De modorum formulis et cantuum qualitatibus
Source: Scriptorum de musica medii aevi nova series a Gerbertina altera, 4 vols., ed. Edmond de Coussemaker (Paris: Durand, 1864-76; reprint ed., Hildesheim: Olms, 1963), 2:78–115.
Electronic version prepared by Firoozeh Khazrai E, Angela Mariani C, and Thomas J. Mathiesen A for the Thesaurus Musicarum Latinarum, 1993.
Actions |
---|
[78] Guidonis Aretini De modorum formulis et cantuum qualitatibus
Incipit epilogus [prosaicus] in modorum formulis et cantuum qualitatibus.
[Prooemium.]
Vocum modus, veterum editus voto, disgregatus a vero et recto cantionis genere, et in chromaticam mollitiem deductus, ob rationis penuriam, nunc ad priorem statum labore haud facili reductus est. Etenim quia ab auctoribus est editus moderaminis jamjamque gravitate carebat. Nec mirum; cum enim existerent quidam qui illum aurium arbitrio commiserint, quidam vero, potiori agentes consilio, rationi hoc assignarint; utrique, prout voluntas tulit, diversi diversa scripserunt. Itaque, prout possumus, rationis speculatores sequentes, breviter et strictim prosequamur.
[Capitula.]
I. De motione et vocis acumine seu gravitate.
II. De integritate et diminutione.
III. De consonantia seu neumis convenientia vocum earumdem.
IV. De affinitatibus diversarum vocum. De proprio vel adjectivo accidenti unicuique.
V. De modorum quatuor generibus eorumque participatione cum differentibus distinctionibus.
[79] VI. De formulis differentiarum, et earum proprietatibus.
I.
De motione et vocis acumine seu gravitate.
Vox est aer ictus auditu sensibilis quantum in ipso est. Omnis autem vox aut est continua aut divisa. Continua est ubi sic se vocem sequitur ordo, ut unius finis alteriusque principium discerni facile non possit; sicut fit cum in celesti arcu colorum spectamus habitudines. Sic enim rubeus cernitur ut tamen ejus initium vel finis comprehendi non valeat; sic et in reliquis. Divisa vero que singillatim profertur. Nulla vox fit, nisi motus precedat. Precedente autem motu, si fuerit velox, spissiores et acutiores reddit voces; si autem rarus, graviores et grossiores. Musica vox fit motione; motio autem habet in se tenorem qui quantitatem motionis exequitur, ita ut si motus fuerit brevis, perparvus existat et tenor; si major, ampliorem habebit tenorem. Musicus autem motus fit sex solummodo modis, id est: tono, semitono, semiditono vel triemitonio, ditono, diatessaron et diapente. Intueri ergo libet ut, secundum quod creverit motus, crescat et tenor; verbi gratia: ditonus duplum est tono; propterea et duplum habebit tenorem. Tenor autem est mora uniuscujusque vocis, quem et tempus grammatici in syllabis brevibus et longioribus superscribunt.
II.
De integritate et diminutione.
Ex supradictis autem motibus alii existunt integri, id est qui monochordum regulariter partiuntur, ut tonus et reliqui. Alii autem ab integritate deficiunt qui monochordum equis ponderibus dividi nequeunt, ut semiditonus. Tonus ergo integra dimensio est, quia per sequioctavam proportionem regularis monochordi partitionem assequitur; diatessaron vero per sesquitertiam; diapente autem per sesquialteram. Quapropter tonus omnis fit novenis passibus, diatessaron quaternis, diapente vero ternis. Diapason autem ubique fit duobus passibus, cum et vicissim sibi in consonantiarum partibus succedunt.
III.
De consonantia seu neumis convenientia vocum earumdem.
Omnis autem cantilena septem dissimilibus vocibus perficitur, ex quibus alie sunt consone, alie vero dissone. Prima itaque et quarta vox ternas in depositione ac binas in elevatione simillimas habent formulas. At secunda et quinta quatuor in depositione et unam in elevatione. Porro tertia et sexta quatuor ab inferioribus similes habent formulas, a superioribus nec unam. Post has quarta a septima dissociatur amplius, nec ullam retinent proportionem consonantiam ad se invicem. Itemque prima et quinta quatuor a superioribus similes habent formulas, a depositione autem neminem. Secunda vero ac sexta quaternis formulis similibus elevantur ac una deponuntur: unde et utraque proto scribitur. Tertia vero et septima ternas elevationes ac binas depositiones habent similes, et deuteri modi extant. Nam vero quarta cum octava unius in una elevatione conveniunt. Notandumque est quia he unius esse dicantur modi, habentes similes elevationes et depositiones, nullatenus tamen aliqua ex his, cum aliqua sibi depositione concordanti, elevatione concordat; aut convenienti in elevatione, depositioni concordat.
IV.
De affinitatibus diversarum vocum. De proprio vel adjectivo accidenti unicuique.
Unaqueque vero vocum habet aliquid proprium, [80] dum earum affinitas non ex toto acumine vel gravitate concordant, et aliqua semper similitudine cum extraneis admiscentur, id est cum eis que alterius modi sunt, utpote D et A que affines sunt, id est unius modi, non sunt per totum similes, sed singillatim proprias retinent qualitates; id est dum D deponitur tono semitonio et iterum elevatur tono, semitonio, tritono et semiditono, usque ad aliud d actum. Itemque a ditono deponitur et semiditono, elevatur autem per tonum, semitonium et ditonum et alium semitonium et ditonum usque ad aliud a acutum. Sed satis nunc ostensam esse dissimilitudinem inter affines voces arbitror; nunc ab similium vocum edisseram similitudinem. Cum enim D sit protus, et G tetrardus, utraque tamen tono et semitonio et ditono deponuntur et ea symphonia que D continetur, si sit depositiva tantummodo, et G cani potest: quod exemplo patet in antiphona:
[CSII:80; text: Spiritus alme illustrator omnium.] [GUIMOD 01GF]
V.
De modorum quatuor generibus eorumque participatione cum differentibus distinctionibus.
Sunt autem modi vocum quatuor, id est, protus, deuterus, tritus, tetrardus; qui et totidem subjugales habent. Et principales quidem autentos dicimus, subjugales plagas nominamus. Eorum differentia talis est: cum quilibet cantus octo vocibus ascendat, descendat vero quinque, atque inter omnes sint duodecim, una ex his bis annumerata graves; omnes cum aliquanta parte acutarum plagis attribuuntur. Porro autentis cuncte acute cum aliquantis gravium conveniunt. Notatoque quod sint tres vocum ordines, id est graves, medie et acute; ex quibus medie semper annectuntur utrisque; acute autem conveniunt authentis et graves plagibus; et sic semper tres ex ambabus partibus utrorumque sunt proprie. Differentiarum autem modorum horum formule secundum principia cantuum disposite sunt; ut quemadmodum finalis vox aliquem proprium modum metitur, sic et rationabiliter principia eorumdem cantuum aptiores sibi formulas coaptent, quatenus sit pulchra connexio que secundum proprios in unaquaque dirigatur motus. Quos motus nempe diximus fore sex, qui, dum tribus applicantur adherectionibus, in unoquoque modo diversas et ampliores et in quibusdam districtiores formulas efficiunt, secundum quod unicuique motiones cum adherectionibus adjungere possunt. Nec aliquis modorum ampliores permittitur habere formulas nisi que ex ipso regulariter generari poterint; ut sicut cautela permaxima in vocum modulis, dum qualitatibus et quantitatibus excreverint.
Quocirca musicus motus continet qualitatem et quantitatem. Quod si desierit qualitatem quantitatemve motus habere, jam non musicus motus erit. Qualitas autem motus est, utrum sit protus vel deuterus aut quilibet alius motus. Quantitas autem utrumnam sit duplus, sesquialter aut sesquitertius. Igitur qualitas in modorum speciebus, quantitas in magnitudine prescribitur motuum. Preterea et modorum diverse species non minima prepollent quantitate seu qualitate, dum unus in modum historie recto et tranquillo feratur cursu. Alter vero anfractis saltibus concinatur. Alius videatur garrulus, et sevus in sublime extollens audientium animos. Alter vero placidus letitiamque indicans morum. Quod cuique prudenti satis patebit, curare si studuerit.
VI.
De formulis differentiarum, et earum proprietatibus.
Diversas autem habent formulas singuli modorum [81] quas regulariter sic de uno quoque producimus modo. Primo omnium constituatur musicus motus, in quo sit qualitas et quantitas, ex quo regularis oritur vox. Ex qualitate autem modi et ex quantitate singuli procreantur motus. Vox autem fit preposita, apposita et supposita. Que, dum simul permixte fuerint, regulares et probatissimas in unoquoque modo conferent formulas. Quod ut facilius pateat, figuram subjecimus quo facilior per oculos via sit.
[Igitur quia, ut dictum est, ejusdem conditionis quatuor et quatuor natura statiut, ita et note pene sunt eedem; solummodo tetracordorum differentia variorum versis caracteribus indicatur. Primus finalis seu terminalis [signum], dasian inclinum S, ad caput, ita: [signum].
