Regulae rhythmicae in antiphonarii sui prologum prolatae
Source: Patrologia cursus completus, series latina, ed. J. P. Migne, 221 vols. (Paris: Garnier, 1844-1904), 141:405–14.
Electronic version prepared by Jingfa Sun E, Angela Mariani C, and Thomas J. Mathiesen A for the Thesaurus Musicarum Latinarum, 1994.
Actions |
---|
[405] Incipiunt Guidonis versus de musicae explanatione suique nominis ordine.
Gliscunt corda meis hominum mollita Camenis,
Una mihi virtus numeratos contulit ictus,
In coelis summo gratissima carmina fundo,
Dans aulae Christi munus cum voce magistri,
Ordine me scripsi, primo qui carmina finxi.
Incipiunt item musicae Guidonis regulae rhythmicae in antiphonarii sui prologum prolatae.
Musicorum et cantorum magna est distantia.
Isti dicunt, illi sciunt, quae componit Musica.
Nam qui facit quod non sapit, diffinitur bestia.
Caeterum tonantis vocis si laudent acumina,
Superabit philomelam vel vocalis asina.
Quare eis esse suum tollit dialectica.
Hac de causa rusticorum multitudo plurima,
Donec frustra vivit, mira laborat insania,
Dum sine magistro nulla discitur antiphona.
Notis ergo illis spretis, quibus vulgus utitur,
Quod sine ductore nusquam, ut caecus, progreditur,
Septem istas disce notas septem characteribus.
[PLCXLI:405; text: ut. re. mi. fa. ut. sol re. la mi. fa. sol. ut. [Gamma]. A. B. C. D. E. F. G. a. b. c. d. e. f. g. a. la. re. mi. fa ut. sol. re. mi la. fa. sol la.] [GUIRRH 01GF]
Namque aliae septenae, quae sequuntur postea,
Non sunt aliae, sed una replicantur regula.
Quia vocum, ut dierum, aeque fit hebdomada.
Quas si, sicut audiuntur, vis videre oculis,
Ore interim silente, manualis operis
Argumentum fiat certis diffinitum numeris.
[Gamma] Gamma graecum quidam ponunt ante primam litteram,
[406] A quo passibus partitur novem tota linea.
Ubi primus passus finit, prima erit littera.
Modo simili a prima passus fiant totidem.
Et secundae locus patet supradicto ordine:
Quam concordiam sonorum tonum dicunt musici.
Rursus totam Gammae chordam divide per quatuor,
Tertia confestim canet secundae vicinior,
Tantillum duobus tonis plus est diatessaron
Semitonium vocatur ipsum breve spatium,
Tonus vero est, quem facit norma novem partium.
De quaternis habet diatessaron vocabulum.
Ipsi tonus si addatur, diapente oritur,
Quod de quinque nomen Graecum in Latinum vertitur.
Nam si passus ternos facit, quinque constat vocibus.
Inde prima dabit quartae, quaternis indicium,
Et secunda servit quintae per eumdem numerum.
Tertia conducit sextam, neque mutat calculum,
Causa septimae a Gamma fac totius medium,
Tunc a prima sic octava locum sumit proprium.
Imo prima fit a prima, neque mutat numerum.
Sic secunda dat secundam, tertiaque tertiam,
Quarta quartam, quinta quintam, quaeque suam litterram.
[407] Gravium acutam signat per eamdem litteram,
Vocis primae ad octavam vel eamdem litteram.
Hoc concordiam sonorum diapason nominant,
Cujus nomen est de cunctis translatum ad litteram,
Omnes quia habet voces, vel quia totam lineam
Per duos partitur passus in eamdem litteram
Ea bisque geminata monochordum terminat.
Quinque habet ipsa tonos, duo semitonia.
Habet in se diapente, atque diatessaron.
Maxima symphoniarum et vocum et unitas.
Miror, quatuor quosdam fecisse signa vocibus,
Quasi quintae sint eaedem, quarum quaedam dissonant.
Quaedam, quamvis sint affines, non perfecte consonant.
Item de divisionibus,
Item Gamma de novenis passibus, quos diximus,
Sicut primam passus primus, sic dat quartam tertius,
Primam quintus, quartam sextus, primam rursus septimus.
Primae quoque passus primus ut secundam statuit,
Sic et tertius in quinta finem suum terminat.
Quintus idem dat secundam, sextus quintam renovat.
Primus quoque de quaternis Gammae dictis passibus
Sicut tertiam demonstrat, sic secundus septimam.
