This is a multipart text Previous part
Actions |
---|
[571] AMBROSII THEODOSII MACROBII VIRI CLARISSIMI ET ILLVSTRIS COMMENTARIORVM IN SOMNIVM SCIPIONIS LIBER SECVNDVS
[I in marg.] Superiore commentario, Eustachi luce mihi dilectior fili usque ad stelliferae sphaerae cursum et subiectarum septem sermo processerat. nunc iam de musica earum modulatione disputetur. quid hic, inquam, quis est qui conplet aures meas tantus et tam dulcis sonus? hic est, inquit, ille qui interuallis disiunctus inparibus sed tamen pro rata parte ratione distinctis, inpulsu et motu ipsorum orbium efficitur et acuta cum grauibus temperans uarios aequabiliter concentus efficit. nec enim silentio tanti motus incitari possunt et natura fert ut extrema ex altera parte grauiter, ex altera autem acute sonent. quam ob causam summus ille caeli stellifer cursus, cuius conuersio est concitatior, acute excitato monetur sono, grauissimo autem hic lunaris atque infimus. nam terra, nona, inmobilis manens, una sede semper [572] haeret conplexa mundi medium locum. illi autem octo cursus in quibus eadem uis est duorum, septem efficiunt distinctos interuallis sonos, qui numerus rerum omnium fere nodus est. quod docti homines neruis imitati atque cantibus aperuerunt sibi reditum in hunc locum. exposito sphaerarum ordine motuque descripto quo septem subiectae in contrarium caelo feruntur consequens est ut qualem sonum tantarum molium inpulsus efficiat hic requiratur. ex ipso enim circumductu orbium sonum nasci necesse est quia percussus aer ipso interuentu ictus uim de se fragoris emittit ipsa cogente natura ut in sonum desinat duorum corporum uiolenta conlisio. sed is sonus, qui ex qualicumque aeris ictu nascitur aut dulce quiddam in aures et musicum defert aut ineptum et asperum sonat. nam si ictum obseruatio numerorum certa moderetur, conpositum sibique consentiens modulamen educitur, at cum increpat tumultuaria et nullis modis gubernata conlisio, fragor turbidus et inconditus offendit auditum. in caelo autem constat nihil fortuitum nihil tumultuarium prouenire sed uniuersa illic diuinis legibus et statuta ratione procedere. ex his inexpugnabili ratiocinatione collectum est musicos sonos de sphaerarum caelestium conuersione procedere quia et sonum ex motu fieri necesse est et ratio quae diuinis inest fit sono causa modulaminis. haec Pythagoras primus omnium Graiae gentis hominum mente concepit et intellexit quidem conpositum quiddam de sphaeris sonare propter necessitatem rationis quae a caelestibus non recedit, sed quae esset illa ratio [573] uel quibus obseruanda modis non facile deprehendebat, cumque eum frustra tantae tamque arcanae rei diuturna inquisitio fatigaret, fors obtulit quod cogitatio alta non repperit. cum enim casu praeteriret in publico fabros ignitum ferrum ictibus mollientes, in aures eius malleorum soni certo sibi respondentes ordine repente ceciderunt, in quibus ita grauitati acumina consonabant ut utrumque ad audientis sensum statuta dimensione remearet et ex uariis inpulsibus unum sibi consonans nasceretur. hic occasionem sibi oblatam ratus deprehendit oculis et manibus quod olim cogitatione quaerebat. fabros adit et inminens operi curiosius intuetur adnotans sonos qui de singulorum lacertis conficiebantur. quos cum ferientium uiribus adscribendos putaret, iubet ut inter se malleolos mutent. quibus mutatis sonorum diuersitas ab hominibus recedens malleolos sequebatur. tunc omnen curam ad pondera eorum examinanda conuertit cumque sibi diuersitatem ponderis quod habebatur in singulis adnotasset, aliis ponderibus in maius minusue excedentibus fieri malleolos imperauit quorum ictibus soni nequaquam prioribus similes nec ita sibi consonantes exaudiebantur. tunc animaduertit concordiam uocis lege ponderum prouenire collectisque omnibus numeris, quibus consentiens sibi diuersitas ponderum continebatur, ex malleis ad fides uertit examen et intestina ouium uel boum neruos tam uariis ponderibus inligatis tetendit qualia in malleis fuisse didicerat, talisque ex his concentus euenit qualem prior obseruatio [574] non frustra animaduersa promiserat, adiecta dulcedine quam natura fidium sonora praestabat hic Pythagoras tanti secreti compos deprehendit numeros ex quibus soni sibi consoni nascerentur adeo ut fidibus sub hac numerorum obseruatione conpositis certae certis aliaeque aliis conuenientium sibi numerorum concordia tenderentur, ut una inpulsa plectro alia licet longe posita sed numeris conueniens simul sonaret. ex omni autem innumera uarietate numerorum pauci et numerabilis inuenti sunt qui sibi ad efficiendam musicam conuenirent. sunt autem hi sex omnes: epitritus hemiolius duplaris triplaris quadruplus et epogdous. et est epitritus cum de duobus numeris maior habet totum minorem et insuper eius tertiam partem ut sunt quattuor ad tria, nam in quattuor sunt tria et tertia pars trium id est unum et is numerus uocatur epitritus, deque eo nascitur symphonia qnae appellatur [dia tessaron]. hemiolius est cum de duobus numeris maior habet totum minorem et insuper eius medietatem ut sunt tria ad duo, nam in tribus sunt duo et media pars eorum id est unum et ex hoc numero, qui hemiolius dicitur, nascitur symphonia quae appellatur [dia pente]. duplaris numerus est cum de duobus numeris minor bis in maiore numeratur ut sunt quattuor ad duo et ex hoc duplari nascitur symphonia cui nomen est [dia pason]. triplaris autem cum de duobus numeris minor ter in maiore numeratur ut sunt tria ad unum, et ex hoc numero symphonia procedit quae dicitur [dia [575] pason kai dia pente]. quadruplus est cum de duobus numeris minor quater in maiore numeratur ut sunt quattuor ad unum qui numerus facit symphoniam quam dicunt [dis dia pason]. epogdous est numerus qui intra se habet minorem et insuper eius octauam partem ut nouem ad octo quia in nouem et octo sunt et insuper octaua pars eorum id est unum. hic numerus sonum parit quem [tonon] musici uocauerunt. sonum uero tono minorem ueteres quidem semitonium uocitare uoluerunt. sed non ita accipiendum est ut dimidius tonus putetur quia nec semiuocalem in litteris pro medietate uocalis accipimus. deinde tonus per naturam sui in duo diuidi sibi aequa non poterit. cum enim ex nouenario numero constet, nouem autem numquam aequaliter diuidantur, tonus in duas diuidi medietates recusat sed semitonium uocitauerunt sonum tono minorem quem tam paruo distare a tono deprehensum est quantum hi duo numeri inter se distant id est ducenta quadraginta tria et ducenta quinquaginta sex. hoc semitonium Pythagorici quidem ueteres [diesin] nominabant sed sequens usus sonum semitonio minorem [diesin] constituit nominandum. Plato semitonium [leimma] uocitauit. sunt igitur symphoniae quinque id est [dia tessaron, dia pente, dia pason, dia pason kai dia pente, kai dis dia pason]. sed hic numerus symphoniarum ad musicam pertinet quem uel flatus humanus intendere uel capere potest humanus auditus, ultro autem se tendit harmoniae [576] caelestis accessio id est usque ad quater [dia pason kai dia pente]. nunc interim de his quas nominauimus disseramus. symphonia [dia tessaron] constat de duobus tonis et hemitonio ut minutias quae additamento sunt relinquamus ne difficultatem creemus et fit ex epitrito, [dia pente] constat ex tribus tonis et hemitonio et fit de hemiolio, [dia pason] constat de sex tonis et fit de duplari, uerum [dia pason kai dia pente] constat ex nouem tonis et hemitonio et fit de triplari numero, [dis] autem [dia pason] continet tonos duodecim et fit ex quadruplo.
[II in marg.] Hinc Plato postquam et Pythagoricae successione doctrinae et ingenii proprii diuina profunditate cognouit nullam esse posse sine his numeris iugabilem conpetentiam, in Timaeo suo mundi animam per istorum numerorum contextionem ineffabili prouidentia dei fabricatoris instituit. cuius sensus si huic operi fuerit adpositus, plurimum nos ad uerborum Ciceronis, quae circa disciplinam musicae uidentur obscura, intellectum iuuabit. sed ne quod in patrocinium alterius expositionis adhibetur ipsum per se difficile credatur, pauca nobis praemittenda sunt quae simul utriusque intellegentiam faciant lucidiorem. omne solidum corpus trina dimensione distenditur, habet enim longitudinem latitudinem profunditatem nec potest inueniri in quolibet corpore quarta dimensio sed his tribus omne corpus solidum continetur. geometrae tamen alia sibi corpora proponunt quae appellant mathematica, cogitationi tantum [577] subicienda non sensui. dicunt enim punctum corpus esse indiuiduum in quo neque longitudo neque latitudo nec altitudo deprehendatur, quippe quod in nullas partes diuidi possit. hoc protractum efficit lineam, id est corpus unius dimensionis: longum est enim sine lato sine alto, et duobus punctis ex utraque parte solam longitudinem terminantibus continetur. hanc lineam si geminaueris, alterum mathematicum corpus efficies, quod duabus dimensionibus aestimatur, longo latoque sed alto caret et hoc est quod apud illos superficies uocatur, punctis autem quattuor continetur id est per singulas lineas binis. si uero hae duae lineae fuerint duplicatae, ut subiectis duabus duae superponantur, adicietur profunditas et hinc solidum corpus efficitur, quod sine dubio octo angulis continebitur, quod uidemus in tessera, quae Graeco nomine [kubos] uocatur. his geometricis rationibus adplicatur natura numerorum, et monas punctum putatur, quia sicut punctum corpus non est sed ex se facit corpora ita monas numerus esse non dicitur sed origo numerorum. primus ergo numerus in duobus est, qui similis est lineae de puncto sub gemina puncti terminatione productae. hic numerus duo geminatus de se efficit quattuor ad similitudinem mathematici corporis, quod sub quattuor punctis longo latoque distenditur. quaternarius quoque ipse geminatus octo efficit, qui numerus solidum corpus imitatur, sicut duas lineas diximus duabus superpositas octo angulorum dimensione integram corporis soliditatem creare, et hoc est quod apud geometras dicitur bis bina bis corpus esse iam solidum. ergo a pari numero accessio [578] usque ad octo soliditas est corporis, ideo inter principia huic numero plenitudinem deputauit. nunc oportet ex impari quoque numero quem ad modum idem efficiatur inspicere. et quia tam paris quam imparis numeri monas origo est, ternarius numerus prima linea esse credatur. hic triplicatus nouenarium numerum facit, qui et ipse quasi de duabus lineis longum latumque corpus efficit, sicut quaternarius, secundus de paribus, efficit. item nouenarius triplicatus tertiam dimensionem praestat. et ita a parte imparis numeri in uiginti septem, quae sunt ter terna ter, solidum corpus efficitur, sicut in numero pari bis bina bis qui est octonarius soliditatem creauit. ergo ad efficiendum utrobique solidum corpus monas necessaria est et sex alii numeri id est terni a pari et impari, a pari quidem duo quattuor octo, ab impari autem tria nouem uiginti septem. Timaeus igitur Platonis in fabricanda mundi anima consilium diuinitatis enuntians ait illam per hos numeros fuisse contextam qui et a pari et ab impari cubum id est perfectionem soliditatis efficiunt, non quia aliquid significaret illam habere corporeum sed ut possit uniuersitatem animando penetrare et mundi solidnm corpus implere, per numeros soliditatis effecta est. nunc ad ipsa Platonis uerba ueniamus. nam cum de deo animam mundi fabricante loqueretur, ait primam ex omni fermento partem tulit: hinc sumpsit duplam partem prioris, tertiam uero secundae hemioliam sed primae triplam, et quartam duplam secundae, quintam tertiae triplam, sextam primae octuplam et septimam uicies septies a prima multiplicatam. post hoc spatia quae [579] inter duplos et triplos numeros hiabant insertis partibus adimplebat, ut binae medietates singula spatia colligarent, ex quibus uinculis hemiolii et epitriti et epogdoi nascebantur. haec Platonis uerba ita a non nullis excepta sunt ut primam partem monada crederent; secundam, quam dixi duplam prioris, dualem numerum esse confiderent; tertiam ternarium numerum, qui ad duo hemiolius est, ad unum triplus; et quartam quattuor, qui ad secundum id est ad duo duplus est: quintam nouenarium, qui ad tertium id est ad tria triplus est; sextam autem octonarium qui primum octies continet; at uero pars septima in uiginti et septem fuit, quae faciunt, ut diximus, augmentum tertium imparis numeri. alternis enim, ut animaduertere facile est, processit illa contextio ut post monadem, quae et par et impar est, primus par numerus poneretur id est duo; deinde sequeretur primus impar id est tria; quarto loco secundus par id est quattuor; quinto loco secundus impar id est nouem; sexto loco tertius par id est octo; septimo loco tertius impar id est uiginti et septem, ut quia impar numerus mas habetur et par femina, ex pari et impari id est ex mare et femina nasceretur, quae erat uniuersa paritura et ad utriusque soliditatem usque procederet quasi solidum omne penetratura. deinde ex his numeris fuerat componenda, qui soli continent iugabilem conpetentiam, quia omni mundo ipsa erat iugabilem praestatura concordiam. nam duo ad unum dupla sunt, de duplo autem [dia pason] symphoniam nasci iam diximus, tria uero ad duo hemiolium numerum faciunt, [580] hinc oritur [dia pente], quattuor ad tria epitritus numerus est, ex hoc conponitur [dia tessaron]; item quattuor ad unum in quadrupli ratione censentur, ex quo symphonia [dis dia pason] nascitur. ergo mundi anima, quae ad motum hoc quod uidemus uniuersitatis corpus inpellit, contexta numeris musicam de se creantibus concinentiam necesse est ut sonos musicos de motu quem proprio inpulsu praestat efficiat, quorum originem in fabrica suae contextionis inuenit. ait enim Plato, ut supra rettulimus, auctorem animae deum post numerorum inter se imparium contextionem hemioliis epitritis et epogdois et limmate hiantia interualla supplesse. ideo doctissime Tullius in uerbis suis ostendit Platonici dogmatis profunditatem. quid hic, inquam, quis est qui conplet aures meas tantus et tam dulcis sonus? hic est, inquit, ille qui interuallis disiunctus imparibus sed tamen pro rata parte ratione distinctis, inpulsu et motu ipsorum orbium efficitur. uides ut interualla commemorat et haec inter se imparia esse testatur nec diffitetur rata ratione distincta quia secundum Timaeum Platonis imparium inter se interualla numerorum ratis ad se numeris, hemioliis scilicet epitritis et epogdois hemitoniisque distincta sunt, quibus omnis canora ratio continetur. hinc enim animaduertitur quia haec uerba Ciceronis numquam profecto ad intellectum paterent nisi hemioliorum epitritorum et epogdoorum ratione praemissa, quibus interualla numerorum distincta sunt, et nisi [581] Platonicis numeris quibus mundi anima est contexta patefactis, et ratione praemissa cur ex numeris musicam creantibus anima intexta sit. haec enim omnia et causam mundani motus ostendunt, quem solus animae praestat inpulsus, et necessitatem musicae concinentiae, quam motui a se facto inserit anima innatam sibi ab origine.
