Institutionum liber secundus saecularium litterarum
Source: Cassiodori senatoris Institutiones, ed. R. A. B. Mynors (Oxford: Clarendon, 1937), 142–50.
Electronic version prepared by Stephen E. Hayes E, Peter M. Lefferts, Angela Mariani C, and Thomas J. Mathiesen A for the Thesaurus Musicarum Latinarum, 1994.
Actions |
---|
[142] V. De musica
1. Gaudentius quidam, de musica scribens, Pythagoram dicit huius rei invenisse primordia ex malleorum sonitu et cordarum extensione percussa. quem vir disertissimus Mutianus transtulit in Latinum, ut ingenium eius assumpti operis qualitas indicaret. Clemens vero Alexandrinus presbyter, in libro quem contra Paganos edidit, musicam ex Musis dicit sumpsisse principium, Musasque ipsas qua de causa inventae fuerint, diligenter exponit. nam Musae ipsae appellatae sunt apo tu maso, id est a quaerendo, quod per ipsas, [143] sicut antiqui voluerunt, vis carminum et vocis modulatio quaereretur. invenimus etiam Censorinum, qui ad Quintum Cerellium scripsit de Natalis eius die, ubi de musica disciplina vel de alia parte mathesis non neglegenda disseruit; quoniam utiliter legitur, ut res ipsae penetralibus animae frequenti meditatione condantur.
2. Musica ergo disciplina per omnes actus vitae nostrae hac ratione diffunditur; primum, si Creatoris mandata faciamus et puris mentibus statutis ab eo regulis serviamus. quicquid enim loquimur vel intrinsecus venarum pulsibus commovemur, per musicos rithmos armoniae virtutibus probatur esse sociatum. musica quippe est scientia bene modulandi; quod si nos bona conversatione tractemus, tali disciplinae probamur semper esse sociati. quando vero iniquitates gerimus, musicam non habemus. caelum quoque et terra, vel omnia quae in eis dispensatione superna peraguntur, non sunt sine musica disciplina; nam Pythagoras hunc mundum per musicam conditum et gubernari posse testatur. 3. In ipsa quoque religione valde permixta est, ut sunt Decalogi decacordus, tinnitus cytharae, tympana, organi melodia, cymbalorum sonus. ipsum quoque Psalterium ad instar instrumenti musici nominatum esse non dubium est, eo quod in ipso contineatur caelestium virtutum suavis nimis et grata modulatio.
[144] 4. Nunc de musicae partibus, sicut est a maioribus traditum, prosequamur. musica scientia est disciplina quae de numeris loquitur, qui ad aliquid sunt his qui inveniuntur in sonis, ut duplum, triplum, quadruplum, et his similia quae dicuntur ad aliquid. 5. Musicae partes sunt tres: armonica--rithmica--metrica. armonica est scientia musica quae decernit in sonis acutum et gravem. rithmica est quae requirit incursionem verborum, utrum bene sonus an male cohaereat. metrica est quae mensuram diversorum metrorum probabili ratione cognoscit, ut verbi gratia heroicon, iambicon, heleiacon, et cetera. 6. Instrumentorum musicorum genera sunt tria: percussionalia--tensibilia--inflatilia. percussionalia sunt acitabula aenea et argentea, vel alia quae metallico rigore percussa reddunt cum suavitate tinnitum. tensibilia sunt cordarum fila sub arte religata, quae ammoto plectro percussa mulcient aurium delectabiliter sensum, in quibus sunt species cythar<ar>um diversarum. inflatilia sunt quae spiritu reflante completa in sonum vocis animantur, ut sunt tubae, calami, organa, pandoria et cetera huiuscemodi.