Secundus finalis, C, versum ad caput, ita: [signum].
Tertius finalis I iota simplex et inclinum, ita: [signum].
Quartus finalis C demidium ad caput, ita: [signum].
Graves retroversi finales ita: [signa].
Superiores demissi finales, ita: [signa].
Excellentes demissi graves, ita: [signa].
Incipit de modorum formulis et cantuum qualitatibus.
Capitulum I.
Igitur protus decem habet regulares formulas, id est, sex prepositivas et tres appositivas et unam suppositivam. Et he quidem, que prepositive sunt, fiunt tono, ditono, semiditono, vel triemitonio et diapente. Appositive autem sunt que in eadem voce quam formula finitur, antiphone principium ponitur. Et he quidem duobus modis fiunt, id est aliquando in prima voce, id est ea que finem terminat; interdum in affinibus, in his videlicet que finali voci per sex supradictas consonantias conveniunt. Suppositive autem fiunt semiditono; et dicuntur suppositive eo quod fines formularum sub principia ducantur antiphonarum; prepositive vero eo quod preponant.
Quoniam vero protus duas diversas in una terminatione habere videtur formulas, libet intueri uberius quibus distinctionibus utreque discerni valeant, cum una ex eis sit autentica, altera plagalis; ut secundum quod in proto definitum fuerit, teneatur et in reliquis.
Formulas igitur autenti proti quinto loco a finali voce disponimus quod et in reliquis authentis similiter facimus.
Formulas autem ejusdem plage tertio a finali voce constituimus. Hinc itaque constituendum ut in plagis distinctionum fines vel principia nullo modo super formulas sibi attributas ponantur. Quod si evenerit mox in autenti transit potestatem, quia solis autentis licet intendere fines principiave distinctionum ad quintam. Et quemadmodum illicitum est plagis super proprias formulas distinctionum summam intendere; ita et autentis non est opportunum summam eorumdem plagarum vim transferuntur. Sicque singuli propriam amittunt vim, dum alterius nituntur assumere gradum.
Incipit prima pars primi modi.
Protus adest, denis formarum nexus habenis.
Que modum nectunt autentum undique totum:
He tibi sint cordi, jugiter habeantur in ore;
Has queso ne minuas; poteris si addere curas.
[CSII:81; text: Primum querite regnum Dei.] [GUIMOD 01GF]
[82] [CSII:82,1] [GUIMOD 01GF]
I
[CSII:82,2; text: Gloria seculorum amen. Ecce nomen.] [GUIMOD 01GF]
Angelus Domini.
Antequam convenirent.
Montes et colles.
Joannes autem.
Hoc est testimonium.
Dabit ei Dominus.
Ecce veniet desideratus.
Dominus veniet.
Egredietur virgo.
In eterna die Dominus.
Positis autem genibus.
Ecce puer nobis.
Sunt dehinc stati.
Herodes iratus.
Deficiente vino.
Ad hanc vocem.
Ad hoc tantum
Stabat a dextris.
Cum veneratione autem.
Deus deus meus.
Sederunt multi.
Transeunte Domino.
Cum facis eleemosynam.
Tu autem commoraberis.
Tradent enim gentes.
Cum immundus spiritus.
Amen dico vobis.
In his autem transiens.
Accepit autem Jesus.
De quinque panibus.
Quid molesti estis.
Conantibus autem.
Ab insurgentibus.
Ait latro ad latronem.
Currebant duo simul.
Non ego abiero.
Euntes in mundum.
Illi autem profecti.
Loquere, Domine.
Obsecro, Domine.
Johannes et Paulus.
Ego enim jam delibor.
Cum audisset Job.
Hi sunt viri.
Unus ex duobus.
Tradent enim.
Quinque ministrat.
Euge serve bone.
II
[CSII:82,3; text: Gloria seculorum amen. Canite tuba. Ave Maria.] [GUIMOD 01GF]
Homo quidam erat.
Factum est autem.
Johannes vocabitur.
Saulus adhuc.
Puelle saltanti.
Nativitas tua.
Sanctus Dionysius.
Dedisti, Deus, habitationem.
Beati pacifici.
[83] Qui me confessus fuerit.
Si quis mihi ministrat.
Cum esset summus pontifex.
Tecum principium.
Simile est regnum.
Traditor autem.
Et posuerunt super.
Ad Mariam vero.
Isti sunt sancti qui passi sunt.
Misso Herode.
Cum ejecisset.
Iste est Johannes.
Appropinquabat.
Et hec subsequens nihil distat a precedente, neque ampliorem tenorem ejus distinctio in finem retinet, et hoc brevior est.
Erunt prava.
Dies Domini.
Quid hic statis.
Si duo ex vobis.
Postulavi patrem.
Obtulerunt discipuli.
Preceptor Saule sancte.
Que est ista.
Luciano venerabili.
Adoramus te.
Admirabile est.
Post excessum.
Illo quoque nega.
Cor mundum crea.
III
[CSII:83,1; text: Gloria seculorum amen. Ab imatu et infra.] [GUIMOD 01GF]
Medicinam.
Dixit Dominus villico.
Laurentius.
Deus me misit.
Qui non colligit.
Vidit populus.
Inclinavit.
Exultabunt domine.
IV
[CSII:83,2; text: Gloria seculorum amen. Petrus quidam. Ab Ecclesia. Ad Deum.] [GUIMOD 01GF]
Dicite pusillanimi.
Domine, si tu vis.
Domine, puer meus.
Domine, non sum dignus.
Domine, salva nos.
Domine, bonum est.
Domine, si hic fuisses.
Domine, quinque talenta.
Dominus defensor.
Sebastianus.
Vade, Satana.
Mulier, veni.
Lazarus, amicus.
Mel et lac.
Sol et luna.
Mihi vivere.
V
[CSII:83,3; text: Gloria seculorum amen. Reges Tharsis.] [GUIMOD 01GF]
[84] Reges terre.
Vidimus stellam.
Circumdantes.
Volo pater.
Spiritu principali.
Ecce vere Israhelita.
VI
[CSII:84,1; text: Gloria seculorum amen. Senex puerum.] [GUIMOD 02GF]
Columna es.
Abraham pater.
Ductus est Jesus.
Estote ergo.
Cum esset sero.
Hodie completi sunt.
Ascendens Jesus.
O crux splendidior.
Super omnia.
Beati eritis.
Cum sublevasset.
Amavit eum Dominus.
Aspice, domine.
Euge serve bone.
Filie Jerusalem.
Fulgebunt justi.
Simile est regnum.
In craticula.
Cum intraret Jerusalem.
Stans autem Jesus.
Stans beata Agnes.
VII
[CSII:84,2; text: Gloria seculorum amen. O beatum pontificem.] [GUIMOD 02GF]
O quantus luctus.
O beate Petre.
O crux.
Et cetere que cum his principio concordant, in hac differentia aptabuntur.
VIII
[CSII:84,3; text: Gloria seculorum amen. Speciosus.] [GUIMOD 02GF]
Ipsi soli.
Christi virgo.
Estote fortes in bello.
IX
[CSII:84,4; text: Gloria seculorum amen. Apertis thesauris.] [GUIMOD 02GF]
Diffusa est.
Veniet dominus.
Laudate dominum.
[85] Dominus Jesus per quem.
Exurge, domine, et judica.
In premissis antiphonis preposita est distinctio per ditonum; in subsequentibus apposita.
X
[CSII:85,1; text: Gloria seculorum amen. Leva.] [GUIMOD 02GF]
Erunt primi novissimi.
Ite, dicite.
Miserere mei, Deus.
Exi cito in plateas.
Scio cujus.
Vidi dominum.
Leva Jerusalem.
Ecce veniet Deus.
Hi sunt qui cum.
Mittens hec mulier.
Tunc precepit eos.
Vadam ad patrem.
Dominus dedit, Dominus.
Vos amici.
Sancti qui sperant.
Fontes et.
Explicit prima pars primi modi.
Capitulum II.
Secunda pars ejusdem modi incipit.
Superscriptus autem protus in voce quarta apud quosdam agitur cum omnibus formulis sibi assignatis. Quoniam autem C litteram, que apud veteres tertia habebatur, pro certo comperimus ex numerorum ratione fore primam; idcirco hunc protum in D, id est secunda littera, cum omnibus formulis assignatis disposuimus. Noluimus autem vocum modum in litteris mutare, ne error minus capacibus fieret permaximus. Hoc tantum studuimus ut ea vox, que, secundum numerorum rationem, prima erat, loco primo poneremus, et in monocordo prima affigeretur, servata sibi antiquitatis forma et specie.
Quoniam vero protum in secunda et sexta diximus esse voce differentem, tamen libet antiphonas, cum propriis formulis, iterum in autentum protum intexere eas solummodo que, penitus motuum positione recedunt a proto jam superius relato. Nec videatur absurdum, si parum permutari videatur a priori. Quem qui cupit, accipiat; qui autem noluerit minus compellitur: invidia solummodo ne agat: utatur vero quem libens exceperit.
Diverso numero pollet non nomine tantum.
Hic protus; proprias conceptus habere figuras.