[III in marg.] Hinc Plato in Re publica sua cum de sphaerarum caelestium uolubilitate tractaret, singulas ait Sirenas singulis orbibus insidere, significans sphaerarum motu cantum numinibus exhiberi. nam Siren deo canens Graeco intellectu ualet. theologi quoque nouem Musas octo sphaerarum musicos cantus et unam maximam concinentiam quae confit ex omnibus esse uoluerunt. unde Hesiodus in Theogonia sua octauam Musam Vraniam uocat, quia post septem uagas quae subiectae sunt octaua stellifera sphaera superposita proprio nomine caelum uocatur, et ut ostenderet nonam esse et maximam quam conficit sonorum concors uniuersitas, adiecit
[Kalliope th' he de propherestate estin hapaseon]
ex nomine ostendens ipsam uocis dulcedinem nonam Musam uocari, nam [Kalliope] optimae uocis Graeca interpretatio est: et ut ipsam esse quae confit ex omnibus pressius indicaret, adsignauit illi uniuersitatis uocabulum [he de propherestate estin hapaseon]. [582] nam et Apollinem ideo [Mousegeten] uocant quasi ducem et principem orbium ceterorum ut ipse Cicero refert dux et princeps et moderator luminum reliquorum mens mundi et temperatio. Musas esse mundi cantum etiam Etrusci sciunt qui eas Camenas quasi canenas a canendo dixeruut. ideo canere caelum etiam theologi conprobantes sonos musicos sacrificiis adhibuerunt qui apud alios lyra uel cithara, apud non nullos tibiis aliisue musicis instrumentis fieri solebant. in ipsis quoque hymnis deorum per stropham et antistropham metra canoris uersibus adhibehantur ut per stropham rectus orbis stelliferi motus, per antistropham diuersus uagarum regressus praedicaretur, ex quibus duobus motibus primus in natura hymnus dicandus deo sumpsit exordium. mortuos quoque ad sepulturam prosequi oportere cum cantu plurimarum gentium uel regionum instituta sanxerunt persuasione hac, qua post corpus animae ad originem dulcedinis musicae id est ad caelum redire credantur. nam ideo in hac uita omnis anima musicis sonis capitur ut non soli qui sunt habitu cultiores uerum uniuersae quoque barbarae nationes cantus quibus uel ad ardorem uirtutis animentur uel ad mollitiem uoluptatis resoluantur exerceant quia in corpus defert memoriam musicae cuius in caelo fuit conscia et ita delenimentis canticis occupatur ut nullum sit tam inmite tam asperum pectus quod non oblectamentorum talium teneatur affectu. hinc aestimo et Orphei uel Amphionis fabulam, quorum alter animalia ratione carentia alter saxa quoque [583] trahere cantibus ferebantur, sumpsisse principium quia primi forte gentes uel sine rationis cultu barbaras uel saxi instar nullo affectu molles ad sensum uoluptatis canendo traxerunt. ita denique omnis habitus animae cantibus gubernatur ut et ad bellum progressui et item receptui canatur cantu et excitante et rursus sedante uirtutem.
dat somnos adimitque
nec non curas et inmittit et retrahit, iram suggerit, clementiam suadet, corporum quoque morbis medetur, nam hinc est quod aegris remedia praestantes praecinere dicuntur. et quid mirum si inter homines musicae tanta dominatio est cum aues quoque ut lusciniae ut cygni aliaeue id genus cantum ueluti quadam disciplina artis exerceant, non nullae uero uel aues uel terrenae seu aquatiles beluae, inuitante cantu in retia sponte decurrant et pastoralis fistula pastum progressis quietem imperet gregibus? nec mirum. inesse enim mundanae animae causas musicae quibus est intexta praediximus, ipsa autem mundi anima uiuentibus omnibus uitam ministrat
hinc hominum pecudumque genus uitaeque uolantum
et quae marmoreo fert monstra sub aequore pontus.
iure igitur musica capitur omne quod uiuit quia caelestis anima, qua animatur uniuersitas, originem sumpsit ex musica. haec dum ad sphaeralem motum mundi corpus inpellit, sonum efficit qui interuallis [584] est disiunctus imparibus sed tamen pro rata parte ratione distinctis sicut a principio ipsa contexta est. sed haec interualla quae in anima quippe incorporea sola aestimantur ratione, non sensu, quaerendum est utrum et in ipso mundi corpore dimensio librata seruauerit. et Archimedes quidem stadiorum numerum deprehendisse se credidit quibus a terrae superficie luna distaret et a luna Mercurius, a Mercurio Venus, sol a Venere, Mars a sole, a Marte Iuppiter, Saturnus a Ioue, sed et a Saturni orbe usque ad ipsum stelliferum caelum omne spatium se ratione emensum putauit. quae tamen Archimedis dimensio a Platonicis repudiata est quasi dupla et tripla interualla non seruans, et statuerunt hoc esse credendum ut quantum est a terra usque ad lunam, duplum sit a terra usque ad solem, quantumque est a terra usque ad solem, triplum sit a terra usque ad Venerem, quantumque est a terra usque ad Venerem, quater tantum sit a terra usque ad Mercurii stellam, quantumque est ad Mercurium a terra, nouies tantum sit a terra usque ad Martem, et quantum a terra usque ad Martem est, octies tantum sit a terra usque ad Iouem, quantumque est a terra usque ad Iouem, septies et uicies tantum sit a terra usque ad Saturni orbem. hanc Platonicorum persuasionem Porphyrius libris inseruit quibus Timaei obscuritatibus non nihil lucis infudit aitque eos credere ad imaginem contextionis animae haec esse in corpore mundi interualla, quae epitritis hemioliis epogdois hemitoniisque conplentur et limmate, [585] et ita prouenire concentum cuius ratio in substantia animae contexta mundano quoque corpori, quod ab anima mouetur, inserta est. unde ex omni parte docta et perfecta est Ciceronis adsertio qui interuallis imparibus sed tamen pro rata parte ratione distinctis caelestem sonum dicit esse disiunctum.
[IIII in marg.] Nunc locus admonet ut de grauitate et acumine sonorum diuersitates quas adserit reuoluamus. et natura fert ut extrema ex altera parte grauiter, ex altera autem acute sonent. quam ob causam summus ille caeli stellifer cursus, cuius conuersio est concitatior, acute excitato mouetur sono, grauissimo autem hic lunaris atque infimus. diximus numquam sonum fieri nisi aere percusso. ut autem sonus ipse aut acutior aut grauior proferatur, ictus efficit qui dum ingens et celer incidit acutum sonum praestat, si tardior lentiorue, grauiorem. indicio est uirga quae dum auras percutit si inpulsu cito feriat sonum acuit, si lentiore, in grauius frangit auditum. in fidibus quoque idem uidemus quae si tractu artiore tenduntur, acute sonant, grauius laxiores. ergo et superiores orbes dum pro amplitudine sua impetu grandiore uoluuntur, dumque spiritu ut in origine sua fortiore tenduntur, propter ipsam ut ait concitatiorem conuersionem acute excitato mouentur sono, grauissimo autem hic lunaris atque infimus quoniam spiritu, ut in extremitate languescente iam uoluitur, et propter angustias quibus penultimus orbis artatur impetu leniore conuertitur. [586] nec secus probamus in tibiis, de quarum foraminibus uicinis inflantis ori sonus acutus emittitur, de longinquis autem et termino proximis grauior, item acutior per patentiora foramina, grauior per angusta. est utriusque causae ratio una quia spiritus ubi incipit fortior est, defectior ubi desinit, et quia maiorem impetum per maius foramen inpellit, contra autem in angustis contingit et eminus positis. ergo orbis altissimus et ut in inmensum patens et ut spiritu eo fortiore quo origini suae uicinior est incitatus sonorum de se acumen emittit, uox ultimi et pro spatii breuitate et pro longinquitate iam frangitur. hinc quoque apertius adprobatur spiritum quanto ab origine sua deorsum recedit tanto circa inpulsum fieri leniorem, ut circa terram, quae ultima sphaerarum est, tam concretus tam densus habeatur ut causa sit terrae in una sede semper haerendi nec in quamlibet partem permittatur moueri obsessa undique circumfusi spiritus densitate, in sphaera autem ultimum locum esse qui medius est antecedentibus iam probatum est. ergo uniuersi mundani corporis sphaerae nouem sunt. prima illa stellifera, quae proprio nomine caelum dicitur et [aplanes] apud Graecos uocatur arcens et continens ceteras. haec ab oriente semper uoluitur in occasum, subiectae septem quas uagas dicimus ab occidente in orientem feruntur, nona, terra sine motu. octo sunt igitur quae mouentur sed septem soni sunt qui concinentiam de uolubilitate conficiunt propterea quia Mercurialis et Venerius orbis pari ambitu comitati solem uiae eius tamquam satellites obsecuntur et ideo a non nullis astronomiae studentibus [587] eandem uim sortiri existimantur unde ait illi autem octo cursus in quibus eadem uis est duorum, septem efficiunt distinctos interuallis sonos, qui numerus rerum omnium fere nodus est. septenarium autem numerum rerum omnium nodum esse plene cum de numeris superius loqueremur expressimus, ad inluminandam ut aestimo obscuritatem uerborum Ciceronis de musica tractatus succinctus a nobis qua licuit breuitate sufficiet. nam netas et hypatas aliarumque fidium uocabula percurrere et tonorum uel limmatum minuta subtilia et quid in sonis pro littera, quid pro syllaba, quid pro integro nomine accipiatur adserere ostentantis est, non docentis. nec enim quia fecit in hoc loco Cicero musicae mentionem, occasione hac eundum est per uniuersos tractatus qui possunt esse de musica, quos quantum mea fert opinio terminum habere non aestimo, sed illa sunt persequenda quibus uerba quae explananda receperis possint liquere quia in re naturaliter obscura qui in exponendo plura quam necesse est superfundit addit tenebras, non adimit densitatem. unde finem de hac tractatus parte faciemus adiecto uno quod scitu dignum putamus, quia cum sint melodiae musicae tria genera, enarmonium diatonum et chromaticum, primum quidem propter nimiam sui difficultatem ab usu recessit, tertium uero est infame mollitie, unde medium id est diatonum mundanae musicae doctrina Platonis adscribitur. nec hoc inter praetereunda ponemus quod musicam perpetua caeli uolubilitate nascentem ideo clare non sentimus auditu quia maior sonus est quam ut humanarum aurium recipiatur [588] angustiis. nam si Nili catadupa ab auribus incolarum amplitudinem fragoris excludunt, quid mirum si nostrum sonus excedit auditum quem mundanae molis inpulsus emittit? nec enim de nihilo est quod ait qui conplet aures meas tantus et tam dulcis sonus sed uoluit intellegi quod si eius qui caelestibus meruit interesse secretis conpletae aures sunt soni magnitudine, superest ut ceterorum hominum sensus mundanae concinentiae non capiat auditum.
