De modorum formulis et tonarius
Source: Anonymi de modorum formulis et tonarius, ed. Clyde W. Brockett, Corpus scriptorum de musica, vol. 37 (n.p.: American Institute of Musicology / Hänssler-Verlag, 1997), 46–128.
Reproduced by permission.
Electronic version prepared by Thomas J. Mathiesen E, Katherine Clark C, and Andreas Giger A for the Thesaurus Musicarum Latinarum, 1999.
Actions |
---|
[46] [DE MODORUM FORMULIS]
[Praefatio]
Vocum modus, veterum editus voto disgregatus a vero et recto cantionis genere, et in chromaticam mollitiem deductus ob rationis penuriam, nunc ad priorem statum labore haud facili reductus est. Etenim quia ab auctoribus est editus, moderaminis jamjamque gravitate carebat. Nec mirum! Cum enim existerent quidam qui illum aurium arbitrio commiserint, quidam vero potiori agentes consilio, rationi hoc adsignaverunt. Utrique, prout voluntas tulit, diversi diversa scripserunt. Itaque, prout possumus, rationis speculatores sequentes, breviter et strictim prosequamur.
[Capitula]
[Capitulum] I De motione et vocis acumine, seu gravitate
[Capitulum] II De integritate et diminutione
[Capitulum] III De consonantia, seu minus convenientia vocum earumdem
[Capitulum] IV De affinitatibus diversarum vocum
[Capitulum] V De proprio vel adjectivo accidenti unicuique
[47] [Capitulum] VI De modorum quattuor generibus, eorumque partitione cum differentibus distinctionibus
[Capitulum] VII De formulis differentiarum et earum proprietatibus
[48] [I]
[De motione et vocis acumine, seu gravitate]
Vox est aer ictus, auditu sensibilis, quantum in ipso est. Omnis autem vox aut est continua aut divisa. Continua est, ubi sic se vocum sequitur ordo, ut unius finis alteriusque principium discerni facile non possit; sicut fit cum in caelesti arcu colorum habitudines spectamus. Sic enim rubeus cernitur, ut tamen ejus initium vel finis comprehendi non valeat; sic et in reliquis. Divisa vero quae singillatim profertur. Nulla vero vox fit nisi motus praecedat. Praecedente autem motu si fuerit velox, spissiores et acutiores reddit voces; si autem rarus, graves et grossiores.
Musica vox fit motione. Motio autem habet in se tenorem, qui quantitatem motionis exsequitur. Ita ut si motus fuerit brevis, perparvus existat et tenor, quod si major, ampliorem habebit tenorem. Musicus autem motus fit sex solummodo modis, id est tono, semitonio, semiditono, vel trihemitonio, ditono, diatesseron, et diapente. Intueri ergo libet ut secundum quod creverit motus, crescat et tenor, verbi gratia, ditonus duplum est tono, propterea et duplum habebit tenorem. Tenor autem est mora uniuscujusque vocis, quem et tempus grammatici in syllabis brevibus et longioribus superscribunt.
[49] [II]
[De integritate et diminutione]
Ex supradictis autem motibus alii existunt integri, id est qui monochordum regulariter partiuntur, ut tonus, et reliqui. Alii autem ab integritate deficiunt, qui monochordum aequis ponderibus dividi nequeunt, ut semiditonus. Tonus ergo integra dimensio est, quia per sesquioctavam proportionem regularis monochordi partitionem assequitur, diatesseron vero per sesquitertiam, diapente autem per sesquialteram. Quapropter tonus omnis fit novenis passibus, diatesseron quaternis, diapente vero ternis; diapason autem ubique fit duobus passibus. Unde et vicissim sibi in consonantiarum partibus succedunt.
[50] [III]
[De consonantia, seu minus convenientia vocum earundem]
Omnis autem cantilena septem dissimilibus vocibus perficitur, ex quibus aliae sunt consonae, alterae vero dissonae. Prima itaque et quarta vox ternas in depositione, ac binas in elevatione simillimas habeant formulas; at secunda et quinta quattuor in depositione et unam in elevatione. Porro tertia et sexta quattuor ab inferioribus similes habent formulas, a superioribus nec unam. Post has quarta a septima dissociatur amplius, nec ullam retinent proportionum consonantiam ad se invicem. Itemque prima et quinta quattuor a superioribus similes habent formulas, a depositione autem neminem. Secunda vero et sexta quaternis formulis similibus elevantur ac una deponuntur; unde et utraque proto scribuntur. Tertia vero et septima ternas elevationes ac binas depositiones habent similes, quae et deuteri modi exstant. Jam vero quarta cum octava minus in una elevatione conveniunt. Notandumque quia hae unius esse dicantur modi, quae elevatione magis [quam depositione] conveniunt. Quae quamvis unius esse dicantur modi habentes similes elevationes et depositiones, nullatenus tamen aliqua ex his cum aliqua sibi depositione concordanti elevatione concordat, aut convenienti in elevatione depositione concordat.
[51] [IV]
[De affinitatibus diversarum vocum]
Unaquaeque vero vocum habet aliquid proprium dum earum affinitas non ex toto acumine vel gravitate concordat, et aliqua semper similitudine cum extraneis admiscetur, id est cum eis quae alterius modi sunt; utpote .D. et .A. quae affines sunt, id est unius modi non sunt per totum similes, sed singillatim proprias retinent qualitates, dum .D. deponitur tono, semitonio, et iterum elevatur tono, semitonio, tritono, et semiditono usque ad alium .d. acutum. Itemque .A. ditono deponitur et semitonio, elevatur autem per tonum, semitonium et ditonum et alium semitonium et ditonum usque ad alium .a. acutum. Sed satis nunc ostensam esse dissimilitudinem inter affines voces arbitror.
[52] [V]
[De proprio vel adjectivo accidenti unicuique]
Nunc absimilium vocum edisseram similitudinem. Cum enim .D. sit protus et .G. tetrardus, utraque tamen tono, semitonio et ditono deponuntur, et ea symphonia quae .D. continetur, si sit depositiva tantummodo et .G. cani potest; quod exemplum patet in antiphona hac:
G F E F D F G a G F G G
D C B C A C D E D C D D
ho -mi -num.
Spi-ri -tus al -me il -lus-tra-tor
om -ni -um.
[53] [VI]
[De modorum quattuor generibus, eorumque partitione cum differentibus distinctionibus]
Sunt autem modi vocum quattuor, id est protus, deuterus, tritus, tetrardus. qui et totidem subjugales habent, et principales quidem authentos dicimus. Subjugales autem plagas nominamus, eorumque differentia talis est. Cum quilibet cantus octo vocibus ascendat, descendat vero quinque, atque inter omnes sint duodecim, una ex his bis adnumerata, graves omnes cum aliquanta parte acutarum plagis attribuuntur. Porro authentis cunctae acutae cum aliquantis gravium conveniunt. Notatoque quod sint tres vocum ordines, id est graves, mediae, et acutae. Ex quibus mediae semper annectuntur utrisque, acutae autem conveniunt authentis, et graves plagibus. Et sic semper tres ex ambabus partibus utrorumque sunt propriae.
[54] [VII]
[De formulis differentiarum et earum proprietatibus]
Differentiarum autem horum modorum formulae secundum principia cantuum dispositae sunt, ut quemadmodum finalis vox aliquem proprium modum metetur, sic et rationabiliter principia eorumdem cantuum aptiores sibi formulas coaptent, quatenus sit pulchra connexio, quae secundum proprios in unaquaque dirigatur motus. Quos motus nempe diximus fore sex, qui dum tribus applicantur adhaerectionibus in unoquoque modo diversas et ampliores, et in quibusdam districtiores formulas efficiunt, secundum quod unicuique motiones cum adhaerectionibus adjungere possunt. Nec aliquis modorum ampliores permittitur habere formulas, nisi quae ex ipso regulariter generari poterunt, ut sit cautela permaxima in vocum modulis dum qualitatibus et quantitatibus excreverint; quocirca musicus motus continet qualitatem. Quodsi desierit qualitatem quantitatemve motus habere, jam non musicus motus erit. Qualitas autem [55] motus est, utrum sit protus vel deuterus aut quilibet alius modus. Quantitas autem utrumnam sit duplus, sesquialter, aut sesquitertius. Igitur qualitas in modorum speciebus, quantitas in magnitudine praescribitur motuum.