Quas nec miscuit autento primo ordine fixo.
Consimili voce, discordet recto tenore.
[CSII:85,2; text: Gloria seculorum amen.] [GUIMOD 02GF]
Inter natos mulierum.
[CSII:85,3; text: Gloria seculorum amen. Cum induceretur.] [GUIMOD 02GF]
Consilium fecerunt.
Exaltata es gloriosa.
[CSII:85,4; text: Gloria seculorum amen.] [GUIMOD 02GF]
[86] [CSII:86,1; text: Hodie Christus natus est.] [GUIMOD 02GF]
Quod si istas tres differentias nolueris sic cecinere, exemplo retrolatorum dicere potes, nihilque nocet.
In Introitibus.
I
[CSII:86,2; text: Gloria seculorum amen. Memento nostri.] [GUIMOD 02GF]
Gaudete in Domino.
Etenim sederunt.
Exurge.
Exclamaverunt.
Exaudi Domine.
De ventre.
Laudate pueri.
Dominus secus.
Justus non conturba.
Justus ut palma.
II
[CSII:86,3; text: Gloria seculorum amen.] [GUIMOD 02GF]
Rorate celi.
Gaudeamus omnes.
Suscepimus.
Inclina Domine.
III
[CSII:86,4; text: Gloria seculorum amen. Statuit et Dominus.] [GUIMOD 02GF]
Ego autem in justitia.
Ego autem in Domino.
Lex Domini nostri.
Iste introitus duorum modorum videtur esse; id est autenti proti et autenti triti et in quantum videre possumus. Rectius esse potest autenti triti quam proti, sed quia culpabimur veterum fore argumentatores, in singulis modis quod proprium habeat dicamus. In proto nullam proprietatem retinet aliam, nisi quod omnes suas distinctiones infra ipsius terminos coarctatur. Si ergo proti eam vis facere, erit ex supraposita differentia et terminabitur, sic:
[CSII:86,5; text: Sapientiam praestans parvulis.] [GUIMOD 02GF]
Meditatio cordis.
Sapientiam sanctorum.
Salus autem justorum.
Scio cui credidi.
Dicit dominus sermones.
Factus est dominus protector.
Justus est dominus.
Da pacem domine.
Gloria et honore.
IV
[CSII:86,6; text: Gloria seculorum amen.] [GUIMOD 02GF]
[87] [CSII:87,1; text: Misereris omnium.] [GUIMOD 03GF]
In Communionibus.
I
[CSII:87,2; text: Gloria seculorum amen. Dominus dabit benignitatem.] [GUIMOD 03GF]
Data est mihi omnis potestas.
Cantate Domino alleluia.
Ecce virgo concipiet.
Revelabitur gloria Domini.
Amen dico vobis.
Viderunt omnes fines.
Confundantur super.
Fili quid fecisti.
In salutari tuo
Mirabantur omnes.
Tu puer propheta.
De fructu operum.
Qui vult venire.
Psallite Domino qui.
Illumina faciem.
Manducaverunt.
II
[CSII:87,3; text: Gloria seculorum amen. Ego vos elegi.] [GUIMOD 03GF]
Notas mihi fecisti.
Amen dico vobis.
[CSII:87,4; text: Civitas Jerusalem. Ecce dominator. Gloria patri et filio et spiritui sancto. Sicut erat in principio et nunc et semper et in secula seculorum amen.] [GUIMOD 03GF]
Finit modus primus.
Capitulum III.
Incipit modus secundus.
Qui grece dicitur plagis proti, id est, pars primi. Nam in ea voce finitur in qua et primus; [88] nihilque ab eo differt, nisi quod graviores et minus acutas antiphonas recipit.
Plagarum tropi sociantur rite secundi.
Autenti formas retinent, semperque minores;
In quibus et proti primum contexere plagin
Libuit, ut recto succedant tramite cuncti.
Ardua hic spernit, media et graviora resumit,
Et se per duplas patitur constringere formas.
[CSII:88; text: Secundum autem simile est huic. Gloria seculorum amen. De Sion exibit.] [GUIMOD 03GF]
Ecce in nubibus.
Levabit Dominus.
Juste et pie.
Consurge consurge.
Consolamini.
Omnipotens sermo.
O sapientia et ceteri.
O lex per Moysen.
Spes Domini.
Constantes.
Deus a Libano.
Levate capita.
Quem vidistis.
Genuit puerpera.
Lux orta est.
Ante luciferum.
Psallite Domino nostro.
Cujus pulchritudinem.
Ancilla Christi.
Benedictus es.
O Domine salvum.
Laudate Dominum.
Tunc assumpsit.
Assumpsit Jesus.
Arguebat Herodem.
Astiterunt Reges.
Benedicat nos.
Nemo in eum.
Dominus deus auxiliator.
Framea fusci.
Dominus tanquam ovis.
Oblatus est.
Tulerunt lapides.
Calicem.
Michael Archangelus.
A porta.
Ego sum qui sum.
Crucem sanctam.
Vado ad eum.
Rogabo patrem.
Stans a longe.
Significavit Deus.
In nomine Jesu-Christi.
Bonum certamen.
Vos qui secuti estis.
Domine rex omnipotens.
O beatum virum.
Virgo gloriosa.
Ambulans Jesus.
Templum Domini sanctum.
Lapides pretiosi.
In omnem terram.
In lege Domini.
Filii hominum.
Invocantem.
[89] [CSII:89,1; text: Gloria seculorum amen, Innocentes.] [GUIMOD 04GF]
In spiritu.
Vos ascendite.
Beata mater.
In Introitibus.
[CSII:89,2; text: Gloria seculorum amen. Veni et ostende.] [GUIMOD 04GF]
Dominus dixit ad me.
Ex ore infantium.
Vultum tuum.
Ecce advenit.
Me expectaveris.
Redime me Domine.
Fac mecum Domine.
Letetur cor.
Sitientes venite ad.
Clamaverunt justi.
Cibavit eos.
Multae tribulationes.
Mihi autem nimis.
Dominus illuminatio.
Terribilis est.
Dominus fortitudo.
In Communionibus.
[CSII:89,3; text: Gloria seculorum amen. Hierosolima surge.] [GUIMOD 04GF]
Domine firmamentum.
Vovete et reddite.
Narrabo omnia.
Dominus Jesus postquam.
Data est mihi.
Omnis qui in Christo.
Ego sum pastor.
Gaudete justi.
Mense septimo.
Responsorium Letentur celi et exultet.
Orietur in diebus.
[CSII:89,4; text: Gloria patri et filio et spiritui sancto. Sicut erat in principio et nunc et semper et in secula seculorum amen.] [GUIMOD 04GF]
Hic adnotandum est quod, secundum quosdam diligentius perspicientes, multe antiphone quarti modi, maximeque omnes que in duabus formulis subscribuntur, a multis pronuntiantur in voce prima. Que vox, quamvis deponatur duobus tonis ad similitudinem quarti modi, tamen propter elevationem videtur esse secundi modi, quia supradicte antiphone habent duos tonos in depositione et rursus tonum et semitonium in elevatione, quod proprium est primi modi prime vocis. Unde a quibusdam inter symphonias prime vocis annumerate [90] sunt. Sed si modorum omnium qualitas intueatur et placet istas symphonias sub eadem regula constringi, magis pertinent ad tetrardum autentum quam plage deuteri vel proti. Certissime enim constat quod deuterus semitonio et non tono elevatur cum iste per tonum ac semitonium elevatur. Secundus modus pronuntiatus ergo a cantoribus erit primi modi prime vocis, quum licet eum deponi ad similitudinem deuteri et elevari ad similitudinem proti quia deuterus ommino caret. Et item plage proti esse non licebit quum quarto loco a finali voce omnes distinctiones mittit. Et jam differentiam naturalem cum plage proti non quarto, sed tertio loco a se differentias et distinctiones omnes recipiat. Finalis ergo vox hujus symphonie deponatur tono et mox apparebit certissime ea esse quarta modi septimae vocis. Notandum quoque est quia hi qui eam pronuntiant de plaga deuteri recipiunt in ipsam symphoniam juxta primam vocem duas diversas voculas, quod quia sit absurdum, nullus qui naturam vocum cognoscit ignorare poterit.
Igitur quemadmodum in proto autentico duas discretas facies depinximus et secundum quod in ipso deffinivimus in ceteris autentis convenire diximus sic et in plagis diversas et annumeratas distinximus partes. Habebit autem et plagis proti duas dissimiles fines id est, finales voces ex quibus prima descripta est nunc posterior subcribitur.
Currere qui cupis, ambobus gressibus ito.
Non bene properit ex imo claudicat is qui.
Sic modus in singulis melorum omnigene seccis.
[CSII:90; text: Gloria seculorum amen. Magnum Herodem.] [GUIMOD 04GF]
Benedicta es infir.
Unus est enim.
Principes sacri.
Accessit Jesus et tetigit.
Martyrum chorus.
Te unum.
Venite adoremus.
In Introitibus.
Multitudo languentium.
In Communionibus.
Ultimo festivitatis.
Responsorium Si bona suscepimus.
