiam veram, et physicam, acuti accentus, et longitudinis Syllabarum (in qua [f.22r] viros alioqui doctissimos, et solertissimos hallucinari video) discrepantiam accentus acuti, et circumflexi; quae nescio an cuiquam in mentem venerit, diversitatem vocalis longae, suaeque brevis bis sumptae, ex Auletica potissimum disciplina, aliaque huius generis complura nova, et [musicotera].
Affine huic est opus De populorum migrationibus ac linguis [lingis ante corr.], quod in duos libros sive partes tribui poterit: in quo speramus multo plura, et certiora nos allaturos, quam quisquam hactenus fecerit, intra modicum tamen volumen, ne in nimiam molem excrescat (in quo recentiorum plerosque nimium sibi indulgere putamus) quod consequemur reiectis, ac resecatis, quae minus ad rem facient. In priori parte perpendenda veniunt, [f.22v] quae de Orbis terrarum per nationes; et tribus prima habitatione in Genesi habentur, tum etiam quae apud profanos autores de populorum ex una regione in aliam demigratione, coloniisque huc, et illuc missis, memoriae proditum est. In quo operam dabimus, ut quae manifesta, ac comperta sunt omnia in unum locum quam apertissime et brevissime congerantur; de reliquis coniecturae quam certissimae afferentur ex [en ante corr.] linguarum praecipue proprietatibus, certisque characterismis dictae, quae tutior videtur esse ratio (ubicumque id fieri commode potest) ad populorum diversitatem, sive contra ad eorundem consanguinitatem, et cognationem demonstrandam.
Verum cum olim innumerae pene linguae [f.23r] in usu extiterint (quarum inire numerum nemo unquam sanus conabitur) omnes eas, quarum aliqua notitia haberi possit, recensebimus; coniecturis etiam, ubi opus erit, utentes, non illis anilibus, et ridiculis, Annij Viterbiensis, Postelli, Goropij, et similium, sed solidioribus ex universa Historia, et Geographia petitis. Quarum etiam linguarum exiguae aliquot reliquiae extant, ut sunt quaedam vocabula Phrygiae, Lydiae, Thraciae, Aegyptiacae apud Graecos Grammaticos; itemque Etruscae, Sabinae, Gallicae, et Hispanicae apud Latinos, à nobis iam collecta, eas adponemus. Itemque Alphabeta quam exactissime notata; praecipue rariora, minusque cognita, reiectis interim quibusdam commentitiis, qualia apud multos in manibus sunt. Huic operi [f.23v] inseri debebunt specimina illa variarum linguarum, quae ad hanc diem coegimus, non exiguo numero; quaeque posthac Deo dante colligemus, non solum praecipuorum Idiomatum, sed etiam dialectorum speciatim; nec earum tantum, quae in ore populi vivunt, vigentque, verum etiam, quae in libris quoquo modo continentur, ut Gallicae, et Hispanicae veteris (de his Romanensibus loquor, non de priscis) Tales sunt hae dialecti; quibus non sine multo labore conquisitis hinc et inde vocabulis, Orationem Dominicam concepi Aeolica, Dorica, Ionica, Attica, Boeotica, Laconica, Cretica, Poetica, Romana vetus, Italica circa tempora Caroli Magni, et quae in usu erat tempore Federici II. Et quoniam orientalium populorum [metanastaseis] [f.24r] citra Maomethem maxima ex parte nos latent, ex Persicis, Arabicisque libris, quos Clarus Vir Petrus de Valle vidit multa abstrusiora huc congerere poterimus, quorum ille nobis spem fecit.