[V in marg.] Sed iam tractatum ad sequentia conferamus uides habitari in terra raris et angustis locis et in ipsis quasi maculis ubi habitatur uastas solitudines interiectas, eosque qui incolunt terram non modo interruptos ita esse ut nihil inter ipsos ab aliis ad alios manare possit sed partim oblicos partim transuersos partim etiam aduersos stare uobis, a quibus expectare gloriam certe nullam potestis. cernis autem eandem terram quasi quibusdam redimitam et circumdatam cingulis, e quibus duos maxime inter se diuersos et caeli uerticibus ipsis ex utraque parte subnixos obriguisse pruina uides, medium autem illum et maximum solis ardore torreri. duo sunt habitabiles, quorum australis ille in quo qui insistunt aduersa uobis urgent uestigia nihil ad uestrum genus, hic autem alter subiectus aquiloni quem incolitis cerne quam tenui uos parte contingat. omnis enim terra quae colitur a uobis, angusta uerticibus, lateribus [589] latior, parua quaedam est insula circumfusa illo mari quod Atlanticum, quod magnum, quod Oceanum appellatis in terris, qui tamen tanto nomine quam sit paruus uides. postquam caelum quo omnia continentur, et subiectarum sphaerarum ordinem motumque ac de motu sonum caelestis musicae modos et numeros explicantem et aerem subditum lunae Tullianus sermo per necessaria et praesenti operi apta ductus ad terram usque descripsit, ipsius iam terrae descriptionem uerborum parcus, rerum fecundus absoluit. et enim maculas habitationum ac de ipsis habitatoribus alios interruptos aduersosque, oblicos etiam et transuersos alios nominando terrenae sphaerae globositatem tantum non coloribus pinxit. illud quoque non sine perfectione doctrinae est quod cum aliis nos non patitur errare qui terram semel cingi oceano crediderunt. nam si dixisset omnis terra parua quaedam est insula circumfusa illo mari, unum oceani ambitum dedisset intellegi sed adiciendo quae colitur a uobis, ueram eius diuisionem, de qua paulo post disseremus, nosse cupientibus intellegendam reliquit. de quinque autem cingulis ne quaeso aestimes duorum Romanae facundiae parentum Maronis et Tullii dissentire doctrinam cum hic ipsis cingulis terram redimitam dicat, ille isdem quas Graeco nomine zonas uocat adserat caelum teneri, utrumque enim incorruptam ueramque nec alteri contrariam retulisse rationem procedente disputatione constabit. sed ut omnia quae hoc loco explananda recepimus liquere possint, habendus est primum sermo de cingulis, [590] quia situ eorum ante oculos locato cetera erunt intellectui proniora. prius autem qualiter terram coronent, deinde quem ad modum caelum teneant explicandum est. terra nona et ultima sphaera est. hanc diuidit horizon id est finalis circulus de quo ante rettulimus, ergo medietas cuius partem nos incolimus sub eo caelo est quod fuerit super terram, et reliqua medietas sub illo quod dum uoluitur ad ea loco quae ad nos uidentur inferiora descendit, in medio enim locata ex omni sua parte caelum suspicit. huius igitur ad caelum breuitas, cui punctum est, ad nos uero inmensa globositas, distinguitur locis inter se uicissim pressis nimietate uel frigoris uel caloris geminam nacta inter diuersa temperiem. nam et septemtrionalis et australis extremitas perpetua obriguerunt pruina et hi uelut duo sunt cinguli quibus terra redimitur sed ambitu breues quasi extrema cingentes. horum uterque habitationis inpatiens est quia torpor ille glacialis nec animali nec frugi uitam ministrat, illo enim aere corpus alitur quo herba nutritur. medius cingulus et ideo maximus aeterno adflatu continui caloris ustus spatium, quod et lato et ambitu prolixius occupauit, nimietate feruoris facit inhabitabile uicturis. inter extremos uero et medium duo maiores ultimis, medio minores, ex utriusque uicinitatis intemperie temperantur, in hisque tantum uitales auras natura dedit incolis carpere.
[Macrobius, Commentarium, folding table,4; text: A, B, C, D, E, F, G, I, K, L, M, N] [MACCOM2 01GF]
et quia animo facilius inlabitur concepta ratio descriptione quam sermone, esto orbis terrae cui adscripta sunt A B C D et circa A adscribantur N et L, circa B autem M et K et circa C G et I, et [591] circa D E et F, et ducantur rectae lineae a signis ad signa quae dicimus, id est a G in I, ab M in N, a K in L, ab E in F. spatia igitur duo aduersa sibi id est unum a C usque ad lineam quae in I ducta est, alterum a D usque ad lineam quae in F ducta est, intellegantur pruina obriguisse perpetua -- est enim superior septentrionalis, inferior australis extremitas -- medium uero ab N usque in L zona sit torrida; restat ut cingulus ab I usque ad N de subiecto calore et superiore frigore temperetur, rursus ut zona quae est inter L et F accipiat de superiecto calore et subdito rigore temperiem. nec excogitatas a nobis lineas quas duximus aestimetur, circi sunt enim, de quibus supra rettulimus, septentrionalis et australis et tropici duo, nam aequinoctialem hoc loco quo de terra loquimur non oportet adscribi qui oportuniore loco rursus addetur. licet igitur sint hae duae mortalibus aegris munere concessae diuum quas diximus temperatas, non tamen ambae zonae hominibus nostri generis indultae sunt sed sola superior quae est ab I usque ad N incolitur ab omni quale scire possumus hominum genere, Romani Graeciue sint uel barbari cuiusque nationis. illa uero ab L usque ad F sola ratione intellegitur quod propter similem temperiem similiter incolatur sed a quibus neque licuit umquam nobis nec licebit agnoscere, interiecta enim torrida utrique hominum generi commercium ad se denegat commeandi. denique de quattuor habitationis nostrae cardinibus oriens occidens et septentrio suis uocabulis nuncupantur quia ab ipsis exordiis suis sciuntur a nobis, nam etsi [592] septentrionalis extremitas inhabitabilis est, non multo tamen est a nobis remota. quarto uero nostrae habitationis cardini causa haec alterum nomen dedit ut meridies non australis uocaretur quia et ille est proprie australis qui de altera extremitate procedens aduersus septentrionali est et hunc meridiem iure uocitari facit locus, de quo incipit nobis, nam quia sentiri incipit a medio terrae in qua est usus diei ideo tamquam quidam medidies una mutata littera meridies nuncupatus est. sciendum est autem quod uentus qui per hunc ad nos cardinem peruenit id est auster ita in origine sua gelidus est ut apud nos commendabilis est blando rigore septentrio, sed quia per flammam torridae zonae ad nos commeat, admixtus igni calescit et qui incipit frigidus calidus peruenit. neque enim uel ratio uel natura pateretur ut ex duobus aequo pressis rigore cardinibns dissimili tactu flatus emitterentur. nec dubium est nostrum quoque septentrionem ad illos qui australi adiacent propter eandem rationem calidum peruenire et austrum corporibus eorum genuino aurae suae rigore blandiri. eadem ratio nos non permittit ambigere quin per illam quoque superficiem terrae quae ad nos habetur inferior integer zonarum ambitus quae hic temperatae sunt eodem ductu temperatus habeatur, atque ideo illic quoque eaedem duae zonae a se distantes similiter incolantur. aut dicat quisquis huic fidei obuiare mauult quid sit quod ab hac eum definitione deterreat. nam si nobis uiuendi facultas est in hac terrarum parte quam colimus, quia calcantes humum caelum suspicimus super uerticem, quia sol nobis et oritur et occidit, [593] quia circumfuso fruimur aere cuius spiramus haustu, cur non et illic aliquos uiuere credamus ubi eadem semper in promptu sunt? nam qui ibi dicuntur morari eandem credendi sunt spirare auram, quia eadem est in eiusdem zonalis ambitus continuatione temperies, idem sol illis et obire dicetur nostro ortu et orietur cum nobis occidet, calcabunt aeque ut nos humum, et super uerticem semper caelum uidebunt. nec metus erit ne de terra in caelum decidant cum nihil umquam possit ruere sursum. si enim nobis quod adserere genus ioci est, iusum habetur ubi est terra et susum ubi caelum, illis quoque susum erit quod de inferiore suspicient nec aliquando in superna casuri sunt. adfirmauerim quoque et apud illos minus rerum peritos hoc aestimare de nobis nec credere posse nos in quo sumus loco degere, sed opinari, siquis sub pedibus eorum temptaret stare, casurum. numquam tamen apud nos quisquam timuit ne caderet in caelum, ergo nec apud illos quisquam in superiora casurus est, sicut omnia nutu suo pondera in terram ferri superius relata docuerunt. postremo quis ambigat in sphaera terrae ea quae inferiora dicuntur superioribus suis esse contraria, ut est oriens occidenti? nam in utraque parte par diametros habetur, cum ergo et orientem et occidentem similiter constet habitari, quid est quod fidem huius quoque diuersae sibi habitationis excludat? haec omnia non otiosus lector in tam paucis uerbis Ciceronis inueniet. nam cum dicit terram cingulis suis redimitam atque circumdatam ostendit per omne terrae corpus eandem temperatorum cingulorum continuatam esse temperiem et [594] cum ait in terra maculas habitationum uideri non eas dicit quae in parte nostrae habitationis non nullis desertis locis interpositis incoluntur. non enim adiceret in ipsis maculis uastas solitudines interiectas si ipsas solitudines diceret, inter quas certae partes macularum instar haberentur, sed quia maculas dicit has quattuor quas in duobus terrae hemisphaeriis binas esse ratio monstrauit, bene adiecit interiectas solitudines. nam sicut pars quae habitatur a nobis multa solitudinum interiectione distinguitur, credendum est in illis quoque tribus aliis habitationibus similes esse inter deserta et culta distinctiones. sed et quattuor habitationum incolas et relatione situs et ipsa quoque standi qualitate depinxit. primum enim ait alios praeter nos ita incolere terram ut a se interrupti nullam commeandi ad se habeant facultatem, et uerba ipsa declarant non eum de uno hominum genere loqui in hac superficie a nobis solius torridae interiectione diuiso. sic enim magis diceret ita interruptos ut nihil ab illis ad uos manare possit, sed dicendo ita interruptos ut nihil inter ipsos ab aliis ad alios manare possit, qualiter inter se illa hominum genera sint diuisa significat. quod autem uere ad nostram partem referretur, adiecit dicendo de illis qui et a nobis et a se in uicem diuisi sunt partim obliquos partim transuersos partim etiam aduersos stare nobis, interruptio ergo non unius generis a nobis sed omnium generum a se diuisorum refertur, quae ita distinguenda est. hi quos separat a nobis perusta, quos Graeci [595] [antoikous] uocant, similiter ab illis qui inferiorem zonae suae incolunt partem, interiecta australi gelida separantur; rursus illos ab antoecis suis id est per nostri cinguli inferiora uiuentibus interiectio ardentis sequestrat, et illi a nobis septentrionalis extremitatis rigore remouentur. et quia non est una omnium adfinis continuatio sed interiectae sunt solitudines ex calore uel frigore mutuum negantibus commeatum, has terrae partes quae a quattuor hominum generibus incoluntur maculas habitationum uocauit. quem ad modum autem ceteri omnes uestigia sua figere ad nostra credantur, ipse distinxit et australes quidem aperte pronuntiauit aduersos stare nobis dicendo quorum australis ille, in quo qui insistunt aduersa uobis urgent uestigia et ideo aduersi nobis sunt quia in parte sphaerae quae contra nos est morantur. restat inquirere quos transuersos et quos obliqnos nobis stare memorauerit, sed nec de ipsis potest esse dubitatio quin transuersos nobis stare dixerit inferiorem zonae nostrae partem tenentes, obliquos uero eos qui australis cinguli deuexa sortiti sunt.
[VI in marg.] Superest ut de terrae ipsius spatiis, quanta habitationi cesserint, quanta sint inculta referamus, id est quae sit singulorum dimensio cingulorum. quod ut facile dinoscas, redeundum tibi est ad orbis terrae descriptionem quam paulo ante subiecimus ut per adscriptarum litterarum notas ratio dimensionum lucidius explicetur. omnis terrae orbis id est circulus qui uniuersum ambitum claudit cui adscripta sunt A B C D, ab his qui eum ratione dimensi [596] sunt in sexaginta diuisus est partes. habet autem totus ipse ambitus stadiorum ducenta quinquaginta duo milia, ergo singulae sexagesimae extenduntur stadiis quaternis milibus ducenis et sine dubio medietas eius, quae est a D per orientem id est per A usque ad C, habet triginta sexagesimas et stadiorum milia centnm uiginti sex, quarta uero pars quae est ab A usque ad C, incipiens a medio perustae, habet sexagesimas quindecim et stadiorum milia sexaginta et tria. huius quartae partis mensura relata constabit totius ambitus plena dimensio. ab A igitur usque ad N, quod est medietas perustae, habet sexagesimas quattuor, quae faciunt stadiorum milia sedecim cum octingentorum adiectione, ergo omnis perusta sexagesimarum octo est et tenet stadiorum milia triginta tria et sexcenta insuper. latitudo autem cinguli nostri qui temperatus est id est ab N usque ad I habet sexagesimas quinque quae faciunt stadiorum milia uiginti unum, et spatium frigidae ab I usque ad C habet sexagesimas sex, quae tenent stadiorum uiginti quinque milia ducenta. ex hac quarta parte orbis terrarum, cuius mensuram euidenter expressimus, alterius quartae partis magnitudinem ab A usque ad D pari dimensionum distinctione cognosces. cum ergo quantum teneat sphaerae superficies quae ad nos est in omni sua medietate cognoueris, de mensura quoque inferioris medietatis id est a D per B usque ad C similiter instrueris. modo enim quia orbem terrae in plano pinximus, in plano autem medium exprimere non possumus sphaeralem tumorem, mutuati sumus altitudinis intellectum a circulo qui magis horizon quam [597] meridianus uidetur. ceterum uolo hoc mente percipias ita nos hanc protulisse mensuram tamquam a D per A usque ad C pars terrae superior sit cuius partem nos incolimus, et a D per B usque ad C pars terrae habeatur inferior.
[VII in marg.] Hoc quoque tractatu proprium sortito finem nunc illud quod probandum promisimus adseramus hos cingulos et bene Maronem caelo et bene terrae adsignasse Ciceronem et utrumque non discrepantia sed consona eademque dixisse. natura enim caeli hanc in diuersis terrae partibus temperiem nimietatemque distinxit et qualitas uel frigoris uel caloris, quae cuilibet aetheris parti semel inhaesit, eadem inficit partem terrae quam despicit ambiendo. et quia has diuersitates quae certis finibus terminantur cingulos in caelo uocauerunt, necesse est totidem cingulos etiam hic intellegi sicut in breuissimo speculo cum facies monstratur ingens, tenent in angusto membra uel liniamenta ordinem quem sua in uero digesserat amplitudo. sed hic quoque adserendi quod dicitur minuemus laborem oculis subiciendo picturam.