Praeterea et modorum diversae species non minima praepollent quantitate seu qualitate, dum unus in modum historiae recto et tranquillo feratur cursu; alter vero anfractis saltibus concinatur. Alius videatur garrulus et saevus in sublime extollens audientium animos; alter vero placidus laetitiamque indicans morum, quod cuique prudenti satis patebit curare si studuerit.
Diversas autem habent formulas singuli modorum, quas regulariter sic de unoquoque producimus modo. Primo omnium constituatur musicus motus, in quo sit qualitas et quantitas, ex quo regularis oritur vox. Ex qualitate autem modi, et ex quantitate singuli procreantur motus. Vox autem sit praeposita, apposita, et subposita. Quae dum [56] simul permixtae fuerint, regulares et probatissimas in unoquoque modo conferent formulas. Quod ut facilius pateat, figuram subjecimus quo facilior per oculos via sit.
[CSM37:56; text: Musicus motus, Qualitas, Quantitas, protus, deuterus, tritus, tetrardus, duplus, sesquialter, sesquitertius, sesquioctavus, vox, Praeposita, Apposita, Supposita, tono, semitonio, semiditono, ditono, diatesseron, diapente, in propriis, in affinibus] [ANODMF 01GF]
[57] [FORMULAE MODORUM]
[AUTHENTUS PROTI]
Igitur protus decem habet regulares formulas, id est sex praepositivas et tres appositivas unamque subpositivam, et hae quidem quae praepositivae sunt fiunt tono, ditono, semiditono vel trihemitonio, et diapente. Appositivae autem sunt quae in eadam voce qua formula finitur antiphonae principium ponitur; et hae quidem duobus modis fiunt, id est aliquando in propria voce, id est ea quae finem terminat, interdum in affinibus in his videlicet quae finali voci per sex supradictas consonantias conveniunt. Subpositivae autem fiunt semiditono, et dicuntur subpositivae eoquod fines formularum sub principia ducantur antiphonarum, praepositivae vero eoquod praeponantur.
Quoniam vero protus duas diversas in una terminatione habere videtur formulas, libet intueri uberius quibus distinctionibus utraque discerni valeant, cum una ex eis sit authentica, altera plagalis, ut secundum quod in proto diffinitum fuerit teneatur et in reliquis.
[58] Formulas igitur authenti proti quinto loco a finali voce disponimus; quod et in reliquis authentis similiter facimus. Formulas autem ejusdem plagae tertio a finali voce constituimus. Hinc itaque custodiendum ut in plagis distinctionum fines vel principia nullo modo super formulas sibi attributas ponantur. Quod si evenerit, mox in authento transit potestatem, quia solis authentis licet intendere fines principiave distinctionum ad quintas. Et quemadmodum illicitum est plagis super proprias formulas distinctionum summam intendere, ita et authentis non est opportunum summare eorundem plagarum [intendere] nisi transferantur. Sicque singuli propriam amittunt vim dum alterius nituntur adsumere gradum.
Protus adest denis formarum nexus habenis,
Quae modum nectunt authenticum undique totum.
Hae tibi sint chordae; jugiter habeantur in ore.
Has quaeso ne minuas, poteris si addere curas.
[CSM37:58; text: Primum quaerite regnum Dei. [neuma]] [ANODMF 02GF]
[59] [CSM37:59; text: Gloria saeculorum amen. Ecce nomen] [ANODMF 02GF]
Antequam convenirent
Montes et colles cantabunt
Joannes autem cum audisset
Hoc est testimonium
Dabit ei Dominus
Ecce veniet desideratus
Dominus veniet
Egredietur virga
Hesterna die Dominus
Positis autem genibus
Ecce puer meus
Sunt de hic stantibus
Herodes iratus est
Deficiente vino
Marius Martha
Ad hanc vocem
Ad hoc tantum
Stat a dextris
Conventione autem facta
Deus Deus meus
[60] Secundum multitudinem miserationum
Transeunte Domino
Cum facis eleemosynam
Tu autem cum oraveris
Qui me sanum fecit
Tradetur enim gentibus
Cum immundus spiritus
Amen dico vobis quia nemo
Jesus autem transiens
Accepit enim Jesus
De quinque panibus
Quid molesti estis
Coenantibus autem accepit
Ab insurgentibus
Ait latro ad latronem
Currebant duo simul
Nisi ego abiero
Euntes in mundum universum
Illi autem profecti
Loquere Domine
Obsecro Domine
Homo quidam erat
Factum est autem
Sydrac Misac
Joannes vocabitur
Joannes et Paulus
[CSM37:60; text: Gloria saeculorum amen. Canite tuba] [ANODMF 02GF]
[61] Tecum principium
Ave Maria
Simile est regnum
Traditor autem
Et posuerunt super caput
Ad manus autem illum trahentes
Isti sunt sancti qui pro Dei
Misso Herodes speculatore
Cum ejecisset daemonium
Iste est Joannes
Appropinquabat autem dies
Et haec subsequens nihil distat a praecedente, nisi quod ampliorem tenorem ejus distinctio vel finis retinet et hoc brevior est:
[CSM37:61; text: saeculorum amen. Erunt prava] [ANODMF 02GF]
Dies Domini sicut fur
Alleluia sola tenes
Quid hic statis
Si duo ex vobis consenserint
Postulavi patrem meum
Et incipiens a Moyse
Obtulerunt discipuli
Quis enim in omnibus
Praeceptor per totam noctem
Amice quomodo huc intrasti
[62] Saule Saule quid persequeris
Quae est ista
In omnibus his
Admirabile est
Cor mundum crea
Post excessum
[CSM37:62,1; text: Gloria saeculorum amen. A bimatu et infra] [ANODMF 02GF]
Medicinam carnalem
Visionem quam vidistis
Dixit Dominus villico
Laurentius ingressus est
Descendentibus illis
Qui me misit mecum est
Qui non colligit
Vidit populus
Inclinavit se Jesus
Exsultabunt Domino
[CSM37:62,2; text: Gloria saeculorum amen. Petrus quidem] [ANODMF 02GF]
[63] Dicite pusillanimes
Domine puer meus
Domine non sum dignus
Domine salva nos
Domine bonum est Domine si hic fuisses
Domine quinque talenta
Dominus defensor
Exsultate Deo adjutori
Sebastianus Dei cultor
Vade Satanas
Mulier venient dies
Lazarus amicus
Mel et lac
Sol et luna
Mihi vivere
[CSM37:63,1; text: Gloria saeculorum amen. Reges Tharsis.] [ANODMF 03GF]
Reges terrae
Vidimus stellam
Circumdantes circumdederunt me
Volo pater
Spiritu principali
Ecce vere Israhelita
[CSM37:63,2; text: Gloria saeculorum amen. Senex puerum.] [ANODMF 03GF]
[64] Columna es immobilis
Dixit quidam ad Jesum
In lege Domini
Ductus est Jesus
Estote ergo
Cum esset sero die
Hodie completi sunt dies
[?] gens contra
Nemini dixeritis
O crux splendidior
Super omnia ligna cedrorum
Beati eritis
Dum sublevasset
Amavit eum Dominus
Aspice Domine
Euge serve bone
Filiae Jerusalem
In craticula
Cum intraret Jesus
Stans autem Jesus
Ibat Jesus in civitatem
Stans beata Agnes
[65] [CSM37:65,1; text: Gloria saeculorum amen. O beatum pontificem] [ANODMF 03GF]
O quantus luctus
O beate Petre
O crux benedicta
et ceterae quae cum his in principio concordant in hac differentia aptabuntur.