Sequuntur aliquot Dissertationes breviores ad linguarum materiam pertinentes, ut quam superiori aestate conscripsimus disserentes de numismatis duobus Etruscis, quos Illustrissimus Dominus meus penes se habet, in qua ex occasione multa disputavimus de priscis Italiae linguis, et iis nationibus quorum propria numismata superesse adhuc credi potest. Aliam insuper meditamur de antiquis Graecorum litteris, quae vocabitur Cadmus, in qua obiter etiam de Romanis vetustis disseremus, quaeve earum forma [f.24v] numerusve fuerit, peculiarem quamdam meam sententiam proferam. Item aliam de litteris, et lingua Etruscorum; in qua contra vulgatam doctorum quorumdam virorum opinionem ostendemus, nihil eam cum Syriaca scilicet Aramaea habuisse adfinitatis, aliaque minime contemnenda. Et quoniam hanc partem nostratium antiquitatum illustrare percupimus, si Deus vitam concedet, componemus fortasse Geographiam Etruriae, in qua manifesto nos probare posse confidimus (quidquid sit de Tyrrheni ex Lydia in Italiam profectione) Etruscos gentem esse antiquissimam, et indigenam, propriamque linguam, litteras, vestitum, leges, atque instituta habuisse; descriptis etiam nec nimis strictim, nec rursus
[f.25r] nimis fuse, locorum positionibus; oppidisque, ac vicis etiam celebrioribus, tum montibus ac fluminibus, quaeque in singulis urbibus digna notatu visuntur; quive homines clari ex iis prodierint [prodierient ante corr.] ad exemplar Strabonis, Leandrique Alberti methodum nostram dirigentes: cui operi [operam ante corr.] tanto libentius operam nostra navabimus, si et tabularia nobis patefiant, ut vetera instrumenta inspicere possimus, quo praesidio adiutis facile nobis esset multorum locorum notitiam intermortuam excitare, plurimorum etiam corruptas appellationes suae integritati restituere. Huc etiam referri possent quae de restituenda salubritate agri Romani meditamur; quam ad rem multa excogitavimus, quae non facile cuiquam in mentem venerunt, magni [f.25v] fortasse momenti futura ad praeclarum illud opus aggrediendum. Multa etiam autorum loca ad hoc institutum facientia in adversariis notata habemus, eo consilio, ut si quando nobis otium, ac facultas detur, quid in eo possimus experiamur. Hoc opus circa hos cardines versabitur: An ager Romanus reapse sit pestilens, et inhabitabilis. An olim sic fuerit: Quo tempore vastus fieri coeperit: An ullo humano remedio in pristinum statum reduci queat: Quaeve remedia habenda sint potiora. Adfinis est alius Liber: De restituendo linguae Latinae usu. in quo Deo volente docebimus constitui posse aliquam coloniam ex hominibus Latinam linguam callentibus, qui etsi initio minus bene loquentur, [f.26r] progressu tamen temporis tantum in ea proficiant, ut proxime ad antiquos accedant: in quo etsi magni sumptus faciendi essent, utilitatem tamen iis magno foenore responsuram.
Cogitabamus etiam hac aestate commentari De reliquiis Christianorum apud Maumethanos, et De reliquiis Ethnicorum apud Christianos, et Maumethanos: nisi huic commentationi quaedam alia praevertere maluissem: Opus erit non mole quidem magnum; sed luculentum,et, ut spero non iniucundum legentibus; nam praeter ea, quae a Botero, aliisque referuntur referuntur, de Christianis illis Orientalibus, Iacobitis, Nestorianis, Dioscorianis et cetera (quae resecatis superfluis parce et [kata kephalaia] referemus) multa [f.26v] etiam ratiora, nec cuivis obvia afferemus, ex retrusioribus libris commentariisque quibusdam ineditis; atque etiam ex narrationibus eorum, qui ea loca peragrarunt. De singulis autem nationibus, sive sectis distincte agemus summatim attingentes, quae sit eorum religio, quae dogmata praecipua; maximeque quibus litteris, ac lingua tum in sacris, tum vulgo utantur. Hortatur me ad hanc rem aggrediendam, tum quia multa quaedam abstrusiora notavi quae fortasse expedit aliorum narrationibus adiungi; tum quod passim videam etiam à doctis quibusdam quid eae nationes differant, non probe teneri.
In re poetica multa etiam cogitata habemus minime trita, aut vulgaria, quae [f.27r] fortasse aliquando elucubrabimus in primis de Dithyrambo, quem multo angustioribus finibus quam vulgo putatum circumscribi probabimus. Item de parodia, de Choris antiquis, de Dramatum antiquis, novisque speciebus: aliaque, ut spero, minime ingrata futura. Huic adfinis est ars metrica, sive de ratione pangendi carminis, de qua multa observabimus [observavimus ante corr.], quae ad intelligendam in omnibus linguis vim carminum effectricem, maxime faciunt. Hic multa dicenda veniunt de Rhythmo, Rhythmicaque scientia, eiusque vi, atque usu, deque proprietate recentioris poeseos, quantum ad carmen attinet, aliisque huiusmodi scitu dignis.
