Musica
Source: Scriptores ecclesiastici de musica sacra potissimum, 3 vols., ed. Martin Gerbert (St. Blaise: Typis San-Blasianis, 1784; reprint ed., Hildesheim: Olms, 1963), 2:230–65.
Electronic version prepared by Stephen E. Hayes E, Peter M. Lefferts, Bradley Jon Tucker C, and Thomas J. Mathiesen A for the Thesaurus Musicarum Latinarum, 1993.
Actions |
---|
[230] Ioannis Cottonis Musica.
Prologus.
Domino et patri suo venerabili Anglorum antistiti Fulgentio, viro scilicet ex re nomen habenti, quippe qui et prudentia pollet, et sanitate fulget; Ioannes servus servorum Dei quicquid patri filius, dominoque servus. Cum me plurima atque diversa videres indagare studia, uni tamen arti, videlicet musicae praecipue operam dare, de ipsa me arte compellare cepisti, suadens uti ad doctrinam et illuminationem minus eruditorum aliquam ingenioli mei curarem emittere scintillulam; quod cum dubius trepidusque, tanquam qui ad hoc implendum haudquaquam mihi videbar indoneus, refugerem, crebra aures meas admonitione pulsabas, versiculumque illum veritatis doctor, et caritatis amator semper mihi instillabas: sapientia occulta, et thesaurus absconditus, quae utilitas in utrisque. Ad haec me tibi respondentem, quod hebetis, et imbecillis essem ingenii, tali obiectione compescebas: quid est fili, quod dicis, quid est, inquam, quod loqueris? nonne ego te Boetii musicam, atque Guidonis, necnon et Bernonis, si recte memini, legisse comperi? nonne et ego quanta sit tui facultas ingenii quam plurimis edidici experimentis, adeo ut quid tui portare queant humeri, et quod minime nemo melius me [231] atque indubitantius noverit? Profecto non bona nec recipienda te contra me ratione tueris, atque si rectius omnia perpendere velles, quo minus me monitusque meos sequerere, causam non haberes; nam ut de Martiale, Ottone, Notkero, quorum libros tu utpote in hac arte probatissimorum diligenter perspexisse diceris, sileam, de praefatorum virorum opusculis satis aptas et utiles legentibus, si velles modo, posses excerpere regulas; proinde ut haec una excusatio prorsus cesset admoneo, cum etiam, ut beatus Gregorius dicit, vires, quas imperitia denegat, caritas subministret. His ergo dictis retusus extemplo, atque, ut verius dicam, tam potenti compulsus iussione, opus quod mihi iniunxeras confidenter aggressus sum; prudentiorum namque et perspicaciorum derisui subiacere malui, quam in tuam indignationem, si obtemperare nollem, incidere. Puerili quidem stilo usum me profiteor, verumtamen quae utiliora videbantur ac magis necessaria ex aliorum codicellis compendiose collegi, de meo interdum etiam addens igniculo. Placuit autem aliquantis libellum capitulis distinguere, ut si quid lector inter caetera avidius quaesierit, citius hoc atque facilius per praemissas annotationes recipi valeat. Tuae igitur, quod te suadente incepi, et Domino opitulante perfeci offero clementiae, quatenus per te probetur, et per te corrigatur, atque a venenatis detractorum morsibus tua auctoritate defendatur.
Finitur Praefatio, incipiunt Capitula.
I. Qualiter quis ad musicae disciplinam se aptare debeat.
II. Quae utilitas sit scire musicam, et quid distet inter musicum, et cantorem.
III. Unde sit dicta musica, et a quo et quomodo sit inventa.
IV. Quot sint instrumenta musici soni.
V. De numero litterarum, et de discretione earum.
VI. Qualiter mensurandum sit monochordum.
VII. Unde dicatur monochordum, et ad quid sit utile.
VIII. Quot modi sint, quibus melodia contexitur.
IX. Quot sint vocum discrepantiae, et de Diapason.
X. De modis, quos abusive tonos appellamus.
XI. De tenoribus modorum, et finalibus eorum.
XII. De regulari cursu modorum, atque licentia.
XIII. Super graeca notarum vocabula expositio.
XIIII. Quid faciendum sit de cantu, qui in perpetuo cursu deficit.
XV. Quod stultorum ignorantia saepe cantum depravet.
XVI. Quod diversi diversis delectentur modis.
XVII. De potentia musicae, et qui primitus ea in Romana ecclesia usi sint.
XVIII. Praecepta de cantu componendo.
XIX. Quae sit optima modulandi forma.
XX. Qualiter per vocales cantus possunt componi.
XXI. Quid utilitatis afferant neumae a Guidone inventae.
XXII. De pravo usu abiiciendo, et superfluis [232] quorundam modorum differentiis.
XXIII. De diaphonia, id est organo.
XXIIII. De primo modo, et eius discipulo cum differentiis.
XXV. De tertio tono et quarto, et eorum differentiis.
XXVI. De quinto et sexto, et eorum differentiis.
XXVII. De septimo et octavo, et eorum differentiis.
Expliciunt Capitula.
Incipit Tractatus Iohannis de musica.
I. Qualiter quis ad Musicae disciplinam se aptare debeat.
Primum hoc illi, qui se ad Musicae disciplinam aptare desiderat, iniungimus, uti litteras monochordi cum syllabis suprascriptis firmare studeat, nec antequam eas memoriter teneat, ab hoc opere desistat: sed de litteris nunc dicere differimus, ut post hoc commodius, atque uberius de eis tractemus; nunc autem de syllabis aliquid dicamus, Sex sunt syllabae, quas ad opus musicae assumimus, diversae quidem apud diversos; verum Angli, Francigenae, Alemanni utuntur his ut, re, mi, fa, sol, la. Itali autem alias habent, quas qui nosse desiderant, stipulentur ab ipsis. Eas vero, quibus nos utimur syllabas, ex hymno illo sumptas aiunt, cuius principium est: Ut queant laxis resonare fibris mira gestorum, quomodo hoc facile consideratur, UT queant laxis, ecce habemus ut; REsonare fibris; ecce re; MIra gestorum, ibi, mi; FAmuli tuorum, illic fa; SOLve polluti, ecce hic sol; LAbii reatum, ecce habemus la. Per has itaque syllabas is, qui de musica scire affectat, cantiones aliquas cantare discat, quousque ascensiones, et descensiones, multimodasque earum variationes plene ac lucide pernoscat. In manus etiam articulis modulari sedulus assuescat, ut ea post quotiens voluerit pro monochordo utatur, et in ea cantum probet, corrigat, et componat. Haec ubi aliquamdiu iuxta quod diximus frequentaverit, et altae memoriae commendaverit, facilius procul dubio ad musicam iter habebit.
II. Quae utilitas sit scire musicam, et quid distet inter musicum et cantorem.
Videtur autem nunc congruum, ut quid utilitatis conferat musicae notitia brevi attingamus ratione; quanto namque in musica quisque se reddit studiosiorem, tanto et ipsam artem novit esse utiliorem. Musica una est ex septem artibus, quas liberales appellant, naturalis quidem quemadmodum et aliae; unde et ioculatores et histriones, qui prorsus sunt illiterati, dulcisonas aliquando videmus contexere cantilenas. Sed sicut grammatica, [233] dialectica et caeterae artes, si non essent conscriptae, ac per praecepta elucidatae, incertae haberentur et confusae; ita et haec. Sciendum autem, quia ars ista haud infima inter artes est reputanda, praesertim cum clericis maxime sit necessaria, et quibuslibet eam exercentibus utilis et iocunda. Quisquis namque incessanter ei operam adhibuerit, et sine intermissione indefessus institerit, talem inde consequi poterit fructum, ut de cantus qualitate an sit urbanas, an sit vulgaris, verus an falsus, iudicare sciat, et falsum corrigere, et novum componere. Non est vel igitur parva laus, non modica utilitas, non vilipendendus labor musicae scientia, quae sui cognitorem compositi cantus efficit iudicem, falsi emendatorem, et novi inventorem. Nec praetereundum videtur, quod musicus et cantor non parum a se invicem discrepant; nam cum musicus semper per artem recte incedat, cantor rectam aliquotiens viam solummodo per usum tenet. Cui ergo cantorem melius comparaverim quam ebrio, qui domum quidem repetit, sed quo calle revertatur, penitus ignorat; sed et molaris rota discretum aliquando reddit stridorem, ipsa tamen quid agat nesciens, quippe quia res est inanimata. Unde Guido pulchre in micrologo suo sic ait:
Musicorum et cantorum magna est distantia,
Illi dicunt, isti sciunt quae componit musica;
Nam qui facit quod non sapit, diffinitur bestia; et caetera.