[Macrobius, Commentarium, folding table,5; text: A, B, C, D, E, F, G, I, K, L, M, N, O, P, Q, R, S, T, U, X, Capricornus, Cancer] [MACCOM2 01GF]
esto enim caeli sphaera A B C D et intra se claudat sphaeram terrae, cui adscripta sunt S X T V, et ducatur in caeli sphaera circulus septentrionalis ab I usque in O, tropicus aestiuus a G in P et aequinoctialis a B in A et tropicus hiemalis ab F in Q et australis ab E in R sed et zodiacus ducatur ab F in P, rursus in sphaera terrae ducantur idem limites cingulorum quos supra descripsimus in N in M in L in K. his dipictis sine difficultate [598] constabit singulas terrae partes a singulis caeli partibus super uerticem suum positis qualitatem circa nimietatem uel temperiem mutuari. nam quod est susum a D usque ad R, hoc despicit terram ab S usque ad K: et quod est in caelo ab R usque ad Q, hoc inficit terram a K usque ad L: et quod in caelo est a Q usque in P, tale facit in terra ab L usque ad M: qualeque est desuper a P usque ad O, tale in terra ab M usque ad N: et quale illic ab O usque ad C, tale hic est ab N usque ad T. sunt autem in aethere extremitates ambae id est a D usque ad R et a C usque ad O aeterno rigore densetae, ideo in terra idem est ab S usque ad K et a T usque ad N. rursus in caelo a Q usque ad P nimio calore feruet, ideo in terra quoque ab L usque ad M idem feruor est. item sunt in caelo temperies ab O usque ad P et a Q in R, ideo hic quoque sunt temperatae ab N in M et ab L in K, aequinoctialis enim circulus, qui ab A usque ad B ductus est, mediam secat perustam. et ipsum autem scisse Ciceronem, quod terreni cinguli caelestibus inficiantur ex uerbis eius ostenditur. ait enim e quibus duos maxime inter se diuersos et caeli uerticibus ipsis ex utraque parte subnixos obriguisse pruina uides. ecce testatur finale frigus esse de caelo. idem quoque de feruore medio dicit medium autem illum et maximum solis ardore torreri. cum ergo manifeste et rigorem de caeli uerticibus et feruorem de sole in terrae cingulos uenire signauerit, ostendit prius in caelo hos eosdem cingulos constitisse. nunc quoniam constitit easdem in caelo et in terra zonas esse uel cingulos -- haec enim unius rei duo sunt nomina -- iam dicendum est quae causa in aethere hanc diuersitatem qualitatis [599] efficiat. perusta duobus tropicis clauditur id est a G in P aestiuo et ab F in Q hiemali. ab F autem in P zodiacum describendo perduximus, ergo signum P tropicus ille Cancer habeatur et signum F Capricornus. constat autem solem neque sursum ultra Cancrum neque ultra Capricornum deorsum meare sed cum ad tropicorum confinia peruenerit, mox reuerti, unde et solstitia uocantur. et quia aestiuus tropicus temperatae nostrae terminus est, ideo cum sol ad ipsum finem uenerit, facit nobis aestiuos calores de uicino urens sensu maiore subiecta. illo denique tempore australi generi reuerti hiemem non potest ambigi quia tunc ab illis sol omni uiae suae spatio recedit. rursus cum ad F signum id est ad Capricornum uenerit, facit nobis hiemem recessu suo et illis uicinitate reducit aestatem. hic notandum est de tribus tantum cardinibus in quamcumque aedem ingredi solem, de quarto numquam. nam et ab ortu et ab occasu fenestra solem recipit quippe quem orientem obeuntemque prospectet, recipit et a meridie quia omne iter solis in nostro meridie est ut instruit uisum antelata descriptio, numquam uero solem fenestra septentrionis admittit quia numquam a P signo ad O sol accedit sed a P semper retrocedendo numquam fines poli septentrionalis adtingit et ideo numquam per hunc cardinem radius solis infunditur. eiusdem rei probationem umbra quoque cuiuslibet corporis sufficiet adstruere. nam et in occasum cadit oriente sole et in ortum cum sit occiduus, medio autem die quia sol meridiem tenet in septentrionem umbra depellitur, in austrum uero circa nostram habitationem inpossibile [600] est umbram cuiuslibet corporis cadere quia semper in aduersam soli partem umbra iactatur, aduersus autem austro apud nos sol esse non poterit cum numquam fines septentrionales attingat. sane quoniam pars illa perustae quae temperatae uicina est admittit habitantes illic id est trans tropicum quaecumque habitantur spatia umbram mittunt, in austrum eo tempore quo sol Cancrum tenet. tunc enim fit eis sol septentrionalis cum tropicum tenet, quod ab illis ad septentrionem recedit. ciuitas autem Syene, quae prouinciae Thebaidos post superiorum montium deserta principium est, sub ipso aestiuo tropico constituta est et eo die quo sol certam partem ingreditur Cancri hora diei sexta quoniam sol tunc super ipsum inuenitur uerticem ciuitatis, nulla illic potest in terram de quolibet corpore umbra iactari sed nec stilus hemisphaerii monstrantis horas, quem [gnomona] uocant, tunc de se potest umbram creare. et hoc est quod Lucanus dicere uoluit, nec tamen plene ut habetur absoluit. dicendo enim
atque umbras numquam flectente Syene
rem quidem attigit sed turbauit uerum. non enim numquam flectit sed uno tempore, quod cum sua ratione rettulimus. his relatis constat solem numquam egredi fines perustae, quia de tropico in tropicum zodiacus obliquatus est. manifesta est igitur causa cur haec zona flammis sit semper obnoxia quippe quam sol totius aetheriae flammae et fons et administrator numquam relinquat. ergo ambae partes ultimae id est septentrionalis et australis ad quas numquam calor solis accedit necessario perpetua premuntur pruina, duas uero ut diximus temperat [601] hinc atque illinc uicinia caloris et frigoris. denique in hac ipsa zona quam incolimus, quae tota dicitur temperata, partes tamen quae perusto cingulo uicinae sunt ceteris calidiores sunt ut est Aethiopia Arabia Aegyptus et Libya, in quibus calor ita circumfusi aeris corpus extenuat, ut aut numquam aut raro cogatur in nubes. et ideo nullus paene apud illos usus est imbrium. rursus quae ad frigidae fines pressius accedunt, ut est palus Maeotis, ut regiones quas praeterfluunt Tanais et Hister omniaque super Scythiam loca quorum incolas uetustas Hyperboreos uocauit quasi originem boreae introrsum recedendo transissent, adeo aeterna paene premuntur pruina ut non facile explicetur quanta sit illic frigidae nimietatis iniuria. loca uero quae in medio temperata sunt quoniam ab utraque nimietate longum recedunt, ueram tenent salutaremque temperiem.
[VIII in marg.] Locus nos admonet ut -- quoniam diximus rem quae a nullo possit refelli utrumque tropicum circum zodiaco terminos facere nec umquam solem alterutrum tropicum excedere posse uel sursum uel deorsum meando, trans zodiacum uero circum id est trans ustam quae tropicis clauditur ex utraque parte incipere temperatas -- quaeramus quid sit quod ait Vergilius, quem nullius umquam disciplinae error inuoluit
duae mortalibus aegris
munere concessae diuum et uia secta per ambas
oblicus qua se signorum uerteret ordo.
uidetur enim dicere his uersibus zodiacum per temperatas [602] ductum et solis cursum per ipsas fieri, quod nec opinari fas est, quia neutrum tropicum cursus solis excedit. num igitur illud adtendit quod diximus et intra tropicum in ea perustae parte quae uicina est temperatae habitatores esse? nam Syene sub ipso tropico est, Meroe autem tribus milibus octingentis stadiis in perustam a Syene introrsum recedit, et ab illa usque ad terram cinnamomi feracem sunt stadia octingenta, et per haec omnia spatia perustae licet rari tamen uita fruuntur habitantes, ultra uero iam inaccessum est propter nimium solis ardorem. cum ergo tantum spatii ex perusta uitam ministret et sine dubio circa uiciniam alterius temperatae id est antoecorum tantumdem spatii habere perustae fines pari mansuetudine non negetur -- paria enim in utraque parte sunt omnia -- ideo credendum est per poeticam tubam, quae omnia semper in maius extollit, dixisse uiam solis sectam per temperatas, quoniam ex utraque parte fines perustae in eo sunt similes temperatis, quod se patiuntur habitari? an forte poetica licentia particulam pro simili paene particula posuit et pro sub ambas dicerc maluit per ambas? nam re uera ductus zodiaci sub ambas temperatas ultro citroque peruenit, non tamen per ambas, scimus autem et Homerum ipsum et in omnibus imitatorem eius Maronem saepe tales mutasse particulas. an, quod mihi uero propius uidetur, per ambas pro inter ambas uoluit intellegi? zodiacus enim inter ambas temperatas uoluitur, non per ambas, familiariter autem per pro inter ponere solet sicut alibi quoque
circum perque duas in morem fluminis Arctos.
neque enim Anguis sidereus Arctos secat, sed dum [603] et amplectitur et interuenit, circum eas et inter eas uoluitur, non per eas. ergo potest constare nobis intellectus si per ambas pro inter ambas more ipsius poetae dictum existimemus. nobis aliud ad defensionem ultra haec quae diximus non occurrit. uerum quoniam in medio posuimus quos fines numquam uia solis excedat, manifestum est autem omnibus quid Maro dixerit, quem constat erroris ignarum, erit ingenii singulorum inuenire quid possit amplius pro absoluenda hac quaestione conferri.
[VIIII in marg.] His quoque ut arbitror non otiosa inspectione tractatis nunc de Oceano quod promisimus adstruamus, non uno sed gemino eius ambitu terrae corpus omne circumflui, cuius uerus et primus meatus est qui ab indocto hominum genere nescitur. is enim quem solum Oceanum plures opinantur, de sinibus ab illo originali refusis secundum ex necessitate ambitum fecit. ceterum prior eius corona per zonam terrae calidam meat superiora terrarum et inferiora cingens, flexum circi aequinoctialis imitata. ab oriente uero duos sinus refundit, unum ad extremitatem septentrionis, ad australis alterum, rursusque ab occidente duo pariter enascuntur sinus, qui usque ad ambas quas supra diximus extremitates refusi occurrunt ab oriente demissis. et dum ui summa et impetu inmaniore miscentur in uicemque se feriunt, ex ipsa aquarum collisione nascitur illa famosa Oceani accessio pariter et recessio et ubicumque in nostro mari contingit idem uel in angustis fretis uel in planis forte littoribus, ex ipsis Oceani sinibus quos Oceanum nunc uocamus eueniunt, quia nostrum mare ex illis influit. ceterum uerior ut ita dicam eius [604] alueus tenet zonam perustam et tam ipse qui aequinoctialem quam sinus ex eo nati qui horizontem circulum ambitu suae flexionis imitantur omnem terram quadrifidam diuidunt et singulas ut supra diximus habitationes insulas faciunt. nam inter nos et australes homines means ille per calidam totamque cingens et rursus utriusque regionis extrema sinibus suis ambiens binas in superiore atque inferiore terrae superficie insulas facit. unde Tullius hoc intellegi uolens non dixit omnis terra parua quaedam est insula sed omnis terra quae colitur a uobis parua quaedam est insula quia et singulae de quattuor habitationibus paruae quaedam efficiuntur insulae Oceano bis eas ut diximus ambiente.
[Macrobius, Commentarium, folding table,6; text: Refusio oceani ab occidente in septentrionem, Refusio oceani ab occidente in austrum, Refusio oceani ab oriente in austrum, Refusio oceani ab oriente in septentrionem, Septentrionalis frigida inhabitabilis, Orcades, Temperata nostra, Mare Caspium, Siene, Rubrum, Meroe, Perusta zona, Temperata antipodum, Frigida australis inhabitabilis] [MACCOM2 02GF]
omnia haec ante oculos locare potest descriptio substituta, ex qua et nostri maris originem, quae totius una est, et rubri atque Indici ortum uidebis, Caspiumque mare unde oriatur inuenies licet non ignorem esse non nullos qui ei de Oceano ingressum negent. nec dubium est in illam quoque australis generis temperatam mare de Oceano similiter influere sed describi hoc nostra attestatione non debuit, cuius situs nobis incognitus perseuerat. quod autem nostram habitabilem dixit angustam uerticibus, lateribus latiorem in eadem descriptione poterimus aduertere. nam quanto longior est tropicus circulus septentrionali circo tanto zona uerticibus quam lateribus angustior est, quia summitas eius in artum extremi cinguli breuitate contrahitur, deductio autem laterum cum longitudine tropici ab utraque parte distenditur. denique ueteres omnem habitabilem nostram extentae chlamydi similem [605] esse dixerunt. item quia omnis terra, in qua et Oceanus est, ad quemuis caelestem circulum quasi centron puncti obtinet locum, necessario de Oceano adiecit qui tamen tanto nomine quam sit paruus uides. nam licet apud nos Atlanticum mare, licet magnum uocetur, de caelo tamen despicientibus non potest magnum uideri cum ad caelum sit terra signum quod diuidi non possit in partes. ideo autem terrae breuitas tam diligenter adseritur ut parui pendendum ambitum famae uir fortis intellegat, quae in tam paruo magna esse non poterit.
