De organo
Source: Hans Schmid, ed., Musica et scolica enchiriadis una cum aliquibus tractatulis adiunctis, Bayerische Akademie der Wissenschaften, Veröffentlichungen der Musikhistorischen Kommission, Band 3 (Munich: Bayerische Akademie der Wissenschaften / C. H. Beck, 1981), 205–13.
Reproduced by permission of the Bavarian Academy of Sciences.
Electronic version prepared by Andreas Giger E, Anna Shparberg C, and Thomas J. Mathiesen A for the Thesaurus Musicarum Latinarum, 1999.
Actions |
---|
[205] DE ORGANO. Dictis autem, prout potuimus, his, quibus ostendendum erat, qualiter unusquisque in tetracordo sonus propria conditione distet ab altero eorumque concordi quodammodo dissimilitudine quattuor tonorum vel modorum formae genus diversum prodeant, adhuc de diatesseron simphonia quomodo melos diaphoniae nascatur, videamus, quam usitato vocabulo organum nuncupamus. Etenim <ea> lege melos istud ab hinc meat, quod in quartis locis ducentem se cantum organum comitatur hoc modo
[VMKIII:205,1] [ANOINCOR 01GF]
<quod> quartis ad invicem locis hi et hi soni disiuncti consonant in alios.
[206] Deinceps, qualiter novissima simphonia, quam diatesseron dicunt, sese habeat, prosequamur. Simphonia diapason sicut maior caeteris, ita prae caeteris optinet, ut et in unum, et consequenter dicendi consonantiam faciat, diapente non in unum, sed consequenter, diatesseron non consequenter, sed in unum. Hac collatione quotquot voces iunxeris sive humanas seu alias quaslibet, utpote si praesentis descriptionis binas voces aut ambas aut alteram per diapason duplicaveris vel per disdiapason, senties huius distantiae voces suaviter ad invicem consonare. Ex hac simphonia nascitur ea nobilis cantilena, quam diaphoniam vocitamus, id est organicum melos. Dicta autem diaphonia, quod non uniformi canore constet, sed concentu suaviter dissono in unum dulciter modulamen coeat. Bina vero lege melos istud hinc meat: Una, quod in quartis locis cantum comitatur organum. Alterum autem ius habet, quod haec quartanae collationis lex suos limites habet. Nam usque ad illum sonum pertingit, qui in quolibet modo sub sono finali fuerit subsecundus, quem cuiusque modi sonus finalis habuerit subsecundum. In hoc enim sono stat organum, nec inferius descendere licitum est. Ab quo sono incipit in levatione particulae, semper in eo subsistit in depositione, et inferius organum progredi prohibetur; ad ostendendum vero planius, quod dicitur, conemur hoc diaphoniae melos et alia descriptione imaginari, ut dicta rationis oculis quodammodo subiciantur. Utique positis a latere sonorum signis ex singulis procedant suae veluti cordae, quibus cordis inserantur puncti et iacentes virgulae, quae purae cantionis modos exprimant; hos rursus punctos seu virgulas alii puncti coloris dissimilis comitentur pro ratione organi suis locis inserti, ita ut quemadmodum conlatis ad invicem sonis diversis diaphonia resonat, sic in hac dispositiuncula puncti punctis respondeant. Sane punctos ac virgulas ad distinctionem ponimus sonorum brevium ac longorum, quamvis huius generis melos tam grave, ut dictum est, esse oporteat tamque morosum, ut rithmica ratio vix in eo servari queat. Sit utique descriptio talis.
[207] [VMKIII:207] [ANOINCOR 01GF]
In hac exempli descriptione sonus, quem corda penultima habet, [signum] finalis ponitur et rector modi, unam cordam sub se habens a sono [signum] ductam, in qua organum subsistit; et ideo antipenultimae, quae a sono procedit [signum], legitimum organi responsum deest, etenim si quartus sub se sonus organum ei respondeat, transgresso naturali termino absonum fiet, et haec est lex organi naturalis, a qua ubi deviatur, non regulare organum fit, quamvis in superioribus exemplorum descriptiunculis figurae quidem in inicio versus illi sono, qui finalis et rector extat in modo, sonus respondeat de<uterus> subquartus. [descriptio 1 in marg.]
Et ut eadem lex organi per omnes modos clareat, hanc eandem neumam secunda transpositione tono faciamus altiorem, ut modus frigius transmutetur ex dorio ita. In hoc modo finalis et rector extat sonus [signum] subsecundum a se habens [signum]; ab hoc sono organum ius est incipere et in illum usque pervenire. Faciamus et tercia transpositione modum lydium hoc modo. Fiat et quarta transpositio in quartum modum. Itaque canentes modos singulos eandem rationem reperiemus in singulis.
