Actions |
---|
[f.27r] [Isidori Hispalensis m.rec. in marg.] Incipit capitulum de musica. I.
MVsica est peritia modulationis sono cantuque consistens. Et inde dicta musa per deriuationem a musis.
De nomine musice. II
Muse autem appellate apo toy muson. idest a querendo quod per eas sicut antiqui uoluerunt uis carminum et uocis modulatio quereretur Quarum sonus quia sensibilis res est et preterfluit in preteritum tempus imprimiturque memorie. inde a poetis Iouis et Memorie filias musas esse conflictum est. Nisi enim ab homine memoria teneantur soni pereunt. quia scribi non possunt
De inuentoribus musice. III.
Moyses dicit repertorem musice artis fuisse Tubal qui fuit de stirpe Cayn ante diluuium. Greci vero Pictagoram dicunt huius artis inuenisse primordia ex malleorum sonitu et cordarum extensione percussa alij Linum Thebeum et Zetum et Amphion in musica arte primos claruisse ferunt Post quos paulatim directa precipue hec disciplina et aucta multis modis Eratque tam turpe musicam nescire quam litteras Imponebatur autem non modo sacris sed et omnibus sollempnibus omnibusque letis uel tristioribus rebus Vt enim ueneratione diuina ympni ita in nuptijs Hymenei et funeribus treni et lamenta ad tibias canebantur In conuijs uero liralis cythara circumfebatur et accubantibus singulis ordinabant conuiuale genus canticorum
Quid possit musica
Itaque sine musica nulla disciplina [f.27v] potest esse perfecta Nichil enim sine illa Nam et ipse mundus quadam armonia sonorum fertur esse compositus. et celum ipsum sub armodie modulatione reuolui. Musica uero mouet affectus prouocat in diuersum habitum sensus. In prelijs quaque tube concentus pugnantes accendit et quanto uehementior fuerit clangor tanto fit ad certamen animus fortior Siquidem et remiges cantus ortantur Ad tollendos quaque labores musica animum mulcet et singulorum operum fatigationem modulatio uocis temperat Excitatos quoque animos musica sedat sicut de David legitur qui ab spiritu inmundo Saulem arte modulationis eripuit. Ipsas quoque bestias nec non et serpentes uolucres atque delfinos ad auditum sue modulationis musica prouocat Sed et quicquid loquimur uel intrinsecus uenarum pulsibus commouemur per musicos rithimos armonie uirtutibus probatur esse sociatum
De tribus partibus musice. V.
MVsice partes tres sunt idest armonica rithimica. metrica. Armonica est que decernit in sonis acutum et grauem. Rithimica est que requirit incursione uerborum utrum bene sonus an male cohereat. Metrica est que mensura diuersorum metrorum probabili ratione cognoscit Vt uerbi gratia Heroydon Iambicon. elagiacon et cetera
De triformi diuisione musice. VI
Ad omnem autem sonum qui materies cantilenarum est triformem esse constat naturam Prima est armonica que ex uocum cantibus constat Secunda organica que ex flatu consistit Tertia rithmica que pulsu digitorum numeros recipit Nam aut uoce editur sonus sicut per fauces aut flatu sicut per tubam aut pulsu sicut per cytharam aut per quolibet aliud percutiendo canorum est
De prima diuisione que armonica dicitur VII.
PRima diuisio musice que armonica dicitur idest modulatio uocis pertinet ad comedos et tragedos uel choros uel ad omnes qui propria uoce canunt. Hec ex animo et corpore motum facit ex motu sonum ex quo colligitur musica que in homine uox appellatur. Vox est aer spiritu uerberatus. unde et uerba sunt nuncupata. Proprie autem uox hominum est seu irrationalium animalium uel animantium Nam in alijs abusiue et non proprie sonitum uocem constat uocari Vt uox tube infremuit fractosque ab litore uoces. Nam proprium est ut lictorei sonent scopuli et tuba terribilem sonitum procul aere canoro.
uocis species multe.