Ad hoc argumentum pertinet Hephaestionis [f.27v] Alexandrini Enchiridium, quod cum propter brevitatem ipsam, tum propter nonnullas lacunas, et menda, quibus textus fit vitiosior, lucem desiderare videatur, e re litteraria futurum putabamus, si quis, addita versione, uberibusque notis, unde varietas illa Graecorum poematum ex multiplici carminum dispositione proveniens, fieret manifestior, eruditum illum libellum illustraret; quod si veterem aliquem codicem integriorem nancisci potuerimus, pro virium nostrarum mediocritate fortasse praestabimus.
Et quoniam Rhythmica Musicae pars est, quam etiam pro virili illustrare in animo habemus, de illa sane quam multa dicenda venient in alio opere [f.28r] quod meditamur; in quo de Musica praesertim antiqua disseremus. Et quoniam haec disciplina multis modis considerari potest, atque adeo multifariam dividi, nimirum in partem theoreticem, quae mera est scientia, sonosque, ac diastemata, totamque rationem canonicam, Mathematicis Demonstrationibus speculatur (quemadmodum exempli gratia Zarlinus, et Salinas inter recentiores valde eruditi, factitarunt) in praxim ipsam scilicet artem modulos faciendi, quam Graeci [melopoiian] vocant (de qua multi recentiorum libri, ex antiquis nullus superest, quod sciam, praeter ea, quae Aristides Quintilianus in tribus illis breviter attigit) ad quam etiam Rhythmica scilicet Rhythmopoeia reducitur: ac [f.28v] demum in partem historicam, et philologicam, de qua Plutarchi librum pereruditum habemus: nos contemplativa parte omissa, quam minime profitemur (licet ei qui Euclidem in scholis audivit hanc etiam intelligere proclive sit) et in qua plurimi olim, et nuper elaborarunt, circa secunda, et tertiam partem nonnihil immorabimur, ut ostendamus praesertim longe eos falli, qui musicam veterem, qualis ea fuerit, omnino hodie sciri non posse asseverant; nam si vim mentis atque ingenii eadem alacritate qua lucrosas scientias homines amplectuntur, in sterilibus hisce studiis intendere vellent, autorumque loca dispersa colligere, et inter se conferre, et ubicumque [f.29r] opus est coniecturas cum iudicio adhibere, non verisimile est quam multa detegerent abdita, et retrusa, de quibus ne per somnium quidem cogitarunt. Sed nimirum haec pars eruditionis, alioquin iucundissima, non modo sterilis, et infoecunda est; sed ob eam causam huc usque parum culta; quod pauci oppido reperiuntur, qui cum Graecarum litterarum peritia, usum etiam habeant aliquem huius disciplinae; quam plene me tenere non profiteor; sed cum in Graeca lingua mediocriter versatus sim, ac in musicis praeterea nonnihil exercitatus (quem ad finem etiam aliquantum in Citharistice atque auletice temporis adolescens impendi) ac praeterea investigandi studio apprime deditus, minime [f.29v] arrogans videri debeo, si quid in hac etiam facultate, quae tot tenebris involuta est, non sine fructu, ut spero, procudere me velle profitear; non ut totam rationem antiquae musicae explanare me posse confidam (quod nisi praesertim libri aliqui veteres huius argumenti alicunde prodeant, effici nequit) sed certe ut magnam ipsius partem in apertum proferre connitar; ac simul nonnulla indicem, quibus hodierni Melopoei frequentius peccant, cum ex cordatiorum qui eam artem professi sunt libris, tum ex communi eruditorum iudicio; qua in re non tantum circa universalia rerumque capita immorabar; sed ut fert institutum meum, ad multa etiam singularia descendam, [f.30r] ac praesertim retractiora quaedam, minusque forsitan ab aliis animadversa; quae nec ingrata erunt auditu, nec infructuosa.