7. Restat nunc ut de symphoniis dicere debeamus. symphonia est temperamentum sonitus gravis ad acutum vel [145] acuti ad gravem, modulamen efficiens sive in voce sive in flatu sive in percussione. symphoniae autem sunt sex: prima diatessaron, secunda diapente, tertia diapason, quarta diapason simul et diatessaron, quinta diapason simul et diapente, sexta disdiapason. I. diatessaron symphonia est quae constat ex ratione epitrita et fit ex sonis quattuor, unde et nomen accepit. II. diapente symphonia est quae constat ex ratione emiolia et fit sonitibus quinque. III. diapason symphonia est quae etiam diocto dicitur. constat ex ratione diplasia, hoc est, dupla; fit autem per sonitus octo, unde et nomen accepit sive diocto sive diapason, quia apud veteres cytharae ex octo cordis constabant; diapason ergo dicta est quasi ex omnibus sonis constans. IIII. diapason simul et diatessaron symphonia est quae constat ex ratione quam habet xxiiii numerus ad octonarium numerum; fit autem per sonitus xi. V. diapason simul et diapente symphonia est quae constat ex ratione triplasia; fit autem per sonitus xii. VI. disdiapason, id est dupla diapason, symphonia est quae constat ex ratione tetraplasia; fit autem per sonos xv.
8. Tonus est totius constitutionis armonicae differentia et quantitas, quae in vocis accentu sive tenore consistit. toni vero sunt quindecim: hypodorius hypoiastius hypophrygius hypoaeolius hypolydius dorius iastius phrygius aeolius lydius [146] hyperdorius hyperiastius hyperphrygius hyperaeolius hyperlydius. I. hypodorius tonus est omnium gravissime sonans, propter quod et inferior nuncupatur. II. hypoiastius autem hypodorium hemitonio praecedens. III. hypophrygius est hypoiastium hemitonio, hypodorium tono praecedens. IIII. hypoaeolius est hypophrygium hemitonio, hypoiastium tono, hypodorium tono semis praecedens. V. hypolydius est hypoaeolium hemitonio, hypophrygium tono, hypoiastium tono semis, hypodorium ditono praecedens. VI. dorius est hypolydium hemitonio, hypoaeolium tono, hypophrygium tono semis, hypoiastium ditono, hypodorium duobus semis tonis, hoc est diatessaron symphonia, praecedens. VII. iastius est dorium hemitonio, hypolydium tono, hypoaeolium tono semis, hypophrygium ditono, hypoiastium duobus semis tonis, hoc est diatessaron symphonia, hypodorium tribus tonis praecedens. VIII. phrygius est iastium hemitonio, dorium tono, hypolydium tono semis, hypoaeolium ditono, hypophrygium duobus semis tonis, hoc est diatessaron symphonia, hypoiastium tribus tonis, hypodorium tribus semis tonis, hoc est diapente symphonia, praecedens. VIIII. aeolius phrygium hemitonio, iastium tono, dorium tono semis, hypolydium duobus tonis, hypoaeolium duobus semis tonis, hoc est diatessaron symphonia, hypophrygium tribus tonis, hypoiastium tribus semis tonis, hoc est diapente symphonia, hypodorium quattuor tonis praecedens. X. lydius est aeolium [147] hemitonio, phrygium tono, iastium tono semis, dorium duobus tonis, hypolydium duobus semis tonis, hoc est diatessaron symphonia, hypoaeolium tribus tonis, hypophrygium tribus semis tonis, hoc est diapente symphonia, hypoiastium quattuor tonis, hypodorium quattuor semis <tonis> praecedens. XI. hyperdorius est lydium hemitonio, aeolium tono, phrygium tono semis, iastium duobus tonis, dorium duobus semis tonis, hoc est diatessaron symphonia, hypolydium tribus tonis, hypoaeolium tribus semis tonis, hoc est diapente symphonia, hypophrygium quattuor tonis, hypoiastium quattuor semis, hypodorium quinque <tonis praecedens>. XII. hyperiastius est hyperdorium hemitonio, lydium tono, aeolium tono semis, phrygium duobus tonis, iastium duobus semis tonis, hoc est diatessaron symphonia, dorium tribus tonis, hypolydium tribus semis tonis, hoc est diapente symphonia, hypoaeolium quattuor tonis, hypophrygium quattuor semis, hypoiastium quinque tonis, hypodorium quinque semis <praecedens>. XIII. hyperphrygius est hyperiastium hemitonio, hyperdorium tono, lydium tono semis, aeolium duobus, phrygium duobus semis, hoc est diatessaron symphonia, iastium tribus tonis, dorium