Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[87] XL

Boethio patricio Theodericvs rex

anno 507

Cum rex Francorum conuiuii nostri fama pellectus a nobis citharoedum magnis precibus expetisset, sola ratione complendum esse promisimus, quod te eruditionis musicae peritum esse noueramus. Adiacet enim uobis doctum eligere, qui disciplinam ipsam in arduo collocatam potuistis attingere. Quid enim illa praestantius, quae caeli machinam sonora dulcedine modulatur et naturae conuenientiam ubique dispersam uirtutis suae gratia comprehendit? Quicquid enim in conceptum alicuius modificationis existit, ab harmoniae concinentia non recedit. Per hanc competenter cogitamus, pulchre loquimur, conuenienter mouemur: quae quotiens ad aures nostras disciplinae suae lege peruenerit, imperat cantum, mutat animos artifex auditus, et operosa delectatio haec cum de secreto naturae tamquam sensuum regina tropis suis ornata processerit, reliquae cogitationes exiliunt omniaque facit eici, ut ipsam solummodo delectet audiri. Tristitiam noxiam [88] iucundat, tumidos furores attenuat, cruentam saeuitiam efficit blandam, excitat ignauiam soporantem languore, uigilantibus reddit saluberrimam quietem, uitiatam turpi amore ad honestum studium reuocat castitatem, sanat mentis taedium bonis cogitationibus semper aduersum, perniciosa odia conuertit ad auxiliatricem gratiam et quod beatum genus curationis est, per dulcissimas uoluptates expellit animi passiones. Incorpoream animam corporaliter mulcet et solo auditu ad quod uult deducit, quam tenere non praeualet uerbo: tacitus manibus clamat, sine ore loquitur et per insensibilium obsequium praeualet sensuum exercere dominatum. Hoc totum inter homines quinque tonis agitur, qui singuli prouinciarum ubi reperti sunt nominibus uocitantur. Miseratio quippe diuina localiter sparsit gratiam, dum omnia sua ualde fecit esse laudanda. Dorius prudentiae largitor et castitatis effector est. Phrygius pugnas excitat, uotum furoris inflammat. Aeolius animi tempestates tranquillat somnumque iam placatis attribuit. Iastius intellectum obtusis acuit et terreno desiderio grauatis caelestium appetentiam bonorum operator indulget. Lydius contra nimias curas animae taediaque repertus remissione reparat et oblectatione corroborat. Hoc ad saltationes corruptibile saeculum flectens honestum remedium turpe fecit esse commentum. Hic uero numerus quinarius trina diuisione consistit. Omnis enim tonus habet summum et imum: haec autem dicuntur ad medium. Et quoniam sine se esse non possunt quae alterna sibi uicissitudine referuntur, utiliter inuentum est artificialem musicam, id est auctorum operationibus diuersis organis exquisitam, modis quindecim contineri. His rebus aliquid maius adiciens humana sollertia terris quandam harmoniam doctissima inquisitione collegit, quae diapason nominatur, ex omnibus scilicet congregata, ut uirtutes, quas uniuersum melos habere potuisset, haec adunatio mirabilis contineret. Hinc Orpheus mutis animalibus efficaciter imperauit uagosque greges contemptis pascuis ad audiendi epulas potius inuitauit. Illo cantante amauerunt siccas Tritones terras: Galatea lusit in solidis: deseruerunt ursi amabiles siluas: leones domestica tandem canneta reliquerunt: [89] iuxta praedonem suum praeda gaudebat. In unum conuentum contraria uota collecta sunt et fide dicente lyra omnia sibi aduersa crediderunt. Amphion quoque Dircaeus canendo chordis Thebanos muros dicitur condidisse, ut, cum homines labore marcidos ad studium perfectionis erigeret, saxa ipsa crederentur relictis rupibus aduenisse. Musaeum etiam, et artis Orphei filium et naturae, Maronis praepotens lingua concelebrat, dicens apud inferos in summa beatitudine constitutum, quod per Elysios campos felices animas septem chordarum pulsibus amoenabat, significans summo praemio perfrui, cui disciplinae huius contigerit suauitatibus epulari. Sed haec omnia humano studio per manualem musicam uidentur effecta. Naturalis autem rhythmus animatae uoci cognoscitur attributus: qui tunc melos pulchre custodit, si apte taceat, congruenter loquatur et per accentus uiam musicis pedibus composita uoce gradiatur. Inuenta est quoque ad permouendos animos oratorum fortis ac suauis oratio, ut criminosis irascantur