De consona tonorum diversitate
Source: Scriptores ecclesiastici de musica sacra potissimum, 3 vols., ed. Martin Gerbert (St. Blaise: Typis San-Blasianis, 1784; reprint ed., Hildesheim: Olms, 1963), 2:114–24.
Electronic version prepared by Patricia Starr E, Charles Atkinson C, and Thomas J. Mathiesen A for the Thesaurus Musicarum Latinarum, 1993.
Actions |
---|
[114] De consona tonorum diversitate.
Berno gratia Dei, etsi non merito, tamen officio Abba.
Dilectissimis in Christo filiis Purchardo et Kerungo, unacum caeteris in dominicarum scholarum gymnasio Augiae vacantibus, de virtute in virtutem diatim proficere, ut Deum deorum in Sion valeant conspicere.
Vestri precum instantia nuper admonitus, ut quosdam versiculos super consona tonorum diversitate compositos vestrae sagacitatis industriae ad discendum contraderem, non statim hac de causa ad id faciendum animum appuli, quia ridiculo me non defuturum apud posteros credidi, si inter sapientiae thesauro abundantes, ac divinarum humanarumque litterarum larga copia instar torrentis affluentes, ego totius eloquentiae expers quiddam mutire praesumerem, illamque sententiam mihi posse obiici non immerito expavi:
In silvam ne ligna feras: et in mare pisces?
Sed rursum illam Domini sententiam considerans, quae ait: Qui petit a te, da ei, et volenti a te mutuari ne avertaris; etsi non ut petentibus, saltim ut mutuum sibi praestari volentibus, penitus denegare nequaquam sum ausus: non parum foenoris me sperans adquisiturum, si pro verbosa vel undecumque adquisita compositiunculae garrulitate, docta domesticae eloquentiae vestrae merear participari sobrietate.
Igitur octo tonis manifestum est musicam [115] consistere, per quos musicae modulationis consonantiae, quas nunc interim brevitatis studio praeterimus, amica quadam suae coniunctionis affinitate sibi invicem videntur concordare. Quorum apud nos nomina, a primo usque octavum, ex ordinis sui auctoritate sumpsere primordia. Ex quibus quatuor, id est, primus, tertius, quintus, septimus Graeco eloquia authentici vocantur: eo quod caeteris, videlicet secundo, quarto, sexto, octavo quasi quadam magisterii auctoritate praeesse videantur; authenticum namque auctorem sive magistrum sonat. Unde sicut superiores authentici vocantur, ita inferiores plagae, quasi partes ex latere superiorum procedentes dicuntur.
Qua ratione contigit, ut qui communi Latinorum locutione dicitur primus, ab huius artis magisterio imbutis nominetur authenticus protus, quasi primus auctoralis; secundus plagis protus, vel plaga, id est, pars proti: tertius authenticus deuterus, eo quod secundae sit auctoritatis: quartus plagis vel plaga deuteri: quintus authenticus tritus, nihilominus ex ternario et auctoritate nomen sortitus; cui sextus secundum supradictam rationem subiicitur. Septimus authenticus tetrardus ab ordine et ipse ita vocatus; tetra namque quatuor dicuntur. Deinde sequitur octavus, qui septimo subditur; unde et plagis tetrardus vel plaga tetrardi vocatur.
Denique non immerito primus, tertius, quintus, septimus authentici vel principale dicuntur, cum eorum sonus sit altior, ascensus superior. Nam sicut unusquisque eorum a suo finali incipiens, novenarium limitem licenter ascendendo contingit, descendendo in sibi vicinum, aliquando usque ad tertium sonum pervenit; ita inferiores in quintum usque ascendunt, in quartum vero sonum descendunt. Unde et hi inferiores, scilicet secundus, quartus, sextus, octavus, a superioribus velut discipuli a magistris ex toto non recedunt, sed quodam vicino sonorum tenore adiuncti quamdam sui discipulatus formam ad superiores praetendunt: dum et ascensus eorum, ut supra praenotavimus, fit brevior, et descensus inferior.
