Actions |
---|
[293] Ordine primigeno nomen jam possidet igin.
Andras ecce locum mox vendicat ipse secundum.
Ormis post numeros incompositus sibi primus.
Terque notat trinum coelenus nomine rhythmum.
Denique bis binos succedens indicat arbas.
Significat quinque ficto de nomine quinas.
Exa tenet calctis profecto munere gaudens.
Musicus digne septeno fulget honore.
Octo beatificus temenias exprimit unus.
En quia fert tibi claves gymnosophista,
Qualiter immensae penetres conclave Minervae.
* * * * * * * * * * *
[294] Nos tibi viventi venerandas posuimus aras.
* * * * * * * * * * *
Virtutum quia clarifico splendore micabat,
Cum Phoebi lampas super astra radiens, et cetera.
* * * * * * * * * * *
Bertrandi Prudentii condam karrotensis super arte musica versus centum LXX quorum plenitudine pro dolor mors abstulit seva.
* * * * * * * * * * *
[297] Bertrandi Prudentii, Karrotensis Monaci
De arte musica
I.--Quod una sit septem artium.
Utilis in multis ars musica rebus habetur;
Quam reliquas inter vocitant quas nunc liberales,
Et septem numerant, nostri posuere priores.
E quibus esse mihi praesens non duco fatendum,
Forte nisi de qua sermonem texere coepi
Et quam nunc supra videor tetigisse parumper.
II.--Quod ars musica difficilis sit, et nisi memoria teneantur soni pereant, quia scribi non possunt.
Ex hac arte quidem multi sunt multa locuti,
Est quia difficilis, nec capta tenetur ab ullo,
Si bene non fuerit menti religata tenaci.
Saepius has alias oculis comprehendimus artes;
Hanc tamen a cunctis quae musica rite vocatur
Nec palpare manu quimus, nec cernere vultu,
Tradere nec tabulis sed nec mandare libellis:
Quis, nisi mente, queat perplexos cernere cantus?
Quisve sonos oculis possit spectare melodos?
III.--Qua ex cause haec ars musica vocitetur.
Visne tibi referam cur haec ars musica nomen
Artibus ex septem sibi vindicet atque retentat?
Aonio quasdam dicunt in vertice musas
Carminis esse deas: ex his est musica primum
[298] Dicta, velut priscos aiunt cecinisse poetas.
Has etenim musas non sine numine fingunt;
Ex Jove Memoriam multi generasse fatentur.
IV.--Qui primi fuerint artis musicae inventores.
Hactenus errores et inertia corda virorum
Nunc volo perpaucis etiam contingere quosdam:
Hanc prius a Jobal artem Moyses manifestat,
Antequam tegens mundum cataclismus inundans,
Perderet hic cunctos, praeter quos clauserat archa.
Post Moyses idem populi dux atque propheta,
Ac soror illius merito veneranda Maria,
Uxor et ipse.... quae Debora dicta est,
Ac satis instructa dicitur in arte fuisse.
Nam David, alius quamvis antiquior extet,
Nullus in hac illo fuit excellentior arte,
Quo psallente procul Daemon a rege recessit.
V.--Quod varie inventores ipsi, pro qualitate rerum, eadem ipsa musica usi fuerint.
Carmina, quae quamvis simili composita metro
Esse videantur, non uno nomine semper
Versificatores eadem vocitare solebant;
Sed pro diversis aderant quibus edita rebus
Nomina; sic horum merito titulare studebant.
Rebus in adversis, threni atque lamenta sonabant;
Sic in funeribus tibiae carmenque lugubre.
In templis hymnos et cantica sacra canebant.
Connexens cytharam plectrum feriebat eburnum,
Et dabat in bello quamvis tuba rauca boatum.
VI.--Quod musica mentes exhilaret tristes, singulorum operum relevet fatigationes.
Quis queat ore loqui, vel quis perpendere sensu
Quot bona, dante Deo, multis haec musica praestet!
[299] Tristes exhilarat mentes, demulcet amaras;
Si labor est durus, cantando saepe levatur,
Nam via difficilis facilis fit carmine semper;
Dumque metunt segetes video cantare puellas,
Atque suas etiam satagunt dum texere telas,
Saepe solent proprium cantu relevare laborem.
VII.--Quod musica non solum rationabiles, sed et ratione carentes faciat tripudiare creaturas.
Mira namque sui mulcet dulcedine cantus
Non solum auditum hominum, sed saepe ferarum.
Ipse poetarum sicut doctissimus olim
De pueris inter sese cantantibus infit:
Immemor herbarum quas est mirata juvenca.
De Serpente.
Si serpens adsit, tenebroso trusus in antro,
Quorsum extiterit dulci modulata boatu,
Quae satis ipsius patulas propulset ad aures,
Continuo notum patitur contemnere stratum,
Aptius ut valeat cantus audire melodos.
De Delfinis.
Sic quod delfini, qui sunt in gurgite vasto,
Et dare saepe solent altos super aequora saltus,
Se satagunt nimium pulchris conferre carinis,
Ut quod amant nautae coelo cantare sereno
Aure queant patula placidum placare celeuma.
De Inerguminis.