[CSM37:65,2; text: Gloria saeculorum amen. Speciosus forma] [ANODMF 03GF]
Ipsi soli servo fidem
Christi virgo nec terrore
Estote fortes in bello
[CSM37:65,3; text: Gloria saeculorum amen. Apertis thesauris] [ANODMF 03GF]
Diffusa est
Veniet Dominus
Laudate Dominum de coelis
Dominus quidem Jesus
Exsurge Domine et judica
[66] In praemissis antiphonis praeposita est distinctio; in subsequentibus apposita:
[CSM37:66,1; text: Erunt primi novissimi] [ANODMF 03GF]
Ite dicite Joanni
Miserere mei Deus
Caesar dixit ad Hippolytum
Exi cito in plateas
Scio cui credidi
Vidi Dominum
[CSM37:66,2; text: Gloria saeculorum amen. Leva Jerusalem] [ANODMF 03GF]
Ecce veniet Deus
Hi sunt qui cum mulieribus
Mittens haec mulier
Tunc praecepit eos
Vadam ad patrem
Dominus dedit Dominus abstulit
Vos amici
Sancti qui sperant
Magna magnalia
Fontes et omnia
[67] IN INTROITIBUS
[CSM37:67,1; text: Gloria saeculorum amen. Memento nostri] [ANODMF 03GF]
Gaudete in Domino
Etenim sederunt
Exsurge quare obdormis
Exclamaverunt ad te
Exaudi Domine
De ventre matris
Laudate pueri
Dominus secus
Justus non conturbabitur
Justus ut palma
[CSM37:67,2; text: Gloria saeculorum amen. Rorate coeli] [ANODMF 03GF]
Gaudeamus omnes
Suscepimus Deus misericordiam
Inclina Domine
[CSM37:67,3; text: Gloria saeculorum amen. Statuit ei] [ANODMF 03GF]
[68] Ego autem cum justitia
Ego autem in Domino
Lex Domini irreprehensibilis
Iste introitus duorum modorum videtur esse, id est authenti proti et authenti triti, et in quantum videre possumus rectius esse potest authenti triti quam proti. Sed quia culpabimur veterum fore argumentores in singulis modis quin proprium habeat dicamus. In proto nullam proprietatem retinet alium nisi quod omnes suas distinctiones infra ipsius terminos coartantur. Si ergo proti eam vis facere, erit ex supraposita differentia et terminabitur sic:
[CSM37:68,1; text: sapientiam praestans parvulis.] [ANODMF 04GF]
Meditatio cordis mei
Sapientiam sanctorum
Salus autem justorum
Scio cui credidi
Dicit Dominus sermones
Factus est Dominus protector
Justus es Domine
Da pacem Domine
Gloria et honor Deo
[CSM37:68,2; text: Gloria saeculorum amen. Misereris omnium] [ANODMF 04GF]
[69] IN COMMUNIBUS
[CSM37:69,1; text: Gloria saeculorum amen. Dominus dabit] [ANODMF 04GF]
Data est mihi omnis potestas
Cantate Domino alleluia
Ecce virgo concipiet
Revelabitur gloria Domini
Amen dico vobis quod vos
Viderunt omnes fines
Confundantur superbi
Fili quid fecisti
In salutari tuo
Mirabantur omnes
Tu puer propheta
Da fructu operum tuorum
Qui vult venire
Psallite Domino qui ascendit
Illumina faciem
Manducaverunt et saturatio sunt nimis
[CSM37:69,2; text: Gloria saeculorum amen. Ego vos elegi] [ANODMF 04GF]
Notas mihi fecisti
Amen dico vobis
[70] IN RESPONSORIIS
[CSM37:70; text: Civitas Jerusalem, Ecce dominator, Gloria patri et filio et spiritui sancto. Sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum amen.] [ANODMF 04GF]
Superscriptus autem tropus in voce quarta apud quosdam agitur cum omnibus formulis sibi adsignatis. Quam autem .C. litteram quae apud veteres tertia habebatur pro certo comperimus ex numerorum ratione fore prima. Idcirco hunc protum in .D. id est secundam litteram cum adsignatis formulis disposuimus. Noluimus autem vocum [71] modum in litteris mutare, ne error minus capacibus fieret permaximus. Hoc tantum studuimus ut ea vox quae secundum numerorum rationem prima erat loco primo poneremus, et in monochordo prima affigeretur servata sibi antiquitatis forma et specie.
Quoniam vero protum in secundam et sextam vocem diximus esse differentem, tamen libet antiphonas cum propriis formulis iterum in authentum protum intexere, eas solummodo quae penitus motuum positione recedunt a proto jam superius relato. Nec videatur absurdum si parum permutari videtur a priori. Quem qui cupit accipiat, qui autem noluerit minus compelletur, invidia solummodo ne agat; utatur vero quem libens exceperit.
Diverso merito pollet non nomine tantum,
Hic protus proprias contemptus habere figuras,
Quas nec miscuit authento primo ordine fixo,
Consimili vocis discordet recto tenore.
[CSM37:71,1; text: Gloria saeculorum amen. Inter natos mulierum] [ANODMF 05GF]
[Pulchra es et decora]
[CSM37:71,2; text: Gloria saeculorum amen. Cum inducerent] [ANODMF 05GF]
Consilium fecerunt
Exaltata es sancta
[72] [CSM37:72; text: Gloria saeculorum amen. Hodie Christus natus est] [ANODMF 05GF]
Beatissimae Mariae
Quodsi istas tres differentias nolueris succinere, exemplo retrolatorum dicere potes, nihilque nocet.
[73] [PLAGIS PROTI]
Incipit modus secundus qui graece dicitur plagis proti, id est pars primi. Nam in ea voce finitur in qua et primus, nihilque ab eo differt, nisi quod graviores et minus acutas antiphonas recipit.
Plagarum tropi sociantur rite secundi.
Authentis formas retinent semperque minores,
In quibus et proti primum contexere plagin
Libuit ut recto succedant tramite cuncti.
Ardua hic spernit, media et graviora resumit,
Et se per duplas patitur constringere formas.