Omissis igitur singulorum tonorum differentiis, quae pro diversa Doctorum consuetudine aliquibus in notulis parum quid discordare videntur, singulis tantum versiculis principalem sui sonitus tenorem tam in antiphonis quam in responsoriis, exempli causa adiunximus. Insuper et alios eiusdem regulae versus, ad introitus et communiones pertinentes, cum suis tamen differentiis, quia pauciores sunt et certiores, nihilominus superaddere curavimus. Quodsi charitatem vestram differentias sive diffinitiones antiphonarum delectat vestro more subnectere, sat placere nobis scitote. Caeterum obedientiam vestram omnino contestor, quatenus haec eo charitatis affectu, quo a me sunt composita, suscipiatis, meique utpote boni filii sui patris, memoriam in Christo habeatis. Valete.
Primum quaerite regnum Dei.
Gloria. Seculorum amen. Ecce nomen [116] Domini. Angelus Domini. Antequam convenirent. Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto. Beata es Maria.
Secundum autem simile est huic.
Gloria. Seculorum amen. Iuste et pie vivamus. Archangele. Assumpsit Iesus. Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto. Veni electa.
Tertia dies est, quod haec facta sunt.
Gloria. Seculorum amen. Domine probasti me. Domine spes Sanctorum. Claudus quidam. Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto. Hodie nata est.
Quarta vigilia venit ad eos.
Gloria. Seculorum amen. Credo videre. Ite nuntiate. Sanctis qui in terra sunt. Gloria Patri et Filio et Spiritu sancto. Quae est ista.
Quinque prudentes intraverunt ad nuptias.
Gloria. Seculorum amen. Alleluia. quem quaeris. Ecce iam veniet. Adhuc multa habeo. Coeli aperti sunt. Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto. Obsecro Domine.
Sexta hora sedit super puteum.
Gloria. Seculorum amen. AEdificavit Moyses. Alias oves. Benedictus Dominus. Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto. Beata es.
Septem sunt spiritus ante thronum dei.
Gloria. Seculorum amen. Hierusalem respice. Sapientia aedificavit sibi domum. Hoc iam tertio. Gloria Patri et Filio et Spiritui sadcto. Gloriosae Virginis.
Octo sunt beatudines.
Gloria. Saeculorum amen. Angeli eorum. Iustorum animae. Amen amen dico vobis. Malos male perdet. Adorna thalamum. Deus adiuvat. Beatus vir qui suffert. Si ignes adhibeas. Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto. Beatam me dicent.
Gloria Patri. Seculorum amen.
Primo pro culmine tuae quaerere iustitiae Domine veri summi quoque lumen fac nos petimus, ut in coelo semper tibi iubilemus. Amen.
Rorate coeli. Suscepimus. Gaudeamus. Seculorum amen. Gaudete in Domino. Etenim sederunt. Statuit ei Dominus. Amen. Dominus dabit. Ecce virgo. Viderunt omnes. Gloria Patri et caetera.
Gloria. Seculorum amen.
Secundumque legis verbum mutua, quo dilectionem Dei et proximi Christe mandasti colere, quae per haec geminae observantiae praecepta reddamus amen.
Veni et ostende. Vultum tuum. Ecce advenit. Amen. Hierusalem. Exiit sermo. Dominus Iesus. Gloria Patri et caetera.
Gloria. Seculorum amen.
Tertia te die Christe resurgere, mundo ferre lumen credimus. O alma fac nos et tuum semper laudare nomen, et in patriae te aeternae regione cernentes sedere amen.
Ego autem. Confessio et pulchritudo. Repleatur. Amen. Beatus servus. Christus resurgens. Gustate. Gloria Patri et caetera.
Gloria. Seculorum amen.