Tertius eamdem signat triplicatam septimam.
Tertiam quoque quadrando, ut sextam efficimus.
Sic mox altero in passu tertiam rescribimus,
Quam quadrando rursus sextam alteram perficimus.
Sunt, qui addunt in acutis juxta primam litteram:
Sed Gregorio non placet Patri haec lascivia.
At moderni sapientes hanc neque commemorant.
Quamvis ergo apud quosdam ipsa fiat vocula,
Apud multos tamen jure dicitur superflua.
Altera vero secunda semper est authentica.
Nota caute, omnes toni novem fiunt passibus,
Diatessaron quaternis, sicut supra diximus,
Diapente semper tribus, Diapason duobus.
Isto modo monochordum facile est fieri.
At si cymbala formantur musicorum opere,
Hae mensurae sunt cavendae maxime in pondere.
His mensuris comparantur et canora organa,
Et quaecunque rite fiunt musicorum vascula.
His mensuris Deo canit tota nunc Ecclesia.
Omnis vox secundae sibi jungitur et tertiae,
Quartae vero atque quintae non junguntur aliter
Nisi diatessaron sit ibi vel diapente.
Tono semitoniove vox secundae jungitur,
Ditonus vero et semiditonus vocabitur.
Si qua vero vox ultra secundam tertiam adgreditur,
Diatessaron habetur, cum ad quartam graditur;
Diapente nominamur, quintae cum conjungitur.
Nisi motibus his senis nulla vox movebitur.
Omnis ergo cantilena quia his efficitur,
Moneo te, prudens cantor, hos perfecte discere:
Nam qui hos plene cognoscit, nil in cantu dubitat.
[408] Quae voces elevari vel gravari possint.
Ergo quater elevari vel gravari poterunt
Prima, tertia et quarta, quinta atque septima;
Sextae vero et secundae non est haec licentia.
Nam secunda ad subquartam minime gravabitur,
Atque usque super quintam nunquam elevabitur.
Superquartae et subquintae sexta non conjungitur.
De vocum discriminibus.
Semitonia et toni, quia dissimiliter
Septem sonis coaptantur, septem sunt discrimina,
Ut nullius vocis sonus idem sit in altera.
Vocibus tamen in septem quaedam est concordia.
Saepe enim, si non semper, eadem antiphona
Diversis cantatur sonis, nec mutat harmoniam.
De quatuor modis vocum.
Nempe quatuor sunt modi in septenis voculis,
Magna cura cognoscendi: quos Graecorum regula
Protum, deuterum, tritum, ac tetrardum nominat:
Protus primus, et secundus nominatur deuterus,
Tritus tertius vocatur, quartus vero tetrardus,
Ordinatim disponuntur taliter in vocibus.
De Vicinitate vocum per quatuor modos
Namque prima vox et quarta primum modum exhibent;
At secundam dat secunda, atque quinta pariter.
Tertia collata sextae saepe cantat eadem.
Quartum modum his adjungit singularis septima,
Quae tamen in elevando sonat sicut tertia,
Descendendo sibi quartam perhibet sororculam.
De similitudine vocis primae et quintae.
Est praeterea cum prima valde quinta similis,
Sed in deponendo tantum; namque si notaveris
Semitonia et tonos, hoc, ut audis, videris.
Reliquae jam vero voces sibi valde dissident,
Suam quaeque facit neumam alteri dissimilem,
Neque suae sedis locum dat neumae extraneae.
Item de quatuor tropis in octo dispertitis.
Aure tamen curiosa, valde erit utile,
Si advertas et cognoscas, harmonia qualiter
Quatuor canatur modis transformata facie:
Quatuor ex quibus modis octo dehinc facimus,
Quia gravia et alta cantica discernimus,
Cum authentos atque plagas more Graeco diximus.
Item de authentis et plagis.
Alti cantus sunt authenti, graves plagas nominant
Dumque quatuor in tonis hoc utrumque supputant,
Octo formulas tonorum vel modorum indicant.
Protus est authentus primus, plagis proti secundus,
Deutherus authentus exstat, tertium quem dicimus.
Quartus erit plagis ejus, ordine qui sequitur.
Quintus est authentus tritus, sextus et plagis ipsius.
Hinc authentus est tetrardus, quem vocamus septimum.
Plagis tetrardi octavus, septimum qui sequitur.
Quorum duo unam vocem tenent, ut praediximus,
Quia vocum in natura quatuor sunt verius,
Quos si sapis, hac in arte nihil est utilius.