[X in marg.] Quod doctrinae propositum non minus in sequentibus apparebit quin etiam si cupiat proles futurorum hominum deinceps laudes unius cuiusque nostrum acceptas a patribus posteris prodere, tamen propter eluuiones exustionesque terrarum, quas accidere tempore certo necesse est, non modo non aeternam sed ne diuturnam quidem gloriam adsequi possumus. uirtutis fructum sapiens in conscientia ponit, minus perfectus in gloria, unde Scipio perfectionem cupiens infundere nepoti auctor est ut contentus conscientiae praemio gloriam non requirat. in qua appetenda quoniam duo sunt maxime quae praeoptari possint, ut et quam latissime uagetur et quam diutissime perseueret, postquam superius de habitationis nostrae angustiis disserendo totius terrae quae ad caelum puncti locum optinet minimam quandam docuit a nostri generis hominibus particulam possideri, nullius uero gloriam uel in [606] illam totam partem potuisse diffundi, si quidem Gangen transnare uel transcendere Caucasum Romani nominis fama non ualuit, spem quam de propaganda late gloria ante oculos ponendo nostri orbis angustias amputauit uult et diuturnitatis auferre, ut plene animo nepotis contemptum gloriae compos dissuasor insinuet. et ait nec in hac ipsa parte, in quam sapientis et fortis uiri nomen serpere potest, aeternitatem nominis posse durare cum modo exustione modo eluuione terrarum diuturnitate rerum intercedat occasus. quod quale sit disseremus. in hac enim parte tractatus illa quaestio latenter absoluitur, quae multorum cogitationes de ambigenda mundi aeternitate sollicitat. nam quis facile mundum semper fuisse consentiat, cum et ipsa historiarum fides multarum rerum cultum emendationemque uel ipsam inuentionem recentem esse fateatur, cumque rudes primum homines et incuria siluestri non multum a ferarum asperitate dissimiles meminerit uel fabuletur antiquitas, tradatque nec hunc eis quo nunc utimur uictum fuisse sed glande prius et bacis altos sero sperasse de sulcis alimoniam, cumque ita exordium rerum et ipsius humanae nationis opinemur, ut aurea primum saecula fuisse credamus et inde natura per metalla uiliora degenerans ferro saecula postrema foedauerit? ac ne totum uideamur de fabulis mutuari, quis non hinc aestimet mundum quandoque coepisse et nec longam retro eius aetatem, cum abhinc ultra duo retro annorum milia de excellenti rerum gestarum memoria ne Graeca quidem extet historia? nam supra Ninum, a quo Semiramis secundum [607] quosdam creditur procreata, nihil praeclarum in libros relatum est. si enim ab initio immo ante initium fuit mundus ut philosophi uolunt, cur per innumerabilem seriem saeculorum non fuerat cultus quo nunc utimur inuentus? non litterarum usus, quo solo memoriae fulcitur aeternitas? cur denique multarum rerum experientia ad aliquas gentes recenti aetate peruenit, ut ecce Galli uitem uel cultum oleae Roma iam adolescente didicerunt, aliae uero gentes adhuc multa nesciunt quae nobis inuenta placuerunt? haec omnia uidentur aeternitati rerum repugnare dum opinari nos faciunt certo mundi principio paulatim singula quaeque coepisse. sed mundum quidem fuisse semper philosophia auctor est conditore quidem deo sed non ex tempore si quidem tempus ante mundum esse non potuit cum nihil aliud tempora nisi cursus solis efficiat, res uero humanae ex parte maxima saepe occidunt manente mundo et rursus oriuntur uel eluuione uicissim uel exustione redeunte. cuius uicissitudinis causa uel necessitas talis est. ignem aetherium physici tradiderunt humore nutriri adserentes ideo sub zona caeli perusta, quam uia solis id est zodiacus occupauit, Oceanum, sicut supra descripsimus, a natura locatum ut omnis latitudo, quam sol cum quinque uagis et luna ultro citroque discurrunt, habeat subiecti humoris alimoniam. et hoc esse uolunt quod Homerus diuinarum omnium inuentionum fons et origo sub poetici nube figmenti uerum sapientibus intellegi dedit Iouem cum dis ceteris id est cum stellis profectum in Oceanum Aethiopibus eum ad epulas inuitantibus. per quam imaginem fabulosam Homerum significasse uolunt [608] hauriri de humore nutrimenta sideribus, qui ob hoc Aethiopas reges epularum caelestium dixit quoniam circa Oceani oram non nisi Aethiopes habitant, quos uicinia solis usque ad speciem nigri coloris exurit. cum ergo calor nutriatur humore, haec uicissitudo contingit ut modo calor modo humor exuberet. euenit enim ut ignis usque ad maximum enutritus augmentum haustum uincat humorem ac sic aeris mutata temperies licentiam praestet incendio et terra penitus flagrantia inmissi ignis uratur, sed mox impetu caloris absumpto paulatim uires reuertuntur humori, cum magna pars ignis incendiis erogata minus iam de renascente humore consumat. ac rursus longo temporum tractu ita crescens humor altius uincit ut terris infundatur eluuio, rursusque calor post hoc uires resumit, et ita fit ut manente mundo inter exuberantis caloris humorisque uices terrarum cultus cum hominum genere saepe intercidat et reducta temperie rursus nouetur. numquam tamen seu eluuio seu exustio omnes terras aut omne hominum genus uel omnino operit uel penitus exurit. Aegypto certe ut Plato in Timaeo fatetur numquam nimietas humoris nocuit uel caloris, unde et infinita annorum milia in solis Aegyptiorum monumentis librisque releguntur. certae igitur terrarum partes internecioni superstites seminarium instaurando generi humano fiunt, atque ita contingit ut non rudi mundo rudes homines et cultus inscii, cuius memoriam intercepit interitus, terris oberrent et asperitatem [609] paulatim uagae feritatis exuti conciliabula et coetus natura instituente patiantur, fitque primum inter eos mali nescia et adhuc astutiae inexperta simplicitas, quae nomen auri primis saeculis praestat. inde quo magis ad cultum rerum atque artium usus promouet, tanto facilius in animos serpit aemulatio quae primum bene incipiens in inuidiam latenter euadit, et ex hac iam nascitur quicquid genus hominum post sequentibus saeculis experitur. haec est ergo quae rebus humanis pereundi atque iterum reuertendi incolumi mundo uicissitudo uariatur.
[XI in marg.] Praesertim cum apud eos ipsos, a quibus audiri nomem nostrum potest, nemo unius anni memoriam consequi possit. homines enim populariter annum tantum modo solis id est unius astri reditu metiuntur, re ipsa autem, cum ad idem unde semel profecta sunt cuncta astra redierint, eandemque totius caeli descriptionem longis interuallis rettulerint, tum ille uere uertens anuus appellari potest, in quo uix dicere audeo quam multa hominum saecula teneantur. namque ut olim deficere sol hominibus extinguique uisus est cum Romuli animus haec ipsa in templa penetrauit, quandoque ab eadem parte sol eodemque tempore iterum defecerit, tum signis omnibus ad idem principium stellisque reuocatis expletum annum habeto, cuius quidem anni nondum uicesimam partem scito esse conuersam. idem agere perseuerat instans dissuasioni gloriae desiderandae. quam cum locis artam nec in ipsis angustiis aeternam supra docuisset, nunc [610] non solum perpetuitatis expertem sed nec ad unius integri anni metas posse propagari docet, cuius adsertionis quae sit ratio dicemus. annus non is solus est quem nunc communis omnium usus appellat, sed singulorum seu luminum seu stellarum emenso omni caeli circuitu a certo loco in eundem locum reditus annus suus est. sic mensis lunae annus est, intra quem caeli ambitum lustrat. nam et a luna mensis dicitur quia Graeco nomine luna [mene] uocatur. Vergilius denique ad discretionem lunaris anni qui breuis est, annum qui cursu solis efficitur significare uolens ait
interea magnum sol circumuoluitur annum
annum magnum uocans solis comparatione lunaris. nam cursus quidem Veneris atque Mercurii paene par soli est, Martis uero annus fere biennium tenet -- tanto enim tempore caelum circumit -- Iouis autem stella duodecim et Saturni triginta annos in eadem circumitione consumit. haec de luminibus ac uagis ut saepe relata iam nota sunt. annus uero qui mundanus uocatur, qui uere uertens est, quia conuersione plenae uniuersitatis efficitur, largissimis saeculis explicatur, cuius ratio talis est. stellae omnes et sidera quae infixa caelo uidentur, quorum proprium motum numquam uisus humanus sentire uel deprehendere potest, mouentur tamen, et praeter caeli uolubilitatem, qua semper trahuntur, suo quoque accessu tam sero promouentur, ut nullius hominum uita tam longa sit quae obseruatione continua factum de loco permutationem, in quo eas primum uiderat, deprehendat. mundani ergo anni finis est cum stellae omnes omniaque sidera quae [aplanes] [611] habet a certo loco ad eundem locum ita remeauerint ut ne una quidem caeli stella in alio loco sit quam in quo fuit cum omnes aliae ex eo loco motae sunt ad quem reuersae anno suo finem dederunt ita ut lumina quoque cum erraticis quinque in isdem locis et partibus sint in quibus incipiente mundano anno fuerunt. hoc autem ut physici uolunt post annorum quindecim milia peracta contingit. ergo sicut annus lunae mensis est et annus solis duodecim menses et aliarum stellarum hi sunt anni quos supra rettulimus, ita mundanum annum quindecim milia annorum quales nunc computamus efficiunt. ille ergo uere annus uertens uocandus est, quem non solis id est unius astri reditu metimur sed quem stellarum omnium, quae in quocumque caelo sunt, ad eundem locum reditus sub eadem caeli totius descriptione concludit, unde et mundanus dicitur quia mundus proprie caelum uocatur. igitur sicut annum solis non solum a Kalendis Ianuariis usque ad easdem uocamus, sed et a sequente post Kalendas die usque ad eundem diem et a quocumque cuiuslibet mensis die usque in diem eundem reditus annus uocatur, ita huius mundani anni initium sibi quisque facit quodcumque decreuerit, ut ecce nunc Cicero a defectu solis qui sub Romuli fine contigit mundani anni principium sibi ipse constituit. et licet iam saepissime postea defectus solis euenerit, non dicitur tamen mundanum annum repetita defectio solis implesse sed tunc implebitur cum sol deficiens in isdem locis et partibus et ipse erit et omnes caeli stellas omniaque sidera rursus inueniet in quibus fuerant cum sub Romuli fine deficeret. igitur a discessu [612] Romuli post annorum quindecim milia, sicut adserunt physici, sol denuo ita deficiet ut in eodem signo eademque parte sit, ad idem principium in quo sub Romulo fuerat stellis quoque omnibus signisque reuocatis. peracti autem fuerant cum Scipio in Africa militaret a discessu Romuli anni quingenti septuaginta et tres. anno enim ab urbe condita sexcentesimo septimo hic Scipio deleta Carthagine triumphauit, ex quo numero annis remotis triginta duobus regni Romuli et duobus qui inter somnium et consummatum bellum fuerunt, quingenti septuaginta tres a discessu Romuli ad somnium usque remanebunt. ergo rationabiliter uereque signauit necdum mundani anni uicesimam partem esse conuersam. nam uicesimae parti quot anni supersint a fine Romuli ad Africanam militiam Scipionis, quos diximus annos fuisse quingentos septuaginta tres, quisquis in digitos mittit inueniet.
[XII in marg.] Tu uero enitere et sic habeto non esse te mortalem sed corpus hoc, nec enim tu is es quem forma ista declarat sed mens cuiusque is est quisque, non ea figura quae digito demonstrari potest. deum te igitur scito esse, si quidem est deus qui uiget qui sentit qui meminit qui prouidet qui tam regit et moderatur et mouet id corpus cui praepositus est quam hunc mundum ille princeps deus, et ut ille mundum quadam parte mortalem ipse deus aeternus sic fragile corpus animus sempiternus mouet. bene et sapienter Tullianus hic Scipio circa institutionem [613] nepotis ordinem recte docentis impleuit. nam ut breuiter a principio omnem operis continentiam reuoluamus, primum tempus ei mortis et imminentes propinquorum praedixit insidias, ut totum de hac uita sperare dedisceret, quam non diuturnam comperisset, dein ne metu praedictae mortis frangeretur, ostendit sapienti et bono ciui in inmortalitatem migrandum, cumque eum ultro spes ista traxisset ad moriendi desiderium succedit Pauli patris oportuna dissuasio accensam filii festinationem ab appetitu spontaneae mortis excludens. plene igitur in animo somniantis utrimque plantata sperandi expectandique temperie altius iam circa erigendum nepotis animum Africanus ingreditur, nec prius eum terram patitur intueri quam caeli ac siderum naturam motum ac modulamen agnoscat et haec omnia sciat praemio cessura uirtutum. ac postquam mens firmata Scipionis alacritate tantae promissionis erigitur tum demum gloria quae apud indoctos magnum uirtutis praemium creditur, contemni iubetur dum ostenditur ex terrarum breuitate uel casibus arta locis angusta temporibus. Africanus igitur paene exutus hominem et defaecata mente iam naturae suae capax hic apertius admonetur ut esse se deum nouerit. et haec sit praesentis operis consummatio ut animam non solum immortalem sed deum esse clarescat. ille ergo, qui fuerat iam post corpus in diuinitatem receptus, dicturus uiro adhuc in hac uita posito deum te scito esse, non prius tantam praerogatiuam committit homini quam qui sit ipse discernat, ne aestimetur hoc quoque diuinum dici quod mortale in nobis et caducum est. et quia Tullio mos est profundam rerum scientiam sub breuitate [614] tegere uerborum, nunc quoque miro compendio tantum includit arcanum quod Plotinus magis quam quisquam uerborum parcus libro integro disseruit, cuius inscriptio est quid animal quid homo. in hoc ergo libro Plotinus quaerit cuius sint in nobis uoluptates maerores metusque ac desideria et animositas uel dolores, postremo cogitationes et intellectus, utrum merae animae an uero animae utentis corpore, et post multa quae sub copiosa rerum densitate disseruit, quae nunc nobis ob hoc solum praetereunda sunt, ne usque ad fastidii necessitatem uolumen extendant, hoc postremo pronuntiat animal esse corpus animatum. sed nec hoc neglectum uel non quaesitum relinquit, quo animae beneficio quaue uia societatis animetur. has ergo omnes quas praediximus passiones adsignat animali, uerum autem hominem ipsam animam esse testatur. ergo qui uidetur non ipse uerus homo est sed uerus ille est a quo regitur quod uidetur. sic cum morte animalis discesserit animatio, cadit corpus regente uiduatum et hoc est quod uidetur in homine mortale, anima autem qui uerus homo est ab omni condicione mortalitatis aliena est adeo ut in imitationem dei mundum regentis regat et ipsa corpus, dum a se animatur. ideo physici mundum magnum hominem et hominem breuem mundum esse dixerunt, per similitudines igitur ceterarum praerogatiuarum, quibus deum anima uidetur imitari, animam deum et prisci philosophorum et Tullius dixit. quod autem ait mundum quadam parte mortalem ad communem opinionem respicit, qua mori aliqua intra mundum uidentur ut animal exanimatum uel ignis extinctus uel siccatus humor, haec enim omnino interisse [615] creduntur. sed constat secundum uerae rationis adsertionem, quam et ipse non nescit nec Vergilius ignorat dicendo
nec morti esse locum
constat, inquam, nihil intra uiuum mundum perire sed eorum quae interire uidentur solam mutari speciem, et illud in originem suam atque in ipsa elementa remeare, quod tale quale fuit esse desierit. denique et Plotinus alio in loco cum de corporum absumptione dissereret et hoc dissolui posse pronuntiaret quicquid effluit, obiecit sibi: cur ergo elementa, quorum fluxus in aperto est, non similiter aliquando soluuntur? et breuiter tantae obiectioni ualideque respondit: ideo elementa licet fluant numquam tamen solui quia non foras effluunt. a ceteris enim corporibus quod effluit recedit, elementorum fluxus numquam ab ipsis recedit elementis, ergo in hoc mundo pars nulla mortalis secundum uerae rationis adserta. sed quod ait eum quadam parte mortalem ad communem ut diximus opinionem paululum inclinare se uoluit, in fine autem ualidissimum immortalitatis animae argumentum ponit quia ipsa corpori praestat agitatum.