Quin etiam ut hanc spartam impensius excolamus, non nostros modo labores publico devovemus; sed quosdam etiam alienos: in quibus quoniam minus erit laborandum (nam praeter versionem nihil nisi fortasse breves quasdam notas de meo illis adiiciam) nec tantum operae temporisque (quod maxime mihi deest) in iis ponendum, ut citius benemereri de philomusis incipiam, decretum est mihi non haec omnia simul peragere, et publicare (quemadmodum in opere illo [peri prosodias] polliciti sumus nos facturos) sed hos quos dixi alienos labores [f.30v] prius, ac fortasse sequenti hieme publici iuris efficere; placituros sine dubio tum propter autoris nomen, tum propter novitatem. Duo erunt Graeci Tractatus, sed vitio vetustatis, quod dolendum, mutili imperfectique. Alter inscribitur [Aristoxenou peri rhuthmikes] in tres libros, verum, ut dixi, mancos tributus: qui sic tamen, utpote magni illius philosophi, et, quod caput est, in re musica facile principis, multa quae nos latent docebit, in hac praesertim parte musices, quae praecipue autorum penuria, et ignoratione vetustatis in tenebris iacet. Diversum est hoc opus a tribus eiusdem Aristoxeni Elementorum musicorum libris, qui circumferuntur impressi, ne quis eosdem existimet. Hunc librum in [f.31r] quodam Bibliothecae Vaticanae Codice cum alia quaedam investigarem, casu quodam repperi nec minori tum laetitia exsilui, quam mathematicus olim Archimedes, cum ob nobile illud inventum exclamavit [Heureka], [heureka]. Alterum est Graeci item autoris fragmentum, non contemnendum, eiusdem argumenti, ac similiter [peri rhuthmikes] inscriptum in codice quodam eiusdem Bibliothecae multos autores musicos continente, quae duo simul cum magno studiosorum bono edi poterunt.
Habeo etiam in novitiis autoribus quod musicae veteri illustrandae proferam; libros scilicet quatuor de modis veteris musicae absolutissimos ab Hieronymo Meio Florentino conscriptos, quorum editioni cum ob gloriam communis patriae, [f.31v] tum ne doctissimi, ac vero etiam optimi viri (talis enim revera is fuit) labores ignorabiles tam diù debitescant, quam primum manum admoliri desidero. Cum igitur eos ex codice eiusdem Bibliothecae Vaticanae (cui dono datus fuit ab eruditissimo, atque humanissimo sene Antonio Quaerengio) amanuensis meus descripserit, eosque cum autographo autoris accurate contulerim, superest, ut de eius vita ac scriptis (qualia multa magnopere erudita reliquit) [.] praefationem in limine eius operis collocandam conficiam: qua confecta de editione statim cogitabo.
Ad Musicam etiam et Poeticam referri potest Disputatio, quam vernacula lingua duabus praelectionibus habui in cubiculo [f.32r] Illustrissimi Domini mei De ratione agendorum dramatum apud antiquos, in qua satis validis argumentis, atque coniecturis mihi visus sum probavisse, praeter choros partem adhuc aliam Tragoediarum, et Comoediarum (non ipsas integras, ut falso multi suspicantur) cum cantu olim actitatam fuisse; in qua etiam per occasionem disserui quis hac in re modus hodie servandus videatur. Hanc etiam nonnullis additis, mutatis aliis, et universim expolitam propediem edere cogito. * [* Sin qui le cose Musiche in marg. alia manu] In re vestiaria multa notata habemus; sed caeteris in praesentia omissis, commemorabo tantum Dissertationem De Poenula, cuius veram formam nuper ex statua quadam, scalpturisque anaglypticis deprehendi, quae ex amussim [f.32v] convenit cum iis, quae a grammaticis de illa traduntur; sed cum de ea quantocyus disserere, quemadmodum Nigronius de Caliga fecit, statuerimus, nihil attinet plura dicere.
Circa res Theatrales, quibus non leviter delectari soleo, multa excogitavi, quae sive antiquitatis notitiam spectemus, sive hodiernum usum, non negligenda forent. In his observationes quasdam circa vestitum antiquum multarum nationum, quas sparsim, et apud varios autores, nonnulllos etiam obscuriores, disiectas, ex veteribus etiam nummis, et marmoribus collegi; quae congeries si ordinata fuerit, et certis capitibus digesta, et antiquaria supellectili iconum excusarum, cum iudicio adiuncta, non [f.33r] modica praestabit adminicula ad habitus priscos depingendos, qui non scenae tantum deservient; sed picturae etiam, aliisque artibus, et facultatibus.