Et quoniam de diaphonia vel organo aliquantum loqui ceptum est, et in ecclesiasticis canticis honestissime assumitur, adhuc de eius naturae ratione latius exploretur. Organo duo accidunt, id est locus cum spacio. Loca autem organi sunt tria: organum medium [[signum] supra lin.], organum superius [[signum] supra lin.], organum inferius [[signum] supra lin.]. Unaquaeque particula organo habilis sive medium [[signum] supra lin.] seu superius [[signum] supra lin.] vel inferius [[signum] supra lin.] habet. Particulae autem suae cantionis cola et commata [[signum] supra lin.], quae sunt distinctiones maiores [[signum] supra lin.] et minores [[signum] supra lin.], quibus ita cantio intexitur, ut oratio membris [[signum] supra lin.] ac cesis [[signum] supra lin.]. Maiores [[signum] supra lin.] in quovis tono deponuntur in sonum suum terminalem, qui scilicet cantum regit et cantus in [208] eum finitur. At minores [[signum] supra lin.] non in terminalem desinunt, sed in alios quoslibet seu supra illum sive subter illum. Finales autem particularum soni secundum loca sua loca dant organo, ipsorumque vim maxime sequitur. Etenim terminalis [[signum] supra lin.] et unus ex inferiore ipsius latere unusque ex superiore medium [[signum] supra lin.] organum ponunt. Terni vero et terni ex horum trium lateribus superius [[signum] supra lin.] et inferius [[signum] supra lin.] organum faciunt. Hoc autem ita fit: Particula ubi vel in terminalem deponitur vel in alterum e duobus ex latere sibi coherentibus, medium [[signum] supra lin.] ibi moratur organum. At ubi non in horum aliquem deponitur, nec sequens quoque particula aut saltim tercia ab his vel incipit vel in eos desinit, sed potius supra terminalem tercium [[signum] III supra lin.] aut quartum [[signum] IIII supra lin.] seu quintum [[signum] V supra lin.], tunc utique, dum hi terni moduli superiori [[signum] supra lin.] organo deputentur, medio hic uti non licet. Similiter ubi infra terminalem [[signum] supra lin.] in tercio [<-- III supra lin.], quarto [<-- IIII supra lin.] aut quinto [<-- V supra lin.] positio consistit, inferius [[signum] supra lin.] organum erit. Sic plane finales particularum soni organo dominantur, et praecipue is, qui toni illius terminalis [[signum] supra lin.] et rector est. Antequam particula eius [[signum] supra lin.] locum transcendat [[Alpha] supra lin.], profecto organum legitimum silet; si non ultra quam ad secundum [[Beta] supra lin.] supra terminalem pertingit, ibi similiter responso organi caret. Ubi vero trium spaciorum [<[Gamma]> supra lin.] fuerit a terminali suo, ibi primus, qui terminali proximus [[signum] supra lin.] subest, quarta collatione organum dicit. Si vel sursum vel deorsum flectendo quattuor [[Delta] supra lin.] a terminali fuerit spaciorum, tunc aut alter ex praedictis aut utrique organum faciunt, et terminalis [[signum] supra lin.] scilicet eique subherens [[signum] supra lin.]. Porro ubi quinque [[Epsilon] supra lin.] aut sex [[Zeta] supra lin.] spacia a terminali habuerit, quotis sonis in eadem particula ultra eum, qui quartus est a terminali, disceditur, totis sonis a terminali organum comitando sequitur. Ptongus vel modulus, qui terminali subiungitur, ut in arsi organi inicium est, sic in thesi finis; ratum organum suo limite cohibet. Non potest, ut iam dictum est, ab inferiori quolibet sono organum in elevando incipere, nec in descendendo <in> inferiorem deponi, quam qui in quovis toni genere proximus terminali subiacet, [209] excepto, cum positio particulae in tercio [<-- supra lin.] vel quarto [<-- supra lin.] aut quinto sub terminali [[signum] supra lin.] constiterit, quod inferioris [[signum] supra lin.] est organi. Haec prorsus est lex organi naturalis, a qua ubi deviatur, non regulare fit organum, sed abusivum. Auditu quoque, nisi usus perversior sensum hebetaverit, organum magis vel minus rectum discernitur, quia naturaliter magis delectat, quod magis naturali armonia coadunatum est. Et ut evidentius clareant, per tonos quattuor annotentur terna organi loca quattuor sonorum dispositiunculis. [descriptio 2 in marg.]
