Actions |
---|
[f.29r] Vt superius dictum est per multos nouem sunt muse. et dicuntur secundum fabulas habitare in monte Elycone prima dicitur Clio que fama dicitur. a cleos quod est gloria. scientia enim a multis queritur ut fame gloria acquiratur. Secunda Euterpe dicitur ut sit primo uelle secundo delectari in eo quod uelis Tertia Melpone meditationem faciens. Quarta Talia idest capacitas Quinta Polimia idest multam memoriam faciens Sexta Erato simile inueniens. Septima Tersicore iudicans uel instruens Octauam Vrania idest celestis Nona Caliope idest optima uox. Et ordinatur sic. primum est uelle. secundum delectari. tertium meditari in eo quod uis et in quo delectaris Quartum capere que meditaris. [f.29v] Quintum quod capis memorari Sextum de tuo aliquid simile inuenire Septimum quod inuenis iudicare Octauum de eo quod iudicas bonum eligere quod celestis ingenij est. Nonum est quod eligis bene proferre. hic est ordo sapientie.
Nablum hebraice grece psalterium. latine organum dictur.