III. Unde sit dicta musica, et a quo et quomodo sit inventa.
Dicitur autem musica, ut quidam volunt a musa, quae est instrumentum quoddam musicae decenter satis et iocunde clangens. Sed videamus, qua ratione, qua auctoritate a musa traxerit nomen musica. Musa, ut diximus, instrumentum quoddam est, omnia, ut diximus, excellens instrumenta, quippe quae omnium vim atque modum in se continet, humano siquidem inflatur spiritu ut tibia, manu temperatur ut phiala, folle excitatur ut organa, unde et a graeco, quod est [mesa], id est media, musa dicitur, eoquod sicut in aliquo medio diversa coeunt spatia, ita et in musa multimoda conveniunt instrumenta. Non ergo incongrue a principali parte sua musica nomen sortita est. Dicunt etiam aliqui, musicam a musis nomen accepisse, pro eo, quod ipsae apud antiquos in hac arte perfectae crederentur, et ab eis modulandi peritia quaereretur, unde et [apo tou muso], id est a quaerendo musae dictae existimantur. Alii musicam quasi modusicam, id est a modulatione; alii moysicam ab aqua, quam moys appellatam opinantur. Alii musicam quasi mundicam a mundi et coeli cantu dictam putant. Si quis autem de musicae appellatione melius sentit, ei nos nequaquam invidemus, quia, ut ait Paulus apostolus, singulis dividit prout vult Spiritus sanctus. Refert autem Moyses artis huius Tubal repertorem fuisse. Alii Linum Thebaeum, alii Amphionem, [234] alii Orpheum artem hanc reperisse arbitrantur. Verum Graeci, quibus, ut ait Horatius, musa ore rotundo loqui dedit, aliter de hoc nos sentire volunt; asserunt namque, philosophum quemdam Samium, Pythagoram nomine, artis huius inventorem extitisse; hic erat vir, ut aiunt, sapientia clarissimus, facundia invictissimus, ingenio acutissimus. Unde et musicam subtili satis investigatione fertur reperisse; nam cum tempore quodam iter faciens fabricam praeteriret, diversos in ea, ut fieri solet, malleorum audivit sonitus. Ubi cum aliquantisper attentius auscultaret, variisque magis ac magis oblectaretur sonitibus, vim artis musicae, ut erat calidissimus, ibi latitare cognovit. Nec mora, in fabricam introivit, malleosque cautius pensare coepit, paulatimque septem vocum discretiones, nec non et ipsarum consonantias, de quibus in consequenti latius tractaturi sumus, solerter indagavit. Sic vir ille egregius musicam informem prius et ignotam primus in Graecia reperit, scripsit et docuit. Cuius notitia Latinis per Boetium, et alios Graecorum litteris imbutos postmodum manifestata est.
IV. Quot sint instrumenta musici soni.
Sciendum quoque, quod duo sunt instrumenta omnium sonorum, naturale scilicet, et artificiale; naturale aliud mundanum aliud humanum; et mundanum quidem secundum philosophos est coelestis volubilitatis concors dissonantia, quae proprie harmonia nominatur. Naturale autem instrumentum humanum dico illas gutturis cavitates, quas arterias vocamus; ipsae enim naturaliter aptae sunt, recipere aerem et reddere, unde sonus naturalis procreatur. Ob hoc et commercia eas quidam nuncupare solent, ut Prudentius in psychomachia:
..... animamque malignam
Fracta intercepti commercia gutturis artant.
Artificiale vero instrumentum est, quod non per naturam, sed per artificium ad reddendum sonitum adaptatur. Naturalis autem sonus alius est discretus, alius indiscretus; discretus est, qui aliquas habet in se consonantias; indiscretus est, in quo nulla discerni potest consonantia, ut in risu vel gemitu hominum, et latratu canum, aut rugitu leonum. Simili modo discretum et indiscretum sonum in artificiali perpendere potes. Fistula namque illa, qua decipiuntur aviculae, vel etiam olla pergameno superducta, unde pueri ludere solent, indiscretum reddunt sonitum. At vero in sambuca, in fidibus, in cymbalis, atque in organis consonantiarum bene et distincte discernitur diversitas. Illum ergo sonum, quem indiscretum esse diximus, musica nequaquam recipit: solus autem dumtaxat discretus, qui etiam proprie phthongus vocatur, ad musicam pertinet; est enim musica nihil aliud, quam vocum congrua motio. Haec autem contra idiotas praecipue diximus, quo illorum compesceremus errorem, qui quemlibet sonum esse musicum stulte autumant. Hoc quoque adiiciendum, quod cum tria sint musicae melodiae genera, enarmonicum, diatonicum, chromaticum, primo propter nimiam difficultatem, tertio propter nimiam mollitiem abiecto, medium usus retinuit.
[235] V. De numero litterarum, et de discretione earum.
His itaque praelibatis nunc de notis monochordi tractare incipiamus, ac primum de numero earum dicamus. Vetustissimi litteras decima quinta non plures in monochordo posuerunt, ab A. videlicet inchoantes, et in a desinentes; nondum enim [Gamma] additum fuit, nec b, quod nos molle vel rotundum dicimus, a quibusdam graeco nomine synemmenon, id est adiunctum appellatur. Moderni autem subtilius omnia atque sagacius intuentes, quia, ut ait Priscianus, quanto iuniores tanto perspicaciores, viderunt notas illas ad melodiam quamlibet exprimendam non sufficere, cantumque plagalis proti aliquotiens per litterarum paucitatem deficere, et ideo [Gamma] in primo apposuere loco, quod in hac antiphona facile qui vult considerare potest: O [DFE supra lin.] rex [FD supra lin.] gloriae [FDCDD supra lin.] Domine [CEFFF supra lin.] virtutum [GFDD supra lin.], et caetera; nam Spiritum veritatis, quod ab A. capitali incipiendum est et deponendum, si [Gamma] non esset appositum, quorsum descenderet non haberet. Praeterea b rotundum, quoniam id interdum in cantu videbatur necessarium, addidere, eique nomen hoc, ut scilicet b molle vocaretur propter mollitiem soni atque dulcedinem, indidere; sicque his duabus litteris adiunctis XVII. sunt numero. Dominus autem Guido, quem post Boetium nos in hac arte plurimum valuisse fatemur XX. et I. in musica sua ponit notas, ne iam ullus in cantu possit subrepere defectus.
Nunc de earum discretione videamus. Et inprimis diligens lector animadvertat, quod omnes monochordi notae in figura sunt dispares. Verbi gratia [Gamma] in figura a G differt capitali, sic A capitale ab a minuto, sic B a [sqb], C a c, D a d, E ab e, F ab f, G a g; iterum a minimum ab aa duplicato. Sic b a bb, [sqb] a [sqb][sqb], c a cc, d a dd. Variantur etiam per spatia, et lineas. Cum enim [Gamma] ponatur in linea, g erit in spatio, item cum A capitale sit in spatio, a minutum erit in linea, et ita etiam de caeteris. Notandum autem de b molli, et de [sqb] quadrato, quod et in figura et in syllabis suprascriptis disconveniant. Unum quidem sive in spatio, sive in linea possident locum, sed hoc modo discernuntur, quod in qua neuma b molle sonat, super eandem a scriptore ponendum est. Habent et aliam omnes monochordi litterae qua distinguuntur, varietatem, hanc scilicet, quod a [Gamma] usque ad C propter soni gravitatem graves dicuntur, a D usque ad G. eoquod omnium in eis modorum cantus finiatur, finales appellantur, ab a minuto usque ad d acutae vocantur, propter acutum quem reddunt sonum, a d usque ad g superacutae dicuntur, quia acutas vocis acumine superant. Item ab aa usque dd excellentes nominantur, eoquod etiam superacutas soni gracilitate excellant.
[GSII:235; text: graves, finales, acutae, superacutae, Excellentes, [Gamma], A, B, C, D, E, F, G, a, b, [sqb], c, d, e, f, g, aa, bb, [sqb][sqb], cc, dd] [JOHMUS 01GF]
[236] Datur eis ad hoc et alia a quibusdam per graeca vocabula discretio, quae quia minus eruditis non multum utilitatis conferre videbantur, ad praesens omissa sunt. Fiant autem omnes hae litterarum distinctiones, ut quoniam diversas habet proprietates, facilius quae sit illa, et illa possimus internoscere. Et de numero quidem litterarum, ac discretione sufficienter dictum est, nunc de mensura monochordi videamus.