Quarta te noctis Christe vigilia discipulis dare coeleste solamen nos humiles fatentes, te canentes, laudantes, tuaeque nomen potentiae nos quaternae tuae Evangelicae vocis da cognoscere munimen.
Prope esto. Sacerdotes tui. Omnis terra. [117] Seculorum amen. Resurrexi. Misericordia. In voluntate. Amen. Exulta. Vidimus. Feci iudicium. Gloria Patri.
Gloria. Seculorum amen.
Quinque tu Domine in coelum virgines, te recipere, dignatus es plebis tuae verbis revelare, signis et ostendere. Sensus ecce nostros in te precamur Domine te disponere. Loquebar. Circumdederunt me. Laetare Hierusalem. Domine in tua. Amen. Domine refugium. Verba mea. Ecce Deus. Amen. Servite Domino. Iustus Dominus. Signa eos. Gloria Patri et caetera.
Gloria. Seculorum amen.
Sexta tuae Christe praesentiae corporalis hora resplendet, fontem ecclesiae vitam tribue salientem aquae vivae, servore quoque plenae gratiae hanc semper accende.
Hodie scietis. In medio. Quasimodogeniti. Amen. Diffusa est gratia. In splendoribus. Pascha nostrum. Gloria Patri et caetera.
Gloria. Seculorum amen.
Septemplicem te nunc qnoque nobis adesse deposcimus alme Paraclite, nostrae mentes ut tuae gratiae semper exuberent perfecto munere: quaeque nocent extingue, et cuncta, quae proficiunt, accende semper amoris igne:
Puer natus est. Venite benedicti. Viri Galilaei. Amen. Dicite pusillanimis. Tolle puerum. Factus est repente. Gloria Patri et caetera.
Gloria. Seculorum amen.
Octo pie Christe lucide beatitudines evangelicae gratiae plebi tuae praebe benignus, et clemens sempiterna requie refove sine fine credentes in te.
Ad te levavi. Domine ne longe. Spiritus Domini. Amen. Laetabitur iustus. Invocavit me. Probasti Domine. Amen. Video coelos. Responsum. Hoc corpus. Gloria Patri et caetera.
Post haec in manuscripto sequitur continenter hoc officium sancti Udalrici.
(Antiphona ad Magnificat.) Venerandi Patris Wodalrici sollemnia magnae iucunditatis repraesentant gaudia: quae merito cleri ac populi suscipiuntur voto, celebrantur tripudio. Laetetur tellus tali compta praesule. Exultet polus tanto ditatus compare. Solus daemon ingemat, qui ad eius sepulchrum suum assidue perdit dominium. Ave nunc corona Martyrum. Salve gloria Confessorum. Simulque Sanctorum decus omnium, nos Christo commenda in perpetuum.
(Invitatorium.) Adoremus regem Christum Dominum, qui hodie sanctum Wodalricum perduxit ad regna coelorum.
(Antiphonae nocturnorum.) 1. Beatus Wodalricus ex nobilibus et religiosis parentibus Deo praedestinante in salutem plurimorum extitit ortus. Beatus vir.
2. Hunc religiosi parentes commendaverunt in sancti Galli coenobium, sacris litterarum studiis imbuendum. Quare fremuerunt.
3. Qui inter egregios regularis disciplinae magistros dulcissimos theoriae carpebat quotidie fructus.
Domine quid multiplicati.
4. Igitur sacrae institutionis norma sanctus adolescens perductus, in cathedram pontificalem est sublimatus.
Cum invocarem.
5. Vox beato sic ait in visu: Wodalrice episcope scias te hodie hospites suscepturum esse. Verba mea.
[118] 6. Inter caetera miraculorum insignia vir Dei persaepe coelesti meruit perfrui visione. Domine Dominus noster.
(Responsoria I. nocturni tria.) (Responsorium 1.) Beatissimi pontificis Vuodalrici diem natalitium recolentes, qui hunc tantis coruscare fecit virtutibus * Christum condignis veneremur laudibus. (Versus) Qui inter caetera dignationis suae beneficia huius Sancti nobis donavit patrocinia.