Finit plagis proti.
Capitulum IV.
Secundus modus incipit
Autentus deuteri.
Descriptos regulariter cum suis partibus protos superest, ut deuterus intexatur cum suis formulis tam autenticis quam plagalibus quas habet postpositivas tono ditono et diatessaron. Suppositas autem per semitonium et hic in autentis habet autem et appositas. Unde et quinque formulis constare videtur. Habet autem multas antiphonas que annomales esse videntur, ex quibus alie videntur plage tetrardi, alie vero plage triti. Ratione ergo non modica hic opus est, ut possint rectissime queque antiphone propriis aptare modis autentis aut plagis, nec alio permutentur.
Iste autem modus non adeo aliorum autenticam servat regulam; cum enim alii quinque habeant formulas iste insuper sex: unde et fines vel etiam principia distinctionem in sexto a se gradu constituuntur.
Quod non autoritate, sed ex necessitate habet: erat enim nimis difficile tres continuos tonos sine semitonio exprimere; idcirco postposita regulari vocum connexione necessitas est secuta.
[91] Phrygius modus est protus hypolydius deuterus estque
Hic aliter modus nescit distinguere vocum
Hic resonant celsa tantum spiramina quinto
Hic graditer sexto nec horum lege tenetur.
[CSII:91,1; text: Tertia dies est quod hec facta sunt.] [GUIMOD 04GF]
I
[CSII:91,2; text: Gloria seculorum amen.] [GUIMOD 04GF]
Dominus legifer noster.
Tollite.
Salva nos Christe.
Nemo te condemnavit.
Nemo tollit.
Quecumque ergo simile principium habuerint in hac aptabuntur formula; sed hec eadem formula obtinet alium principium. Que in his quidem, que premisse sunt, est preposita per ditonum; in his autem, que sequuntur, supposita per semitonium, ut pote:
Inter natos.
Sic eum volo.
Dominus rex.
Et cetere ad eumdem modum.
II
[CSII:91,3; text: Gloria seculorum amen.] [GUIMOD 04GF]
Si quis diligit me.
Cum esset rex in accubitu.
Mercenarius est.
Cum fortis armatus.
Si in digito dei.
Qui sequitur me.
Et intravit cum illis.
Ante diem festum.
Letamini.
Item in eamdem formula absimilitudo parvissima:
Alliga, Domine.
Adhesit anima.
Symeon justus.
Accipiens Symeon.
III
[CSII:91,4; text: Gloria seculorum amen.] [GUIMOD 04GF]
Tolle puerum.
Fidelis servus.
Herodes enim tenuit.
Malos male.
Ego sum pastor bonus.
Justus cor suum.
Hic est discipulus.
Querentes eum.
Elizabeth Zacharie.
[92] Cum repente.
Homo quidam fecit.
Domine patior.
Jerusalem, Jerusalem.
Tu Bethleem.
Sunt preterea plurime antiphonarum que hujus videntur formule, cum sint ex autento proto et prima voce; sic est: Pulchra es, et inter quas quidam autenti deuteri faciunt, non bene tonorum semitoniorumque positionem intuentes: vel idcirco eas deuteri faciunt quidam quibusdam D, E, F et G finales constitute in omnibus omnino modis vel vocum tropis indifferenter et improvide sint.
IV
[CSII:92,1; text: Gloria seculorum amen.] [GUIMOD 05GF]
Quando natus est.
Qui de terra est.
Quare detraxisti.
Dum complerentur.
Beatus vir qui lege.
Pretiosa sunt.
Vidit igitur assi.
Cecilia famula.
Hec est que nes.
Cum audisset Petrus.
V
[CSII:92,2; text: Gloria seculorum amen.] [GUIMOD 05GF]
Domine probasti me.
Omnia quecumque.
Quem in eternum.
In Introitibus.
I
[CSII:92,3; text: Gloria seculorum amen. Loquetur Dominus.] [GUIMOD 05GF]
Timete Dominum.
Dispersit dedit.
Benedicite Dominum.
Tibi dixit cor meum.
In deo laudabo.
Liberator meus.
Omnia que fecisti.
Victricem manum.
Intret oratio.
Caritas dei.
II
[CSII:92,4; text: Gloria seculorum amen.] [GUIMOD 05GF]
Sacerdotes tui Domine.
Dum clamarem.
Ego clamavi.
Vocem jucunditatis.
Ecce oculi Domini.
Repleatur os meum.
Cognovi Domine quia.
In hac enim regule formula deveniunt alii introitus qui parum perabsimiles sunt ut est:
[93] Confessio et pulchritudo.
Dum sanctificatus fuero.
Si iniquitates.
Miserere mei Deus.
In nomine Domini omne.
Domine dum egrederis.
Dicit Dominus Petro.
Nescio vos.
In Communionibus.
[CSII:93,1; text: Gloria seculorum amen.] [GUIMOD 05GF]
Quia meditabitur.
[CSII:93,2; text: Gloria seculorum amen.] [GUIMOD 05GF]
Scapulis suis.
Justate et videte.
Justorum anime.
Tu Domine servabis.
Responsorium Audite verbum Domini.
Versus Annuntiate et auditum.
[CSII:93,3; text: Gloria patri et filio et spiritui sancto sicut erat in principio et nunc et semper et in secula seculorum amen.] [GUIMOD 05GF]
Hic notandum est quod tertius modus maluit contra omnem usum et regulam incipere suam differentiam in superiori sexta a suo fine quam in quinta, quia vox secunda que super ejus finem est quinta, quamvis ipsi fini possit convenire, discordabat tamen a sexta, a fine hujus toni, que est proxima voci secunde: consulte igitur agens modus tertius abjecit sororculam [sqb] ne vicinam amitteret C. Hinc apparet nullius esse modi illam vocem b quam quidam addiderunt in monocordo. Nam si illa regulariter adderetur, modus tertius hanc penuriam non pateretur.
Explicit deuterus authenti.
Capitulum V.
Deuterus plagis ejus incipit.
Deuterus perstrictus in quinis formulis subinde texatur ipsius plaga que quondam apud quosdam novenis constitutionibus habitudines suorum instituerat melorum. Nunc autem abstractis tribus que proti et tetrardi erant, applicitas sibi sufficere possunt senas; detractas autem propriis autentis reddimus quo cuncta suis melius concinant melis. Differentie deuteri plage proprie sunt ea que habent antiphonas.
[94] Vigilate.
Rubum quem viderat.
Justi autem.
Fidelia.
Syon.
Omnes autem vos fratres.
Reliqui autem.
Ante me non est.
Benedicta tu.
Post partum.
Predictorum sunt autentuum:
Deuterus in quinis subactus congrue piris
Ipsius adstrictim curratur ordine plagin
Que quondam lembis cantus fulcare novenis
Immensus pelagus multi quoque ciere motus
Consint in senis graditer inclita tribus adeptis.
[CSII:94,1; text: Quarta vigilia venit ad eos.] [GUIMOD 05GF]
I
[CSII:94,2; text: Gloria seculorum amen.] [GUIMOD 05GF]
Vigilate animo.
Turba multa.
Credo videre.
Sancta Maria.
In his apposita est formula et in eorum similibus.
Ceterum subsequentibus fit supposita ut in his antiphonis.
Maria et flumina.
Omnes gentes.
Tria sunt munera.
Sic veniet.
Mentem sanctam.
Anxiatus est in me.
Habitabit.
Lux perpetua.
Sanctissime confessor.
Pater sancte
Sanctum et verum.
Laudabo Dominum.
Scitis qui me tradit.
Duo homines.
Ostendit sancti
Precedens formula partim semitonio est supposita, partim apposita: subsequens autem diatessaron preponitur. Igitur in formarum positionibus curandum que et quibus motibus sint preposite vel apposite aut supposite.
II
[CSII:94,3; text: Gloria seculorum amen.] [GUIMOD 05GF]
Rubum quem viderat.
Secus decursus.
Appenderunt mer.
Innuebant.
Biduanas.
Ambulabunt mecum.
[95] Et hec quidem ut superior prima semitonio est supposita, ut in his apparet antiphonis:
III
[CSII:95,1; text: Gloria seculorum amen.] [GUIMOD 06GF]
Justi autem ipsi.
Saulus autem tremens.
IV
[CSII:95,2; text: Gloria seculorum amen.] [GUIMOD 06GF]
In domum Domini.
Fidelia.
A viro iniquo.
In mandatis.
Nisi diligenter.
V
[CSII:95,3; text: Gloria seculorum amen.] [GUIMOD 06GF]
Syon noli tardare.
Vade jam et noli.
O mors ero.
Factus sum sicut.
VI
[CSII:95,4; text: Gloria seculorum amen.] [GUIMOD 06GF]
Diligebat autem.
Homo erat.
Pater peccavi.