[409-10] [PLCXLI:409-10; text: I. II. III. IIII. V. VI. VII. VIII. [Gamma]. A. B. C. D. E. F. G. a, b, c. d, e, f, g, aa, bb, cc, dd.] [GUIRRH 01GF]
[409] De Finalibus.
Quamvis omnes voces cantus atque modos habeat,
Ejus tamen erit modi, quem finalis resonat.
Nam ab ipso sumit normam, qualiter se habeat.
Vocem quartam atque quintam, sextam atque septimam
Finales habemus. Multi sine differentia
Ubicumque ponunt fines sicut et principia.
Quique cantus ad octavas fallit regulariter,
Et ad quintas a finali poterit descendere,
Quando plage et authentis non sunt differentiae.
Quod si plagas ab authentis convenit discernere,
Plagae saliunt ad quintas, nec vadunt ulterius,
Et ad quintas declinando sibi satisfaciunt.
At authenti ad octavas competenter saliunt
A finali uno tono, neque cadunt amplius.
Trito tonus cum non subsit, finis est gravissimus.
Fini quoque debet esse consonum principium.
Unde quintum a finali non excedat calculum.
Plagae vero super quartas non tendant principium.
Inter alias secunda vox jacet ignobilis,
Contra tertia et sexta frequentatur saepius;
Cujus rei mihi testis sanctus est Gregorius;
Principalem quoque esse, quia ipsam noluit.
Deuterus authentus sumpsit loco ejus tertiam,
Cujus finis, quamvis sexta, saepe ipsam inchoat.
Multa autem usurpantur, nec tenentur regula,
Quia tempore a multo jam desuevit musica,
Dum invidia et torpor cuncta tollunt studia.
Illud vero late patet, quid fiat de vocibus,
Velut syllabae et partes, cola atque commata.
Concinuntque saepe versus arte sicut metrica.
Solis litteris notare optimum probavimus,
Quibus ad discendum cantum nihil est facilius,
Si assidue utantur saltem tribus mensibus.
Sit [d supra lin.] nomen [[sqb] c d supra lin.] Domini [c d c c, supra lin] benedictum [[sqb] c a [sqb] supra lin.] in [a supra lin.] secula [a G G G supra lin.] Adjutorium [F G a G F G supra lin.] nostrum [F F F supra lin.] in nomine [c F F F supra lin.] Domini [D c D D supra lin.].
Causa vero breviandi neumae solent fieri,
Quae si curiosae fiant, habentur pro litteris,
Hoc si modo disponantur litterae cum lineis.
Dehinc studio crescente inter duas lineas,
Vox interponatur una, nempe quaerit ratio,
Variis ut sit in rebus varia positio.
[Quidam ponunt duas voces duas inter lineas,
Quidam ternas, quidam vero nullas habent lineas,
Quibus labor cum sit gravis, error est gravissimus.
[410] Argumentum vero simplex quia cito capitur.
Tonus tertius et sextus describuntur saepius.
Quos frequenter repercussos mox cognoscit animus
Litterarum et neumarum usus sit assiduus.
Quisque sonus quo sit loco facile colligitur,
Etiamsi una (tantum) littera praefigitur.]
Ut proprietas sonorum discernatur clarius,
Quasdam lineas signamus variis coloribus:
Ut quo loco quis sit tonus, mox discernat oculus.
Ordine tertiae vocis splendens crocus radiat,
Sexta ejus sed affinis flavo rubet minio:
Est affinitas colorum reliquis indicio.
At si littera vel color neumis non intererit,
Tale erit, quasi funem dum non habet puteus:
Cujus aquae, quamvis multae, nil prosunt videntibus.
Illud quoque, quod praedixi, valde erit utile,
Similis figurae neumas si cures inspicere,
Locis variis et modis quam diverse resonent.
Aptitudinem neumarum facile intelligis,
Quo in loco quis sit sonus in diversis lineis,
Usus tibi sit si frequens in modorum formulis.
Cujusmodi symphoniis symphonia concinit,
Ejusmodi symphoniam ipsam esse noveris.
Quare octomela cunctis subdimus antiphonis,
Plures voces brevi fiant meta fit in spatio.
Signum est sequentis neumae, quo loco ponenda sit,
Suo loco ne ponatur, cum necesse fuerit.
Quamvis autem quisque cantum personet memoriter,
Si non cunctos ejus motus vel sonos memoriter,
Qui et quales sint, persentit, nil se dicat sapere.
Hactenus latentes musas in lucem produximus,
Et benevolis praestantes invidos offendimus,
Ad honorem summi Dei, per quem sumus, vivimus,
Constitutionem formas breviter aperiam.