VI. Qualiter mensurandum sit monochordum.
Multae quidem ac diversae sunt monochordi dimensiones, quas omnes enarrare taedium potius, quam proficuum legentibus generaret. Quapropter nos compendiositatem sectantes, ex multis unam, quae facilior atque celerior videbatur, regulis nostris inserere curavimus. Primum ergo [Gamma] in sinistra parte monochordi ubi volueris ponito, a quo usque in finem novem passus aequales metire. Quibus aequaliter dimensis diligenter considera, quod primus passus terminat in A, secundus vacat, tertius in D, quartus vacat, quintus in a, sextus in d, septimus in aa, reliqui vacant. Item ab A, usque ad finem novenis passibus aequaliter partitis, primus passus terminabit in B, secundus vacat, tertius in E, quartus vacat, quintus in [sqb] quadratum, sextus in e, septimus in [sqb][sqb] duplicatum, reliqui vacant. Item cum a [Gamma] ad finem quatuor passus aequaliter diviseris, primus passus terminabit in C, secundus in G, tertius in d, quartus finit. Similiter a C ad finem quatuor passibus aequaliter dimensis primus terminabit in F, secundus in c, tertius in cc, quartus finit. Ab F autem ad finem quaternorum passuum primus terminabit in b molle, secundus in f, reliqui vacant. A d vero ad finem quaternis passibus factis, primus terminabit in g, quod iam positum est, secundus in dd, reliqui vacant. Ab f quoque ad finem quatuor passibus partitis, primus terminabit in bb rotundum duplicatum, reliqui vacant. Et in hac quidem divisione, quae videlicet fit quaternis passibus, totum monochordum rectissime mensurare poterit, qui diligentiam adhibere voluerit. A quacumque enim nota ad finem monochordi quatuor aequales passus fiunt, tres ex illis diatessaron, et diapente, nec non et diapason continent, ultimus vero finit. Verbi gratia a [Gamma] usque ad finem quatuor dimensis passibus, primus terminabit in C, quod est diatessaron, secundus in G, quod est diapente, tertius in g quod est diapason, quartus finit. Eodem modo et reliquas invenire potes.
VII. Unde dicatur monochordum, et ad quid sit utile.
Cognita iam monochordi dimensione, unde monochordum dicatur, et quid utilitatis conferat animadvertendum est. [237] Monochordum propter unam, quam solummodo habet, chordam nomen accepit. Monos [monos] siquidem unus et solus graece dicitur, unde et monachus dictus, quod solus ac singularis esse debeat. Itaque sicut decachordum a decem chordis, et octochordum ab octo, sic monochordum ab una chorda est appellatum. Ad hoc autem instrumentum istud perutile est, ut cantus, de quo dubitatur verusne sit an falsus, in eo probetur. Pueris quoque sive adolescentibus ad musicam adspirantibus adhibeatur, ut ad id, quod discere volunt, ipso duce sono facilius pertingant. Adde praeterea, quod contra quorumdam insulsorum rebellionem plurimum valet; sunt etenim plerique clerici vel monachi, qui artem hanc neque sciunt, neque scire volunt, et quod gravius est, scientes fugiunt, et abhorrent. Quodsi aliquando, ut fit, musicus eos de cantu, quem vel non recte, vel incomposite efferunt, compellat, irati impudenter obstrepunt, veritati adquiescere nolunt, suumque errorem summo conamine defendunt. Quos ego invitus, ad corripiendam tamen stultitiam dico, caeco insipientiores haud iniuria aestimaverim, caecus namque quod in se non habet, extrinsecus quaerit, ducatum videlicet hominis vel baculi, sicque sibi providet, ne in foveam cadat; cum huiusmodi inutiles, quos Graeci pulchre energuminos vocant, neque per se videant, neque videntium ducatum incedere contendant. Ad eorum itaque, ut diximus, obstinationem confutandam monochordum opponitur, ut qui verbis musici credere nolunt, ipsius soni attestatione convincantur.
VIII. Quot modi sint, quibus melodia contexitur.
Inter caetera hoc quoque scire convenit, quod novem omnino sunt modi, quibus omnis melodia contexitur. Unisonus, semitonium, tonus, ditonus, semiditonus, diatessaron, diapente, semitonium cum diapente, tonus cum diapente. Ex his sex consonantiae dicuntur, scilicet quae in cantu saepius consonant, id est simul sonant: aut certe quod sonant, id quibusdam proportionibus natae invicem continent, quae dicuntur sesquioctava, sesquitertia, sesquialtera, dupla, de quibus tractare quia et pueris et minus eruditis esset onerosum, pueris enim et nondum perfectis loquimur, arithmeticorum hoc subtilitati relinquimus.
[GSII:237; text: Dupla. Diapason, Sesquitertia. Diatessaron. Sesquialtera. Diapente, Sesquioctava. Tonus, I. II. III. IV. VIII. VIIII.] [JOHMUS 01GF]
Unisonus dicitur quasi unus sonus, quod cum sit una vox, continue repercutitur. Tonus a tonando vocatur, est autem tonare potenter sonare, et tonus [238] fortem habet sonum respectu semitonii: Vel certae a Graecis sumptum est hoc nomen; cum enim ipsi dicant [tonos], nos o in u mutata tonus dicimus. Sic [kalamos] calamus; [hymnos] hymnus. Semitonium a Platone Limma vocatum est, eoquod sit non plenus tonus sed imperfectus, non ut quidam imperiti resolvunt, dimidius tonus. Virgilius semiviri phryges, id est, non pleni viri, quia more feminarum se vestiunt. Ditonus graece appellatur, quod duos in se tonos habeat. Semiditonus vocatur, quod non sit plenus ditonus: huius sunt species duae, una tono et semitonio, altera semitonio, et tono constans. Diatessaron interpretatur de quatuor, ab una enim voce incipiens ad quartam transilit, constans ditono et semitonio, ut a [Gamma] ad C. Est autem diatessaron trimodum, verbi gratia [ut fa] [re sol] [mi la]. Diapente latine de quinque sonat, eoquod ab una incipiens voce ad quintam saltum facit, habens in se diatessaron et tonum. Est autem quadrimodum, primum inter [C et G] secundum inter [D et a] tertium inter [E et [sqb]] quadratum, quartum in inferioribus syllabis inter [[Gamma] et C]: duo autem, qui restant modi, scilicet semitonium cum diapente, et tonus cum diapente, intervalla vocantur. Et nota, quando dicis semitonium cum diapente, unum modum significas, quando vero semitonium et diapente, duos modos enuntias. Idem de tono cum diapente considera. Et hae duae clausulae rarius in cantu inveniuntur. Ut autem horum omnium de quibus diximus modorum intensiones et remissiones facile pateant, figura haec perspicienda est.
[GSII:238; text: C ut, Unisonus, F fa, intensio, remissio, E mi, Semitonium, D re, Tonus, Semiditonus, Ditonus, Diatessaron, G sol, Diapente, c fa, Semitonium cum diapente, a la, Tonus cum diapente] [JOHMUS 02GF]
IX. Quot sint vocum discrepantiae, et de Diapason.
Omnium autem harum clausularum exempla in cantu nosse desiderans discat cantilenam istam. Ter terni sunt modi quibus omnis cantilena contexitur et [239] caetera. Haec enim ad dignoscendas omnes canendi varietates adeo utilis est, ut pueris etiam facillimum ad musicam accessum paret. Similiter et ista. Ter [G supra lin.] tria [a G supra lin.] iunctorum [f D G supra lin.] sunt [a supra lin.] intervalla [D G G F supra lin.] sonorum [D G G supra lin.].