[CSM37:73; text: Secundum autem simile est huic, [neuma], Gloria saeculorum amen. De Sion exibit lex] [ANODMF 05GF]
[74] Ecce in nubibus
Levabit Dominus
Juste et pie
Consurge consurge
Consolamini consolamini
Omnipotens sermo
O Sapientia quae ex ora
Lex per Moysen
Spiritus Domini super me
Constantes estote
Deus a Libano
Levate capita
Quem vidistis pastores
Genuit puerpera
Lux orta est super nos
Ante luciferum
Psallite Deo nostro
Cujus pulchritudinem
Ancilla Christi
Benedictus es in templo
O Domine salvum
Laudate Deum coeli coelorum
Tunc assumpsit
Assumpsit Jesus
Arguebat Herodem
Benedicat nos
Nemo in eum
Dominus Deus auxiliator
Framea suscitare adversus eos
Dominus tamquam ovis
Oblatus est quia ipse voluit
Tulerunt lapides Judaei
Calicem salutaris accipiam
Michael Archangelus
A porta inferi
[75] Ego sum qui sum
Crucem sanctam
Vado ad eum
Usque modo non petistis
Rogabo patrem
Martyres sancti
Stans a longe
Significavit Dominus Petro
In nomine Jesu Christi
Bonum certamen
Vos qui secuti estis
Domine rex omnipotens
Memento Domine
Da pacem Domine
O beatum virum
Virgo gloriosa
Ambulans Dominus Jesus
Domine Jesu Christe
Templum Domine sanctum
Lapides pretiosi
In omnem terram
In universa terra
Filii hominum
Invocantem exaudivit Dominus
[CSM37:75; text: Gloria saeculorum amen. Innocentes pro Christo] [ANODMF 06GF]
In spiritu humilitatis
Vos ascendite ad diem festum
Beata mater
[76] IN INTROITIBUS
[CSM37:76,1; text: Gloria saeculorum amen. Veni et ostende] [ANODMF 06GF]
Dominus dixit ad me
Ex ore infantium
Vultum tuum deprecabuntur
Ecce advenit dominator
Me expectaverunt peccatores
Cibavit eos
Multae tribulationes
Mihi autem nimis
Dominus illuminatio mea
Terribilis est locus iste
Dominus fortitudo plebis suae
IN COMMUNIONIBUS
[CSM37:76,2; text: Gloria saeculorum amen. Jerusalem surge] [ANODMF 06GF]
Dominus firmamentum
Vovete et reddite
Narrabo omnia mirabilia
[77] Dominus Jesus postquam
Data est mihi
Omnes qui in Christo
Ego sum pastor
Gaudete justi in Domino
Mense septimo
IN RESPONSORIIS
[CSM37:77; text: Laetentur ex Li[bano], Ex Sion species de co[ris], Gloria patri et filio et spiritui sancto. Sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum amen.] [ANODMF 06GF]
[78] Hic adnotandum est quod secundum quosdam diligentius perspicientes, multae antiphonae quarti modi maximeque omnes quae in duabus formulis subscribuntur [Benedicta tu; Post partum] a multis pronuntiantur in voce prima .D. .A. Quae vox, quamvis deponatur duobus tonis ad similitudinem quarti modi, tamen propter elevationem videtur esse secundi modi.
Quia supradictae antiphonae habent duos tonos in depositione et rursus tonum et semitonium in elevatione, quod proprium est primi modi primae vocis. Unde a quibusdam inter symphonias primae vocis adnumeratae sunt. Sed si modorum omnium qualitas intueatur et placet istas symphonias sub eadem regula constringi, magis pertinent ad tetrardum authentum quam plagam deuteri vel proti. Certissime enim constat, quia deuterus semitonio et non tono elevatur, cum iste per tonum ac semitonium elevetur.
Secundum quod pronuntiatur ergo a cantoribus erit primi modi primae vocis, quoniam licet eis deponi ad similitudinem deuteri et elevari ad similitudinem proti, quia deuterus omnino caret. Et item plagam proti esse non licebit, quoniam quarto loco a finali voce omnes distinctiones mittit, etiam differentiam naturalem, cum plaga proti non quarto sed tertio loco a se differentias et distinctiones omnes recipiat. Finalis ergo vox hujus symphoniae deponatur tono, et mox apparebit certissime eam esse quarti modi septimae vocis. Notandum quoque est quoniam hii qui eam pronuntiant de plaga deuteri recipiunt in ipsam symphoniam juxta primam vocem duas diversas voculas. Quod quam sit absurdum, nullus qui naturam vocum cognoscit ignorare poterit.
[79] Igitur quemadmodum in proto authentico duas discretas facies depinximus, et secundum quod in ipso diffinivimus in ceteris authentis convenire diximus, sic et in plagis diversas et adnumeratas distinximus partes. Habebit autem et plagis proti duas dissimiles finales voces ex quibus prima descripta est; nunc posterior subscribitur.
Currere qui cupis, ambobus gressibus ictu
Non bene percurrit, ex uno claudicat isque.
Sic modus in singulis melorum omnigene sectus.
[CSM37:79,1; text: Gloria saeculorum amen. Magnum hereditatis] [ANODMF 07GF]
Benedictus es in firmamento
Unus est enim
Principes sacerdotum consilium
Accessit Jesus et tetigit
Martyrum chorus
IN INTROITIBUS
[CSM37:79,2; text: Venite adoremus Deum] [ANODMF 07GF]
[80] IN COMMUNIONIBUS
[CSM37:80,1; text: Ultimo festivitatis] [ANODMF 07GF]
Multitudo languentium
IN RESPONSORIIS
[CSM37:80,2; text: Si bona suscepimus] [ANODMF 07GF]
[81] AUTHENTUS DEUTERI
Descriptus regulariter cum suis partibus protus; superest ut deuterus intexatur cum suis formulis tam authenticis quam plagalibus. Quas habet praepositas tono, ditono, et diatesseron. Subpositas habet per semitonio, et haec in authenticis habet autem et appositas. Unde et quinque formulis constare videtur. Habet autem multas antiphonas quae anomales esse videntur. Ex quibus aliae videntur plagae tetrardi, aliae vero plagae triti. Ratione ergo non modica hic opus est ut possint rectissime quaeque antiphonae propriis aptare modis authentis aut plagis, nec alio permutentur.
Iste autem modus non adeo aliorum authentorum servat regulam. Cum enim alii quinto loco habeant formulas, iste insuper sexto. Unde et fines vel etiam principia distinctionum in sexto a se gradu constituuntur, quod non auctoritate sed ex necessitate habent. Erat enim nimis difficile tres continuos tonos sine semitonio exprimere, idcirco postposita regulari vocum connexione, necessitas est secuta.
Phrygius modus est protus, hypolydius deuterus estque.
Hic alter motus nescit distinguere vocum.
Hi resonant celsa tantum spiramina quinto.
Hic graditur sexto, nec horum lege tenetur.
[82] [CSM37:82; text: Tertia dies est quod haec facta sunt. [neuma], Gloria saeculorum amen. Dominus legifer noster] [ANODMF 07GF]
Tollite portas
Salva nos Christe
Nemo te condemnavit
Nemo tollit a me animata meam
Lupus rapit
Mulier cum parit
Visionem quam vidistis
Quaecumque igitur simile principium habuerunt in hac aptabuntur formula, sed haec eadem formula obtinet alium principium. Quae in his quidem quae praemissae sunt est praeposita per ditonum; in his autem quae sequuntur subposita per semitonium, utpote:
Inter natos mulierum
Sic eum volo
Domine mi rex da mihi
[83] [CSM37:83,1; text: Gloria saeculorum amen. Si quis diligit me] [ANODMF 08GF]
Sancti tui Domine
Dum esset rex
Mercenarius est
Cum fortis armatus
Si in digito Dei
Qui sequitur me
Et intravit cum illis
Ante diem festum
Laetamini in Domino
Item eadem formula absimilitudo parvissima:
Adhaesit anima
Video virum similem
Simeon justus et timoratus
Accipiens Simeon
[CSM37:83,2; text: Gloria saeculorum amen. Qui odit animam] [ANODMF 08GF]
Tolle puerum
Fidelis servus
Herodes enim tenuit
Malos male
[84] Ego sum pastor bonus
Justus cor suum
Hic est discipulus
Quaerentes eum tenere
Elisabeth Zachariae
Cum repente viribus corporis
Gloriosi principes terrae
Quidam homo fecit
Domine vim patior
Ecce quomodo computati
Jerusalem, Jerusalem, quae occidis
Tu Bethlehem
Sunt praeterea plurimae antiphonarum quae hujus videntur formulae, cum sint ex authento proti et prima voce, sicut est:
[CSM37:84,1; text: Pulchra es et decora] [ANODMF 08GF]
et Inter natos mulierum.
Quas quidam authenti deuteri faciunt non bene tonorum semitoniorumque positionem intuentes. Vel idcirco eas deuteri faciunt, quia quibusdam D, E, F, et G finales constitutae in omnibus omnino modis vel vocum tropis indifferenter et improvide sint.