Aliquorum sic sonorum nominatur copula,
Cum intensio est sola, vel contra remissio,
De duobus erit sonis prima constitutio,
Et secunda fit de tribus, tertia de quatuor.
Quarta vero fit de quinta vocibus quibuslibet,
Quarum prima exstat simplex, duplicatur altera.
Tertia varietates quatuor inclamitat.
Quarta octo sonat modis diapente consonis.
Uni constitutioni modulis in omnibus,
Vox si una adjungatur, modi fiunt totidem.
Tollas sonos si secundos, rursus fient totidem.
Constitutio sic omnis nascitur ex altera.
[411-12] Nam et prima dat secundam, et secunda tertiam,
Tertiaque facit quartam; haec ut monstrat pagina.
[PLCXLI:411-12; text: Constitutiones et moduli vocis primae. Prima constitutio simplex est. Secunda constitutio habet duas formulas. Tertia constitutio habet formulas quatuor. Quarta constitutio habet modulos octo, et continet omnes superiores constitutiones. Prima, Secunda, Tertia, Quarta, A, B, C, D, E, F, G, I. II. III. Constitutiones et moduli vocis secundae. Constitutiones et moduli vocis tertiae.] [GUIRRH 02GF]
[411] Sonus est in quibuscumque regulae concordia,
Constitutionum formas quaslibet associant,
Donec spatia formarum diapason reprimat.
Spatiosis namque formis maximeque vacuis
Raro utimur in cantu: breviores spatio
Atque minus interruptas frequens usus approbat.
Cumque formae sint majores factae de minoribus,
Non est dubium, quod si quis minimas cognoverit,
De majoribus nequaquam dubitare poterit.
Rursus qualibet in forma magna sit varietas,
Si vox quaelibet in cantu modo simplex resonat,
Modo semet repercussa duplicat vel triplicat.
Voces deinde affines quas demonstrat regula,
Harum constitutionum non spernit concordia,
Quin sit idem semper melum in una et altera.
[412] Feci regulas apertas, et antiphonarium
Regulariter perfectum contuli cantoribus,
Quale nunquam habuerunt reliquis temporibus.
Precor vos, beati fratres, pro tantis laboribus
Pro me misero Guidone, meisque adjutoribus.
Pium Deum exorate, nobis sit propitius.
Operis quoque scriptorem adjuvate precibus.
Pro magistro exorate, cujus adjutorio
Auctor indiget et scriptor. Gloria sit Domino. Amen.
Omnibus ecce modis descripta relatio vocis.
Est tonus in numeris superantur ut octo novenis,
Semitonus, cujus de nomine nomen ademit.
Ditonus atque semis diatessaron omne tenebit.
Idque facit notum quadro discrimine totum,
Cui superadde tonum, videas diapente sonorum.
[413] Atque tribus fissum tonum signabit idipsum,
In medio summae diapason nectit utrumque,
Namque sonum duplicem simplo sed reddit eumdem.
Adde duplex senos videas notus diatriton,
Ditonus et semis, quia ditonus alter habetur.
Motibus his cursum faciet sine musica nullum.
Est aliquid factum numero modulante relatum,
Idque latet fixum patet intendendo remissum.
Est modus ad reliquos phthongi collatio phthongos.
Dant collata modum sibimet discrimina vocum.
Quam tonus et semis sequitur vox protus habetur.
Deuterus et tritus quid sit, sapit ordo vicinus.
Hisque tono tantum placuit differre tetrardum,
Ditonus et semis cujus mox jura sequuntur.
Musica vox horum nulla est sine lege modorum.
[414] Quos tantum vulgus sentit de fine petulcus.
Quatuor authenti plagas geminantur adepti,
Ni quartus simplex septem discrimina firmet;
Unde poeta canit: septem discrimina vocum.
Septimus octavo similis quapropter adhaesit.
Ex quibus authenti grave sunt discrimen adepti,
Cum plagae voces tenues cupiantque minores.
In quibus ad modicum tamen et collatio distat.
Quos si forte duos uni vis scribere voci,
Quatuor in reliquis primatum delta tenebunt.
Enthymema sonos claudit signatque remotos.
Concordant flexu diatessaron addita nexum,
Comparat intentos diapente relatio gressus.
Jus tenet ambarum spatium diapason et harum
Refert alterius cum suscipit altera vices,
Quas tunc alterius cum suscipit altera vices.
Unde duo signum variant loca cujus idipsum.