Superius, cum de notis monochordi tractaremus, unam causam dimisimus indiscussam, hanc videlicet, cur septem notis eaedem repetantur; quod nunc libet aperire. Septem notae ob totidem vocum discrepantias ponuntur. Septem autem positis eaedem repetuntur, quia cum septem voces inter se sint dissonae, octava cum prima concordat. Quod ille egregius artium investigator rectissime perpendit quoniam ait: Obloquitur numeris septem discrimina vocum. Sicut ergo omne tempus per septem dies currit, dum videlicet septem transeunt, et eaedem repetuntur; sic musica per septem tantummodo vocum varietates graditur. Notandum tamen, quod notae eaedem repetuntur, sed non omnino eaedem, quia in figura non eaedem. Aliam namque figuram habet [Gamma], aliam G capitalis et ipsa G capitalis aliam quam g minuta, et sic de aliis. Quemadmodum ergo octava nota, cum prima est eadem, sed non omnino, ita nimirum vox octava cum prima in soni concordia est eadem, sed non omnino, quia sonus iste gravis est, ille acutus. Et hic canendi modus rarissime in cantu usitatus reperitur. Graeco autem vocabulo diapason nominatur, quod interpretatur de omnibus, et hoc nomen habet, sive quod omnes consonantias in se includit, sive quod ab una voce inchoans ad octavam saltum facit, sicque omnes vocum discrepantias, quae sunt septem, in se continet. Quam pulchram vero quamque decentem diapason concordiam habeat probari perfacile est, si duo vel tres simul cantent, ita scilicet, ut unus gravi, secundus acuta, tertius excellenti voce utatur hoc modo.
[GSII:239; text: Excellentes, Laudes salvatori voce modulemur supplici. Acutes, Graves, [Gamma], A, B, C, D, G, a, [sqb], c, d, g, aa, [sqb][sqb], cc, dd] [JOHMUS 01GF]
[240] Nonnulli etiam diapason consonantiam vocant vel propter proportionem, vel quia in prima et octava consonam reddit modulationem, vel etiam quia ex consonantiis constat, siquidem diatessaron et diapente constituunt diapason, praesertim cum inter primam et octavam vocem vel inferius diatessaron, et diapente superius, vel e converso habeatur, ut inter C et c, inter D et d, inter E et e, quod in hac figura considerare potes.
[GSII:240; text: Ex hoc latere ascenditur. Ex hoc latere descenditur. C, D, E, F, G, a, [sqb], c, d, e, diapente, diatessaron, diapente] [JOHMUS 03GF]
X. De modis, quos abusive tonos appellamus.
Sciendum quoque, quod modi, quos, uti Guido asserit, abusive tonos appellamus, octo sunt, ad imitationem videlicet octo partium orationis. Congruum quippe videtur, ut sicut octo partibus [241] continetur omne quod dicitur, sic moderetur modis octo omne quod canitur. Sed cum nunc octo sunt, quondam dumtaxat quatuor erant, ad similitudinem fortasse quatuor temporum. Sicut enim secula variantur quatuor temporibus, sic quatuor modis distinguitur omnis cantus. Et hos quatuor modos Psalmista notare videtur, ubi dicit: psallite Deo nostro psallite, psallite regi nostro psallite. Sed cur nunc octo sint, cum olim tantummodo quatuor essent licet paulisper intermittere, et cur modi vel tropi dicantur, causam reddere.
Modi a moderando sive modulando vocati sunt, quia videlicet per eos cantus moderatur, vel regitur, vel modulatur, vel componitur. Quicumque enim musicae habens notitiam regularem cantum componere curat, prius ad quem tonum evenire faciat, secum destinat. Ideo autem musicae habens notitiam diximus, quia artis expers, et si recte facit quod facit, tamen quoniam inscius facit, parvipenditur, praesertim cum et mimi et chorearum praecentores plerumque dulciter canant, quod eis non ars, sed natura subministrat. Tropi a convenienti conversione dicti; quomodocunque enim cantus in medio varietur, ad finalem semper per tropos, vel tonos convenienter convertitur. Quos autem nos modos vel tropos nominamus, Graeci phthongos vocant. Et sciendum, quod eos tonos appellari Guidoni incongruum videtur, et abusivum. Nos autem si rem diligentius intueamur, non omnino abusivum videbitur vocabulum istud. Latini quippe inopia eloquii plerumque propriis carent indiciis, cum demonstrationibus interdum necessitate compulsi aliena sibi vocabula usurpando adsciscunt, quod Graeci [katachresin] vocant. Cum ergo Latini antiqui consonantiam quandam in musica tantummodo tonum vocarent, grammatici et accentus orationis, vel distinctiones tonos appellare usurpato nomine coeperunt. Rursus latini cantores non parvam esse similitudinem inter cantus et accentus prosaicae locutionis modosque psallendi considerantes, nomen hoc commune utrisque esse sanxerunt. Sicut enim toni vel accentus in tres dividuntur species, scilicet gravem, circumflexum, acutum, ita in cantu tres distinguuntur varietates. Nam cantus nunc in gravibus vagatur ut in offertorio illo, In omnem terram; nunc circa finales quasi quadam circumflexione versatur, ut in antiphona illa, benedicat nos; nunc in acutis quasi saltando movetur, ut in antiphona illa, veterem hominem. Vel certe toni dicuntur ad similitudinem tonorum, quos Donatus distinctiones vocat; sicut enim in ipsa tres considerantur distinctiones, quae et pausationes appellari possunt, scilicet colon, vel membrum, comma incisio, periodus clausura sive circuitus, et ita in cantu. In prosa quippe quando suspensive legitur, colon vocatur; quando per legitimum [242] punctum sententia dividitur comma; quando sententia ad finem deducitur periodus est. Verbi gratia: Anno quintodecimo imperii Tiberii Caesaris, hic in omnibus punctis colon est, deinde ubi subditur, Sub principibus sacerdotum Anna et Caipha, comma est: in fine autem versus verbi est Zachariae filium in deserto, periodus est. Similiter cum cantus in quarta vel quinta a finali voce per suspensionem pausat, colon est; cum in medio ad finalem reducitur, comma est; cum in fine ad finalem pervenit periodus est. Ut in hac antiphona, Petrus autem, colon, servabatur in carcere, comma, et oratio fiebat, colon, pro eo fine intermissione, comma, ab ecclesia ad Dominum, periodus. Qua in re animadverti potest, quod modi non omnino abusive toni vocantur, nec incongrue distinctionum, seu accentuum nomen sortiuntur, quorum varietates imitantur. Quod autem in prosa grammatici colon, comma, periodum vocant, hoc in cantu quidam musici diastema, systema, teleusin nominant. Significat autem diastema distinctum ornatum, qui fit, quando cantus non in finali, sed in alia decenter pausat; systema coniunctum ornatum indicat, quoties in finali decens melodiae pausatio fit; teleusis finis est cantus.
Sane quod nunc octo sunt modi, cum quondam non essent nisi quatuor, de hac re sic est sentiendum. Qui primitus de musica scripserunt, natura vocum diligenter considerata, prout tunc vires ingenium praebuit, omnem modulandi varietatem in quatuor distinxerunt modos, unde et quatuor tantum finales habentur. Moderni autem priorum inventa subtilius examinantes, considerabant, harmoniam modorum confusam esse ac dissonam. Videbant namque cantum eiusdem modi nunc in gravibus principium habere, et circa ipsas vagari, nunc in acutis inchoari, et ibidem maxime commorari. Hanc igitur dissonantiam volentes avertere, unumquemque modum in duos partiti sunt, ut videlicet ille canendi modus, qui in acutis versaretur, autentus, id est, auctoralis sive principalis vocaretur, qui vero magis in gravibus moram faceret, plagis vel plagalis, id est, collateralis, seu subiugalis diceretur. Distinguuntur autem sic. Autentus protus apud latinos cantores primus tonus vocatur; plagis protus secundus; autentus deuterus, tertius; plagis deuterus, quartus; autentus tritus, id est, quintus; plagis tritus, id est sextus; autentus tetrardus, id est septimus; plagis tetrardus, id est octavus. Interpretatur autem protus primus, deuterus secundus, tritus tertius, tetrardus quartus. Autentus vero auctoralis graece [authentes] sonat, auctoritatem namque ipsi [authentian] vocant. Plagius autem quasi partialis, vel collateralis exponi potest; dicimus enim: in illa plaga, id est in illo latere, sive in illa parte. Graeci autem phtongos, id est tonos, gentium vocabulis sic efferunt: Dorius [I. supra lin.], hypodorius [II. supra lin.]; phrygius [III. supra lin.], hypophrygius [IIII. supra lin.]; [243] lydius [V. supra lin.], hypolydius [VI. supra lin.]; mixolydius [VII. supra lin.], hyppomixolydius [VIII. supra lin.]