[XIII in marg.] Quod quale sit ex ipsis uerbis Ciceronis quae secuntur inuenies nam quod semper mouetur, aeternum est, quod autem motum adfert alicui quodque ipsum agitatur aliunde, quando finem habet motus, uiuendi finem habeat necesse est. solum igitur quod se ipsum mouet, quia numquam deseritur a se, numquam ne moueri quidem desinit, quin etiam ceteris quae mouentur hic fons hoc principium [616] est mouendi. principii autem nulla est origo. nam e principio oriuntur omnia, ipsum autem nulla ex re alia nasci potest, nec enim esset id principium quod gigneretur aliunde. quod si non oritur, nec occidit quidem umquam. nam principium extinctum nec ipsum ab alio renascetur nec ex se aliud creabit, si quidem necesse est a principio oriri omnia. ita fit ut motus principium ex eo sit quod ipsum a se mouetur, id autem nec nasci potest nec mori uel concidat omne caelum omnisque natura, et consistat necesse est nec uim ullam nanciscatur, qua a primo inpulsu moueatur. cum pateat igitur aeternum id esse quod ipsum se moueat, quis est qui hanc naturam animis esse tributam neget? inanimum est enim omne quod pulsu agitatur externo, quod autem est animal, id motu cietur interiore et suo, nam haec est propria natura animi atque uis. quae si est una ex omnibus quae se ipsa moueat, neque nata certe est et aeterna est. omnis hic locus de Phaedro Platonis ad uerbum a Cicerone translatus est in quo ualidissimis argumentis animae inmortalitas adseritur, et haec est argumentorum summa esse animam mortis inmunem quoniam ex se mouetur. sciendum est autem quod duobus modis inmortalitas intellegitur. aut enim ideo est inmortale quid quia per se non est capax mortis, aut quia procuratione alterius [617] a morte defenditur. ex his prior modus ad animae, secundus ad mundi inmortalitatem refertur. illa enim suapte natura a condicione mortis aliena est, mundus uero animae beneficio in hac uitae perpetuitate retinetur. rursus semper moueri dupliciter accipitur. hoc enim dicitur et de eo quod ex quo est semper mouetur et de eo quod semper et est et mouetur, et secundus modus est quo animam dicimus semper moueri. his praemissis iam quibus syllogismis de inmortalitate animae diuersi sectatores Platonis ratiocinati sunt oportet aperiri. sunt enim qui per gradus syllogismorum ad unum finem probationis euadunt certam sibi propositionem sequentis ex antecedentis conclusione facientes. apud quos hic prior est anima ex se mouetur, quicquid autem ex se mouetur semper mouetur, igitur anima semper mouetur. secundus ita, qui nascitur ex prioris fine, anima semper mouetur, quod autem semper mouetur inmortale est, igitur anima inmortalis est. et ita in duobus syllogismis duae res probantur id est et semper moueri animam, ut in priore, et esse inmortalem ut colligitur de secundo. alii uero usque ad tertium gradum ita argumentando procedunt anima ex se mouetur, quod autem ex se mouetur principium motus est, igitur anima principium motus est. rursus ex hac conclusione nascitur propositio anima principium motus est, quod autem principium motus est natum non est, igitur anima nata non est. tertio loco anima nata non est, quod natum non est inmortale est, igitur anima inmortalis est. alii uero omnem ratiocinationem [618] suam in unius syllogismi compendium redegerunt anima ex se mouetur, quod ex se mouetur principium motus est, quod principium motus est natum non est, quod natum non est inmortale est, igitur anima inmortalis est.
[XIIII in marg.] Sed harum omnium ratiocinationum apud eum potest postrema conclusio de animae inmortalitate constare, qui primam propositionem id est ex se moueri animam non refellit, hac enim in fide non recepta debilia fiunt omnia quae secuntur. sed huic Stoicorum quidem accedit adsensio, Aristoteles uero adeo non adquiescit ut animam non solum ex se non moueri sed ne moueri quidem penitus conetur adserere. ita enim callidis argumentationibus adstruit nihil ex se moueri ut et si aliquid hoc facere concedat animam tamen hoc non esse confirmet. si enim anima inquit principium motus est, doceo non posse principium motus moueri. et ita diuisionem suae artis ingreditur ut primum doceat in rerum natura esse aliquid inmobile, deinde hoc esse animam temptet ostendere. necesse est inquit aut omnia quae sunt, inmobilia esse aut omnia moueri aut aliqua ex his moueri aliqua non moueri. item si damus ait et motum et quietem, necesse est aut alia semper moueri et alia numquam moueri aut omnia simul nunc quiescere nunc moueri. de his inquit quid magis uerum sit requiramus. non esse omnia inmobilia aspectus [619] ipse testimonio est, quia sunt quorum motum uidemus, rursus non moueri omnia uisus docet, quo inmota cognoscimus. sed nec omnia dicere possumus modo motum pati modo esse sine motu quia sunt quorum perpetuum motum uidemus ut de caelestibus nulla dubitatio est, restat igitur ait ut sicut aliqua semper mouentur ita sit aliquid semper inmobile. ex his ut collectum sit esse aliquid inmobile, nullus obuiat uel refellit. nam et uera diuisio est et sectae Platonicae non repugnat, neque enim siquid est inmobile, sequitur ut hoc sit anima, nec qui dicit animam ex se moueri iam moueri uniuersa confirmat, sed modum adstruit quo anima mouetur; si quid uero est aliud inmobile, nihil ad hoc quod de anima adstruitur pertinebit. quod et ipse Aristoteles uidens postquam docuit esse aliquid inmobile, hoc esse animam uult docere et incipit adserere nihil esse quod ex se moueri possit sed omnia quae mouentur ab alio moueri. quod si uere probasset, nihil ad patrocinium Platonicae sectae relinqueretur, quem ad modum enim credi posset ex se moueri animam si constaret nihil esse quod ex se possit moueri? in hac autem Aristotelica argumentatione huius modi diuisionis ordo contexitur. ex omnibus quae mouentur inquit alia per se mouentur, alia ex accidenti. et ex accidenti inquit mouentur quae cum ipsa non moueantur, in eo tamen sunt quod mouetur ut in naui sarcina seu uector quiescens, aut [620] etiam cum pars mouetur quiescente integritate ut siquis stans pedem manumue uel caput agitet. per se autem mouetur quod neque ex accidenti neque ex parte sed et totum simul mouetur, ut cum ad superiora ignis ascendit. et de his quidem quae ex accidenti mouentur nulla dubitatio est quin ab alio moueantur, probabo autem inquit etiam ea quae per se mouentur ab alio moueri. ex omnibus enim ait quae per se mouentur alia causam motus intra se possident ut animalia ut arbores quae sine dubio ab alio intelleguntur moueri, a causa scilicet quae in ipsis latet, nam causam motus ab eo quod mouetur ratio sequestrat, alia uero aperte ab alio mouentur id est aut ui aut natura. et ui moueri dicimus omne iaculum, quod cum de manu iaculantis recessit, suo quidem motu ferri uidetur sed origo motus ad uim refertur. sic enim non numquam et terram sursum et ignem deorsum ferri uidemus, quod alienus sine dubio cogit inpulsus. natura uero mouentur uel grauia, cum per se deorsum uel leuia cum sursum feruntur, sed et haec dicendum est ab alio moueri licet a quo habeatur incertum. ratio enim ait deprehendit esse nescio quid quod haec moueat. nam si sponte mouerentur, sponte etiam starent, sed nec unam uiam semper agerent, immo per diuersa mouerentur si spontaneo ferrentur agitatu. cum uero hoc facere non possint sed leuibus semper ascensus et descensus grauibus deputatus [621] sit, apparet eorum motum ad certam et constitutam naturae necessitatem referri. haec sunt et his similia quibus Aristoteles omne quod mouetur ab alio moueri probasse se credidit. sed Platonici, ut paulo post demonstrabitur, argumenta haec arguta magis quam uera esse docuerunt. nunc sequens eiusdem iungenda diuisio est qua non posse animam ex se moueri, etiam si hoc alia res facere posset laborat ostendere. et huius rei primam propositionem ab illis mutuatur qaae sibi aestimat constitisse. sic enim ait cum igitur omne quod mouetur constet ab alio moueri, sine dubio id quod primum mouet, quia non ab alio mouetur -- neque enim haberetur iam primum si ab alio moueretur -- necesse est inquit ut aut stare dicatur aut se ipsum mouere. nam si ab alio moueri dicatur, illud quoque quod id mouet dicetur ab alio moueri, et illud rursus ab alio, et in infinitum inquisitio ista casura est numquam exordia prima repperiens, si semper aliud ea quae putaueris prima praecedit. restat igitur inquit ut, si quod primum mouet non dicatur stare, ipsum se mouere dicatur. et sic erit in uno eodemque aliud quod mouet, aliud quod mouetur, si quidem in omni ait motu tria haec sint necesse est, id quod mouet et quo mouet et quod mouetur. ex his quod mouetur tantum mouetur, non etiam mouet, cum illud quo fit motus et moueatur et moueat, illud uero quod mouet non etiam mouetur ut ex tribus [622] sit commune quod medium, duo uero sibi contraria intellegantur. nam sicut est quod mouetur et non mouet, ita est inquit quod mouet et non mouetur, propter quod diximus quia, cum omne quod mouetur ab alio moueatur, si quod mouet et ipsum mouetur, quaeremus semper motus huius nec umquam inueniemus exordium. deinde siquid se mouere dicatur, necesse est inquit ut aut totum a toto aut partem a parte aut partem a toto aut totum a parte existimemus moueri et tamen motus ille seu a toto seu a parte procedat, alterum sui postulabit auctorem. ex his omnibus in unum Aristotelica ratiocinatio tota colligitur hoc modo omne quod mouetur ab alio mouetur, quod igitur primum mouet, aut stat aut ab alio et ipsum mouetur, sed si ab alio, iam non potest hoc primum uocari, et semper quod primum moueat requiremus, restat ut stare dicatur, stat igitur quod primum mouet. contra Platonem ergo, qui dicit animam motus esse principium, in hunc modum conponitur syllogismus anima principium motus est, principium autem motus non mouetur, igitur anima non mouetur. et hoc est quod primo loco uiolenter obiecit nec eo usque persuadere contentus animam non moueri, aliis quoque rationibus non minus uiolentis perurget. nullum inquit initium idem potest esse ei cuius est initium. nam apud geometras principium lineae punctum dicitur esse, non linea, apud arithmeticos principium numeri non est numerus. item causa nascendi [623] ipsa non nascitur, et ipsa ergo motus causa uel initium non mouetur, ergo anima quae initium motus est non mouetur. additur hoc quoque numquam inquit fieri potest ut circa unam eandemque rem uno eodemque tempore contrarietates ad unum idemque pertinentes eueniant, scimus autem quia mouere facere est et moueri pati est, ei igitur quod se mouet simul euenient duo sibi contraria et facere et pati, quod inpossibile est, anima igitur non potest se mouere. item dicit si animae essentia motus esset, numquam quiesceret a motu, nihil est enim quod recipiat essentiae suae contrarietatem. nam ignis numquam frigidus erit nec nix sponte umquam calescet, anima autem non numquam a motu cessat, non enim semper corpus uidemus agitari, non igitur animae essentia motus est cuius contrarietatem receptat. ait etiam anima si aliis causa motus est, ipsa sibi causa motus esse non poterit, nihil est enim inquit quod eiusdem rei sibi causa sit, cuius est alii ut medicus ut exercitor corporum sanitatem uel ualentiam quam ille aegris hic luctatoribus praestat non utique ex hoc etiam sibi praestant. item dicit omnis motus ad exercitium sui instrumento eget ut singulorum artium usus docet, ergo uidendum ne et animae ad se mouendum instrumento opus sit, quod si inpossibile iudicatur, et illud inpossibile erit ut anima ipsa se moueat. item dicit si mouetur anima, sine dubio cum reliquis motibus [624] et de loco et in locum mouetur. quod si est, modo corpus ingreditur modo rursus egreditur et hoc frequenter exercet sed hoc uidemus fieri non posse, non igitur mouetur. his quoque addit si anima se mouet, necesse est ut aliquo motus genere se moueat, ergo aut in loco se mouet aut se ipsam pariendo se mouet aut se ipsam consumendo aut se augendo aut se minuendo, haec sunt enim ait motus genera. horum inquit singula quem ad modum possint fieri requiramus. si in loco se mouet, aut in rectam lineam se mouet aut sphaerico motu in orbem rotatur. sed recta linea infinita nulla est, nam quaecumque in natura intellegatur linea quocumque fine sine dubio terminatur, si ergo per lineam terminatam anima se mouet, non semper mouetur, nam cum ad finem uenitur et inde rursus in exordium reditur, necesse est interstitium motus fieri in ipsa permutatione redeundi. sed nec in orbem rotari potest quia omnis sphaera circa aliquid inmobile quod centron uocamus mouetur, si ergo et anima sic mouetur, aut intra se habet quod inmobile est et ita fit ut non tota moueatur, aut si non intra se sequetur aliud non minus absurdum ut centron foris sit, quod esse non poterit, constat ergo ex his ait quod in loco se non moueat. sed si ipsa se parit sequitur ut eandem et esse et non esse dicamus, si uero se ipsa consumit, non erit inmortalis, quod si se aut auget [625] aut minuit, eadem simul et maior se et minor reperietur. et ex his talem colligit syllogismum si anima se mouet aliquo motus genere se mouet, nullum autem motus genus quo se moueat inuenitur, non se igitur mouet.
