Ecce modorum sive tonorum auspice Christo incipit ordo
Source: Hans Schmid, ed., Musica et scolica enchiriadis una cum aliquibus tractatulis adiunctis, Bayerische Akademie der Wissenschaften, Veröffentlichungen der Musikhistorischen Kommission, Band 3 (Munich: Bayerische Akademie der Wissenschaften / C. H. Beck, 1981), 182–84.
Reproduced by permission of the Bavarian Academy of Sciences.
Electronic version prepared by Andreas Giger E, Anna Shparberg C, and Thomas J. Mathiesen A for the Thesaurus Musicarum Latinarum, 1999.
Actions |
---|
[182] ECCE MODORUM SIVE TONORUM AUSPICE CHRISTO INCIPIT ORDO
Primus tropus habet tetrachorda tria, mese, paramese, hypate meson, scilicet usque nete diezeugmenon, distinctiones lichanos meson, hypate meson, lichanos hypaton, et parhypate hypaton secundum quosdam. Tamen proprie habet symphonias novem. Ex uno quoque tetrachordo tres <species> genera<ntur>, quarum prima habet semitonium in fine et incipit a mese, secunda in medio et ipsum tonum repetit, tertia in principio. Diatesseron, quae in fine habet semitonium, asperior est, quae in medio, levior est. Ipse tropus vix per sinemmenon currit. Secundus tropus habet tetrachorda duo, meson et hypaton, distinctiones proprias parhypate hypaton, lichanos hypaton, aliquando mese et lichanos meson, inpropriam interdum et parhypate meson. Ipse namque per sinemmena currit. Tertius tropus habet tetrachorda tria, paramese, mese, hypaton, distinctiones sex vel potius quinque, trite diezeugmenon usque ad hypaten meson, scilicet trite diezeugmenon, paramese, mese, lichanos meson, hypate meson. Ex his solae certae mese et lichanos meson. Hic licite per sinemmena currit. Quartus habet tetrachorda duo, meson et hypaton, distinctiones quinque, lichanos hypaton, hypate meson, lichanos meson, parhypate meson, mese, frequenter a parhypate hypaton usque ad paramesen vel trite diezeugmenon. Hic quoque licite per synemmena currit. Quintus tropus habet tetrachorda tria, hypaton, meson et frequenter hyperboleon, distinctiones sex. Quarum certiores existunt trite diezeugmenon, paranete diezeugmenon, ceterae lubricae a paranete [183] diezeugmenon usque parhypate meson. Reliquae per enarmonica incedunt, licite per synemmena hic quoque currens. Sextus duo tetrachorda habet, hypaton et meson, unam firmissimam distinctionem retinens id est parhypate hypaton, tres reliquas non tantae firmitatis scilicet lychanos meson, lychanos hypaton, hypate hypaton, per sinemmena licite transiens. Septimus tropus habet tetrachorda tria, diezeugmenon, meson et sinemmenon, distinctiones quinque, paranete hyperboleon, et nete diezeugmenon, trite diezeugmenon, mese, lychanos meson. Cui tropo raro synemmena conceduntur. Octavus habet tetrachorda quattuor, hypaton, meson, diezeugmenon, hyperboleon, distinctiones tres, mese, lychanos hypaton perfectam, parhypate meson raram ac imperfectam. Cavendum diapente et diatesseron <et> in graviorem et in acutiorem partem reddi. Omnes species diapente vel diatesseron continue vel disgregatim intensae vel remissae modulantur.
In primo tono dicunt esse tria tetrachorda, quorum illud quidem, quod ad gravem partem a paramese incipit, tetrachordi nomen perdit, quoniam diatesseron symphoniam excedit. Illic enim tres toni se secuntur continui. Rursus, quod, ait, in eodem tropo sunt distinctiones quinque. Sciendum est, quia eodem modo distinguitur cantilena quo et sententia, quippe tenor spiritus humani per cola et commata discurrendo requiescit, verum cantilenae corpus arsi et thesi, id est elevatione sonorum [184] et positione, completur, donec periodo, id est clausula sive circuitu, suis membris distincta terminetur. Verbi gratia, Alleluia, quod est "Iustus germinabit sicut lilium", habet distinctionem in lychanos hypaton, "Et florebit in aeternum" similiter. De symphoniis, quomodo in hoc tropo novem sint, videat, cui facultas est intellegendi.