In Architectonicis disciplinis (quas sive patriae, sive proprio mei ipsius genio conciliante) semper adamavi; praeter multarum rerum significationem, hoc perscrutandi studio, ex abdito quodammodo erutam, aliaque nonnulla, quae Illustrissimo Domino meo indicavi, commentariolum De crypto porticu incepi, in quo veram eius aedificii formam, et usum ex certis quibusdam indiciis, et coniecturis ad vivum me assequutum esse opinor.
Possumus etiam ex iis, quae ad varios autores illustrandos selegimus, hactenusque in adversaria [f.33v] retulimus, centurias aliquot observationum, seu Electorum conficere, in quibus nonnulli loci autorum obiter et ex coniectura fere tantum correcti, plures explicati digeri possunt; sed multo plura in hanc classem congeri poterunt ex difficilioribus quibusdam Inscriptionibus explicatis, multorumque vocabulorum interpretationibus, quae cum novae sint, nec in Onomastico nisi strictim attingi queant, enucleatius perpendendae videntur. Huc fortasse reiici possent selectiores aliquot eruditiones, quae tumultuario opere in schedis, et adversariis subnotavi: itemque magna vocabulorum silva, quorum [[quaedam]] pleraque latinobarbara sunt ex variis autoribus [hodou parergon] cum suis interpretationibus [f.34r] excerpta nisi ea _ _ _ Lydius in suo Glossario latino barbaro, quod brevi proditurum dicitur, vel Meursius in eo quod iam pridem pollicitur [pollicetur ante corr.] receperit.
Aggressi etiam sumus licet non animo edendi, selectiores quasdam historiolas, aliaque admirabilia per saturam coacervare, potissimum ex autoribus obscurioribus (nam id quidem in iis qui passim manibus obversantur [observantur ante corr.] superfluum visum est) quae si continuare, ac perpolire dabitur, poterunt cum aliquo fructu et dignitate prodire titulo: Rerum variarum, aut admirandorum, et similium.
Et quia praecipuo quodam studio semper flagravimus, autores tum antiquos, tum [f.34v] recentes, qui quacumque de re scripserunt, cognoscendi, collegimus iampridem omnium eorum fere nomina, qui interciderunt, et à posterioribus citantur, eosque secundum classes et genera adscriptis etiam singulorum librorum titulis, distribuimus, quibus si è regione adscriberemus nomina autorum, a quibus quisque laudatur, et tempora quibus floruerunt, testimoniaque posteriorum, quae de ipsis perhibentur, et caetera eiusmodi, non inutile nec contemnendum opus foret.
Huius generis est Catalogus, seu Nomenclator Scriptorum Florentinorum, quem, si vita supererit ob caritatem patriae optimorumque civium memoriam conservandam, publicare cogitamus. Magno [f.35r] ad eum usui esse poterit Fratris Michaelis Pocciantij Catalogus, quem additis plurimis, quos ille omisit, (quod iam facere exorti sumus) pauloque concinniore stylo conceptum augere cupimus; recisis ambitiosis omnibus elogiis: nomina tamen celebriorum, selectiorumque autorum cum aliquo apparatu perscribentur; caeterorum simpliciter nuda nomina apponentur.
Possem et alia multa in medium afferre, quae partim incepimus, partim, si detur occasio, et facultas perficiendi, animo designavimus. Sed ne quis me canoras nugas venditare putet, aut quisquam illud objiciat: Quid dignum tanto feret hic promissor hiatu? Hisce contentus ero: nec alioquin is sum, [f.35v] qui meos, ut simiae solent, foetus, praesertim imperfectos, nimium exosculer; aut ea sum arrogantia, ut haec melius à me, quam ab aliis praestari posse contendam. Sed tamen visum fuit haec quambrevissime potui, commemorare, ut amicorum sicut dixi sententiam de singulis exquiram, moremque viro docto, ac religioso geram, qui pro iure suo, et familiaritate nostra impense hoc a me flagitavit. Videor etiam videre nonnullis non sine stomacho accipientes, quod cum hac scribendi scabie contactum me ostentem, tantumque studium lucubrandi prae me feram, tam pauca ad hanc diem elaboraverim: qui si aequum aestimare volent, exiguam [f.36r] ante actae vitae meae [mae ante corr.] partem cum libris, intraque cubiculum egisse cogitabunt; sed longe potiorem in Aula, atque itineribus detrivisse; quibus nihil magis studiis, ac lucubrationibus adversatur.