Christum.
(Responsorium 2.) Puer Dei inclitus Vuodalricus infra duodecim aetatulae suae hebdomadarum curricula * ex divina admonitione a materno suspendi iussus est lacte. (Versus) Ut solido cibo confortatus coelestis verbi dispensator praefiguraretur egregius. Ex divina.
(Responsorium 3.) Cum transacto infantiae termino iam bonae indolis puer existeret, in sancti Galli coenobium est commendatus * sacris litterarum studiis imbuendus. (Versus) Ubi multorum futurus magister Deo favente sategit prudenter. Sacris.
7. (Antiphonae II. nocturni. Sanctus sacerdos dum divina quondam celebraret mysteria, dextera Dei superna visibiliter apparuit supra sacrosancta. Domine quis habitabit.
8. Quadam nocte in visu ei sancta Afra apparuit, et locum collocationis proprii sui corporis in ecclesia demonstravit.
Domine in virtute tua.
9. Sanctum Agaunensium locum orandi gratia adivit, ubi Thebaeorum Martyrum reliquias Deo donante adquisivit.
Domini est terra.
10. Quas cum summo honore Augustam attulit, ac in oratorio Dei Genitricis cum hymnis et psalmodiis religiose collocavit. Benedicam.
11. Per oleum, quod sanctus Pontifex in Coena Domini consecravit, plurima curationum beneficia aegrotis Christi gratia condonavit. Te decet.
12. Celebratis missarum solemniis quemdam fluvium periculosa aquarum inundatione refusum transvadavit cum incolumitate suorum. Bonum est.
(Responsoria II. nocturni tria.) (Responsorium 4.) Deo dilectus veluti per divinum oraculum fuerat edoctus in pueritia, * in civitate Augusta sacerdotali decoratus est infula. (Versus) Hic Dei gratia se praeveniente, ac totius plebis voto in unum concurrente. In civitate.
(Responsorium 5.) Orationes tuae et eleemosynae Vuodalrice Deo sunt acceptae, qui binis antecessoribus tuis te commendavit, * ut tibi sacra mysteria celebranti assistant, et ea tecum benedicant. (Versus) Vuodalrice episcope scias te hodie hospites suscepturum esse. Ut tibi.
(Responsorium 6.) Vir Deo plenus dum hostiam salutarem immolaret, ipso ex more signum crucis agente, dextera Dei sancta visibiliter apparuit, * quae sacrosancta Dominici sacramenti mysteria coelitus consecravit. (Versus) Vere felix et sanctus, cui hora sancti sacrificii dextera Dei apparuit ministranti. Quae sacrosancta.
(Antiphona ad Cantica.) Surge Vuodalrice, et secundum meum sermonem in ecclesia hodie divinum ministerium festina implere.
[119] (Responsoria tria III. nocturni.) (Responsorium 7.) Quidam verbis viri Dei non obaudiens sensum cum visu et auditu perdidit, sed mox ad ipsum perductus * pristinae sanitati est restitutus. (Versus) Cuius tribulationibus cum mitissimus condolens indulgentiam et benedictionem donaret. Pristinae.
(Responsorium 8.) Sanctimonialis femina ut per sancti pontificis orationem est sanata, mox currendo praecessit eum * laudans et benedicens Dominum. (Versus) Pedibus eius provoluta gratiarum actiones egit devota. Laudans.
(Responsorium 9.) Sancte Dei Vuodalrice virtutum gratia plene, spes miserorum, decus ecclesiarum, * intende preces populi supplicantis, ut impetres veniam pro delictis. (Versus) Ecce quia super pauca fidelis exstitisti, super multa constitutus in gaudium Dei tui introisti. Intende.
1. (Antiphonae ad Laudes et horas.) Dominus Iesus Christus de coelo misericorditer in terram prospexit, quando sanctum Vuodalricum catholicae ecclesiae pontificem fieri destinavit.