Armonia est modulatio uocis et concordantia plurimorum sonorum uel coaptatio Simphonia est modulationis temperamentum ex graui et acuto concordantibus sonis siue in uoce siue in flatu siue in pulsu Per hanc quippe uoces acutiores grauioresque concordant ita ut quisquis ab ea dissonuerit sensum auditus offendat. Cuius contraria est dyafonia idest uoces discrepantes uel dissone Eufonia est suauitas uocis. hec a melosa suauitate et melle ducta Diastema est uocis spatium ex duobus uel pluribus sonis aptatum Dyesis est spatia quedam et deductione modulandi atque uergentes de uno in alterum sonum Tonus est acuta enunctiatio uocis Est enim armonie differentia et quantitas in uocis accentu uel tenore consistit Cuius genera in quindecim partibus musici diuiserunt Ex quibus hyperlidius nouissimus et acutissimus. ypodorius [f.28r] omnium graussimus Cantus est inflexio uocis Nam sonus directus est Precedit autem sonus cantum Arsis est uocis eleuatio hec est cantum initium Thesis est uocis positio hec est finis Suaues uoces sunt subtiles et spisse clare atque acute Perspicue uoces sunt que longius prothrauntur ita ut omnem continuum impleant locum. sicut clangor tubarum Subtiles uoces sunt quibus non est spiritus qualis est infantium uel mulierum uel egrotantium sicut in neruis Que enim subtilissime corde sunt subtiles ac tenues sonos emictunt Pingues uoces sunt quando spiritus multus simul egreditur sicut uirorum Acuta uox est tenuis alta sicut in cordis uidemus Dura uox est que uiolenter emictit sonos sicut tonitruum sicut incudis sonus quotiens in durum malleus percutitur ferrum Aspera uox est rauca que dispergitur per minutos et dissimile pulsus Ceca uox est que mox ut emissa fuerit conticescit atque suffocata nequaquam longius producitur sicut est in infictilibus. Vinnolata uox est mollis atque flexibilis et uinnolata dicta a uinno hec est cincinuo molliter flexo. Perfecta autem uox est alta. suauis. et clara. alta ut in sublimi sufficiat clara ut aures adimpleat Suauis ut animos audientium blandiat Si ex hijs aliquid defuerit uox perfecta non erit.
De secunda diuisione musice que uocatur organica. VIII.
Secunda est diuisio organica in hijs que spiritu reflante completa in sonum uocis animatur ut sunt tube calami. fistule organa pandoria et hijs similia instrumenta Organum uocabulum est generale uasorum omnium musicorum Hec autem cui folles adhibentur alio Greci nomine appellant. Vt autem organum dicatur magis ea uulgaris est Grecorum consuetudo Tuba primum a Tyrrenis inuenta de quibus Virgilius Tirrenusque tube mugire per ecthera clangor Adhibebatur autem non solum in prelijs sed in omnibus festis diebus propter laudis uel gaudij claritatem Vnde et in psalterio dicitur Canite initio mensis tuba in die insignis sollempnitatis uestre Preceptum enim fuerat Iudeis ut in initio noue lune tuba clangerent quod etiam adhuc usque faciunt. Tibias excogitatas in Frigia ferunt has diu quidem funeribus tantum adhibitas mox et sacris gentilium. Tibias autem appellatas putant quod primum de ceruinis tibijs cruribusque hinulorum fierent deinde per abusionem ita ceptas uocari etiam que non de cruribus ossibusue essent Hinc et tibicem quasi tibiarum canus Calamus nomen est proprium arboris a calendo idest fundendo uoces uocatus. Fistulam quidam putant a Mercurio inuentam. alij a fauno quem Greci uocant Pan. Nonnulli etiam ab idem eam pastore Agrigentino ex Sicilia. fistula autem dicta quod uocem emictat. Nam phos Grece uox. stolia missa appellatur. Sambucam musicis species est simphoniarum est enim genus ligni fragilis unde tibie componuntur. Pandorius ab inuentore uocatus de quo Virgilius Pan primus calamos cera coniungere plures instituit. Pan curat oues ouiumque magister. Fuit enim Pan apud gentiles deus pastoralis qui primum dispares calamos ad cantum aptauit et studiosa arte composuit.