Reliquum est, ut paucis attingam privata quaedam mea commentaria, seu excerpta magna ex parte in adolescentia concepta, quae non eo consilio scilicet conficiuntur, ut emittantur in lucem, sed ut privatim studiis meis prosint; non quod iis mihi magnopere placeam; sed ut appareat saltem investigandi studio, eo progressum, unde loca quaedam nondum occupata prospexerim, quae longe melius alii, quibus plus ingenii, doctrinae, copiae, otiique [f.36v] suppetit, implere possunt.
Epithetorum opus, quod a Textore utili sane consilio, sed sine delectu contextum habemus, non mediocri accessione, auctius, et uberius feci. Nam ad decem millia fere Epithetorum in eodem volumine ad marginem adnotavi, praeter innumera vocabula ornanda Epithetis, ab eo omissa, quae suis locis inserui; quam silvam inter legendum collegi, primo ex multis antiquis poetis, tum Ethnicis, tum Christianis, plurimisque aliorum fragmentis, quos ille praetermisit, deinde a nonnullis solutae orationis autoribus veteribus dumtaxat: demum ex recentioribus aliquot, non quibuscumque, ut Ravisius fecit; sed selectis tantum, et doctioribus, quorum [f.37r] haec fere sunt nomina (antiquos enim nimis longum esset enumerare) In primis Urbanus VIII. Pontifex Maximus Iacobus Sannazarius, Hieronymus Fracastorius, Iulius Caesar Scaliger, Iosephus Scaliger, Petrus Bembus, Ioannes Casa, Andreas Naugerius, Cerratus, Mutius, Aurelius, Palingenius, Palearius, Ioseph Cotta, Michael <H>ospitalius, Petrus Angelius, Andreas Alciatus, Marcus Antonius Muretus, Buccananus, Scaevola, Sammarthanus, Ioannes Lotichius, Ioannes Barclaius, Marcus Antonius Flaminius, Iacobus Augustinus Thuanus, Hugo Grotius, Daniel Heinsius, Dominicus Baudius, Bernardinus Stephonius, Tarquinius Gallutius, Remundus, Dionysius Petavius, Hieronymus Sudorius.
[f.37v] Hoc etiam amplius praestiti; nam non solum plurima trivialium aliquot, plebeiorumque poetarum Epitheta plane frivola delevi, sed si quod occurrebat eorum alicui adscriptum, quod deinde vel ab aliquo veteri, vel aliquo suprascriptorum usurpatum comperi, plebeij illius inducto, huius haud paullo praestantioris nomen reposui. Multa etiam quae videbantur ex Graecis fontibus commode derivari posse, huc transtuli: itemque complura synonyma [[,]] (quae praecipuè supellectilem poeticam ditant) Epithetis adiunxi. Denique cum in hac collectione aliquantum temporis adolescens contriverim, minime me postea facti [facti postea ante corr.] poenituit: haud parum enim in pangendo carmine adminiculatiorem [f.38r] effectum [[me]] exinde me sensi: itaque nec sine fructu haec ederentur, praesertim si quis brevem, sed praegnantem tractatum de Epithetorum usu illi praeponeret: totumque opus in duas partes divideret, quarum prior appellativa, quae vocantur, vocabula contineret, posterior propria hominum, populorum (in quibus plurima Textori adiicere oporteret) fluviorum et cetera.
Adfine huic est Phraseologium Poeticum, in quo selegi primum ex Parnasso, et similibus, eas Phrases [Phases ante corr.], quae rarius occurrunt, suntque elegantiores, et a communi sermone remotiores (qui enim vulgares, et passim occurrentes colligit, onerat, non instruit versificantem) deinde ex aliis permultis autoribus, [f.38v] non modo Latinis; sed etiam Graecis formulas poetice loquendi, non nisi sublimiores, et speciosiores, haud modica copia accumulavi [cumulavi ante corr.], nec tantum ex poetis, verum etiam pedestribus scriptoribus; nonnullisque adeo extraordinariis, ut nemini fortasse in mentem venerit; quidquam hoc in genere ex iis excerpi posse.