XI. De Tenoribus modorum, et finalibus eorum.
Sicut autem octo sunt toni, ita et octo eorundem sunt tenores. Tenor autem a teneo, sicut nitor a niteo, et a splendeo splendor. Et tenores quidem in musica vocamus, ubi prima syllaba, saeculorum amen, cuiuslibet toni incipitur. Quasi enim claves modulationis tenent, et ad cantum cognoscendum nobis aditum dant. Sed et moram ultimae vocis Guido tenorem vocat. Notandum autem, quod sicut fines octo tonorum in quatuor notis, quae ob id et finales dicuntur, dispositi sunt, sic octo tenoribus, videlicet tonorum aptitudinibus notae quatuor attributae sunt, sed diverso modo. Semper enim duorum troporum finis ad unam respicit, itemque duorum ad unam, et sic per caetera. In tenoribus vero non ita est; nam nunc quidem unus in una, nunc vero tres in una considerantur. Est autem in F tenor secundi toni, in a acuta primi, quarti, sexti. In C tertii, quinti, octavi, in d septimi. Nec incongrue tenor secundi et septimi singularia sibi loca vendicarunt, quoniam iste secundus in quartam maxime descendit, et septimus prae caeteris omnibus ascendit. Sunt autem proprie, ut supra diximus, tonorum quatuor finales istae, D, E, F, G, et D quidem finalis est primi et secundi, E tertii et quarti, F quinti et sexti, G septimi et octavi. Ideo autem proprie diximus, quod et alias finales interdum cantus sibi usurpant. Quod quomodo et cur eveniat, in sequenti annuente Deo sufficienter demonstrabimus. Sciendum autem quod tota vis cantus ad finales respicit. Nam ubicunque cantus incipiatur, et quomodocunque varietur, semper ei modo adiudicandum est, in cuius finali cessaverit. Unde et istud Responsorium Praeparate corda vestra, licet cursum proti habere videatur, tantumque in E finali exit, legitime deutero attribuitur. Item istud Responsorium Factum est silentium, quamvis inceptionem habeat similem responsorum septimi toni, ut in Responsorio Missus est Gabriel, Responsorio Lapides torrentis, Responsorio Ductus est Iesus; tamen finis istud primo abdicat. Nec incongrue hoc musicorum providentiae visum est, uti modorum considerationem fini attribuerent, cum in gerendis rebus sola finis consideratio sapientes ab incautis secernat, teste Boetio, qui dicit: Rerum exitus providentia metitur. Sicut ergo rerum actio ad finem respicit, sic cantuum modulatio non inconvenienter ad finem tendit. Unde hodieque vulgare proverbium est; Omnis laus in fine canitur. Sed cum iam de tenoribus modorum atque finalibus aliquid dictum sit, nihil obest, si etiam de gloria cuiuslibet toni, ubi sit incipiendum lectorem certificemus.
Secundi ergo toni gloria in C gravi incipit: quarti in E finali: primi, quinti, sexti in F, tertii, octavi in G, septimi in c, acuta. Nunc de singulis ut tenoribus finalibus et gloria tonorum exempla subdamus, ac primum de gloria et forte seculorum amen per omnia exemplificemus.
[244] [GSII:244; text: Primi, Tertii, Quarti, Quinti, Sexti, Septimi, Octavi, Gloria, Seculorum amen, C. E. F. G. c.] [JOHMUS 04GF]
De finalibus exempla autem daturi dignum duximus ad demonstrandum plenius troporum cognitionem, cantiunculas quasdam hic subscribere, quas etiam aptitudines sive formulas modorum appellare possimus.
Finales.
Primum quaerite regnum Dei D
Secundum autem simile est huic D
Tertia est dies quod haec facta sunt. E
Quarta vigilia venit ad eos. E
Quinque prudentes virgines intraverunt ad nuptias F
Sexta hora sedit super puteum. F
Septem sunt spiritus ante thronum Dei G
Octo sunt beatitudines G
Scire praeterea convenit, quod apud quosdam phthongi, id est, toni vocalibus, tonorum autem differentiae, quas quidam abusive diffinitiones vocant, consonantibus signantur hoc modo. Primum tonum a notat, secundum e, tertium i, quartum o, quintum u, sextum H graecum, septimum y, Octavum [Omega]. Primam autem cuiusque toni differentiam b indicat, secundam c, tertiam d, quartam g, et ita mutae per ordinem. His ita utiliter digestis, iam nunc tempus est, ut de regulari sive licenti omnium modorum cursu regulas demus.
XII. De regulari cursu modorum atque licentia.
Cum igitur de cursu modorum dicturi simus, quid cursum eorum vocemus, primitus discutiendum est. Cursum modorum sive tonorum dicimus legem, qua sub certa regula coercentur, quantum scilicet quisque ascendere vel descendere, quantumque intendi vel remitti debeat. [245] Sed quoniam, cum cantus intenditur et remittitur, ascensio et descensio dici potest, quod in cursu modorum ascensionem et descensionem itemque intensionem ac remissionem vocemus, distinguendum est, ne ulla ex parte rudi lectori occasio vacillandi ingeratur. Ergo ascensionem tonorum et descensionem vocamus certam ipsorum ascendendi et descendendi legem, id est, quantum a finalibus suis ascendant sive descendant. Intensionem vero et remissionem tonorum dicimus certitudinem illam, per quanta vocum intervalla a finali suo quisque suum principium habere debeat. Quibus ita necessario praemissis, de cursu modorum prout proposuimus, disseramus. Omnes itaque autenti a finali suo ad octavam, quod est diapason, regulariter ascendunt, licenter ad nonam vel decimam. Licentiam autem idcirco a regula secrevimus, ut sciatur, quia illae voces perraro contingendae sunt, quae per licentiam conceduntur: Quod enim quis per regulam habet, quasi ex debito habet, ideo liberius eo frui potest; quae autem per licentiam possidentur, ea tamquam per gratiam possessa humilius atque prudentius sunt tractanda. Descendunt a finali ad proximam, ubi nonnullam eis licentiam a peritis musicis concessam reperi. Excipitur inde autentus tritus, qui simpliciter quintus nominatur: huic nulla infra finalem descensio attributa est, non aliam ob causam, nisi quod semitonii imperfectio competentem fieri descensum non permittit. Plagales autem omnes a finali usque ad quintam, quae est diapente, ascendunt, et licenter sextam assumunt. Nec est mirandum, quod plagales minorem ascendendi licentiam habent, quam autenti, quia plagales semper in inferioribus morari debent, et perraro a finali ad quintam ascendere. Nam et Odo huius artis experientissimus, et a Guidone in fine tractatus sui comprobatur, cantum, qui a finali ascendens quintam ter vel quater repercutit, autento deputat. Unde et haec antiphona. Ecce tu pulchra: quamquam in cursum secundi toni decidat, tamen qui superius quintam a finali saepius reverberat, primo tono deputatur. Item: Rex Dominus omnium, quia in superius frequentius versatur, in unctione ad A capitale descendat, primo tamen tono adscribitur: Quod ideo fit ut honor principibus conservetur. Dominus namque sive magister non tantum in propria potestatem habet, sed etiam in ea, quae sunt subditi eius. Subdito autem sufficere debet, si a magistro sibi concessis humiliter uti liceat, nedum ad ea, quae sunt praelati, temere se proripiat. Si ergo plagales in ascensu quintam perraro debent contingere, quanto rarius sextam. Descendunt autem omnes subiugales a finali ad quartam, quod est diatessaron, vel etiam ad quintam regulariter. Nam licentiam descendendi neque autentis, neque plagalibus nusquam legi concessam. Sciendum tamen quod quidam musici haud incongrue regularem cursum modorum, qui sunt octo, per totidem diapason dimetiuntur. Et secundum illorum assertionem pene omnes modi unam infra finalem assumunt per licentiam, quam prius eis regulariter attribuimus. Cum ergo octo [246] toni per totidem diapason currant, sic duo toni ut magister et discipulus cohaerent, sic et eorum diapason connectuntur, ita ut in eis facile animadverti possit, quae voces proprie sint plagalis, quae autenti, quae communes utrique, quod figura harum quas subiecimus octo rotarum cautius intuita apertissime demonstrat.