2. Cultor Dei egregius ad culmen pontificatus divina electione promotus coelestis verbi semina ubique spargebat per fidelium corda.
3. Huius sanctissimi viri salutaria dogmata divinorum signorum semper coelitus comitabatur efficacia.
4. Sancta Afra martyre viro Dei quondam visione ducatum praebente supernorum civium coetui feliciter meruit adsociari.
5. In huius sacri conventus medio Apostolorum principem vidit cum aliis, quos vel olim in carne vel tunc primum in spiritu cognovit.
(Ad Benedictus.) O beatum virum coelesti visione dignum, qui etiam inter caetera divinae revelationis arcana superventurum Pannonicae gentis didicit bellum, et triumphum Christianae parti coelitus concessum.
(Ad Magnificat in secundis vesperis) Sacerdos Dei Vuodalricus cum ex ergastulo carnis ad aethera esset sublevatus, tanta de exanimi eius corpore suavissimi odoris manavit fragrantia, ut cunctorum ibi adsistentium perfunderet nares et pectora. In cuius veneratione dicamus: Gloria tibi Domine.
(Collecta ad Missam.) Deus qui hodiernae festivitatis diem beati Vuodalrici Consessoris tui atque Pontificis transitu gloriosum fecisti: concede propitius; sic tanti Patroni atque Doctoris merita venerari in terris, ut ipsius apud te patrocinia sentiamus in coelis. Per.
(Secreta.) Munus Domine nostrae devotionis sacro altari superpositum pia beati Vuodalrici supplicatio tibi domino Deo nostro reddat acceptum, et ad hoc percipiendum purificet corda omnium nostrum. Per.
(Praefatio.) AEquum et salutare. Te quidem in Sanctis tuis mirabilem praedicare, cuius gratuiti semper est muneris, quidquid in eorum vel verbis sonat mirabile, vel virtutibus coruscat insigne. Unde ex eorum collegio beati Vuoldarici Confessoris tui atque Pontificis solemnia celebrantes, eadem sacrosancta Filii tui Domini nostri Iesu Christi dextera petimus [120] in aeternum consignari, quae singularem redemtionis nostrae hostiam ipso sacerdote sacro altari adsistente visibiliter voluisti benedici. Per eundem Christum Dominum nostrum: per quem maiestatem tuam laudant.
(Postcommunio.) Coelestium Sacramentorum participes effecti quaesumus Domine Deus noster: ut interveniente beato Vuodalrico Confessore tuo atque Pontifice, et peccatorum nostrorum indulgentiam, et vitam consequi mereamur aeternam. Per.
Dilectus meus mihi et ego illi, qui pascitur inter lilia. In lectulo meo per noctem quaesivi, quem diligit anima mea et caetera.
Prosa in festo Epiphaniae.
Eia nunc socii! dicamus cum propheta modulamine dulci. Ecce advenit, qui creditur habere potestatem mortis ac vitae. Et regnum. Cui laus atque gloria et potestas.
Quem Prophetae praedixerunt, et Magi oblatis muneribus adoraverunt. Qui hodie in Iordane lavit nostra crimina, in laude eius cantemus voce sonora. Ecce advenit.
(Hymnus iambicus.)
Festiva mundo gaudia, reducta solis orbita,
In Trinitatis nomine, laeti colamus carmine.
Felix dies haec annua, quae tanta fert solemnia,
Cum tale factor omnium praebet sui vestigium.
Hic nempe natus Virgine, nostro Deus cum corpore,
Novi per ortum syderis se prodidit mox seculis.
Quem tunc aevi principes, reges Arabum nobiles
Donis honorant mysticis, tanti datorem luminis.
Legalis observantiae, aqua tumescunt hydriae,
Ut vina fundant dulcia: haec signa Christe sunt tua.
Vox ergo Patris intonat, baptisma prolis consecrat,
Formam columbae Spiritus sumit sacer Paraclitus.