De tertia diuisione musice que rithmica nuncupatur. IX.
Tertia diuisio est rithmica pertinens ad neruos et ad pulsus cui dantur species cytharum diuersarum tympanum quoque cimbalum sistrum accetabula enea et argentea [f.28v] et alia que metallico rigore percussa reddunt cum suauitate tinnitum et cefa huiusce modi Cythare ac psalterij repertorum Tubal ut predictum est perhibetur. Iuxta autem opinionem Grecorum cythare usus repertus fuisse ab Apolline creditur. Forma cythare in initio similis fuisse traditur pectori humano quod uti uox ex pectore ita ex ipsa cantus ederetur appellataque eadem de causa Nam pectus dorica lingua cytharam uocari. Paulatim autem plures eius species extiterunt. ut psalteria. lire. barbite fenices. et pectides et diuersa musicorum uasa que nunc nimis longum est per singula et quasi specialia differenter enarrare et que dicuntur indice et feriuntur a duobus simul. Item alie atque alie et quadrata forma uel trigonali Cordarum etiam et numerus si multiplicatus est non mutatur genus Veteres autem cytharam fidiculam uel fidicem nominauerunt quia tam concinunt inter se corde eius quam bene conueniat inter quos fides sit Antiqua autem cythara septem cordis erat Vnde et Virgilius septem discrimina uocum Discrimina autem ideo quod nulla chorda uicine corde similem sonum reddat Sed ideo septem corde uel quia totam uocem implent uel quia septem motibus sonat celum Cordas autem dictas a corde quia sicut pulsus est cordis in pectore ita pulsus corde in cythara. Has primus Mercurius excogitauit idemque prior in neruos sonum distincxit. Psalterium quod uulgo canticum dicitur a psallendo nominatur quod ad eius uocem chorus consonando respondeat est autem similis cythare barbarice in modum delte lictere Sed salterij et cythare hec differentia est quod psalterium lignum illud concauum unde sonus redditur superius habet et deorsum feriuntur corde et desuper sonant Cytharam non concauitatem ligni inferius habet Psalterium autem Hebrei decacordon usi sunt propter numerum decalogi legis Lira dicta apo to lyrin idest a uarietate uocum quod diuersos sonos efficiat Liram primum a Mercurio inuentam fuisse dicunt hoc modo Cum regrediens Nilus in suos meatus uaria in campis reliquisset animalia relicta etiam testudo est Que cum putrefacta esset et nerui eius remansissent extenti intra corium percussa a Mercurio sonitum dedit cuius specie Mercurius liram fecit et Orpheo tradidit qui eius rei maxime erat studiosus. Vnde et existimatur eadem arte non tantum feras sed ex saxa atque siluas cantus modulatione applicuisse. Hanc musici propter studij amorem et carminis laudem etiam inter sidera suarum fabularum commentis collocatam esse fincxerunt. Timpanum est pellis uel corium ligno ex una parte extentum est enim pars media simphonie in similitudinem cribri Timpanum autem dictum quod medium est. unde et margaritum medium timpanum dicit et ipsum ut simphonia ad uirgulam percutitur Cimbala et acetabula quedam sunt que percussa inuicem se tangunt et faciunt sonum dicta autem cimbala quia cimballematia simul percutiuntur cin enim Greci dicunt cimbala ballematia Systrum est ab inuentrice uocatum Ysis enim regina Egyptiorum id genus inuenisse probatur Iuuenalis. Ysis et irato feriat mea limina systro Inde et hoc mulieres percutiunt quia inuentrix huius generis mulier Vnde et apud Amazonas systro ad bellum feminarum exercitus uocabatur Tintinabulum de sono uocis nomen habet sicut sicut et plausus manuum stridor ualuarum Simphonia uulgo appellatur lignum cauum ex utraque parte pelle extentum quam uirgulis hinc et inde musici feriunt sicque in ea ex concordia XXII. scilicet cordarum grauis et acuti soni suauissimus cantus.