[XV in marg.] Contra has tam subtiles et argutas et ueri similes argumentationes accingendum est secundum sectatores Platonis, qui inceptum quo Aristoteles tam ueram tamque ualidam definitionem magistri sauciare temptauerat subruerunt. neque uero tam inmemor mei aut ita male animatus sum ut ex ingenio meo uel Aristoteli resistam uel adsim Platoni, sed ut quisque magnorum uirorum qui se Platonicos dici gloriabantur aut singula aut bina defensa ad ostentationem suorum operum reliquerunt, collecta haec in unum continuae defensionis corpus coaceruaui, adiecto siquid post illos aut sentire fas erat aut audere in intellectum licebat. et quia duo sunt quae adserere conatus est unum quo dicit nihil esse quod ex se moueatur, alterum quo animam hoc esse non posse confirmat, utrique resistendum est ut et constet posse aliquid ex se moueri et animam hoc esse clarescat. in primis igitur illius diuisionis oportet nos cauere praestigias, in qua enumerans aliqua quae ex se mouentur et ostendens illa quoque ab alio moueri id est a causa interius latente, uidetur sibi probasse omnia quae mouentur etiam si ex se moueri dicantur, ab alio tamen moueri. huius enim rei pars uera est sed est falsa conclusio. nam esse aliqua quae cum ex se moueri uideantur, ab alio tamen constet moueri nec nos diffitemur, non tamen omnia quae ex se mouentur hoc sustinent ut ab [626] alio ea moueri necesse sit. Plato enim cum dicit animam ex se moueri id est cum [autokineton] uocat, non uult eam inter illa numerari quae ex se quidem uidentur moueri sed a causa quae intra se latet mouentur ut mouentur animalia auctore quidem alio sed occulto, nam ab anima mouentur -- aut ut mouentur arbores, quarum etsi non uidetur agitator, a natura tamen eas interius latente constat agitari, sed Plato ita animam dicit ex se moueri ut non aliam causam uel extrinsecus accidentem uel interius latentem huius motus dicat auctorem. hoc quem ad modum accipiendum sit instruemus. ignem calidum uocamus sed et ferrum calidum dicimus, et niuem frigidam et saxum frigidum nuncupamus, mel dulce sed et mulsum dulce uocitamus, horum tamen singula de diuersis diuersa significant. aliter enim de igne aliter de ferro calidi nomen accipimus quia ignis per se calet, non ab alio fit calidus, contra ferrum non nisi ex alio calescit, ut nix frigida, ut mel dulce sit non aliunde contingit, saxo tamen frigus uel mulso dulcedo a niue uel melle proueniunt. sic et stare et moueri tam de his dicitur quae ab se uel stant uel mouentur quam de illis quae uel sistuntur uel agitantur ex alio, sed quibus moueri ab alio uel stare contingit, haec et stare desinunt et moueri, quibus autem idem est et esse et moueri, numquam a motu cessant, quia sine essentia sua esse non possunt, sicut ferrum amittit calorem, ignis uero calere non desinit. ab se ergo mouetur anima, licet et animalia uel arbores per se uideantur moueri, sed illis quamuis interius latens alia tamen causa id est anima uel natura motum ministrat, ideo et amittunt hoc quod aliunde sumpserunt, anima [627] uero ita per se mouetur ut ignis per se calet, nulla aduenticia causa uel illum calefaciente uel hanc mouente. nam cum ignem calidum dicimus, non duo diuersa concipimus unum quod calefacit alterum quod calefit, sed totum calidum secundum naturam suam uocamus, cum niuem frigidam, cum mel dulce appellamus non aliud quod hanc qualitatem praestat aliud cui praestatur accipimus. ita et cum animam per se moueri dicimus, non gemina consideratio sequitur mouentis et moti, sed in ipso motu essentiam eius agnoscimus quia quod est in igne nomen calidi, in niue uocabulum frigidi, appelatio dulcis in melle hoc necesse est de anima [autokinetou] nomen intellegi quod Latina conuersio significat per se moueri. nec te confundat quod moueri passiuum uerbum est, nec sicut secari cum dicitur, duo pariter considerantur quod secat et quod secatur, itemque cum teneri dicitur, duo intelleguntur quod tenet et quod tenetur, ita hic moueri duarum rerum significationem putes quae mouet et quae mouetur. nam secari quidem et teneri passio est, ideo considerationem et facientis et patientis amplectitur, moueri autem cum de his quidem dicitur quae ab alio mouentur, utramque considerationem similiter repraesentat; de eo autem quod ita per se mouetur, ut sit [autokineton], cum moueri dicitur, quia ex se, non ex alio mouetur, nulla potest suspicio passionis intellegi. nam et stare licet passiuum uerbum non esse uideatur, cum de eo tamen dicitur quod stat alio sistente ut stant terrae defixae hastae significat passionem, sic et moueri licet passiuum [628] sonet, quando tamen nihil inest faciens, patiens inesse non poterit. et ut absolutius liqueat non uerborum sed rerum intellectu passionem significari, ecce ignis cum fertur ad superna nihil patitur, cum deorsum fertur sine dubio patitur quia hoc nisi alio inpellente non sustinet, et cum unum idemque uerbum proferatur, passionem tamen modo inesse modo abesse dicemus. ergo et moueri idem in significatione est quod calere et cum ferrum calere dicimus uel stilum moueri quia utrique hoc aliunde prouenit, passionem esse fateamur, cum uero aut ignis calere aut moueri anima dicetur quia illius in calore et in motu huius essentia est, nullus hic locus relinquitur passioni sed ille sic calere sicut moueri ista dicetur. hoc loco Aristoteles argutam de uerbis calumniam sarciens Platonem quoque ipsum duo id est quod mouet et quod mouetur significasse contendit dicendo solum igitur quod se ipsum mouet quia numquam deseritur a se numquam ne moueri quidem desinit et aperte illum duo expressisse proclamat his uerbis quod mouet et moueri. sed uidetur mihi uir tantus nihil ignorare potuisse sed in exercitio argutiarum talium coniuentem sibi operam sponte lusisse. ceterum quis non aduertat cum quid dicitur se ipsum mouere, non duo intellegenda? sicut et cum dicitur [heauton timoroumenos] id est se puniens non alter qui punit, alter est qui punitur et cum se perdere se inuoluere se liberare quis dicitur, non necesse est unum facientem alterum subesse patientem sed hoc solum intellectu huius elocutionis exprimitur ut qui se punit aut qui se liberat non ab alio hoc accepisse [629] sed ipse sibi aut intulisse aut praestitisse dicatur, sic et de [autokineto] cum dicitur se ipsum mouet, ad hoc dicitur ut aestimationem alterius mouentis excludat. quam uolens Plato de cogitatione legentis eximere his quae praemisit expressit. nam quod semper ait mouetur aeternum est, quod autem motum adfert alicui quodque ipsum mouetur aliunde, quando finem habet motus, uiuendi finem habeat necesse est. quid his uerbis inuenietur expressius clara significatione testantibus non aliunde moueri quod se ipsum mouet, cum animam ob hoc dicat aeternam quia se ipsam mouet et non mouetur aliunde? ergo se mouere hoc solum significat non ab alio moueri, nec putes quod idem moueat idemque moueatur, sed moueri sine alio mouente se mouere est. aperte ergo constitit quia non omne quod mouetur ab alio mouetur. ergo [autokineton] potest non ab alio moueri sed ne a se quidem sic mouetur ut in ipso aliud sit quod mouet aliud quod mouetur, nec ex toto nec pro parte, ut ille proponit sed hoc solum se ipsum mouere dicitur ne ab alio moueri existimetur. sed et illa de motibus Aristotelica diuisio quam supra rettulimus, subripienti magis apta est quam probanti in qua ait sicut est quod mouetur et non mouet, ita est quod mouet et non mouetur. constat enim quod omne quicquid mouetur mouet alia ut dicitur aut gubernaculum nauim aut nauis circumfusum sibi aerem uel undas mouere. quid autem est quod non possit aliud dum ipsum mouetur inpellere? ergo si uerum non est ea quae mouentur alia non mouere, non constat illud ut [630] aliquid quod moueat nec tamen moueatur inuenias. illa igitur magis probanda est in decimo de legibus a Platone motuum prolata diuisio. omnis motus inquit aut et se mouet et alia aut ab alio mouetur et alia mouet. et prior ad animam, ad omnia uero corpora secundus refertur. hi ergo duo motus et differentia separantur et societate iunguntur, commune hoc habent quod et prior et secundus mouent alia, hoc autem differunt quod ille a se hic ab alio mouetur. ex his omnibus, quae eruta de Platonicorum sensuum fecunditate collegimus, constitit non esse uerum omnia quae mouentur ab alio moueri, ergo nec principium motus ad deprecandam alterius mouentis necessitatem stare dicetur quia potest se ipsum ut diximus mouere alio non mouente. eneruatus est igitur syllogismus quem praemissa uaria et multiplici diuisione collegerat id est anima principium motus est, principium autem motus non mouetur, igitur anima non mouetur. restat ut quia constitit posse aliquid per se moueri alio non mouente animam hoc esse doceatur, quod facile docebitur, si de manifestis et indubitabilibus argumenta sumamus. homini motum aut anima praestat aut corpus aut de utroque permixtio. et quia tria sunt de quibus inquisitio ista procedit, cum neque a corpore neque a permixtione praestari hoc posse constiterit, restat ut ab anima moueri hominem nulla dubitatio sit. nunc de singulis ac primum de corpore loquamur. nullum inanimum corpus suo motu moueri manifestius est quam ut adserendum sit, nihil est autem quod, dum inmobile sit, aliud possit mouere, igitur corpus hominem [631] non mouet. uidendum ne forte animae et corporis ipsa permixtio hunc sibi motum ministret. sed quia constat motum corpori non inesse, si nec animae inest, ex duabus rebus motu carentibus nullus motus efficitur, sicut nec ex duabus dulcibus amaritudo nec ex duabus amaris dulcedo proueniet nec ex gemino frigore calor aut frigus ex gemino calore nascetur, omnis enim qualitas geminata crescit, numquam ex duplicatis similibus contrarietas emergit: ergo nec ex duabus inmobilibus motus erit, hominem igitur permixtio non mouebit. hinc inexpugnabilis syllogismus ex confessarum rerum indubitabili luce colligitur animal mouetur, motum autem animali aut anima praestat aut corpus aut ex utroque permixtio sed neque corpus neque permixtio motum praestat, igitur anima motum praestat. ex his apparet animam initium motus esse, initium autem motus tractatus superior docuit per se moueri, animam ergo [autokineton] esse id est per se moueri nulla dubitatio est.