Sit Trinitati gloria, honor, potestas inclita,
Uni Deo per omnia, in saeculorum saecula. Amen.
In Purificatione Beatae Virginis.
Exultet omne seculum
Lati per orbis circulum:
Hymnum canat concentibus:
Quis non stupet de talibus?
Cum Patre formans omnia
Formatus est ex femina,
Nullo virili semine,
Sed casta natus Virgine.
Fit parvus hic infantulus,
Subiectus est parentibus:
Observat et legalia
Nostrae salutis gratia.
Quem Simeon susceperat,
(Et) Anna decantaverat,
AEtas aut sexus concinat,
Iam Christus advenerat.
Cui laus, potestas, gloria,
Per seculorum secula:
Qui regnat unus Numine,
Cum Patre et sancto Pneumate. Amen.
[121] In Quadragesima.
Omnis chorus ecclesiarum, claro modulamine vocum,
Dulcem sonet ocyus hymnum, pangant simul astra polorum.
Instant ecce quater deceni soles merito recolendi:
Quorum Deus extitit auctor, hominumque Dei mediator.
Cuius Moysi vel Heliae numeri placuere figurae.
Sub quo pie se macerando, Dominum coluere precando.
Hinc turmula Christicolarum, imitans sacra vota piorum,
Nunc parcius utitur escis, ut possit inesse supernis.
Quin spernimus ergo quietem, pigrique soporis amorem.
Ut clamat ab ore propheta: noctis meditamur in hora.
Nunc Christe rogamus ovantes, audi tibi vota ferentes:
Sic vox reboetur in alto, ut nos placeamus in actu.
Sit doxa Dei Genitori, eius Genitae quoque Proli,
Ac Spiritui simul almo; manet hic Deus unus in alto.
De Sancto Wilibrordo.
Laudes Christo die nunc isto
Celebrent omnes ubique fideles
Magno tripudio,
Ob venerationem patris eximii
Sancti Willibrordi.
Hunc coelitus delapsa enitens notavit luna,
Quae eius matri visa per coeleste oroma.
Hinc veluti sidus clarissimum
Sui iubaris radium
Per mundi sparserat circulum:
Dum tetras peccati tenebras
Cordi hominum insitas
Verbi splendore fugaverat.
Hoc gens Britonum atque Hibernia
Cum omni Fresia,
Hoc testantur Franci et Germani
Gallorum populi.
Nec inclita ignoravit hunc urbs Romula,
Etsi potens mundi domina.
Angelico quando praesul doctus oraculo
Illum subsecravit Domino.
Dehinc fidei fervore succensus,
Aras daemonum fregit providus.
Gladii ictus attigit
Ipsius caput, aliquid sed non nocuit.
Nam lympha suae preci tradita
Iam multorum agmina potavit in arida.
Tum vini auxit satis pocula:
Infirmis perplurima contulit subsidia
Hic hodie verus Israelita
AEgypti tenebras evasit
Vicini auctus spoliis.
Et veniens cum lucro fideliter,
Audire meruit gratanter,
Euge intra feliciter.
Eia nunc devoti quem rogitemus
Cuncti ore, corde psallentes ac dicentes:
Nos tui qui festa colimus
Mente pia o clemens clementer
Adiuva semper.
De Sancta Verena
Laetetur Ecclesia
Iubilans catholica,
[122] Prole mater inclita
Sed fidei dote virgo pudica.
Quos ut puerpera
Parturit hic per tormenta,
In coeli regia
Conspicatur cives laeta.
Nam legio Martyrum
Thebaeorum sacra,
Haec sanguine rosea
Compsit solemnia.
Cumque Maximiani iussa trucis
Spernerent fortiter pro Christo impia,
Et diis nollent ferre thura,
Corporum subeunt dira supplicia.
Hinc Verena novenis
Splendet mirifica.
Tripudiat Victore victrix et Troia.