[VMKIII:209; text: in tono primo et secundo, in tono tercio et quarto, in tono quinto et sexto, in tono septimo et octavo, inferior, medium, superior, terminalis] [ANOINCOR 01GF]
Media autem sonorum series per singulos quattuor ordines medio [[signum] supra lin.] praesidet organo, superior superiori, infima inferiori. Describantur ad modum supradictum singulorum, quae nunc dicta sunt, exempla et, ubi medium [[signum] supra lin.], ubi superius inferiusve organum, praefixis his litteris designetur: [signa] Similiter caeterorum exemplis suae, quae et superius, litterae praefigantur, ut exempli locum praenotati monstrent karacteres <et> exempli ratio canendo exploretur. [descriptio 3 in marg.]
[210] [VMKIII:210; text: Alleluia, duplum, sesquisemitonium, Repete, hic mutatio toni, I, II/III, IV/V, VI, VII-IX, X] [ANOINCOR 02GF]
[211] Ergo in praesenti descriptione cernere est signo huius caracteris [signum] medium organum designari, et aut terminalem ibi esse sonum et distinctionem commaticam, quod nota ista portendit [signum], aut alterum ex terminali [[signum] supra lin.] adiunctis, hacque figura colon [[signum] supra lin.], id est minus membrum, monstrari. Item uno spacio non amplius infra terminalem [[signum] supra lin.] sonum organum descendere, et, ne inferius dimittatur, signum istud [signum] obstare. Ibi quoque idem soni, qui videlicet terminali subcoherent, qualiter terciis sonis supra terminalem primi organum respondeant, [signum] asterisco ostendi. Denique tibi nota terminales sonos, qui utrique in hoc exemplo, quod praemissum est, antequam toni mutatio fiat, soni tetrardi [[signum] supra lin.] existunt, post mutationem vero, quae praesenti melo contingit, sonari archi [[signum] supra lin.]. His inspectis videbis non plus uno sono medium organum subtus terminalem, superius et inferius subtus finales suos rite posse deponi, ibique rati organi inicium constare et terminum. Rursus id organum, quod superius dicitur quodque hac figura [signum] monstratur, ut superiori incedat loco nec particulae eius deponantur aut in terminalem aut in alterum a latere sibi coherentibus, qui medii organi loca sunt, sed potius in tercio quarto quinto supra terminalem, his notis ostenditur III -->, IIII -->, V -->. At inferius organum, quod dicitur quodque [signum] littera insinuat, ut inferiori loco incedat quam medium, nec ibi quoque membra vel particulae deponantur an in terminalem aut in alterum a latere sibi coherentibus, sed potius in tercio <-- III aut quarto [212] <-- IIII seu quinto <-- V infra terminalem, figurae istae, item, ubi tribus sonorum spaciis terminalis transscenditur [Gamma], ubi quaternis [Delta], ubi quinis [Epsilon] vel amplius [Zeta], hae litterae in signo sunt [Gamma] [Delta] [Epsilon] [Zeta].
[VMKIII:212; text: Noeaeane, Noeane, Noanoane, Noanoeane, Noeagi] [ANOINCOR 03GF]
[213] [VMKIII:213; text: Minus semitonium, quia horum differentia III[macron supra lin.] CCC XXVIII <octies multiplicata> non efficit minoris medietatem id est XXXI[macron supra lin.] C IIII, sed constituit XXVI[macron supra lin.] DC XXIIII. Item minus semitonium, quia horum differentia III[macron supra lin.] C LVIIII <octuplicata> non explebit medietatem minoris, quae est XXVIIII[macron supra lin.] D XXIIII S, sed efficit XXV[macron supra lin.] CC LXXII. LXV[macron supra lin.] D XXXVI, LXII[macron supra lin.] CC VIII, LVIIII[macron supra lin.] XL VIIII, sesquioctava proportio non est inter hos numeros, quia <minor> non habet octavam partem in integris numeris, sed hoc modo sub his numeris VII[macron supra lin.] CCC LXXXI et octava parte unitatis, quae <ei id est LVIIII[macron supra lin.] XLIII addita excedit maiorem> una remanente triente, ideoque nec tonus est. Tonus non est, Tonus, hi numeri extremi toni retinent proportione, quia minoris octava pars est CC XLIII, quae ei addita id est I[macron supra lin.] nongentis XLIIII, efficit II[macron supra lin.] C LXXXVII. I[macron supra lin.] DCCCC XLIIII, II[macron supra lin.] XLVIII, II[macron supra lin.] C LXXXVII, differentia eius C IIII occies multiplicata medietatem minoris non efficit. Semitonium minus, haec constat his numeris, quia pars maior toni est, sicut hic apparet in differentia eorum, quae est C XXXVIIII, quae, si octuplicabitur, excedit medietatem minoris et constat summa I[macron supra lin.] C XII. APOTOME [descriptio 4, descriptio 5 in marg.]] [ANOINCOR 04GF]