Hinc inter proprias hujus plage formulas et alie describuntur que nullatenus hujus esse possunt, sed sunt autenti tetrardi, quas si in hoc modo subjungere velis, erit talis error ut ejus finalis vox sit A qua protus regitur. Ac demum ipsum a semitonio elevatur que tono regulariter elevabatur. Quapropter nec pervalent esse plage deuteri propter supradictas causas. Sed sunt quidam qui eas proti plage esse putant; sed non sunt quia secundum usualium cantuum attestationem perhibetur minime plagis protus super tertiam a finali voce distinctiones recipit, in istis antiphonis prevaricatur. Propter dissolutionem ergo distinctionum et modorum in vocibus promutiationem minime utrisque conferetur plagis; sed autento tetrardo aptius coaptabitur.
In Introitibus.
I
[CSII:95,5; text: Gloria seculorum amen.] [GUIMOD 06GF]
Omnis terra.
Intret in conspectu.
[96] Salus populi.
Protector noster.
Predictis introitibus formula sit suppositiva semitonio, et paululum subsequentes premittantur ita ut sit appositiva ut in appositis introitibus.
Sicut oculi servorum.
Deus in nomine tuo.
Judica me Deus.
Eduxit eos Dominus.
Exaudivit Deus.
Subsequitur unus introitus qui vitiose inchoatur, ita ut magis appareat autenti esse deuteri aut plage tetrardi, id est Accipite jucunditatem; inchoabitur ergo sic melius.
[CSII:96,1; text: Accipite jucunditatem.] [GUIMOD 06GF]
II
[CSII:96,2; text: Gloria seculorum amen.] [GUIMOD 06GF]
Prope esto Domine.
De necessitatibus meis.
Judica Domine nocentes.
Hujus finis vitiose canitur in septimo, sed sic melius in quarto pronuntiatur.
[CSII:96,3; text: Virtus salutis mee.] [GUIMOD 06GF]
Idem in introitu: Nos autem gloriari opportet satis patet:
III
[CSII:96,4; text: Gloria seculorum amen.] [GUIMOD 06GF]
Reminiscere.
Resurrexi.
Misericordia Domini.
In volontate tua.
Et reliqui ad eumdem modum incipientium se:
In Communionibus.
[CSII:96,5; text: Gloria seculorum amen.] [GUIMOD 06GF]
Exulta satis filie.
Magna est gloria ejus.
Vidimus stellam.
Tanto tempore.
Feci judicium.
Acceptabis sacrificium.
Jerusalem que edificatur.
Ab occultis meis.
Semel juravi.
Dilexisti justitiam.
Per signum crucis.
[97] Inclina aurem.
Tollite hostias.
Memento verbi tui.
Benedicimus dominum celi.
Pater cum essem cum eis.
Responsorium Petre, amas me.
Versus Symon Joannis.
[CSII:97,1; text: Gloria patri et filio et spiritui sancto sicut erat in principio et nunc et semper et in secula seculorum amen.] [GUIMOD 06GF]
Explicit plagis deuteri.
Capitulum VI.
Incipit authentus tritus.
Post proti deuterique digestas ordine formas tam plagales quamque autenticas triti ac tetrardi vim usque indagini debentur. Ex quibus primus duplex et ulterior simplex habetur. Ex supradigestis autem tropis vel tonis, qui similiter duplices habentur, is modorum in omnibus dignitatem sortiebatur nominis qui in elevatione pluriorbus pollebat tonis. Isque in tantum judicabatur minimellus cui pauciores in elevatione aderant toni, ut nec nomine arbitraretur dignus quod in trito minime observatur, sed minor nominis dignitatem adeptus solita caruit major. Igitur, ut in ceteris major hic primatum teneat, notandum est minorem tetrardicam habere vim, sed in elevatione, non in depositione.
Troporum quintus tritus agricole dictus
Insequitur splendens croceo rubroque colore
Hic monstrat ceteros super signacula notos
Deuterum et protum subscripto ordine primum
Claviger ac fortis reserat sic ostia vocis.
Nota quod finis quinti modi noviter emendatus est ad proprietatem ejusdem toni, quia ille finis qui in usu erat non poterat esse hujus toni, nisi finiretur voce tertia. Quod si fieret, quantum ad elevationem pertinet, nulla differentia esset inter autento tetrardo et trito.
[CSII:97,2; text: Quinque prudentes intraverunt ad nuptias.] [GUIMOD 06GF]
I
[CSII:97,3; text: Gloria seculorum amen.] [GUIMOD 06GF]
[98] Vox clamantis.
Montes et omnes.
Letamini.
Solvite templum.
Exultabunt omnia.
In predictis antiphonis et earum similibus formula hec est apposita; in subsequentibus autem erit similiter apposita.
II
[CSII:98,1; text: Gloria seculorum amen. Ecce dominus veniet.] [GUIMOD 07GF]
III
[CSII:98,2; text: Gloria seculorum amen.] [GUIMOD 07GF]
Ponent Domino.
In sole posuit.
Elevamini.
Celi aperti sunt super.
Non mihi solo.
In Introitibus.
I
[CSII:98,3; text: Gloria seculorum amen.] [GUIMOD 07GF]
Loquebatur Deus.
Domine refugium.
Verba mea.
Exaudi, Deus, orationes.
Ecce Deus adjuvat me.
II
[CSII:98,4; text: Gloria seculorum amen.] [GUIMOD 07GF]
Circumdederunt me.
Letare Jerusalem.
Miserere mei Deus.
In Communionibus.
[CSII:98,5; text: Gloria seculorum amen.] [GUIMOD 07GF]
Servite Domino in.
Non vos relinquam.
Intelligite.
Justus Dominus.
Tu mandasti.
Pacem meam do.
Unam petii.
Dico vobis.
Domus mea.
Responsorium Hodie nobis de celo.
Versus Gloria in excelsis.
[CSII:98,6; text: Gloria patri et filio et] [GUIMOD 07GF]
[99] [CSII:99,1; text: spiritui sancto sicut erat in principio et nunc et semper et in secula seculorum amen.] [GUIMOD 07GF]
Explicit authentus tritus.
Capitulum VIII.
Incipit plagis triti.
Prefatus ergo tritus qui vocum aliorumque modorum est quasi formator et ostensor coloribus tinguitur croceis et rubris ut eo modo ceteros circa se signet signalos quibus ipse cernitur coloribus. Fit autem interdum per duos adjecto semitonio; aliqui vero per tres cum semitonio adjuncto. Superior autem pars semitonii tritum et inferior deuterum sonat. Cumque duabus insit vocibus plagale quoddam ex una resonat, autenticum ex altera. Etenim cum super se duos acceperit tonos et semitonium, antiphonas, responsoria, introitus, communiones et omnia pene que in ipso esse possunt plagalia facta; autentica autem nunquam aut rarissime. Item cum fuerit trium tonorum ac semitonii ejus elevatio in ipso autentica sunt, minusque plagalis esse potest. Igitur tritus trium tonorum autenticus et duorum plagalis nihilominus est servans sibi propriis locis, ut nec autenticus plagalem recipiat, nec plagalis autenticum. Cum tritus duorum tonorum accipiet autenticam vim aptissime coaptabitur tetrardo autento per distinctiones et superiores motus, quod suis in locis explicabitur. Plagis autem tritus interea propria in voce finitur que duobus elevatur tonis. Interdum in affini que predictam elevationem habet, in eo tamen differunt quod ille semitonio deponitur iste autem tono.
Simplicior casus quam strictas possidet amplas
Tertia plagarum districte et prima sub una
Regula formarum variisque insistere vocum
Ordinibusque solent fusco colorare alieno
Sub modulo trium referetur tertia vocum.
[CSII:99,2; text: Sexta hora sedit super puteum. Gloria seculorum amen.] [GUIMOD 07GF]
Ipse invocavit.
Verbum caro factum.
Notum secundum.
Serve nequam.
Hodie intacta.
O admirabile.
Occurrit beato.
Virgo hodie.
Nesciens mater.
Fluminis impetus.
Benedictus Deus.
[100] Eructavit cor meum.
Si ego verus Christi.
Vobis datum est.
Alleluia.
Noli flere.
Modicum et non.
Nimis exaltatus es.
Non turbetur cor.
Dominus in Sion.
Dominus in celo.
Adorate Dominum.
Que mulier.
Ponens Petrus.
O quam gloriosum.
Exaltabuntur.
In Introitibus.
I
[CSII:100,1; text: Gloria seculorum amen.] [GUIMOD 07GF]
Hodie scietis.
In medio ecclesie.
Sacerdotes Domini.
Esto mihi in deum.
Quasimodo geniti.
Cantate Domino.
Justi epulentur.
Respice in me.
Omnis gens.
Exultate Deo.
Dixit Dominus ego.
Requiem eternam.
II
[CSII:100,2; text: Gloria seculorum amen.] [GUIMOD 07GF]
Os justi.
In Communionibus.
[CSII:100,3; text: Gloria seculorum amen.] [GUIMOD 07GF]
Diffusa est gratia.
Ecce Dominus veniet.
In splendoribus.
Quinque prudentes.
Qui me dignatus est.
Qui manducat.
Pascha nostrum.
Surrexit Dominus.
Mitte manum.
Posuisti Domine.
Tu es Petrus.
Simon Joannis.
Honora Dominum.
Dixit Andreas.
Circuibo et immolabo.