Hos inter plurima Gereon cum turba
Dux praesidet te fovens sancta Colonia.
Huius sociorumque meritis freta
Laudum Deo debita refer praeconia.
Cui vox omnigena
Dulci melodia
Martyrum pro hac victoria
Personet in alta nunc (curia) Amen.
Alleluia.
Sermo de Sancto Matthia Apostolo.
Dum praeclara beati Matthiae Apostoli festivitas per annui cursus revolutionem se repraesentat, maximae iucunditatis gaudia merito nobis multiplicat. Cur enim homo detrectet gaudere, cum carnis suae portionem per misericordiam mediatoris Dei et hominum cognoscat in coelo collocari? In hac siquidem die sanctus Matthias Apostolus carneae habitationis ergastulo solutus, in coelestis regiae aulam laetantibus feliciter est susceptus. Hodie iuxta vocem psalmistae in pace factus est locus eius, et habitatio eius in Sion. Denique, ut Apostolicorum Actuum edocent scripta, postquam Iudas poenam suis sceleribus dignam se suspendendo suscepit, ne Apostoli in undenarii imperfectione velut decalogi transgressores remanerent, Barsaban et Matthiam eligentes in medio statuerunt, atque fusa ad Dominum prece sortes super eos dederunt.
Legimus in veteri testamento, Ionam prophetam, cum mallet fugere, quam Ninive subversionem praedicare, ob marinae tempestatis periculum sortis agitatione deprehensum. Quod licet divina dispensatione speremus contigisse, non tamen trahere convenit in exemplum, quod a viris gentilibus constat peractum. Ionas vero, qui interpretatur columba, quem suo praefiguraret exemplo, Dominus docet in Evangelio: Sicut, inquit, fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus; ita erit filius hominis in corde terrae. Sed et in lege summus Sacerdos sorte quaerebatur, sicut de Zacharia legitur: Secundum consuetudinem sacerdotii sorte exiit, ut incensum poneret. Qua in re typice monstrabatur, verum sacerdotem semper esse quaerendum, donec ille veniret in carne, qui, ut Apostolus ait, non per sanguinem hircorum aut vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in sancta, aeterna redemtione inventa. Et quia Salvator non venit legem solvere, sed adimplere, Apostoli non debuerant subito a mandato veteris legis discrepare, donec radiante per orbem lumine evangelicae praedicationis paullatim evanesceret umbra veritatis: ut [123] sicut magister sua circumcisione ac legalibus hostiis pro se Deo Patri oblatis veteri legi ac circumcisioni, ita discipuli hac in re finem imponerent antiquarum sortium inquisitioni. Hinc est, quod postmodum septem Diaconi nequaquam sorte ad opus ministerii leguntur, sed tantum Apostolorum oratione pariter et manuum impositione venerabiliter ordinantur.
Haec idcirco, dilectissimi! proferre dignum duximus, ne simpliciores quique exemplo Apostolorum ac Prophetarum putent, Deum sortibus hoc in tempore consulendum; cum magos, ariolos, sortilegos sacrae scripturae auctoritate certissime sciamus esse damnandos. Quamquam et praecedentium Sanctorum sortes merito mundissimae intelligantur preces, aliquod divinae clementiae indicium de re dubia postulantes. Quo sortium genere Matthias electus, Apostolorum collegio est sociatus.
Matthias namque Dei parvus interpretatur. Cum audieris parvum, non corporis quantitatem, sed morum attende qualitatem. Dei parvus intelligitur humilis et quietus; unde et Dominus in Evangelio praecipit dicens: discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. Et alibi: finite parvulos venire ad me, talium est enim regnum coelorum. Hanc vocem hic Dei parvus auditu intelligens, atque actu intellecta perficiens, iure duodenarium superbi apostatae mutilatum abiectione suae parvitatis complevit adiectione, ut per ipsum tunc perficeretur in re, quod olim praedixerat David in spe: Fiat, inquit, habitatio eius, videlicet Iudae traditoris, deserta, et non sit, qui habitet in ea, et episcopatum eius accipiat alter; quem iste sanctus suscipiens obediendo, honorifice decoravit evangelizando.