Hoc quoque intimandum videtur, qualiter accipiendum sit, quod dicimus, autentos ad octavas, et subiugales ad quintas ascendere: ut enim supra testati sumus, pueris in hoc opusculo viam signamus. Sic ergo intelligendum est, quando toni ad octavas vel quintas ascendere dicuntur, quando tam alte ascendant, ut ascendendi potentiam habeant. Neque enim omnis cantus autentorum ad octavas, neque plagalium omnis canor ad quintas pertingit, sicut patet in hac primi toni antiphona In tuo adventu, et in hac secundi antiphona Consolamini, consolamini. Intensione autem et remissione modorum sic est animadvertendum. Autentis omnibus licet suum cuique principium a finali ad quintam intendere, et ad eam, quae sub finali proxima est, remittere. Si autem ad quintam licet, quanto magis ad quartam vel tertiam? Solus autem autentus deuterus, id est, tertius istam legem transgreditur: ad sextam namque plerumque principium suum intendit, ut in hac antiphona Tertia dies est. Subiugalibus vero licet principia sua, vel etiam hemitonia ad quartas intendere, et ad quintas interdum remittere. Hemitonia autem eo respectu quo et tonos aequivoce accipimus, vocum inceptiones vocamus, quae fiunt per pausationem in cantus medio: hemitonia enim proprie semitonia vocamus. Attendendum praeterea, quod cum praedicta lex et certa regula disposita sit tonorum cursibus, plerique novi modulatores id tantum attendentes, ut pruritum aurium faciant, saepissime eam confundunt, communemque cantum faciunt, uni videlicet melodiae cursum duorum tonorum tribuentes: quemadmodum in hac cantilena patet: Ter terni sunt modi. In huiusmodi itaque cantibus, qui tam laxe atque confuse componuntur, cantoris arbitrio relinquitur, uti talem cantum ei tono adaptet, cui cantus principium competentius responderit.
XIII. Super graeca notarum vocabula expositio.
Quoniam autem in continuo modorum tractatu est taedium super ipsas notas ponere, vocabula earum, quae a Graecis sortiuntur, interpretari libeat: quatenus ea, quotiens opus fuerit, pro ipsis notis introducamus. Horum equidem vocabulorum nominationem in tractatu quarti capituli fecimus. Sed de his tunc dicere distulimus, ne rude et inexercitatum novi lectoris ingenium subitanea obscuritate obrueremus. Ut autem, quae sequuntur melius intelligantur, oportet nos de tetrachordis veterum musicorum aliquid interferere. Antiqui siquidem musici quatuor tetrachorda in monochordo disposuerunt. Primum fuit ab A. usque ad D. et hoc vocabant tetrachordum [247] principalium, eoquod illae notae in principio locatae essent: secundum ab E, usque ad a, et hoc appellabant mediarum, quod per eas medias, id est mediatrices, cantus a gravibus ad acutas progrederentur, et regrederentur. Tertium a [sqb] quadrato usque ad e, et hoc dicebant disiunctarum, quia eas a praecedentibus disiunctas, id est, differentes videbant, et in figura, et in soni acutione. Quartum fuit a praemissa e usque aa duplicatum, et hoc nominabant excellentium, quoniam eas in soni gracilitate omnibus aliis videbant excellere.
Itaque secundum illos, qui nec [Gamma] admiserant, nec illas tres notas, quas post aa duplicatum ponimus, vocabula ista, quae interpretaturi sumus, musicis vocibus imposita sunt. Prima ergo A apud Graecos musicos vocatur Proslambanomenos, ut acquisita sive assumpta, quoniam a grammatica, pro qua primum reperta est, ad opus musicae assumpta est: vel certe ideo acquisita vocatur, quia vetustissimi musici eam primum non ponebant. Secundum B, ut videlicet vocum dispositio a minimo intervallo vel semitonio, quod est inter B et C, exordium haberet: unde et ipsa B vocatur hypate hypaton, id est, principalis principalium, quia nimirum apud antiquissimos prima fuit principalium, id est, gravium. Haec quorundam sententia est: sed obiici potest a callido auditore, non esse cogentem causam, quam de semitonio subintulimus; si enim vetustissimi musici vellent, ut dispositio vocum a semitonio inciperet, tam bene illud inter A et B constituere potuissent, sicut inter B et C. quapropter melius est, ut secundum priorem sententiam dicamus, A primum in monochordo locatam. Sed tunc rursus obiici potest, cur B vocetur principalis principalium, cum potius A sic vocanda est, quia prima est gravium. Ad quod dicimus, quia B non ideo vocatur principalis principalium, quod una prima sit in ordine earum, sed quod prima inter principales divisum sonum gignit: A enim cum sit in principio monochordi locata, nullam soni diversitatem facit. C autem vocatur Parypate hypaton, id est, iuxta principalem principalium, quia est iuxta B. D autem dicitur Lichanos hypaton, id est, digitalis principalium, et dicitur digitalis, quasi discretiva, quia discernit, id est, segregat principales a mediis. E vocatur hypate meson, id est, principalis mediarum. F parypate meson, id est, iuxta principalem mediarum. G lichanos meson, id est, digitalis mediarum. Et hoc nomen ideo habet, quia ipsa una ex mediis discernit capitales notas a minutis. Sequitur a quae vocatur mese, id est media, scilicet inter A capitalem, et aa duplicatam; nulla etenim nota apud vetustiores ter repetitur, nisi ista. Quadratum autem [sqb] nuncupatur paramese, id est, iuxta mediam, scilicet a. Deinde c, quae vocatur tritediezeugmenon, id est, tertia disiunctarum, quod nomen habet per praeposterum ordinem numerandi. Cum enim post c sit d, et post d sit e; si dicas e primam, d secundam, c erit tertia; quod autem dicimus tertia disiunctarum, tantum valet ac si diceremus, una de tribus, [248] quae dicuntur disiunctae. Post hanc enim d, quae dicitur paranete diezeugmenon, id est, iuxta ultimam disiunctarum, quia est iuxta e, quae vocatur nete diezeugmenon; interpretatur autem nete ultima, diezeugmenon disiunctarum. Sequitur f, trite hyperboleon, id est, tertia excellentium; quo nomine idem sentiendum est, quod de c diximus. Post f locata est g, quae dicitur paranete hyperboleon, id est, iuxta ultimam excellentium, quia est iuxta aa, quae vocatur nete hyperboleon, id est ultima excellentium. Ut autem manifestiora sint, quae diximus, veterum musicorum tetrachorda cum vocabulis suprascriptis subiecimus.
[GSII:248; text: Proslambamenos, Hypate hypaton, Parypate hypaton, Lichanos hypaton, Hypate meson, Parypate meson, Lichanos meson, Mese. Graves. mediae. Paramese, Trite diezeugmenon. Paranete diezeugmenon. Nete diezeugmenon. Trite hyperboleon. Paranete hyperboleon. Nete hyperboleon. disiunctae. excellentes. A. B. C. D. E. F. G. a, [sqb]. c. d. e. f. g. aa.] [JOHMUS 05GF]
XIV. Quid faciendum sit de cantu, qui in perpetuo cursu deficit.
Expositis itaque notarum vocabulis, de cantibus dicendum est, qui in proprio cursu deficientes alias sibi finales usurpant. Fit autem ista cantuum illegalitas in quibusdam venialiter, in quibusdam vero minime. Interdum fit ex cantorum vitio, plerumque ex irrefutabili antiquitate. In quibus autem cantuum perturbatio tolerabiliter evenit, hi tres modi: Protus, deuterus, tritus. His autem legalibus transgressionem musici idcirco ignoscunt, quia affines habent voces. Affines autem illas voces dicimus, quae in depositione et elevatione concordant: Verbi gratia D finalis proti cum a acuta concordat; ambae enim tono deponuntur, et tono et et semitonio elevantur. Item E finalis deuteri cum [sqb] quadrato affinitatem habet, cum similiter deponantur et eleventur. Sic et F finalis cum c acuta in depositione et elevatione convenit. Propria autem affinitas non est in depositione, nisi utrumque [249] vel saltem elevatio duplicetur. Sed quoniam finalis tetrachordi huiusmodi affinitatem non habet, ideo delicti venia caret. Oportet namque, ut qui vicarium habere non potest, ipse suum per se officium convenienter administret; si ergo aliquotiens in cantu tetrachordi ulla evenit aberratio, dicimus eam procedere ex cantorum inscitia, et corrigendam esse musicorum peritia. In cantu autem praedictorum modorum, scilicet proti, deuteri, triti, quotiens opus fuerit, vice finalium affines haud incongrue subrogantur. Ut autem quod dicimus clarius elucescat, exempla subdimus: Gaudendum est nobis. cum sit proti, in suo loco cantari non potest, quia in quibusdam locis sub parypate hypaton C gravitonum requirit, qui ibi non est: caeterum in mese, id est a, incepta absque errore ad eandem A in fine deducetur. Similiter et ista antiphona Magnum haereditatis. Quod autem quidam evitare volentes ponunt A et B graecum, quod etiam synemmenon vocant, id est adiunctum, ut ita sub C tonum habeant; verumtamen nulla id auctoritate confirmare queunt; nam Guido, qui ad hoc solum studuit, ut nullus in monochordo esset defectus, hanc procul dubio interseruisset, si necessariam vidisset. Est et aliud quod assertionem illorum improbat, hoc videlicet, quod cantus plerumque non modo sub parypate hypaton, sed etiam sub parypate meson totum requirit, qua necessitate compellimur ad superiores confugere, ut in hac communione Aufer a me. et in hac antiphona Germinavit. Item cantus in proprio cursu deficit, ut in hac Antiphona Tu Domine universorum. Sed et cantus triti in loco suo aliquotiens cantari nequit, quemadmodum haec communio: De fructu. Haec omnia quisquis in affinibus finalium cantaverit, absque errore ad finem perveniet.