[CSM37:84,2; text: Gloria saeculorum amen. Quando natus est] [ANODMF 08GF]
[85] Qui de terra est
Quare detraxistis
Dum complerentur dies
Beatus vir qui in lege
Caecilia famula
Haec est quae nescivit
Cum audisset Petrus
[CSM37:85,1; text: Gloria saeculorum amen. Omnia quaecumque] [ANODMF 08GF]
Nonne Deo subjecta
Domine probasti me
Quoniam in aeternum
IN INTROITIBUS
[CSM37:85,2; text: Gloria saeculorum amen. Loquetur Dominus] [ANODMF 08GF]
Timete Dominum omnes sancti
Dispersit dedit pauperibus
Benedicite Dominum
Tibi dixit cor meum
In deo laudabo
Liberator meus
[86] Omnia quae fecisti
Victricem manum
Intret oratio
Caritas dei
[CSM37:86; text: Gloria saeculorum amen. Ego autem sicut oliva] [ANODMF 08GF]
Sacerdotes tui, Domine
Dum clamarem
Ego clamavi
Vocem jucunditatis
Ecce oculi Domini
Repleatur os meum
Cognovi, Domine quia aequitas
In hac enim regulae formula deveniunt alii introitus qui parumper absimiles sunt, ut est:
Confessio et pulchritudo
Dum sanctificatus fuero
Si iniquitates
Miserere mihi Domine
In nomine Domini omne genu
Deus dum egredereris
Dicit Dominus Petro
Nunc scio vere
[87] IN COMMUNIONIBUS
[CSM37:87,1; text: Gloria saeculorum amen. Qui meditabitur, Scapulis suis] [ANODMF 09GF]
IN RESPONSORIIS
[CSM37:87,2; text: Audite verbum Domi[ni], Annuntiate et auditum, Gloria patri et filio et spiritui sancto.] [ANODMF 09GF]
[88] [CSM37:88; text: Sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum amen.] [ANODMF 09GF]
[89] PLAGIS DEUTERI
Deuterus perstrictus in quinis formulis subinde texatur ipsius plaga; quae quondam apud quosdam novenis constitutionibus habitudines suorum instituerat melorum. Nunc autem abstractis tribus quae proti et tetrardi erant, applicitas sibi sufficere possunt senas. Detractas autem propriis authentis reddimus, quo cuncta suis melius concinnant melis. Differentiae deuteri plagae propriae sunt hae, quae has habent antiphonas: Vigilate animo; Rubum quem viderat; Justi autem in perpetuum; Fidelia omnia mandata; Sion renovaberis; Omnes autem vos fratres; Ante me non est formatus. Benedicta tu et Post partum virgo praedictorum sunt authenti tetrardi.
Deuterus in quinis subactus congrue piris.
Ipsius adstrictim curratur ordine plagin,
Quae quondam lembis cantus sulcare novenis
Immensum pelagus multos quoque ciere motus.
Consuit in senis graditer inclita tribus adeptis.
[CSM37:89; text: Quarta vigilia venit ad eos. [neuma]] [ANODMF 10GF]
[90] [CSM37:90,1; text: Gloria saeculorum amen. Vigilate animo] [ANODMF 10GF]
Turba multa
Credo videre bona
Sancta Maria succurre
In his apposita est formula et in eorum similibus; ceterum in subsequentibus fit subposita, ut in his antiphonis:
[CSM37:90,2; text: Maria et flumina] [ANODMF 10GF]
Omnes gentes quascumque
Tria sunt munera
Sic veniet quemadmodum
Mentem sanctam spontaneum
Anxiatus est in me
Habitabit in tabernaculo
Lux perpetua lucebit sanctis
Sanctissime confessor
Pater sanctus dum intentam
Exemplum merear
Sanctum est verum
Laudabo Deum meum
Sanctis qui in terra
Duo homines ascenderunt
[91] Praecedens formula partim semitonio est subposita partimque apposita. Subsequens autem diatesseron praeponitur. Igitur in formarum positionibus curandum quae et quibus motibus sint praepositae, vel appositae, aut subpositae.
[CSM37:91,1; text: Gloria saeculorum amen. Rubum quem viderat] [ANODMF 10GF]
Omnes intendentes
Secus decursus
Appenderunt mercedem
Innuebant patri
Ambulabunt mecum
Et haec quidem ut superiorum prima semitonio est subposita, ut in his apparet antiphonis:
[CSM37:91,2; text: Gloria saeculorum amen. Nox praecessit] [ANODMF 10GF]
Justi autem in perpetuum
Saulus autem tremens
[CSM37:91,3; text: Gloria saeculorum amen. Fidelia omnia] [ANODMF 10GF]
[92] In domum Domini
A viro iniquo
In mandatis ejus
Nisi diligenter
[CSM37:92,1; text: Gloria saeculorum amen. Sion renovaberis] [ANODMF 10GF]
Vade jam et noli peccare
O mors ero mors tua
Factus sum sicut homo
[CSM37:92,2; text: Gloria saeculorum amen. Diligebat autem eum] [ANODMF 10GF]
Omnes autem vos
Homo erat
Pater peccavi
Hinc inter proprias hujus plagae formulas et aliae describuntur quae nullatenus hujus esse possunt, sed sunt authenti tetrardi. Quas si in hoc modo subjungere velis, erit talis error ut ejus finalis vox sit .A. qua protus regitur. Ac demum ipsum .A. semitonio elevatur quae tono regulariter elevabatur, quapropter nec praevalent esse plagae deuteri propter supradictas causas. Sed sunt quidam qui eas proti plagae [93] esse putant. Sed non sunt, quia secundum usualium cantuum adtestationem perhibetur, minime plagis proti super tertiam a finali voce distinctiones recipere, in istis antiphonis praevaricatur. Propter dissolutionem ergo distinctionum et modorum in vocibus permutationem minime utrisque conferetur plagis, sed authento tetrardi aptius coaptabitur.
IN INTROITIBUS
[CSM37:93,1; text: Gloria saeculorum amen. Omnis terra] [ANODMF 11GF]
Intret in conspectu
Sancti tui Domine
Salus populi
Protector noster
Praedictis introitibus formula sit subpositiva semitonio et paululum subsequentes permutantur ita ut sit appositiva quae antea erat subpositiva ut in his apparet introitibus:
[CSM37:93,2; text: Sicut oculi servorum] [ANODMF 11GF]
Deus in nomine tuo
Judica me Deus
Eduxit eos Dominus
Exaudivit de templo sancto
[94] Subsequitur unus introitus qui vitiose incohatur ita ut magis appareat authenti esse deuteri aut plagae tetrardi, id est Accipite jucunditatem; incohabitur ergo sic melius:
[CSM37:94,1; text: Accipite jucunditatem, Gloria saeculorum amen. Prope esto Domine] [ANODMF 11GF]
De necessitatibus meis
Judica Domine nocentes me
Hujus finis vitiose canitur in septimo, sed sic melius in quarto pronuntiatur:
[CSM37:94,2; text: virtus salutis meae.] [ANODMF 11GF]
Nos autem gloriari oportet
[95] [CSM37:95,1; text: Gloria saeculorum amen. Reminiscere] [ANODMF 11GF]
Resurrexi et adhuc tecum sum
Misericordia Domini
In voluntate tua Domine
et reliqui ad eundem modum incipientem se.
