De modis musicis
Source: Terence Bailey, "De modis musicis: A New Edition and Explanation," Kirchenmusikalisches Jahrbuch 61-62 (1977-78): 47-60, 50–54.
Reproduced by permission.
Electronic version prepared by Elisabeth Honn E, Andreas Giger C, and Thomas J. Mathiesen A for the Thesaurus Musicarum Latinarum, 1996.
Actions |
---|
[50] DE MODIS
Autenticus autoralis et auctoritate plenus: unde et libros antiquissimos siue firmitate roboratos autenticos esse patres dixerunt.
Protus id est primus, unde in ueteri testimento protomartyr Abel, in nouo Stefanum dicimus. Deutero id est secundus, deutero enim graece, latine secundus; unde deuteronomium graece, latine secunda lex. Tritus dicitur qui est tertius. Tetrardus id est quartus, nam in euangelio quarta [51] pars regni memoratur. Plagi uero autenti proti et reliquorum expositione non indigent, quippe qui inferiores et subsequentes sunt:
autentus protus:
plagis proti
autentus deuterus:
plagis deuteri
autentus tritus:
plagis triti
autentus tetrardus:
plagis tetrardi
Item in graeco:
[LEEaNeaEe]
[O 40 in marg.] [EaEEa EeagIes]
[LIL EeagIes]
[EeEOTE LEes]
[52] [LgLgIes]
[EOeLgIs]
[ELEL ELgIes]
[EOeLgIs]
Item parapteres:
[EEEEOTeEeagIs]
Antiphona: Miserere mei Deus
[LEOs]
Antiphona: O mors
[LELIETLEeEagIs]
Antiphona: Benedicta tu
[LILEEeLgIes]
Antiphona: Nos qui uiuimus
[53] Item parapteres qui supra scripti sunt necesse est, ut teneamus, qui in antiphonis minutis comprobantur, maxime de psalmis, qui non finiunt ita ut inchoant. Parapteres dicti eoquod iter praeparant uersibus descendendi in antiphonis.
[EeEOTeEeagIs]
Parapter primus contingit tonum secundum et intrat in uersum ut tonus secundus et finit sicut tonus primus, ut est illud: Antiphona:
Miserere mei Deus et a delicto
et aliae plures
[LEOs]
Parapter secundus contingit tonum quartum et ibi finit. Hae sunt antiphonae: Quia mirabilia
Sede a Dextris meis
[C 197 in marg.] Speret Israel'
Omnis terra
et aliae plures.
[54] [LELIETLEENLgIs]
[G 149b in marg.] Parapter tertius contingit tonum septimum et fi'nit ut tonus quartus. Sunt uero multae antiphonae quae ibi descendunt quas nobis dinumerare longum est, sed in aliquantulum dicamus:
Benedicta tu
Rorate caeli desuper
Erit enim magnus.
[LILEeLgIes]
Parapter uero quartus contingit tonum octauum, sed non ascendit in altam uocem, et mediocris in ipsam finitur. Et parumper inueniuntur nisi quatuor aut quinque antiphonae:
Nos qui uiuimus
In ecclesiis
Martyres Domini
Angeli Domini
Uirgines Domini.
Qui legit hic cantor non despitiat; sunt enim multi qui irrident et subsanantur nos qui cantamus carmen Domino. Non requirat eis Deus sed pareat altissimus.