Iste due communiones, que sequuntur, id est Panem de celo et Anima nostra proprie sunt de quinto tono et de secunda differentia.
Preter hos cantus qui subter descripti sunt, qui esse possunt in ea voce que duobus intenditur tonis, et remittur semitonio et duobus tonis vel etiam tribus, sunt alii perplures qui esse non possunt, [101] nisi in ea voce que elevatur per duos tonos et deponitur tono et semitonio, ut est G. Quod cum venerit multis erit inpromtum utrum autento deutero an plage tetrardi seu triti conferantur. Prudentia autem in brevi plura patebit.
Responsorium Aspiciebam. Potestas ejus.
[CSII:101; text: Gloria patri et filio et spiritui sancto sicut erat in principio et nunc et semper et in secula seculorum amen.] [GUIMOD 08GF]
Multa responsoria sunt ex isto modo quo magis finiuntur in tetrardo quam in trito, sicut est: Ego sum id quod sum.
Pars tertia plagarum explicit.
Capitulum IX.
Tetrardus authentus incipit.
Premissi ergo modi cum subsequentibus ex diapason consonantie existunt speciebus, quos tropos vel tonos nominamus. Est autem constitutio in totis vocum ordinibus gravitate differens aut acumine. Constitutio vero est plenum veluti modulationis corpus consistens ex consonantiarum conjunctione, quale est diapason vel diapente vel diatessaron aut diapason et diapente vel bis diapason. Unde et quasdam in autentis ac plagis symphonias reperimus que ex sola diatessaron aut ex sola efficiuntur diapente vel diapason, quarum perfectissima diapason est que ex toto autenticum aut ex toto plagalem efficit cantum. Ex diatessaron vero et diapente medius efficitur modus qui nec autenticam nec gravem proprie reddit partem cantilene. Unde cujusmodi fuerit discerni non valet utrum autento aut plage conferri valeat, nisi ex distinctionibus. Ex diapason ergo et diapente efficitur modus qui et autenticam et plagalem unisone resonat quantitatem. Igitur, ut in ceteris, et in trito forme cum propriis antiphonis in autento inferantur tetrardo quas necesse est ut propositas, appositas et suppositas habeat. Propositas per tonum, ditonum, semitonium et diapente que simul quinque fiunt: duas scilicet per tonum et unam per semitonium, unam vero diapente, quintam vero per ditonum. Suppositas autem per tonum duas, et unam per semiditonum; una autem fit apposita. Adnotandum etiam quod aliquando superscriptus tetrardus in voce tertia finitur que trito adscribitur, etsi in antiphonis tantum cui propriis subjungendus est psalmus perparvissime ab aliis sejunctus sonat autem sic.
[102] [CSII:102,1; text: Gloria patri et filio et spiritui sancto sicut erat in principio et nunc et semper et in secula seculorum amen.] [GUIMOD 08GF]
Verbum caro.
Jerusalem gaude.
Jerusalem respice.
Ascendo.
Laudem dicite.
Accipite spiritum.
Quomodo fiet.
Predictas autem antiphonas non in propriis differentiis disposuimus, sed ostendimus cujus vobis sint, et quomodo earum psalmi a ceterarum antiphonarum psalmo ejusdem modi discordent. Inter alias autem antiphonas in differentiis propriis subscribuntur.
Ultimus autentus tetrardus grece vocatur
Corpore detractas in cujus reddere formas
Perplacuit certis, valeant quo ciere phtongis
Pullulat ex proto et trito nam sub super hisque.
[CSII:102,2; text: Septem sunt spiritus ante tronum Dei.] [GUIMOD 08GF]
I
[CSII:102,3; text:Gloria seculorum amen.] [GUIMOD 08GF]
Jerusalem gaude.
De celo veniet.
Magnificat.
Afferte Domino.
Redemptionem.
Mirificavit.
Non sunt loquele.
Qui me dignatus est.
Ad te de luce.
Ecce ascendimus.
Lucia virgo.
Ego rogavi.
Venite, benedica.
Non totis manibus.
Statuit ea.
Dum tribularer.
In pace factus est.
In Gallilea.
Cito euntes.
Maria stabat.
Venit Maria.
Helena sancta.
Sebastianus.
Dixit Romanus.
Valerianus in cubi.
Interrogatus.
Martinus adhuc.
Martine misit nos.
[103] Beata Cecilia.
Et erexi Jacob.
Erumpant montes.
Sunt quidam qui ex principio harum antiphonarum aliam colligere nituntur differentiam, sed hec mihi inutiliter fore videtur. Sunt autem he et hec earum differentia.
II
[CSII:103,1; text: Gloria seculorum amen.] [GUIMOD 08GF]
Jerusalem.
Ecce apparebit.
Ecce mitto.
Joseph fili David.
Lapides torrentes.
Christo quotidie.
Vade Anania.
Juravit Dominus.
Dixit pater familias.
Pro timore autem.
Si manseritis.
Si cognovisceris.
Philippe quomodo.
Agatha.
Ego veritatem dico.
Ascendo ad patrem.
Audistis quia dictum.
Dixit Dominus ad cultorem.
In finem discordat; cum enim sit ex isto tono, quidam eam finiunt in quarto, sed sic melius prolata sonat.
[CSII:103,2; text: Ut quid etiam terram occupat.] [GUIMOD 08GF]
Cum vocatus.
Oculi tui.
Assumpta est.
Te gloriosus.
Sancte trinitatis.
Videntes stellam.
Concede nobis.
Vidit Jacob.
Sacerdos Domini.
Custodi me.
III
[CSII:103,3; text: Gloria seculorum amen.] [GUIMOD 08GF]
Facta est cum.
Angelus ad pastores.
Pastores loquebantur.
Veterem hominem.
Puer qui natus est.
Ingressus est Angelus.
IV
[CSII:103,4; text: Gloria seculorum amen. Si coram hominibus.] [GUIMOD 08GF]
[104] Electus a fratribus.
Ingenua sum.
Discerne causam.
Helena Constantini.
Exortum est.
V
[CSII:104,1; text: Gloria seculorum amen.] [GUIMOD 09GF]
Stella ista.
Dixit Dominus.
Dives ille.
Ingressus.
Vivit Dominus.
Cum Angelis.
Et valde mane.
Quid me queritis.
Serve bone.
Vide Domine.
Benedicam te.
VI
[CSII:104,2; text: Gloria seculorum amen.] [GUIMOD 09GF]
Domine ostende nobis.
Quo progrederis.
Confortatus est.
Clamaverunt.
Benedicta.
Pretiosa.
Loquebantur.
Recordam mei Domine.
VII
[CSII:104,3; text: Gloria seculorum amen. Omnes sicientes.] [GUIMOD 09GF]
Tu es qui venturus.
Dextram meam.
Posuit signum.
Sit nomen Domini.
Induit me.
Christus circumdedit.
Specie tua.
Ipsi sum desponsata.
Ingressa Agnes.
Mecum enim.
Annulo suo.
Adjuvabit eam.
O quam pulchra est.
Propter fidem.
Quis es tu qui venis.
Agatha letissima.
Relicta domo.
Si vere fueris.
Liberavit.
Dixi iniquis.
Proprio filio.
Caro mea.
Strinxerunt.
Nativitas est.
Cum jucunditate.
O magnum pietatis.
Imposita manu.
Non meis meritis.
Vidi super montes.
Ego si patibulum.
Salve crux.
[105] Nemo hic aliud.
Letabitur justus.
VIII
[CSII:105,1; text: Gloria seculorum amen.] [GUIMOD 09GF]
Post partum.
Dignare me.
Rorate celi.
Emitte agnum.
Annuntiate.
Crastina die.
Popule meus.
Ut cognoscamus Deum.
Sinite parvulos.
Gaude Maria.
Angelus domini.
Ascendit dominus.
Custodiebant.
Egredietur dominus.
IX
[CSII:105,2; text: Gloria seculorum amen. Benedicta tu.] [GUIMOD 09GF]
Ecce rex venit.
Super te Jerusalem.
Qui post me venit.
Da mercedem.
Ante chorum.
Judicasti domine.
Si quis sitit.
Tempus meum.
Potestatem habeo.
Oves mee vocem.
Multa bona.
Desiderio.
Non haberes.
Exortatus es.
Confundantur.
Elevata est.
Posuisti domine.
Hic accipiet.
Iste due differentie que sunt in finem hujus modi ipsius sunt cum subjectis antiphonis, sed vitiose hactenus dicte sunt propter errorem finis antiphonarum; in quarto tono, nunc autem sic eorum finis dicendus est:
[CSII:105,3; text: Dei genitrix intercede pro nobis.] [GUIMOD 09GF]
In Introitibus.
I
[CSII:105,4; text: Gloria seculorum amen. Puer natus est.] [GUIMOD 09GF]
Oculi mei semper.
Aque sapientie.
Venite benedicti.
Ne timeas.
[106] Respice domine.
Judicant sancti
Populi Sion.
Deus in loco sancto suo.
II
[CSII:106,1; text: Gloria seculorum amen.] [GUIMOD 09GF]
In virtute tua.
Probasti Domine.