iudices, misereantur errantibus: et quicquid potest eloquens efficere, ad huius disciplinae non est dubium gloriam pertinere. Poetis etiam, Terentiano testante, duo primum metra principalia sunt tributa, id est heroicum et iambicum, unum quod erigeret, alterum quod placaret. Ex quibus ad oblectandos animos audientum diuersa progenita sunt et ut in organis toni, ita in humana uoce uarias animi affectiones grauida metra pepererunt. Sirenas in miraculum cantasse curiosa prodit antiquitas et quamuis nauigantes fluctus abduceret, carbasa uentus inflaret, eligebant suauiter decepti scopulos incurrere, ne tantam paterentur dulcedinem praeterire. Quibus solus Ithacus euasit, qui nautis sollicitatorem protinus obstruxit auditum. Contra noxiam dulcedinem cogitauit uir prudentissimus felicissimam surditatem et quam uincere intellegendo non poterant, melius non aduertendo superabant. Se uero soliditati arboris constrictis nexibus illigauit, ut et famosos cantus liberis auribus probare potuisset et pericula dulcisonae uocis unda rapiente uinctus euaderet. Verum ut et nos talia exemplo sapientis Ithaci transeamus, loquamur de illo [90] lapso caelo psalterio, quod uir toto orbe cantabilis ita modulatum pro animae sospitate composuit, ut his hymnis et mentis uulnera sanentur et diuinitatis singularis gratia conquiratur. En quod saeculum miretur et credat: pepulit Dauitica lyra diabolum: sonus spiritibus imperauit: et canente cithara rex in libertatem rediit, quem internus inimicus turpiter possidebat. Nam licet huius delectationis organa multa fuerint exquisita, nihil tamen efficacius inuentum est ad permouendos animos quam concauae citharae blanda resultatio. Hinc etiam appellatam aestimamus chordam, quod facile corda moueat: ubi tanta uocum collecta est sub diuersitate concordia, ut uicina chorda pulsata alteram faciat sponte contremiscere, quam nullum contigit attigisse. Tanta enim uis est conuenientiae, ut rem insensualem sponte se mouere faciat, quia eius sociam constat agitatam. Hinc diuersae ueniunt sine lingua uoces, hinc uariis sonis efficitur quidam suauissimus chorus: illa acuta nimia tensione, ista grauis aliqua laxitate, haec media tergo blandissime temperato, ut homines se ad tantam perducere non praeualeant unitatem, in quantam ad socialem conuenientiam ratione carentia peruenerunt. Ibi enim quicquid excellenter, quicquid ponderatim, quicquid rauce, quicquid purissime aliasque distantias sonat, quasi in unum ornatum constat esse collectum, et ut diadema oculis uaria luce gemmarum, sic cithara diuersitate soni blanditur auditui. Musarum tela loquax, stamina uerbosa, fila canentia, in quibus arguto plectro texitur quod dulciter audiatur. Hanc igitur ad imitationem uariae testudinis Mercurius dicitur inuenisse, quam tanta utillima procurantem astronomi inter stellas requirendam esse putauerunt, persuadentes caelestem esse musicam, quando lyrae formam comprehendere potuerunt inter sidera collocatam. Harmonia uero caeli humano sermone idonee non potest explicari, quam ratio tantum animo dedit, sed auribus natura non prodidit. Dicunt enim debere credi, ut beatitudo caelestis illis oblectationibus perfruatur, quae nec fine deficit nec aliqua intermissione marcescit. In ipso quippe intellectu habitare referunt superna, ipsis deliciis caelestia perfrui et talibus contemplationibus inhaerentia beatis iugiter delectationibus [91] contineri. Bene quidem arbitrati, si causam caelestis beatitudinis non in sonis, sed in creatore posuissent, ubi ueraciter sine fine gaudium est, sine aliquo taedio manens semper aeternitas, et inspectio sola diuinitatis efficit, ut beatius esse nil possit. Haec ueraciter perennitatem praestat, haec iucunditates accumulat: et sicut praeter ipsam creatura non extat, ita sine ipsa incommutabilem laetitiam habere non praeualet. Sed quoniam nobis facta est uoluptuosa digressio, quia semper gratum est de doctrina colloqui cum peritis, citharoedum, quem a nobis diximus postulatum, sapientia uestra eligat praesenti tempore meliorem, facturus aliquid Orphei, cum dulci sono gentilium fera corda domuerit. Et quantae nobis gratiae fuerint actae, tantae uobis et nostrae aequabili compensatione referuntur, qui et imperio nostro paretis et quod uos clarificare possit, efficitis.