De numeris musicis. X.
Numeros autem secundum musicam ita queris Positis extremis ut puta .VI. et decies et dipondius et uides quot monadibus superetur .VI. ad .XII. et sex monadibus [f.29r] ducis per quadratum sexies seni faciunt .XXXVI. Coniungis extrema illa prima VI. ad XII. simul efficiunt .XVIII. Partiris tricies sexies per decies octo efficit dipondius Hos iungis cum summa minore idem sexies erunt octo et erit medium VI. et XII. Qua propter octo superant .VI. duabus monadibus idest tertia de .VI. superantur .VIII.IIII. monadibus tertia portione Qua parte ergo superant scilicet octo eadem superatur sed hec ratio scilicet musica quemadmodum in mundo est ex uolubilitate circulorum ita et in microcosmos in tantum preter uocem ualet ut sine ipsius scilicet uocis perfectione etiam metra consistunt in arsi et thesi idest in eleuatione et positione.
De octo tonis.
GRegorius presul meritis et nomine dignus Vnde genus duxit summum conscendit honorem Renouauit monumenta patrum Tunc composuit hunc librum seu libellum musice artis scole cantorum et anni circulum Autenti proti antiphona In lege Responsorium Da michi domine plagis proti antiphona Scuto bone Responsorium De ore leonis Autenti deuteri antiphona Spiritum rectum Responsorium Adaperiat Plagis deuteri antiphona Ambulabat in conspectu Responsorium Sufficiebat Autenti triti antiphona Constitues eos Responsorium Multitudinem dierum Plagis triti antiphona O admirabile commercium Responsorium Ecce iam uenit Autenti detrarti antiphona Dixerunt discipuli Responsorium Gaudebunt labia Plagis terti antiphona Natus est nobis Responsorium Iste homo Primus eorum protus uocatur quod nomen apud nos primus significat Vnde et prothomartir Abel in lege ueteri In noua autem Stephanum dicimus prothomartirem Secundus est deuterus idest secundi Sic autem eadem greca lingua capitulatio uocatur Inde et deuteronominum idest secunda lex uel leges latine nominantur Tertius tritus dicitur qui similiter eo quod tertius est in ordine triti nuncupatur nomine. Quartus tetrardus qui eodem quo et ceteri ordine sui uocabulum sumpsit qui uidelicet quartum principatum locum obtinuit tetra enim grece quatuor dicuntur Vnde et nomen dei tetragramaton eo quod quatuor litteris ascribitur Inde et trarcha idest quartus princeps regni Plagi autem ex coniunctione dicuntur omnes quatuor quod nomen significare dicitur latus uel pars. siue interiores eorum quod licet quasi quoddam latus uel quedam partes eorum ab eis ex tono non recedunt et inferiores quod sonus eorum pressior que superior deprehendit
De autentico protho.
Autentus protus habet plures uarietates Denique introitum uarietatesque in semetipso continet tres due prima est hec Gaudete in domino ad cuius initium recte finis uersiculi redundat et adequatur ei nec erigit sursum neque deponitur deorsum. Secunda est hec Sapientia sanctorum Cuius uersiculi finis in altum leuatur Tertia est hec Suscepimus deus in qua ultima uox in sublime possit aptari introitum quod est Neoma Neoma enim hec sunt puncti quinque quot puncti faciunt unam neomam duo uel tres uel quinque nam amplius nec sursum nec infra nisi puncta aut duo aut tria aut quinque faciunt neomam.
Explicit tractatus de musica beati Ysodori Yspalensis episcopi.