Protexisti me Deus.
Viri Galilei.
Expecta dominum.
Audivit dominus.
Ne derelinquas me.
Deus in adjutorium.
Adorate deum.
Miserere mei Deus.
In Communionibus.
I
[CSII:106,2; text: Gloria seculorum amen. Vox in rama audita.] [GUIMOD 09GF]
Domus mea.
Factus est repente.
Signa eos qui in me.
[CSII:106,3; text: Gloria seculorum amen. Dicite pusillanimi.] [GUIMOD 09GF]
Tolle puerum.
Si conresurrexistis.
Qui memini.
Responsorium Aspiciens a longe.
Versus Quique terrigene.
[CSII:106,4; text: Gloria patri et filio et spiritui sancto sicut erat in principio et nunc et semper et in secula seculorum amen.] [GUIMOD 09GF]
Finit autentus tetrardus.
Capitulum IX
Plagis ejus incipit.
Descriptis etiam tropis tam authenticis quam plagalibus ultimi restat plagalis pars quam pre [107] omnibus aliis partibus optamus et diligimus. Dulcior etenim cunctis fertur modis et, ut figurate loquamur, cum a primo usque ad sextum labores hujus vite significentur, cum jam ad septimum venitur, in quamdam transitur theoricam et contemplativam vitam, sed que adhuc carne gravatur.
Octava autem pars in omnibus perfecta est et transcendit labores et erumnas, nec jam dedita est lamentis, nisi his qui amore superno fiunt. Unde et difficile et ineptum est ex eodem modo fieri lamentabile carmen.
Sed libet in finem operis intexere quevis unicuique accidat parti; per protum etenim melius ostendimus qualitates vel historias alicujus rei. Per plagin proti orare vel petere aliquid possumus. Per deuterum vero dignitates vel qualitates animorum indicere possumus. Per plagin ejusdem deuteri magnifice aliquid extollere possumus. Per tritum autem actio unius cujusque exprimitur. Per plagam vero ejusdem triti repietatio ac lamenta opportet fieri. Per tetrardum autem beatitudo exprimitur; sed que adhuc carne gravatur per ejus vero subjugalem eterna quies et habitudo exprimitur.
Quia ergo diximus quod unicuique modo conveniat quomodo vel quot distinctiones habeat hic ultimus videamus. Habet prepositas per tonum et reliquias species duas. Appositas duas et una ex appositis interdum et preposita per diatessaron, aliquando per diapente; suppositam unam. Affinitate autem conjungitur autento deutero et plagis triti. Unde et minus capacibus tam perfusus error sit ut multa mela que sunt deuteri modi faciant in sexto aut octavo, et ea que sunt sexti faciant in deutero aut plagali tetrardo fitque error maximus ignorantes quod cui tribuere possint. Quaproptern necesse est, ut quibus signis eos perfecte discernere possimus proponamus et hec melius per distinctiones et vocum longitudinem ostendimus. Deuterus autentus distinctiones mittit in septimam vocem hoc est G, et in secundam acutam que est [sqb]; et vox acuta prima que est a semper habet longam, nisi cum [sqb] secunda acutarum distinctionis accerperit ascendens ab imo. At plagis triti finali voce fere omnes distinctiones mittit rariusque in teria super se; sub se autem tanto frequentius quanto et liberius. Tono vero numquam super se distinctiones habebit. Plagis autem tetrardi distinctiones facit supra et super suam finalem vocem tono quod alii penitus carent. Hec habet secundam vocem, id est [sqb], usque in semet longam nisi cum plage triti admiscetur et hoc modo nisi in prolixionibus melis. Ergo deuteri autenti distinctiones quibus supremi affines mandat sunt ii. Tetrardus in G deuterus ignobilis in [sqb] aliis affinibus supremis non meminiscitur. Plagis autem triti rarissime usque tertie super se transmittit sub se uberius, alias proximo tono. Inter hos autem et terardus proprias habet distinctiones, id est sub se proximiorem tritum super viciniorem protum in quibus bene distinguitur ab aliis modis.
Hinc plagis sequitur certoque fine tenetur
Nomen habens proprium toto de termine vocum.
Namque alii qui ibi sunt quarti quintique locati
Unde magis melum datur variabile in ipsos,
Nescius ast horum fertur strictissime rectus,
Octavus ponitur subsuper, hicque vocatur
Ut nomen loca sic mutat per climata numquam.
[CSII:107; text: Octo sunt beatitudines.] [GUIMOD 10GF]
[108] I
[CSII:108,1; text: Gloria seculorum amen. Spiritus sanctus.] [GUIMOD 10GF]
Soror mea Lucia.
Pastores dicite.
Beata Agnes.
Dixerunt impii.
Item dissimile principium eadem distantia:
Dixit Dominus mulieri.
Dixit Deus ad Adamum.
Itemque dissimile ambobus:
Justorum animae.
Sapientia clamitat.
Cum venerit Paraclytus.
II
[CSII:108,2; text: Gloria seculorum amen. Hora est jam nos.] [GUIMOD 10GF]
Qui sunt hi sermones.
Hodie Beata virgo Maria.
Hodie Maria.
Hodie celesti.
Factum est silentium.
Anime impiorum.
Nato Domino.
III
[CSII:108,3; text: Gloria seculorum amen.] [GUIMOD 10GF]
Missus est Gabriel.
Dominus ad.
Parvulus filius.
Veritas de terra.
Omnes de saba.
Lumen ad revelationem.
Summa ingenuitas.
Magnus sanctus Paulus.
Hodie scietis.
Per singulos dies.
Dixit Angelus ad.
Aspice in me.
O vos omnes.
IV
[CSII:108,4; text: Gloria seculorum amen.] [GUIMOD 10GF]
Ite et vos in vineam.
Zelus domus tuae.
Erat enim inter.
Tolle domine tuum.
Omnis gens per girum.
Confirma hoc Deus.
Hoc est preceptum.
Euntes ibant.
Ecce ancilla.
Ecce completa sunt.
[109] Crastina erat.
O ineffabile.
In Introitibus.
I
[CSII:109,1; text: Gloria seculorum amen.] [GUIMOD 10GF]
Ad te levavi.
Lux fulgebit.
Dum medium.
Jubilate deo.
Spiritus Domini.
II
[CSII:109,2; text: Gloria seculorum amen. Invocabit me.] [GUIMOD 10GF]
Letabitur justus.
Probasti Domine.
Dilexisti.
In excelso.
Benedicta sit.
In Communionibus.
[CSII:109,3; text: Gloria seculorum amen. Video celos apertos.] [GUIMOD 10GF]
Introibo ad altare.
Pater si non potest.
Hoc corpus quod.
Dico autem vobis.
Primum querite.
Domine memora.
Modicum et non videbitis.
Simile est regnum.
Responsum.
Cum venerit.
Responsorium Hodie nobis de celo.
Versus Hodie illuxit.
[CSII:109,4; text: Gloria patri et filio et spiritui sancto Sicut erat in principio et nunc et semper et in secula seculorum amen.] [GUIMOD 10GF]
[110] Epilogus rhytmicus in modorum formulis.
Ars [que] humanas instruit
Loquelas en grammatica
Vulgoque magna loquitur
Que manent doctis inscia.
Inde tonus dicitur,
Non, artis ob penuriam,
Qualitatum discrimine,
Sed et tenoris gratia.
Dicetur quod posterius,
Cum tropos perstrinxerimus.
Nunc et sonorum ordinum
Radix figatur numerus.
Septenis enim vocibus
Fit armonie quantitas.
Tres tamen sunt per ordinem
In primo loco posite;
Sed repetuntur itidem
Terne subscripte eedem.
Loco discrete et facie
Jure pollentes eodem;
Sicque bis terne posite
Ex toto sonant unice.
Donec addatur septima,
Vocum captans particulas.
Hec ideo in vocibus
Ulterius inseritur,
Ut diapason in omnibus
Reservetur commodius.
Etenim si sustollitur,
Ejus loco prima figitur.
Tunc perit consonantia
Et armonie gravitas.
Origo namque nominis
Diapason disperiet,
Nec locis fit in omnibus,
Nec erit consonantia.
At vero vox hec septima
In ortu non est propria;
Cum tertia acuitur,
Quartaque cum reflectitur,
Habetur hic tetrardica
Voculas inter ceteras.
Semper octava ponetur.
Cum sint quarte quinte altere.
Nam quarta si statuitur,
Diapason corrumpitur.
Tredenos nunc semitonos,
Nunc duodenos capiens,
Error item in vocibus
Fit isto modo maximus.
Cum vox eadem fuerit
Diversis prompta modulis.
Hic error unus oritur,
Te bene nosse cupio,
Quo imperitos valeas
Potenter redarguere.
Cum primo esset musica
Simplex et non multigena,
Diapason tunc obtinens,
Diapente et diatessaron;
Nervis fiebat quatuor,
Nec habebat amplius.
Troporum quibus nomina
Putarunt quidam commoda.
[111] Bisbini caracteribus
Signarunt inde voculas
Fallentes quintas easdem
Quocumque esse genere.