IN COMMUNIONIBUS
[CSM37:95,2; text: Gloria saeculorum amen. Exulta filia Sion] [ANODMF 11GF]
Magna est gloria ejus
Vidimus stellam
Tanto tempore
Feci judicium
Acceptabis sacrificium
Jerusalem quae aedificatur
Ab occultis meis munda me
Semel juravi
Dilexisti justitiam
Per signum crucis
Inclina aurem
Tollite hostias
[96] Memento verbi tui
Benedicimus Deum coeli
Pater cum essem cum eis
IN RESPONSORIIS
[CSM37:96; text: Petre amas me, Simon Joannis, Gloria patri et filio et spiritui sancto. Sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum amen.] [ANODMF 12GF]
[97] AUTHENTUS TRITI
Post proti deuterique digestas ordine formas, tam plagales quamque authenticas, triti ac tetrardi vis jusque indagini debentur. Ex quibus primus duplex et ulterior simplex habetur. Ex supradigestis autem tropis vel tonis qui similiter duplices habentur, is modorum in omnibus dignitatem sortiebatur nominis, qui in elevatione plurioribus pollebat tonis. Isque in tantum judicabatur minimellus cui pauciores in elevatione aderant toni, ut nec nomine arbitraretur dignus. Quod in trito minime observatur, sed minor nominis dignitatem adeptus, solita caruit major. Igitur ut in ceteris major hic primatum teneat. Notandumque minorem tetrardicam habere vim, sed in elevatione non depositione.
Troporum quintus, tritus a Graecule dictus,
Insequitur. Splendens croceo rubroque colore,
Hic monstrat ceteros sua per signacula notos
Deuterum et protum subscriptos ordine primum.
Claviger ac fortis reserat sic ostia vocis.
[CSM37:97; text: Quinque prudentes intraverunt ad nuptias, [neuma]] [ANODMF 12GF]
[98] [CSM37:98,1; text: Gloria saeculorum amen. Vox clamantis, Montes et omnes colles] [ANODMF 13GF]
Intret oratio
Rex noster adveniet
Solvite templum
Exsultabunt
Adhuc multa habeo
In praedictis antiphonis et earum similibus formula haec est apposita; in subsequentibus autem erit similiter apposita.
[CSM37:98,2; text: Gloria saeculorum amen. Ecce dominus veniet, Ponent Domino] [ANODMF 13GF]
[99] Laetamini cum Jerusalem
In sole posuit tabernaculum
Elevamini portae
Coeli aperti sunt super eum
Non in solo pane vivit
Revertente eraclio
IN INTROITIBUS
[CSM37:99,1; text: Gloria saeculorum amen. Loquebar de testimoniis] [ANODMF 13GF]
Domine refugium factus es
Verba mea auribus percipe
Exaudi Deus orationem meam
[CSM37:99,2; text: Gloria saeculorum amen. Ecce Deus adjuvat me, Gloria saeculorum amen. Domine in tua [misericordia]] [ANODMF 13GF]
Circumdederunt me
Laetare Jerusalem
Miserere mihi Domine
[100] IN COMMUNIONIBUS
[CSM37:100,1; text: Gloria saeculorum amen. Servite Domino in timore, Gloria saeculorum amen. Intellige clamorem meum, Gloria saeculorum amen. Justus Dominus] [ANODMF 14GF]
Tu mandasti mandata
Pacem meam do vobis
Unam petii a Domino
Dico vobis
Domus mea domus orationis
IN RESPONSORIIS
[CSM37:100,2; text: Hodie nobis coelorum, Gloria in excelsis] [ANODMF 14GF]
[101] [CSM37:101; text: Gloria patri et filio et spiritui sancto. Sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum amen.] [ANODMF 14GF]
[102] PLAGIS TRITI
Praefatus ergo tritus qui vocum aliorumque modorum est quasi formator et ostensor. Coloribus tinguitur croceis et rubris ut eo modo ceteros circa se signet signatus quo ipse cernitur coloribus. Fit autem interdum post duos tonos, adjecto semitonio, aliquando vero post tres cum semitonio adjuncto. Superior autem pars semitonii tritum, et inferior deuterum sonat. Cumque duabus insit vocibus plagale quoddam ex una resonat authenticum ex altera. Etenim cum super se duos acceperit tonos et semitonium, Antiphonas, Responsoria, Introitus, Communiones, et omnia paene quae in ipso esse possunt plagalia facta; authentica autem numquam aut rarissime. Item cum fuerit trium tonorum ac semitonii ejus elevatio in ipso authentica sunt, minusque plagalis esse potest.
Igitur tritus trium tonorum authenticus et duorum plagalis nihilominus est, servans sibi propriis locis ut nec authenticus plagalem recipiat nec plagalis authenticum. Sed cum tritus duorum tonorum assumpserit authenticam vim aptissime coaptabitur tetrardo authentico per distinctiones et superiores motus, quod suis in locis explicabitur. Plagis autem tritus interea propria in voce finitur quae duobus elevatur tonis. Interdum in affini quae praedictam elevationem habet, in eo tamen differunt, quod ille semitonio deponitur, iste autem tono.
[103] Simplicior casus quam strictus, possidet amplas
Tertia plagarum districte et prima sub una.
Regula formarum variisque insistere vocum
Ordinibusque solet. Fusco colorare alieno
Sub modulo trium referetur tertia vocum.
[CSM37:103; text: Sexta hora sedit super puteum. [neuma], Gloria saeculorum amen. Ipse invocabit me] [ANODMF 15GF]
Verbum caro factum est
Serve nequam
Hodie intacta
O admirabile commercium
Occurrit beato Joanni
Virgo hodie
Nesciens mater
[104] Benedictus Deus Israel
Eructavit cor meum
Auditum tuum, Domine
Si ego verus Christi servus
Vobis datum est
Circumdantes
Modicum et non videbitis me
Quae mulier habens
Ponens Petrus genua sua
Constantium autem
O quam gloriosum
Aedificavit Moyses
Exaltabuntur cornua
IN INTROITIBUS
[CSM37:104; text: Gloria saeculorum amen. Hodie scietis] [ANODMF 15GF]
In medio ecclesiae
Sacerdotes Dei
Esto mihi in Deum
Quasimodo geniti infantes
Cantabo Domino
Justi epulentur
Respice in me
Omnes gentes plaudite
Exsultate Deo adjutori nostro
Dicit Dominus ego cogito
Requiem aeternam
[105] [CSM37:105,1; text: Gloria saeculorum amen. Os justi] [ANODMF 15GF]
IN COMMUNIONIBUS
[CSM37:105,2; text: Gloria saeculorum amen. Diffusa est gratia] [ANODMF 15GF]
Ecce Dominus veniet
In splendoribus
Quinque prudentes virgines
Qui me dignatus est
Qui manducat carnem meam
Pascha nostrum immolatus
Surrexit Dominus
Mitte manum tuam
Posuisti Domine
Tu es Petrus
Simon Joannis diligis me
Honora Dominum de tua substantia
Dicit Andreas Simoni
Circuibo et immolabo
Istae duae communiones quae sequuntur propriae sunt de quinto tono et de secunda differentia:
Panem de coelo
et Anima nostra
[106] Praeter hos cantus qui subter descripti sunt, qui esse possunt in ea voce quae duobus intenditur tonis et remittitur semitonio et duobus tonis vel etiam tribus, sunt alii perplures qui esse non possunt, nisi in ea voce quae elevatur per duos tonos et deponitur tono et semitonio, ut est .G. Quod cum evenerit, multis erit impromptum utrum authento deutero an plagae tetrardi seu triti conferantur. Prudentia autem in brevi plura patebit.