Haec et inerguminis ars multum musica praestat,
[300] Quatinus ut mira placidi dulcedine cantus,
Aut det ab obsessis fetidas discedere larvas,
Aut levius horum tribuat tolerare furores.
VIII.--Quod ars musica in tribus principalibus mundi conditionibus proprium obtineat primatum.
Tres si quidem in partes orbis distinguitur iste,
Quas coelum, terram, pontumque vocare solemus,
In quibus ars eadem propriam vim jusque retentat,
De patria nil coelesti praesumo fateri,
Quum quidam sapiens natum monuisse feratur:
Mitte arcana diis, coelumque inquirere quid sit,
Non tamen omnimodis desunt qui volvere dicatur
Ipsum dulcisono quodam modulamine coelum.
Quod si tam magni meriti constare meretur
Haec ars in terris, quae musica saepe vocatur,
Qualis apud superos sit, ei vel quanta potestas,
Nec si mille forent linguae mihi dicere possim.
IX.--Nimia artis musicae laus est: etiam cantu avium dulcissona habetur.
Haec ars a nobis quae musica saepe vocatur
Inter aves etiam plerumque vigere videtur.
Vere novo volucres dulces depromere cantus
Incipiunt, nec non modulatis vocibus edunt.
Et sicut varii noscuntur adesse coloris
Sic et diversum satagunt sibi fingere carmen.
De Gallo.
Interea poteram de gallo plura fateri,
Si modo nonnullis taedium generare vererer;
Qui quamvis expers maneat rationis, ut ales,
Et fiet interdum tenebris utillatus iniquis;
Nuntiat adventum recinens instare diei,
Et cantu solem testatur adesse propinquum.
[301] De Cuculo.
Carmine de cuculo mihi non reor esse silendum,
Pastores pecorum quem semper amare feruntur.
Si post transactas hiemes et frigora cuncta,
Creditur huc ad nos latebris remeare relictis;
Et residens ramo cujuslibet arboris altae,
Diffundit rutilo passim bona carmina rostro,
Ad cujus cantum resonant montes vallesque profundae,
Ad cujus vocem nemus insuper omne resultat.
De Philomela.
Est laus membris quamvis Philomela pusillis,
Quae dulces recinit lingua vibrante susurros.
Haec magnas didicit cantu superare volucres,
Haec quoque pervigilem satagit traducere noctem;
Et quot fit plumis pennisque decora venustis,
Tot cantus tot idem sonos dat ab ore melodos.
De Columba et Turture.
Sunt mites volucres, sunt sine felle columbae.
Est et non aliqua sine fraude volatile turtur;
Hae geminae volucres gemitus pro cantibus edunt.
De Siptaco.
Siptacus est etiam quaedam miranda volucris:
Hanc quoque majoris dicunt existere linguae,
Unde potest instar hominis formare loquelam,
Et bene sensatos etiam producere cantus.
De Phoenice.
Est et avis cantu visuque per omnia digna,
Quae plus quingentos vitam producit in annos;
[302] Hanc Deus omnipotens unam consistere tantum
Disposuit, totum verbo qui condidit orbem,
Paradisiacis jussit rememorarier agris,
Nunc ubi mellifluum satagit depromere carmen,
Et reboat celsos modulatos carmine lucus.
De Cygno.
Cygnus, in auspiciis semper laetissimus ales,
Gutture perplures dulces fert saepe susurros,
Et dum fertur aquis cantus dat ab ore melodos;
Nec gerit hoc solum sospes, sed jam moribundus;
Dicitur ut sapiens quondam cecinisse poeta,
Quid tam dulce canit quam vox morientis oloris.
De Merula.
Non decet hoc nostrum merulam sine carmen adesse,
Quae satis de se adest, quamvis sit pulla decora,
Semper amans saltus, necnon loca semper amoena,
Insuper et rutilo bona carmina promere rostro.
X.--Quod vox earumdem ipsam musicae redoleat dulcedinem.
Sim licet exilis perpaucis dicere nisus,
Qui pedibus terram vel pennis aera tractant,
Sed de tetrapodos nil me tetigisse recordor,
Cum nec vox horum procul absit ab arte remota.
De Grillo.
Est etiam quadrupes grillus cognomine dictus,
Ignivomus, rutilo qui cum sol splendet ab alto
Vocibus insistit resonare virentia prata,
Et cantu pariter campos reboare patentes.
De Sirena.
Est et in aequoreis animal stagnisque marinis,
Quidam nautarum vocitant quod saepe sirenam,
Insuper et proprio dicunt satis ore melodum,
Etiam ut laetiferum in altis videatur adesse.
[303] XI.--Quod nil rectum obtineat sine musica sui status plenitudinem.
Ecce patet quod in hominibus haec ars utilis adsit,
Nec bene stare potest quod permanent ipsius expers:
Propterea non est a quoquam dispicienda,
Sed nec ab ignaris stolidis carpenda libellis;
Sed magis a cunctis tota cum laude colenda.
Non posse latere reor quod musica praesens,
Unde loqui nitor, constat ratione triformi
Quam tres in partes bene divisere priores.
Nam prior ex istis harmonica dicitur esse,
Quae satis ingenti consistit praedita dono.