tribus semis, hoc est diapente symphonia, hypolydium quattuor tonis, hypoaeolium quattuor semis, hypophrygium quinque, <hypoiastium quinque> semis, hypodorium sex, hoc est diapason symphonia, praecedens. XIIII. hyperaeolius est hyperphrygium hemitonio, hyperiastium tono, hyperdorium tono semis, lydium duobus tonis, aeolium duobus semis, hoc est diatessaron symphonia, <phrygium tribus tonis, iastium tribus semis tonis, hoc est [148] diapente symphonia>, dorium quattuor tonis, hypolydium quattuor semis, hypoaeolium quinque tonis, hypophrygium quinque semis, hypoiastium sex tonis, hoc est diapason symphonia, hypodorium sex semis tonis <praecedens>. XV. hyperlydius est novissimus et acutissimus omnium, hyperaeolium hemitonio, hyperphrygium tono, hyperiastium tono semis, hyperdorium duobus tonis, lydium duobus semis, hoc est diatessaron symphonia, aeolium tribus, phrygium tribus semis tonis, hoc est diapente symphonia, iastium quattuor tonis, dorium quattuor semis, hypolydium quinque, hypoaeolium quinque semis, hypophrygium sex tonis, hoc est diapason symphonia, hypoiastium sex semis tonis, hypodorium septem tonis <praecedens>. unde claret quoniam hyperlydius tonus omnium acutissimus septem tonis praecedit hypodorium omnium gravissimum. in quibus, ut Varro meminit, tantae utilitatis virtus ostensa est ut excitatos animos sedarent, ipsas quoque bestias, necnon et serpentes, volucres atque delfinas ad auditum suae modulationis attraherent.
9. Nam ut Orphei lyram, Syrenarum cantus tamquam fabulosa taceamus, quid de David dicimus, qui ab spiritibus immundis Saulem disciplina saluberrimae modulationis eripuit, novoque modo per auditum sanitatem contulit regi, quam medici non poterant herbarum potestatibus operari? [149] Asclepiades quoque, medicus maiorum attestatione doctissimus, freneticum quendam per symphoniam pristinae sanitati reddidisse memoratur. multa sunt autem, quae in aegris hominibus per hanc disciplinam leguntur facta miracula. caelum ipsum, sicut supra memoravimus, dicitur sub armoniae dulcedine revolvi; et ut breviter cuncta complectar, quicquid in supernis sive terrenis rebus convenienter secundum Auctoris sui dispositionem geritur, ab hac disciplina non refertur exceptum.
10. Gratissima ergo nimis utilisque cognitio, quae et sensum nostrum ad superna erigit et aures suavi modulatione permulcet. quam apud Graecos Alypius, Euclides, Ptolomeus et ceteri probabili institutione docuerunt; apud Latinos autem vir magnificus Albinus librum de hac re compendiosa brevitate conscripsit, quem in bibliotheca Romae nos habuisse atque studiose legisse retinemus. qui si forte gentili incursione sublatus est, habetis Gaudentium, quem si sollicita intentione relegatis, huius scientiae vobis atria patefaciet. fertur etiam Latino sermone et Apuleium Madaurensem instituta huius operis effecisse. scripsit etiam et pater Augustinus de Musica sex libros, in quibus humanam vocem rithmicos sonos et armoniam modulabilem in longis syllabis atque brevibus naturaliter habere posse monstravit. Censorinus quoque de accentibus qui voci nostrae valde [150] necessarii sunt, suptiliter disputavit, quos pertinere dicit ad musicam disciplinam; quem vobis inter ceteros transscriptum reliqui.
11. Nunc ad Geometriam veniamus, quae est descriptio contemplativa formarum, documentum etiam visibile philosophorum; quod ut praeconiis efferant, Iovem suum in operibus propriis geometrizare testantur. quod nescio utrum laudibus an vituperationibus applicetur, quando quod illi pingunt in pulvere colorato, Iovem facere mentiuntur in caelo. quod si vero Creatori et omnipotenti Domino salubriter applicetur, potest haec sententia forsitan convenire veritati--geometrizat enim, si fas est dicere, sancta Trinitas, quando creaturis suis, quas hodieque fecit existere, diversas species formulasque concedit; quando cursus stellarum potentia veneranda distribuit, et statutis lineis facit currere quae moventur certaque sede quae sunt fixa constituit. quicquid enim bene disponitur atque completur, potest disciplinae huius qualitatibus applicari.