IN RESPONSORIIS
[CSM37:106; text: Aspiciebam, Potestas ejus, Gloria patri et filio et spiritui sancto. Sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum amen.] [ANODMF 16GF]
[107] Multa autem responsoria sunt ex isto modo quae magis finiuntur in tetrardo quam in trito, sicut est:
[CSM37:107; text: Gratia Dei sum id quod sum] [ANODMF 16GF]
[108] AUTHENTUS TETRARDI
Praemissi ergo modi cum subsequentibus ex diapason consonantiae existunt speciebus, quos tropos vel tonos nominamus. Est autem constitutio in totis vocum ordinibus gravitate differens aut acumine. Constitutio vero est plenum veluti modulationis corpus, consistens ex consonantiarum conjunctione, qualis est diapason vel diapente vel diatesseron aut diapason et diapente vel bisdiapason. Unde et quasdam in authentis aut plagis symphonias repperimus quae ex sola diatesseron aut ex sola efficiuntur diapente vel diapason. Quarum perfectissima diapason est quae ex toto authenticum aut ex toto plagalem efficit cantum. Ex diatesseron vero aut ex diapente medius efficitur modus, qui nec authenticum nec gravem proprie reddit partem cantilenae. Unde cujusmodi fuerit discerni non valet utrum authento aut plagae conferri valeat nisi ex distinctionibus. Ex diapason ergo et diapente efficitur modus qui et authenticam et plagalem unisonae resonat quantitatem.
Igitur ut in ceteris et in trito, formae cum propriis antiphonis in authento inferantur tetrardo, quam necesse est ut praepositas, appositas et subpositas habeant. Praepositas per tonum et ditonum et semitonium et diapente quae simul quinque fiunt, duas scilicet per tonum et unam per semitonium, unam vero per diapente, quintam vero per ditonum. Subpositas autem per tonum duas et unam per semiditonum. [109] Una autem fit apposita. Adnotandum etiam quod aliquando superscriptus tetrardus in voce tertia finitur quae trito ascribitur, etsi in antiphonis tantum cui propriis subjungendus est psalmus perparvissime ab aliis sejunctus. Sonat autem sic:
[CSM37:109; text: Gloria patri et filio et spiritui sancto. Sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum amen. Laudem dicite, Verbum caro factum est] [ANODMF 17GF]
Jerusalem gaude
Ascendo ad patrem meum
Accipite spiritum
Quomodo fiet
[110] Praedictas autem antiphonas non in propriis differentiis disposuimus, sed ostendimus cujus vocis sint et quomodo earum psalmus a ceterarum antiphonarum psalmo ejusdem modi discordet. Inter alias autem antiphonas in differentiis propriis subscribuntur.
Ultimus authentum tetrardus graece vocatur.
Corpore detracta in cujus reddere formas
Perplacuit certis valeat quo ciere phthongis
Pullulat ex proto et trito nam sub super hique.
[CSM37:110; text: Septem sunt spiritus ante tronum Dei. [neuma], Gloria saeculorum amen. Jerusalem gaude] [ANODMF 17GF]
De coelo veniet
Magnificatus est rex
Redemptionem misit Dominus
Mirificavit Dominus
[111] Afferte Domino
Non sunt loquelae
Qui me dignatus est
Ecce ascendimus Jerosolymam
Lucia virgo quid a me petis
Venite benedicti
Non lotis manibus
Statuit ea in aeternum
Dum tribularer
In pace factus est
In Galilea Jesum
Cito euntes dicite
Helena sancta dixit ad Judam
Tres in fornace
Sebastianus
Dixit Romanus
Martinus adhuc
Martine misit nos
Beata Caecilia
Erexit Jacob
Erumpant montes
Sunt quidam qui ex principio harum antiphonarum aliam colligere nituntur differentiam, sed haec mihi inutiliter fore videtur. Sunt autem hae et haec earum differentia:
[CSM37:111; text: Gloria saeculorum amen. Jerusalem respice] [ANODMF 17GF]
Ecce apparebit Dominus
Ecce mitto angelum meum
Joseph fili David
[112] Christo cotidie sedulum
Vade Anania et quaere
Juravit Dominus
Sedere autem mecum
Maneant in nobis
In die tribulationis
Prae timore autem ejus
Si manseritis in me
Si cognovissitis me
Philippe qui videt me
Ego veritatem dico
In civitate Domini
Ascendo ad patrem
Audistis quia dixi vobis
Alleluia, hodie
Dixit autem Dominus ad cultorem
In finem discordat. Cum enim sit ex isto tono, quidam eam finiunt in quarto. Sed sic melius prolata sonat:
[CSM37:112; text: ut quid etiam terram occupat?] [ANODMF 18GF]
Cum vocatus fueris
Oculi tui sancta Dei genitrix
Assumpta est Maria
[113] Te gloriosus apostolorum chorus
Sanctae trinitatis fidem
Videntes stellam magi
Concede nobis hominem justum
[CSM37:113,1; text: Gloria saeculorum amen. Facta est cum angelo] [ANODMF 18GF]
Angelus ad pastores ait
Pastores loquebantur
Veterem hominem
Puer qui natus est
Ingressus Raphael
[CSM37:113,2; text: Gloria saeculorum amen. Si coram hominibus] [ANODMF 18GF]
Electus a fratribus
Ingenua sum et expectabilis
Discerne causam meam
Helena Constantini
[CSM37:113,3; text: Gloria saeculorum amen. Stella ista sicut flamma] [ANODMF 18GF]
[114] Dixit Dominus Domino meo
Dives ille guttam aquae
Ingressus Paulus
Vivit Dominus
Cum angelis
Et valde mane
[CSM37:114,1; text: Gloria saeculorum amen. Domine ostende nobis] [ANODMF 18GF]
Quo progrederis sine filio
Confortatus est principatus
Clamaverunt justi
Benedicta filia tu
Pretiosa in conspectu
Domine non habeo
Loquebantur variis linguis
[CSM37:114,2; text: Gloria saeculorum amen. Omnes sitientes] [ANODMF 18GF]
[115] Tu es qui venturus
Exsultemus in Domino
Dexteram meam et collum
Posuit signum in faciem meam
Sit nomen Domini benedictum
Induit me Dominus
Ingressa Agnes
Mecum enim habeo
Annulo suo subarrhavit me
O quam pulchra est
Propter fidem castitatis
[CSM37:115; text: Gloria saeculorum amen. Post partum] [ANODMF 18GF]
Dignare me laudare te
Rorate coeli desuper
Emitte agnum Domine
Annuntiate populis
Crastina die delebitur iniquitas
Popule meus quid feci tibi
Ut cognoscamus Domine
Gaude Maria Virgo
Angelus domini descendebat
Ascendit Deus in jubilatione
[116] [CSM37:116; text: Gloria saeculorum amen. Benedicta tu in mulieribus] [ANODMF 19GF]
Ecce rex venit
Super te Jerusalem
Qui post me venit
Da mercedem Domine
Ante torum hujus virginis
Judicasti domine causam
Si quia sitit
Tempus meum nondum advenit
Postestatem habeo
Oves meae vocem meam audiunt
Multa bona opera
Desiderio desideravi
Non haberes in me
Exhortatus es in virtute tua
Confundantur qui me persequuntur
Elevata est magnificentia tua
Posuisti Domine super caput ejus
Hic accipiet benedictionem
Istae duae differentiae quae sunt in finem hujus modi ipsius sunt cum subjectis antiphonis; sed vitiose hactenus dictae sunt propter errorem finis antiphonarum in quarto tono. Nunc autem sic earum finis dicendus est:
[117] [CSM37:117,1; text: Dei genitrix intercede pro nobis.] [ANODMF 19GF]
IN INTROITIBUS
[CSM37:117,2; text: Gloria saeculorum amen. Puer natus est] [ANODMF 19GF]
Oculi mei semper
Aqua sapientiae
Venite benedicti
Ne timeas Zacharia
Respice Domine in testamentum
Judicant sancti gentes
Deus in loco sancto suo
[CSM37:117,3; text: Gloria saeculorum amen. In virtute tua Domine] [ANODMF 19GF]
[118] Probasti Domine cor meum
Protexisti me Deus
Viri Galilaei
Expecta dominum
Audivit dominus
Ne derelinquas me Domine
Deus in adjutorium
Adorate Deum
Miserere mihi Domine
IN COMMUNIONIBUS
[CSM37:118,1; text: Gloria saeculorum amen. Vox in rama audita est] [ANODMF 19GF]
Domus mea domus orationis
Signa eos qui in me credunt
Factus est repente
[CSM37:118,2; text: Gloria saeculorum amen. Dicite pusillanimes] [ANODMF 19GF]
Tolle puerum
Si consurrexistis cum Christo.