Restat Auctarium Lexici, quod vulgo della Crusca dicitur, cui quamplurima vocabula saeculi probi, ut vocant, ex libris manuscriptis ab iis praetermissa, aliaque sine dubio non reiicienda, ex celebrioribus proximae aetatis scriptoribus, mei usus gratia adieci. Etymologias etiam complures passim inserui, non ex vulgaribus illis et obviis, quae vocabulorum Latinorum ut facta sit immutatio [f.39r] ostendunt, nec rursus incerta quaedam, longiusque petita, qualia multi anxie inquirunt; atque in iis sibi valde placent; sed certa dumtaxat, nec cuiquam ambigenda; at tamen abstrusiora, quae fere in peregrinis linguis radices habent, praesertim in Germanica, ac quaedam etiam in Arabica: quibus obiter etiam adiunxi Gallicas quasdam et Hispanicas selectiores, et à linguis obscurioribus petitas.
Plura non libet adiicere, ne quis hanc meram esse [mataioponian] stomachabundus exclamet, aut in nihil agendo me graviter occupatum derideat, vel certe [peri mikra spoudazein] aegre ferat, aut denique [krema] planeque [philostorgos] ut nonnulli solent auribus insusurret.
[f.39v] Nihil hoc ad Ius. Quibus breviter respondebo, ac primum fastidiosis, et derisoribus, et nihil nisi magnificum cogitantibus, ut in dapsili, opiparoque convivio, non modo solidiora, et tralaticia fercula recipi solent; sed etiam leviora quaedam, et e longinquo petita, ut tam diversis palatis satisfiat, sic prorsus in re litteraria non tantum nobiliores scientias, ordinariasque lucubrationes, quasi panem, et bubolam studiosis apponendas; sed et leviora, et quasi peregrina edulia, puta Caricas Lydias, aut palmulas Aegyptiacas; hoc est abstrusiores huiusmodi, nec ordinarij saporis commentationes. Quamquam nec tam [[leg]] levia, ac pusilla haec sunt, quam nonnulli videri [f.40r] volunt; et solidioris cibi, quam ut quivis stomachus ea concoquere possit. Restant attentiores quidam ad Rem, utilesque consiliatores, quibus potiora videntur Iurisprudentiae studia, quos uno verbo repellere possim opinor, si cum Stoico illo velim [lakonizein], hoc nimirum, [kekrika]. Sed non agam [lakonikos]. Dicam potius me licet Iuris tum sacri, tum profani sim iampridem initiatus [[y]] mysteriis; amoeniores has musas constanter me illis tamen praetulisse, quibus genium meum scilicet propensiorem novissem; habitumque corporis, ac valetudinem non tam infirmam, quam delicatam, et gracilem, tam magnis, assiduisque laboribus committere noluisse; nec tam me [f.40v] Themidi infensum, quam Mercurio exosum agnoscere: frustra igitur conaturum in cogendis opibus cum Mercurialibus certare. Denique satis hodie pragmaticorum in foro versari: ne curent igitur eorum excrescere numerum, qui quo plures fuerint, eo minus lueri ad illos postea perveniat: ac potius obsecundare memet genio meo non inviti sinant: tam enim mihi liberum est in Varronis schola, quam ipsis in Scevolae diversari; praesertim cum huius solitudinem frequentare praestet, saltem detergendis araneis, pulverique everrendo, quam illius nimiam turbam cubitissim, ut dicitur pugnando irrumpere; unde nihil fortasse nisi crebrum anhelitum, inutilemque sudorem reportes.
[f.41r] Quod si quis praeterea cum Flacco sapienter cautus, salubre mihi illud preceptum obtrudat: sumite materiam et cetera abunde satisfactum illi putaverim, si respondeam, me ob id ipsum in humeros onus hoc scribendi tollere velle, ut quid ii valeant, quid ferre recusent experimento cognoscam: nec enim fortasse adeo in his [apoteugma] metuendum est; ut sin minus res ex sententia succedat, tam turpe sit abiecisse, quam honestum quoquo modo expertum esse.