XV. Quod stultorum ignorantia saepe cantum depravet.
Quod autem illa et alia istiusmodi in proprio cursu cantari nequeunt, utrum ex cantorum vitio processerit, an sica modulante primum prolatae fuerint, incertum habemus. Caeterum hoc certissime novimus, quod per quorundam ignorantiam multoties cantus depravatur, quemadmodum iam plures habemus depravatos, quam enumerare possimus. Quos revera non ita, ut nunc in ecclesiis canunt, modulantium auctoritas protulit, sed pravae hominum voces motum animi sui sequentium recte composita pervertere, perversaque in usum incorrigibilem deduxere, adeo ut iam pessimus usus pro auctoritate teneatur. Siquidem imperiti cantores aliquando canendi taedio praegravati, quae elevanda erant, depressere, et plerumque petulantia inducti, quae inferius erant canenda, ultra legem extulere; ut patet in hoc graduali: Qui sedes Domine. Nam super Cherubim, quod in paranete diezeugmenon incipiendum est, in mese incipere solent, ideoque fit, ut cantus in lichanos hypaton contra ius exeat. Item in hac communione Principes persecuti sunt me. plerique non minimum errant. Nam Concupivit, quod in trite diezeugmenon incipiendum est, ipsi in b molli incipiunt, [250] sicque insolitum inter E et b molle intervallum faciunt, cantumque legali cursu destituunt. Similiter nonnulli inconvenienter efferunt graduali Probasti Domine, versum namque eius Igne me examinasti in trite diezeugmenon incipiendum, in parypate meson inchoant, sicque legitimam cantus seriem ex toto conturbant. Sed cum in hoc cantu peccetur, dum ea quae elevanda sunt deprimuntur; in aliis quibusdam nonnulli errant, dum ea, quae deprimenda sunt, elevare moliuntur, ut in hoc Responsorio Ductus est Iesus in desertum, cum enim: Dic ut lapides, in trite diezeugmenon sit incipiendum, ipsi illud in trite hyperboleon incipiunt. In hoc etiam Responsorio Terribilis. plerique delinquunt in eo loco ubi est, et porta coeli: elevant enim hoc subito ad acutas transilientes, cum potius circa finalem D sit canendum. Falluntur etiam persaepe indocti cantores in iudicandis tonis, et similibus cantuum principiis, ut verbi gratia: multi hanc antiphonam Iste puer. plagi deutero adiudicant, quia in inceptione convenit cum ista antiphona In odorem, est autem iste puer autentici proti: In odorem plagis deuteri. Similiter et has antiphonas: Ipse praeibit. Dirupisti Domine, cum sint mixolydium, non bene quidam hypophrygio adscribunt, quia cum quibusdam antiphonae hypophrygii concordare videntur; quemadmodum: Ipse praeibit. cum ipsa antiphona Rorate coeli. Dirupisti. cum ista antiphona Da mercedem Domine et caetera. Item hae antiphonae: Malos male, et qui odit, et novit Dominus, cum sint hypomixolydii, et hoc ipsarum diastemata et systemata apertissime testentur (nam de teleusi patet) a quibusdam phrygio tribuuntur, quoniam in principio conveniunt cum istis antiphonis Domine spes Sanctorum. Tu Bethlehem terra. Similiter et hae antiphonae Ascendente in. Benedicta sit. Gloriosi. cum sint hypomixolydii, a nonnullis phrygio adaptantur. Sed Gloriosi quidem magis hypolydio convenire videtur. Non solum autem quidam ex similibus principiis seducuntur, sed ipsi ultro pravis vocibus suis quosdam a suo cursu detorquent cantus, quemadmodum istas antiphonas Quid retribuam. Cum inducerent. Cum audisset Iob. cum enim istae sint dorii, et leniter sint incipiendae, ipsi eas voce acriter suspensiva ad acutas sustollunt, ita ut cum istis conveniant: In principio. Qui de terra. Quando natus es. Nec mirum de principiis, cum etiam fines cantuum pervertant, atque a suo statu prave canendo deflectant, ut antiphona Petrus autem. Nam cum cursum proti habeat, idque diastemata eius, atque systemata aperte demonstrent; nonnulli eam in hypate meson satis absone exire faciunt.
XVI. Quod diversi diversis delectentur modis.
Cum autem iam per multa exempla sit demonstratum, quomodo tropi variantur, quomodo etiam per ineptos cantores depravantur, hoc quoque de ipsorum qualitate subnectendum videtur, quod diversi diversis delectentur. Sicut enim non omnium ora eodem cibo capiuntur, sed ille quidem acrioribus, iste vero lenioribus escis iuvatur: ita profecto non omnium aures eiusdemmodi sono [251] oblectantur. Alios namque morosa et curialis vagatio primi delectat, alios rauca secundi gravitas capit; alios severa et quasi indignans persultatio tertii iuvat; alios adulatorius quarti sonus attrahit; alii modesta quinti petulantia ac subitaneo ad finalem casu moventur; alii lacrymosa sexti voce mulcentur; alii mimicos septimi saltus libenter audiunt; alii decentem, et quasi intonalem octavi canorem diligunt. Quapropter in componendis cantibus cautus musicus ita sibi providere debet, ut eo modo quam decentissime utatur, quo eos maxime delectari videt, quibus cantum suum placere desiderat. Nec mirum alicui videri debet, quod diversos diversis delectari dicimus, quia ex ipsa natura hominibus est inditum, ut non omnium sensus eundem habeant appetitum. Unde plerumque evenit, ut dum quod cantatur, isti videatur dulcissimum, ab alio dissonum iudicetur, atque omnino incompositum. Certe ego ipse memini, me cantiones aliquot coram quibusdam cecinisse, et quod unus summopere extollebat, alii penitus displicuisse. Habent autem modi speciales et inter se diversas sonorum proprietates, adeo ut diligenti musico, seu etiam exercitato cantori cognitionem sui ultro ingerant. Et quemadmodum aliquis mores, habitusque diversarum gentium perscrutatus, cuiuscunque nationis hominem videt, docte internoscit; videlicet hunc esse Graecum, et hunc Germanum; illum Hispanum, illum vero Gallum indicans; ita musicus, non autem solo nomine, audita qualibet harmonia statim cuius toni sit, agnoscit. Quamvis tamen hoc in aliquantis fallat. Nam aliquando cantus non tantum initio, sed etiam in medio alicuius toni cursu utitur, cui tamen in fine contradicit; quod liquet in hoc Responsorio Gaude Maria Virgo cum enim in principio, et in medio deutero autentico subserviat, in fine tamen se plagi trito dicat. Cantus toni huiusmodi monent, ne quis de tonis temere iudicet, sed potius finem, in quo omne canendi iudicium pendet, providus expectet, ne, si ante tempus tonum edixerit, fine dicta eius refutante poeniteat eum non tacuisse. Ad hoc etiam considerandum est, quod cantus quorumdam modorum tanta aliquando videntur similitudine convenire, ut vix, aut nunquam nullum cantor discernere possit, cui tono rectius eos adaptare debeat. Hoc autem in autentico trito, autentico tetrardo evenire solet, et praeterea in plagalibus istorum; quemadmodum in his antiphonis considerari potest: Gloriosi principes, et pro nobis Gallus. Hae enim tam competenter hypolydio, atque hypomixolydio conveniunt, ut cui potius attribui debeant, haud facile discernas. Item hoc Responsorium Genti peccatrici, tam lydio, quam mixolydio convenire videtur. Unde apud quosdam usus est, sic cantatur: Esto placabilis; apud plerosque autem sic: Esto. Introitum etiam istum: Dominus in loco. quidam lydio, quidam mixolydio adaptant: ego vero illos sequendos iudico, qui utrumque horum lydio attribuunt. Huiusmodi autem praedictorum troporum consonantiam Graeci, ni fallor, animadverterant, quando eis parum discreta, et fere eadem vocabula imposuerunt. In aliis talem nullam convenientiam reperies, excepto, [252] quod cantus proti in hypate meson, quae finalis est deuteri, aliquotiens commode pausat, ut in alleluia. Iuravit Dominus. et in hac communione: Principes persecuti sunt. Sic etiam aliqui cantus tanta similitudine convenientes, ut secundum diversas emissiones diversis tonis copulari congrue possint, quemadmodum hae antiphonae: Et respicientes. Lupus rapit. Prior enim ad plagalem tetrardum, posterior ad plagalem tritum respicit, si hoc modo canuntur.