Qui mihi ministrat
Populus acquisitionis
[119] IN RESPONSORIIS
[CSM37:119; text: Aspiciens a longe, Quinque terrigenae, Gloria patri et filio et spiritui sancto. Sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum amen.] [ANODMF 20GF]
[120] PLAGIS TETRARDI
Descriptis etiam tropis tam authenticis quamque plagalibus, ultima restat plagalis pars quam prae omnibus aliis partibus optamus et diligimus. Dulcior etenim cunctis fertur modis, et ut figurate loquamur, cum a primo usque ad sextum labores hujus vitae significentur, cum jam ad septimum venitur in quandam transitur theoreticam et contemplativam vitam, sed qua adhuc carne gravatur. Octava autem pars in omnibus perfecta est et transcendit labores et aerumnas, nec jam dedita est lamentis nisi his qui amore superno fiunt. Unde et difficile et ineptum est ex eodem modo fieri lamentabile carmen.
Sed libet in finem operis intexere quaevis unicuique accidat parti. Per protum etenim melius ostendimus qualitates vel historias alicujus rei. Per plagin proti orare vel petere aliquid possumus. Per deuterum vero dignitates vel qualitates animorum indicare possumus. Per plagin ejusdem deuteri magnifice aliquid extollere possumus. Per tritum autem actio uniuscujusque exprimitur. Per plagam vero ejusdem triti repietatio ac lamenta oportet fieri. Per tetrardum autem beatitudo exprimitur, sed qua adhuc carne gravatur. Per ejus vero subjugalem aeterna quies et beatitudo exprimuntur.
[121] Quia ergo diximus quod unicuique modo conveniat, quomodo vel quot distinctiones habeat hic ultimus videamus. Habet praepositas per tonum, et reliquas species duas: appositas duas, et una ex appositis interdum est praeposita per diatesseron aliquando per diapente, subpositam unam. Affinitate autem conjungitur authento deutero et plagi triti. Unde et minus capacibus tam profusus error sit ut multa mela quae sunt deuteri modi faciant in sexto aut octavo et ea quae sunt sexti faciant in deutero aut plagali tetrardo, fitque error maximus ignorantes quod cui tribuere possint.
Quapropter necesse est ut quibus signis eos perfecte discernere possimus praeponamus, et haec melius per distinctiones et vocum longitudinem ostendimus. Deuterus authentus distinctiones mittit in septimam vocem, hoc est .G., et in secundam acutam quae est .[sqb]., et vox acuta prima quae est .A. semper habet longam, nisi cum .[sqb]. secunda acutarum distinctiones acceperit ascendens ab imo. Ac plagis triti finali voce fere omnes distinctiones mittit rariusque in tertia super se, sub se autem tanto frequentius quanto et liberius. Tono vero numquam sub se distinctiones habebit. Plagis autem tetrardi distinctiones facit sub et super suam finalem vocem tono quod alii penitus carent. Nec habet secundam vocem, id est .b., umquam in semet longam, nisi cum plage triti admiscetur et hoc modo non nisi in prolixioribus melis. Ergo deuteri authenti distinctiones quibus [122] supremi affines mandat sunt hi. Tetrardus in .G., deuterus ignobilis in .[sqb].: aliis affinibus supremis non meminiscitur. Plagis autem triti rarissime umquam tertiae super se transmittit, sub se uberius absque proximo tono. Inter hos authentus tetrardus proprias habet distinctiones, id est sub se proximiorem tritum super viciniorem protum, in quibus bene distinguitur ab aliis modis.
Hunc plagis sequitur certo quae fine tenetur
Nomen habens proprium toto de termine notum.
Namque alii qui ibi sunt quarti quintique locati
Unde magis melum datur variabile in ipsos
Nescius ast horum fertur strictissime rectus.
Octavus ponitur sic sub super, hicque vocatur
Ut nomen loca sic mittat per climata numquam.
[CSM37:122; text: Octo sunt beatitudines. [neuma], Gloria saeculorum amen. Spiritus sanctus] [ANODMF 20GF]
[123] Super solium David
Soror mea Lucia
Benedico te pater
Dabo in Sion
Dicit Dominus paenitentiam
Elevare elevare
Ecce Deus meus
Pastores dicite
Beata Agnes
Congaudete mecum
Trium puerorum
Vide Domine afflictionem
Libera me de sanguinibus
Cotidie apud vos eram
Elegit Dominus virum
Justificaris Domine
Ab hominibus iniquis
De manu filiorum
Captabunt in animam
In pace in idipsum
Vespere autem sabbati
Angelus autem Domini
Petrus et Joannes
Item dissimile principium in eadem differentia:
[CSM37:123; text: Dixit Dominus mulieri Chananae.] [ANODMF 21GF]
Dixit Dominus ad Adam
[124] Itemque dissimile ambobus:
[CSM37:124,1; text: Justorum animae in manu Dei] [ANODMF 21GF]
Sapientia clamitat in plateis
Cum autem venerit
[CSM37:124,2; text: Gloria saeculorum amen. Animae impiorum] [ANODMF 21GF]
Nato Domino angelorum chorus canebat
Ecce nunc tempus
Qui sunt hi sermones
Omne datum optimum
Ista est speciosa
Hodie Maria virgo
Libera nos, Deus
Hora est jam nos
Hodie beata virgo Maria
[CSM37:124,3; text: Gloria saeculorum amen. O vos omnes qui transistis] [ANODMF 21GF]
[125] Justus non conturbabitur
Lumen ad revelationem
Dominus dixit ad me
Magnus sanctus Paulus
Aspice in me et miserere
Veritas de terra orta est
Hodie scietis quia veniet
Dixit angelus ad Petrum
[CSM37:125; text: Gloria saeculorum amen. Zelus domus tuae comedit me] [ANODMF 21GF]
Hoc est praeceptum meum
Ite et vos in vineam
Tolle quod tuum est
Erat autem aspectus
[126] Euntes ibant et flebant
Bene fundata est
Ecce ancilla Domini
Ecce completa sunt omnia
O ineffabilem virum
O Hippolyte
Crastina erit vobis solus
Confirma hoc Deus
IN INTROITIBUS
[CSM37:126,1; text: Gloria saeculorum amen. Ad te levavi] [ANODMF 21GF]
Spiritus Domini
Lux fulgebit
Dum medium silentium
Domine ne longe
Introduxit vos Dominus
[CSM37:126,2; text: Gloria saeculorum amen. Invocabit me] [ANODMF 21GF]
Benedicta sit sancta Trinitas
Laetabitur justus
Probasti Domine
Dilexisti justitiam
In excelso throno
[127] IN COMMUNIONIBUS
[CSM37:127,1; text: Gloria saeculorum amen. Hoc corpus quod] [ANODMF 22GF]
Pater si non potest
Video coelos apertos
Introibo ad altare
Dico autem vobis
Primum quaerite
Domine memorabor
Modicum et non videbitis
Simile est regnum
Mirabantur omnes
Responsum accepit Simeon
Dum venerit paraclitus
IN RESPONSORIIS
[CSM37:127,2; text: Hodie nobis de caelo, Hodie illuxit] [ANODMF 22GF]
[128] [CSM37:128; text: Gloria patri et filio et spiritui sancto. Sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum amen.] [ANODMF 22GF]