[XVI in marg.] Hic ille rursus obloquitur et alia de initiis disputatione confligit, eadem enim hic soluendo repetemus quae supra in ordinem obiecta digessimus. non possunt inquit eadem initiis suis esse quae inde nascuntur et ideo animam, quae initium motus est, non moueri ne idem sit initium et quod de initio nascitur id est ne motus ex motu processisse uideatur. ad haec facilis et absoluta responsio est, quia, ut principia et haec quae de principiis prodeunt iu aliquo non [632] numquam inter se differre fateamur, numquam tamen ita sibi possunt esse contraria ut aduersa sibi sunt stare et moueri. nam si albi initium nigrum uocaretur et siccum esset humoris exordium, bonum de malo, ex amaro initio dulce procederet. sed non ita est quia usque ad contrarietatem initia et sequentia dissidere natura non patitur, inuenitur tamen inter ipsa non numquam talis differentia qualis inter se origini progressionique conueniat, ut est hic quoque inter motum quo mouetur anima et quo mouet cetera. non enim animam Plato simpliciter motum dixit sed motum se mouentem. inter motum ergo se mouentem et motum quo mouet cetera quid intersit in aperto est si quidem ille sine auctore est, hic aliis motus auctor est. constitit ergo neque adeo posse initia ac de initiis procreata differre ut contraria sibi sint, nec tamen hic moderatam differentiam defuisse, non igitur stabit principium motus, quod ille artifici conclusione collegit. his tertia ut meminimus successit obiectio uni rei contraria simul accidere non posse, et quia contraria sibi sunt mouere et moueri, non posse animam se mouere ne eadem et moueatur et moueat. sed hoc superius adserta dissoluunt, si quidem constitit in animae motu duo non intellegenda quod moueat et quod moueatur, quia nihil est aliud ab se moueri quam moueri alio non mouente. nulla est ergo contrarietas ubi quod fit unum est, quia fit non ab alio circa alium, quippe cum ipse motus animae sit essentia. ex hoc ei ut supra rettulimus nata est occasio quarta certaminis. si animae essentia motus est inquit cur interdum [633] quiescit, cum nulla alia res contrarietatem propriae admittat essentiae? ignis cuius essentiae calor inest, calere non desinit et quia frigidum niuis in essentia eius est, non nisi semper est frigida et anima igitur eadem ratione numquam a motu cessare deberet. sed dicat uelim quando cessare animam suspicatur? si mouendo se inquit moueat et corpus, necesse est utique quando non moueri corpus uidemus animam quoque intellegamus non moueri. contra hoc in promptu est gemina defensio. primum quia non in hoc deprehenditur motus animae si corpus agitetur, nam et cum nulla pars corporis moueri uidetur in homine, tamen ipsa cogitatio aut in quocumque animali auditus uisus odoratus et similia, sed et in quiete ipsa spirare somniare, omnia haec motus animae sunt. deinde quis ipsum corpus dicat inmobile, etiam dum non uidetur agitari cum incrementa membrorum aut si iam crescendi aetas et tempus excessit cum saltus cordis cessationis inpatiens, cum cibi ordinata digeries naturali dispensatione inter uenas et uiscera sucum ministrans, cum ipsa collectio fluentorum perpetuum corporis testetur agitatum? et anima igitur aeterno et suo motu, sed et corpus quam diu ab initio et causa motus animatur, semper mouetur. hinc eidem fomes quintae ortus est quaestionis. si anima inquit aliis causa motus est, ipsa sibi causa motus esse non poterit, quia nihil est quod eiusdem rei et sibi et aliis causa sit. ego uero licet facile possim probare plurima esse quae eiusdem rei et sibi et aliis causa sint, ne tamen [634] studio uidear omnibus quae adserit obuiare, hoc uerum esse concedam, quod et pro uero habitum ad adserendum motum animae non nocebit. et enim animam initium motus et causam uocamus. de causa post uidebimus. interim constat omne initium inesse rei cuius est initium et ideo quicquid in quamcumque rem ab initio suo proficiscitur hoc in ipso initio reperitur. sic initium caloris non potest non calere. ignem ipsum, de quo calor in alia transit, quis neget calidum? sed ignis inquit non se ipse calefacit, quia natura totus est calidus. teneo quod uolebam, nam nec anima ita se mouet ut sit inter motum mouentemque discretio, sed tota ita suo motu mouetur ut nihil possis separare quod moueat. haec de initio dicta sufficient. de causa uero quoniam spontanea coniuentia concessimus, nequid eiusdem rei et sibi et aliis causa sit, libenter adquiescimus, ne anima, quae aliis causa motus est, sibi causa motus esse uideatur. his enim causa motus est quae non mouerentur nisi ipsa praestaret, illa uero ut moueatur non sibi ipsa largitur, sed essentiae suae est quod mouetur. ex hoc quaestio quae sequitur iam soluta est. tunc enim forte concedam ut ad motus exercitium instrumenta quaerantur, quando aliud est quod mouet aliud quod mouetur. in anima uero hoc nec scurrilis iocus sine damno uerecundiae audebit expetere, cuius motus est in essentia, cum ignis licet ex causa intra se latente moueatur nullis tamen instrumentis ad superna conscendat, multoque minus haec in anima [635] quaerenda sint, cuius motus essentia sua est. in his etiam quae secuntur uir tantus et alias ultra ceteros serius similis cauillanti est. si mouetur inquit anima, inter ceteros motus etiam de loco in locum mouetur, ergo modo ait corpus egreditur, modo rursus ingreditur, et in hoc exercitio saepe uersatur, quod fieri non uidemus, non igitur mouetur. contra hoc nullus est qui non sine haesitatione respondeat non omnia quae mouentur etiam de loco in locum moueri. aptius denique in eum similis interrogatio retorquenda est. moueri arbores dicis? quod cum ut opinor annuerit, pari dicacitate ferietur si mouentur arbores sine dubio ut tu dicere soles inter alios motus etiam de loco in locum mouentur, hoc autem uidemus per se eas facere non posse, igitur arbores non mouentur. sed ut hunc syllogismum additamento serium facere possimus, postquam dixerimus ergo arbores non mouentur adiciemus sed mouentur arbores, non igitur omnia quae mouentur etiam de loco in locum mouentur. et ita finis in exitum sanae conclusionis euadet si ergo arbores fatebimur moueri quidem sed apto sibi motu, cur hoc animae negemus ut motu essentiae suae conueniente moueatur? haec et alia ualide dicerentur etiam si hoc motus genere moueri anima non posset, cum uero et corpus animet accessu et a corpore certa constituti temporis lege discedat, quis eam neget etiam in locum ut ita dicam moueri? quod autem non saepe sub uno tempore accessum uariat et recessum, facit hoc dispositio [636] arcana et consulta naturae, quae ad animalis uitam certis uinculis continendam tantum animae iniecit corporis amorem, ut amet ultro quo deuincta est, raroque contingat ne finita quoque lege temporis sui maerens et inuita discedat. hac quoque obiectione ut arbitror dissoluta ad eas interrogationes quibus nos uidetur urguere ueniamus. si mouet inquit se anima, aliquo motus genere se mouet. dicendumne est igitur animam se in locum mouere? ergo ille locus aut orbis aut linea est. an se pariendo seu consumendo mouetur? sene auget an minuit? aut proferatur ait in medium aliud genus motus quo eam dicamus moueri. sed omnis haec interrogationum molesta congeries ex una eademque defluit male conceptae definitionis astutia. nam quia semel sibi proposuit omne quod mouetur ab alio moueri, omnia haec motuum genera in anima quaerit in quibus aliud est quod mouet, aliud quod mouetur, cum nihil horum cadere in animam possit, in qua nulla discretio est mouentis et moti. quis est igitur dicit aliquis aut unde intellegitur animae motus, si horum nullus est? sciet hoc quisquis nosse desiderat uel Platone dicente uel Tullio quin etiam ceteris quae monentur hic fons hoc principium est mouendi. quanta sit autem uocabuli huius expressio, quo anima fons motus uocatur, facile repperies, si rei inuisibilis motum sine auctore atque ideo sine initio ac sine [637] fine prodeuntem et cetera mouentem mente concipias, cui nihil similius de uisibilibus quam fons potuerit repperiri, qui ita principium est aquae, ut cum de se fluuios et lacus procreet, a nullo nasci ipse dicatur, nam si ab alio nasceretur, non esset ipse principium. et sicut fons non semper facile deprehenditur ab ipso tamen qui funduntur aut Nilus est aut Eridanus aut Hister aut Tanais et ut illorum rapacitatem uidendo admirans et intra se tantarum aquarum originem requirens cogitatione recurris ad fontem et hunc omnem motum intellegis de primo scaturriginis manare principio, ita cum corporum motum seu diuina seu terrena sint considerando quaerere forte auctorem uelis mens tua ad animam quasi ad fontem recurrat, cuius motum etiam sine corporis ministerio testantur cogitationes gaudia spes timores. nam motus eius est boni malique discretio, uirtutum amor, cupido uitiorum, ex quibus effluunt omnes inde nascentium rerum meatus, motus enim eius est quicquid irascimur et in feruorem mutuae collisionis armamur, unde paulatim procedens rabies fluctuat praeliorum, motus eius est quod in desideria rapimur, quod cupiditatibus alligamur, sed hi motus si ratione gubernentur, proueniunt salutares, si destituantur, in praeceps et rapiuntur et rapiunt. didicisti motus animae quos modo sine ministerio corporis modo per corpus exercet. si uero ipsius mundanae animae motus requires, caelestem uolubilitatem et sphaerarum subiacentium rapidos impetus intuere, ortum occasumue solis, cursus siderum uel recursus, quae omnia anima mouente proueniunt, inmobilem [638] uero eam dicere quae mouet omnia, Aristoteli non conuenit, qui quantus in aliis sit probatum est, sed illi tantum, quem uis naturae quem ratio manifesta non moueat.
[XVII in marg.] Edocto igitur atque adserto animae motu Africanus, qualiter exercitio eius utendum sit in haec uerba mandat et praecipit hanc tu exerce optumis in rebus, sunt autem optumae curae de salute patriae, quibus agitatus et exercitatus animus uelocius in hanc sedem et domum suam peruolabit, idque ocius faciet, si iam tum cum erit inclusus in corpore, eminebit foras et ea quae extra erunt contemplans quam maxime se a corpore abstrahet. namque eorum animi qui se corporis uoluptatibus dediderunt earumque se quasi ministros praebuerunt inpulsuque lubidinum uoluptatibus oboedientium deorum et hominum iura uiolauerunt, corporibus elapsi circum terram ipsam uolutantur, nec hunc in locum nisi multis exagitati saeculis reuertuntur. in superiore huius operis parte diximus alias otiosas alias negotiosas esse uirtutes, et illas philosophis has rerum publicarum rectoribus conuenire, utrasque tamen exercentem facere beatum. hae uirtutes interdum diuiduntur, non numquam uero miscentur, cum utrarumque capax et natura et institutione animus inuenitur. nam siquis ab omni quidem doctrina habeatur alienus, in re publica tamen et prudens et temperatus et fortis et iustus sit, hic a feriatis remotus eminet tamen actualium uigore [639] uirtutum quibus nihilo minus caelum cedit in praemium. siquis uero insita quiete naturae non sit aptus ad agendum, sed solum optima conscientiae dote erectus ad supera doctrinae supellectilem ad exercitium diuinae disputationis expendat, sectator caelestium, deuius caducorum, is quoque ad caeli uerticem otiosis uirtutibus subuehetur. saepe tamen euenit ut idem pectus et agendi et disputandi perfectione sublime sit, et caelum utroque adipiscatur exercitio uirtutum. Romulus nobis in primo genere ponatur cuius uita uirtutes numquam deseruit, semper exercuit, in secundo Pythagoras, qui agendi nescius fuit artifex disserendi et solas doctrinae et conscientiae uirtutes secutus est, sit in tertio ac mixto genere apud Graecos Lycurgus et Solon, inter Romanos Numa Catones ambo multique alii qui et philosophiam hauserunt altius et firmamentum rei publicae praestiterunt, soli enim sapientiae otio deditos ut abunde Graecia tulit ita Roma nesciuit. quoniam igitur Africanus noster, quem modo auus praeceptor instituit, ex illo genere est quod et de doctrina uiuendi regulam mutuatur et statum publicum uirtutibus fulcit, ideo ei perfectionis geminae praecepta mandantur. sed ut in castris locato ac sudanti sub armis primum uirtutes politicae suggeruntur his uerbis sunt autem optumae curae de salute patriae quibus agitatus et exercitatus animus uelocius in hanc sedem et domum suam peruolabit. deinde quasi non minus docto quam forti [640] uiro philosophis apta subduntur cum dicitur idque ocius faciet si iam tunc cum erit inclusus in corpore, eminebit foras et ea quae extra erunt contemplans quam maxime se a corpore abstrahet. haec enim illius sunt praecepta doctrinae quae illam dicit mortem philosophantibus appetendam ex qua fit ut adhuc in corpore positi corpus ut alienam sarcinam in quantum patitur natura despiciant, et facile nunc atque oportune uirtutes suadet postquam quanta et quam diuina praemia uirtutibus debeantur edixit. sed quia inter leges quoque illa inperfecta dicitur in qua nulla deuiantibus poena sancitur, ideo in conclusione operis poenam sancit extra haec praecepta uiuentibus, quem locum Er ille Platonicus copiosius executus est saecula infinita dinumerans, quibus nocentium animae in easdem poenas saepe reuolutae sero de tartaris permittuntur emergere et ad naturae suae principia quod est caelum, tandem impetrata purgatione remeare. necesse est enim omnem animam ad originis suae sedem reuerti, sed quae corpus tamquam peregrinae incolunt cito post corpus uelut ad patriam reuertuntur, quae uero corporum illecebris ut suis sedibus inhaerent, quanto ab illis uiolentius separantur tanto ad supera serius reuertuntur.
Sed iam finem somnio cohibita disputatione faciamus hoc adiecto quod conclusionem decebit, quia cum sint totius philosophiae tres partes, moralis et naturalis et rationalis, et sit moralis quae docet morum elimatam perfectionem, naturalis quae de diuinis corporibus disputat, rationalis cum de incorporeis [641] sermo est quae mens sola complectitur, nullam de tribus Tullius in hoc somnio praetermisit. nam illa ad uirtutes amoremque patriae et ad contemptum gloriae exhortatio quid aliud continet nisi ethicae philosophiae instituta moralia? cum uero uel de sphaerarum modo uel de nouitate siue magnitudine siderum deque principatu solis et circis caelestibus cingulisque terrestribus et Oceani situ loquitur et harmoniae superum pandit arcanum, physicae secreta commemorat, at cum de motu et inmortalitate animae disputat cui nihil constat inesse corporeum cuiusque essentiam nullus sensus sed sola ratio deprehendit, illic ad altitudinem philosophiae rationalis ascendit. uere igitur pronuntiandum est nihil hoc opere perfectius quo uniuersa philosophiae continetur integritas.