Nec vacat a mysterio duodenus Apostolicae dignitatis ordo; duodenarii etenim summa, quae tribus ac quatuor invicem multiplicatis succrescit (sive enim tria per quatuor, vel quatuor per tria multiplices, eamdem duodenarii formam procreari conspicies) significat fidem sanctae Trinitatis per voces quatuor Evangelistarum atque eorumdem Apostolorum per latitudinem quadrifidi orbis praedicandam. Possumus et aliud intueri. Nam idem duodenarius, aequalibus suarum partium quantitatibus mensus, in X. et VI. fit computatus. Nam duodenarii medietas sunt VI. tertia pars IIII. quarta pars III. sexta pars II. duodecima pars I. Ergo VI. et IIII. et III. et II. et I. XVI. faciunt. Et X. quidem ad decalogi mandata pertinent: senarius vero, qui nullo sui damno minuitur, aut superflua adiectione augetur, sed aequalibus membrorum suorum partibus arithmetica lege perfectus pronuntiatur, perfectam supradicti decalogi significat impletionem. Quam beatus Matthias consecutus talentum sibi a Domino per coapostolos suos creditum non ut servus piger in terra abscondit, sed fidelium corda voce et opere instruendo velut servus prudens cumulare non cessavit. Quapropter ex dominica voce hodierna die promeruit audire: Euge bone serve et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam, intra in gaudium Domini tui.
[124] Si iste sanctus, dilectissimi! ideo intrare in gaudium Domini sui potuit, quia super pauca fidelis extitit, summopere nobis est cavendum, ne lucro commissi talenti neglecto, ab aeterni regni arceamur ingressu. Qui cum a sancta matre ecclesia in fide sanctae Trinitatis baptizati sumus, ac eiusdem fidei sacramenta cognovimus, donum intelligentiae adsecuti sumus, procul dubio talentum a Domino percepimus. Sed hoc in terra abscondimus, si bona, quae intelligimus, per compassionem proximis non indicamus. At contra de accepto negotio lucrum facimus, si ea, quae intelligimus, etiam audire nolentibus fideliter intimamus. Digne itaque hodie iste sanctus immenso laudis celebratur praeconio, quando Domino suo talentum reportavit cum lucro. Ipse enim inter coapostolos constitutus, audire a Domino meruit: beati oculi, qui vident, quae vos videtis. Hodie multo beatior cum caeteris Sanctis cantare feliciter potuit: Sicut audivimus, sic vidimus in civitate Dei nostri in monte sancto eius. Vere felix ac beatus, quia ut idem cecinit propheta: beati qui habitant in domo tua domine, in secula seculorum laudabunt te.
Quia hic Christi dilectus sorte, ut paullo ante praelibavimus, est electus, congruit hoc nomen Christiani vocabuli honore praedictis, et maxime graduum dignitate in ecclesia praelatis, quod sors vel hereditas latine, cleros dicitur graece. Unde dicuntur clerici, qui in sortem Domini delegati, ab omni mundanae ambitionis actu student esse alieni, ut in domo Domini mereantur fieri heredes quidem Dei, coheredes autem Christi, ore et corde cantantes illud psalmigraphi: Dominus pars hereditatis meae et calicis mei, tu es qui restitues hereditatem meam mihi.
Igitur dilectissimi! si ad hanc hereditatem prospero successu volumus pervenire, interim in hac convalle lacrymarum boni operis effectu curemus nos exercere. Hodiernae festivitatis diem in huius sancti vereratione debita cum laude celebremus, ut eius precibus et meritis apud eum iuvemur, qui mirabilia in Sanctis suis operatur. Iesus Christus Dominus noster: qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus in secula seculorum. Amen.