In illis quippe vocibus
Est ordo talis motuum;
Extreme sibi resonant
Pentetessaron species;
Semitonium non resonat,
Nec locum tenet ditonus;
Longe abest semiditonus,
Dum carent proportionibus.
Quos omnes nunc amplectimur,
Eisque cantum stringimus,
Quo multa fiant cantica
Concorditer sonantia.
His quippe nervis quatuor
Alii inserunt quatuor.
Prime partes minoribus
Dum dividuntur motibus.
Octocordo nos utimur
Pro eorum quatrido;
Et pro triatis vocibus
Septenas nunc recipimus.
Unius modi cantica
Sonabant illi rigida.
Octo nunc modi concrepant
Sonora nostra organa.
Quos greci protos, deuteros,
Tritos et tetrardos nominant.
Plagales et autenticos
Loco signantes proprio;
Naturam quorum poteris
Sequenti stylo noscere,
Hunc proprium quod singuli
Habemus ubi dicere.
Nomen omne qualitatis
Jure sue sumitur.
Inde ergo, sui status
Motione propria,
Quia nunquam est immota
Appellatur musica.
Hujus motus sunt incertis
Determinati spatiis.
Fixa pollent quantitate
Artis cantici regulis;
Nec decrescunt nec augentur,
Loca cum mutaverint.
Heret autem his augmentum
Tale vel defectio;
Per majora ima petunt
Per minora altiora.
Sed ubique eis una
Permanet concordia
Tamen pollent quantitate
Altera mirabili.
Cum augentur una parte,
Tunc decrescunt alia.
Quantum una minoratur,
Tanto crescunt altera.
Simphonie he vocate
Doctis sunt a musicis;
Quia duum semper phtongis
Resonant suaviter.
Idque nomen generale
Cunctis consonantiis,
Diapason, diapente
Nomina sunt propria
Quantitatis; hec et dia
Tessaron vocabula
Captant nomen dum a vocum
Sibi fixarum numero.
Unusquisque constat motus
Quantitate simplici,
Qualitate quamvis sono
Hereant multiplici.
Non omnes qualitates
Et jam quas species.
Diapason namque constat
Ogdoas per voculas;
[112] Hec a cunctis nomen sumpsit,
Quia inest omnibus.
Est que dupla suis locis
Vicissim una altere.
Diapente vocum quinque
Habet hoc vocabulum.
Hic sexquialter manens
Vincit tono diatessaron.
Inde sexte nec secunde
Semper herent vocule.
Cantus esto, prudens cantor,
Hos perfecte noscere.
Quibus locis esse possint
Cum discreta facie.
Quia idem cum sint semper
Tantum resonant unice.
Septem enim diapason
Certe insunt species.
Diapente bine duple,
Diatessaronque tertie.
Sicque minus quam sint voces
Unam tenent speciem.
Tonus vero sono pleno
Sumpsit hoc vocabulum
Nec augmentum, nec defectum
Recipit ullo modo.
Cujus nomen cuncti tropi
Rapuere sibimet.
Octo modis quique sua
Pulchra fingunt cantica.
Dum gravales et acutas
Sequestrant particulas;
Que noscuntur gravitate
Necnon et acumine.
Primus tonus unum nomen
Ceperit si queritur.
Prime vocis hoc ex voto
Meruisse sapitur.
Quam si queras isto more
Tibi pandam ordine.
Tres cognosce tantum voces
Ortu fore proprio.
Due tono disjunguntur
Pleno a se incivem.
Semitonio non pleno
Tertia disjungitur.
Hi discreti duo motus
Totum cantum construunt,
Nec minores ulle partes
Esse queunt vocibus;
Statuuntur firmitatem
Propter unam in simul.
Una enim si deesset,
Altera succumberet.
Neque melo quisquis posset
Alium instruere.
Fulciuntur sic vicissim
Uno semet corpore.
Nunc cognosce primum tonum,
Quare primus sedeat.
Primam vocem quia tenet,
Tono vel adjungitur.
Ordo cujus firmus manet,
Nec mutatur tempore.
At si queras quare semis
Hoc non promeruerit,
Minoratus nosce causa
Tono hunc prepositum.
Quod plerumque ipse cernis
In habitu hominum,
Vox modorum cum sit una
Multas esse diximus.
Quia loca terminorum
Voces appellavimus.
Cum sit una vox dicenda
Simplex ordo cantuum.
At succentus si intersit
Erunt due vocule.
Una corda usus homo
Duas nunquam percutiet.
[113] Inde una semper manet
Cunctis vox terminibus.
Totus ergo motus cantus
Fit per unam voculam;
Que diverse dum incisa,
Qualitatis fuerit.
Sunt diversa multum ei
Locis cunctis spatia.
Vocem ergo nosce, cantor,
Omnibus flexibilem.
Cui autem nimis dura
Manet vel mollissima,
Certa loca terminorum
Nequit fari congrue.
Nec sat dura neque mollis
Debet esse vocula.
Sed directa que equari
Possit cum terminibus.
Ista tonos dulce ciet
Certa tenens spatia.
Tonus ergo a tonando
Traxit hoc vocabulum.
Quia motus, cum sit plenus,
Nullo egit commodo.
Inde tonus ordo plenus
Harmonice dicitur.
Constat autem vocis une
Quatuor terminibus.
Quosque protos ac tetrardos
Tritos atque deuteros
More greco nominamus
Quibus cantus struitur.
Duo autem adjectiva
His sunt necessaria.
Quia tropus unusquisque
Habet duo latera.
Unus subest, superfertur
Vero alte alius.
Subeuntes nuncupantur
Modis plage omnibus.
Excellentes aut autenti
Singulis terminibus.
Hocque duo sat sint grata
Omnibus in cantibus.
Primus tonus quinto ponit
Loco differentia;
Ubi ejus subjugalis
Non distinguit carmina.
Quia quisque suas sibi
Jure tenet proprias.
Quamvis autem uno loco
Major minor fieret,
Tamen minor non excedit
Sua loca singula.
Si excedat, in majoris
Veniet potentia.
Major vero nec minori
Infert violentiam;
Ejus loca nec attingit,
Nec amittat propria.
Una enim subarctantur
Omnes toni regula.
Restat quoque te nunc nosse
Horum loca singula.
Que quicumque derelicta
Sua rapit alias,
In illius cujus tulit,
Coarctatur curia.
Protus tritus et tetrardus
Quinto tenent formulas;
Quibus possunt sua satis
Facere principia.
Sexto autem loco tenet
Deuter differentias;
[114] Plage parti atque triti
Loco insunt tertio;
At tetrardi deuterique
Quarto pollent solio.
Quorum cantus his arctantur
Semper sub terminibus.
Item super quisque modus
Octo salit gradibus.
Et ad quintas est remissus
Ut magister loquitur.
Quando plage et autentis
Non sunt differentie;
Quod si plagas ab autentis
Convenit discernere.
Plage saliunt ad quintas
Nec vadunt ulterius;
Et ad quintas declinando
Sibi satisfaciunt.
At autenti ad octavas
Competenter saliunt.
A finali uno tono,
Neque cadunt amplius.
Deuterus hanc offendit
Sepe dictam regulam;
At per partes cantuum
Queras forte si cognosces.
Quas distinctiones vocant
Bene scire satage;
Quia iste harmonie
Firme sunt clavigere.
Plage proti atque triti
Loca tenent tertia;
Ubi suas queunt fare
Fines vel principia.
Ne usurpent, caveantur
Loca usque alia.
Sed tetrardi deuterique
Quartam nunquam excedant.
Qui autentis mox tradentur
Jure missa propria.
Sub se autem quintas
Obtinere valeant.
At autentis numquam licet
Infima appetere;
Nisi tono uno tantum
Sub finali posito.
Caveantque potestatem
Sub plagarum maxime.
Quisquis velis camenarum
Melodiis canere;
Et dulcissimas pastorum
Fistulas contemnere;
Musicorum subaratam
Regulam prosequere.
Gamma succinit his tribus
Litteris sequentibus.
Qui videlicet et B.
Atque C tantummodo.
A ad D et B ad E.
Semper quartis vocibus.
C ut gamma organizat;
Suis tribus posteris.
D et E ac F sequenti,
Monocordi regulis.
Atque D sectatur G F.
Quartum A non deserit.
F sequentes tenet
Litteras; probavimus
G et A ac B productum
Ullo sine dubio.
Et cum tangit B rotundum,
Idem tenet et organum.
G reciprocat idipsum
Quod de gamma diximus.
A acutam [sqb] ac C
Tenet suo organo.
A respondit quarte D.
[sqb] ad E. eotenus.
Sed acutum sicut grave
Canitur ut prediximus;
[115] Atque cuncta elementa
Suum tenent modulum.
Quarta vox semper precedit
Quarte sine scrupulo.
Summa cura tene, cantor,
Ea quod prediximus.
Semper quarta vocis quarte
Moderetur organo;
Donec cantus, unde venit,
Redeat ad terminum.
Quod cum fecerit secunda
Vox secunde succinat.
G cum terminatur
Organum F appetat,
A cum finem ponit cantus
Organum G appetat.