Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[4] Monacho qua mente sit psallendum.

Iunior quidam monachus, D. Antonii Abbatis discipulus, missus est aliquando a Magistro, ut senem monachum, virtutum celebrem fama, inviseret, qui cum illum adiisset atque salutasset, ait: Quomodo vales, Pater mi? Pessime, respondit Senior. Cur? inquit Iunior. Quia, subdit Senior, trigesimus agitur iam annus, ex quo sum in hoc deserto religionis ergo; tamen toto hoc tempore orationes meae sunt contra me: nam quotidie memetipsum orans maledico; Deum, ne misereatur mei, precor; et omnes demum preces meae sunt mendacium ac verba inania.

Quibus attonitus verbis monachus ille iunior, ait: Quomodo haec, Pater Mi? Quia, respondit Senior, declino a mandatis Dei, tamen psallendo dico: Maledictus, qui declinat a mandatis tuis: Psalmus CXVIII. 21. Iniquitates perpetro, tum cantito: Ne miserearis omnibus, qui operantur iniquitatem. Psalmus LVIII. 6. Medacia effutio, et oro Deum: Perdes omnes, qui loquuntur mendacium. Psalmus V. 7. Totus sum in cibis apparandis, et gulae crapulaeque deditus, impudenter coram Deo fundo: Oblitus sum comedere panem meum. Psalmus CI. 5. Pigritiae ad somno satis indulgeo, et media ferme die decanto Deo: Media nocte surgo ad confitendum tibi: Psalmus CXVIII. 62. Sedulam requiei navo operam et iucundae vitae, laboremque refugio; atque psallo tum: Laboravi in gemitu meo. Psalmus VI. 7. Risui, laetitiae ac omnibus mundanis illecebris impense studeo; alta tamen intono voce: Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte. Psalmus XLI. 4. Cor meum in mundanis dignitatibus et honoribus captandis totum est infixum, et media ad metam semper meditatur; audacter nihilominus occino coram Deo: Meditatio cordis mei in conspectu tuo semper. [5] Psalmus XVIII. 15. Ieiuno fere nunquam aut raro, et impinguatus ac valentissimus effutio: Genua mea infirmata sunt a ieiunio. Psalmus CVIII. 24. Superbia efferor, totusque scientia instar asini utris sum inflatus, nullamque veris bonis operibus do operam, labores refugio; supplico tamen Deum: Vide humilitatem meam et laborem meum, et dimitte mihi universa peccata mea. Psalmus XXIV. 19. Cor meum ad divina suscipienda, exequendaque Dei mandata nequaquam paratum est; psallo tamen: Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum. Psalmus CVII. 1. Cum haec ergo ita sese habeant, nonne mihi timendum est, quod frustra stadium hoc incurrissem, delusissem veritatem, et praemii loco meritus essem supplicia?

Ad haec iunior ait monachus: Pater mi! ista de seipso protulit David, non quidem de nobis monachis. Cui non sine suspiriis, et uberrimis lacrymis respondit Senior ille: Fili mi! certe nisi ea, quae olim vere de seipso cecinit David, nunc nos etiam de nobis vere canamus, cum ea in nostra occinamus persona, et iisdem verbis Deum alloquamur; mendacia effundimus, quia veritas est, ut verba respondeant factis; atque ita orationes nostrae erunt verba inania. Imo non verba tantum inania, sed contra nos; ac verissime illud de nobis praedicabitur eiusdem Davidis: Et oratio eius fiat in peccatum. Psalmus CVIII. 6. Item illud sapientis Salomonis: Oratio eius erit execrabilis. Proverbia XXVIII. 9.