Erat quidem magnus valde alleluia.
Oves propriae, alleluia.
Phrygii autem ambae erunt, si sic emittuntur.
Magnus valde alleluia. Oves propriae alleluia.
XVII. De potentia musicae, et qui primitus ea in Romana ecclesia usi sint.
Sed nec hoc reticeri oportet, quod magnam vim commovendi auditorum animos musicus cantus habet, siquidem aures mulcet, mentem erigit, praeliatores ad bella incitat, lapsos et desperantes revocat, viatores confortat, latrones exarmat, iracundos mitigat, tristes et anxios laetificat, discordes pacificat, vanas cogitationes eliminat, phreneticorum rabiem temperat. Unde et de Rege Saul in libro Regum legitur, quod a daemonio correptus David in cithara canente mitigabatur, cessante vero nihilominus vexabatur. Item phreneticus quidam Asclepiade medico canente ab insania fertur fuisse liberatus. Sed et de Pythagora memoratur, quod luxuriosum quemdam iuvenem, ab immoderata libidine musica modulatione revocaverit. Habet autem musica secundum diversos modos diversas potentias. Sic enim per unum canendi genus poteris aliquem ad luxuriam provocare, eundemque per aliud quantocius poenitentia ductum revocare: cuius rei experimentum Guido de iuvene quodam refert.
Cum ergo in commovendis mentibus hominum tanta sit musicae potentia, merito eius usus acceptus est in sancta Ecclesia. Primum autem a Sancto Ignatio martyre, nec non et a Sancto Ambrosio Mediolanensium antistite usus in Romana ecclesia musicae haberi coepit. Post hos Beatissimus Papa Gregorius Spiritu sancto ei, ut refertur, assidente et dictante cantum modulatus est, cantumque Romanae Ecclesiae, quo per anni curriculum Divinum celebratur officium, dedit. Quod autem canendo laudandus sit Dominus, non parvam in veteri pagina auctoritatem habemus; legimus namque in libro Exodi, quod submerso Pharaone Moyses et filii Israel canticum cecinere domino. Sed et Psalmista artis huius haud ignarus in Decachordo, quod est instrumentum musicum, laudes Domino cecinit, nosque ad concinendum hortatur dicens: Cantate Domino canticum novum, Laus eius in Ecclesia sanctorum. Nec solum naturali sono uti nos in laude Domini voluit, cum et per manufacta musicae artis instrumenta Dominum laudari commonens ait: Laudate Dominum in sono tubae, in psalterio et cithara, in tympano et choro, in chordis et organo. Cum ergo huius disciplinae in veteri [253] testamento inveniatur auctoritas, cumque eam tam religiosi viri in ecclesia sanxerunt, cum denique efficax ad commovendas, ut dictum est, mentes hominum sit eius potentia, quem huius scientiae sanum pigeat? quis ei non toto affectu studiosus adhaereat? Verum quia non solum praefati sacri cantus officiales in sancta Ecclesia modulati sunt, sed et alii quidam non longe ante nostra tempora cantuum compositores extitere; quod nos quoque cantum vetet contexere non video. Nam etsi novae modulationes nunc in Ecclesia non sunt necessariae, possimus tamen in rhythmis, et lugubribus versibus poetarum decantandis ingenia nostra exercere. Quoniam autem modulandi licentiam vicissim et petimus et damus, congruum videtur, ut de cantu componendo praecepta supponamus.
XVIII. Praecepta de cantu componendo.
Primum igitur praeceptum modulandi subnectimus, ut secundum sensum verborum cantus varietur. Quis autem canendi modus cuilibet materiae conveniat, prius docuimus, cum diversos diversis delectari diximus: Quosdam enim curialitati, quosdam lasciviae, quosdam etiam tristitiae aptos monstravimus. Sicut autem laudem desideranti poetae studendum est, ut facta dictis exaequet, neve eius, quem describit, fortunis absona dicat; sic laudis avido modulatori animadvertendum est, uti ita proprie cantum proponat, ut quod verba sonant, cantus exprimere videatur. Itaque si iuvenum rogatu cantum componere volueris, iuvenilis sit ille et lascivus: sin autem senum, morosus sit, et severitatem exprimens. Quemadmodum enim Comoediarum scriptor, si partes iuvenis seni, vel luxuriosi avaro mandaverit, derisui subiacet, quales apud Flaccum Plautus et Dorsennus inducuntur, ita reprehendi potest modulator, si in tristi materia salientem modum adduxerit, vel in laeta lacrymabilem. Providendum ergo est musico, ut ita cantum moderetur, ut in adversis deprimatur et in prosperis exaltetur. Hoc autem non adeo praecipimus, ut semper necesse sit fieri, sed quando fit, ornatui esse dicimus. Habebus tamen de his, quae diximus, aliqua exempla. Siquidem Antiphonae in resurrectione Domini exultationem in ipso sono praetendere videntur. Ista autem Antiphona Rex autem David, non tantum in verbis, sed etiam in cantu moerorem sonare videtur. Sed in auctoribus quaerimoniae per hypolydium, quia is miserabilem sonum habet, frequentissime decantantur.
Illud praeterea laudis cupido modulatori iniungimus, ne in una neuma nimium eam inculcando oberret, ut quanta opera peritus poeta vitare contendit vitium illud, quod Graeci dicunt [homoioptoton], id est, similium casuum; tanto nisu cantuum compositor vitium, quod apud musicos [homoiophthongon], id est, similium sonorum appellatur, cantare. Sed de priore vitio grammatici sive etiam [254] rhethores videantur. Nos autem de posteriori, quod musicis vitandum esse diximus, exemplum damus, ut hoc Responsorium Ecce odor. Nam in eo loco ubi est: Crescere te faciat Deus meus vitiosa est unius neumae inculcatio. Similiter in Responsorio illo: Qui habitat, vitiosa est unius podati crebra repercussio in eo loco: et refugium meum. Si autem interdum aliquae decentes neumae semel repetantur, non vituperamus, ut in fine Responsorii Qui cum audissent, ubi est, laudantes Clementiam: itemque in fine Responsorii sint lumbi vestri, ubi est, a nuptiis. Sciendum autem, quod in principalibus ad finem cantum paulatim ducere laus est: in Collateralibus vero ad finem cantum praecipitare decet.
XIX. Quae sit optima modulandi forma.
Optima autem modulandi forma haec est, si ibi cantus pausationem finalis recipit, ubi sensus verborum distinctionem facit. Quod considerare potes in hac Antiphona Cum esset desponsata. Hoc autem praeceptum non bene inspexit, qui versiculos illos modulatus est, quorum initium est: Homo quidam erat dives: Nam iste idem versiculus nusquam in recta distinctione finalem contingit. Sed et hoc harmoniam non minimum exornat, si in cantibus discipulorum id observetur, ut finalem saepe repetant, circaque illa versentur, et in quarta rarissime pausent, in quinta vero nullo modo. Sed et si quintam aliquando contigerint, raptim et quasi formidando eam contingentes properanter recurrant, ut in hac Antiphona Ait Petrus. In cantibus autem magistrorum id providendum est, ut in acutis maxime versentur, et postquam in quinta a finali bis vel ter pausaverint, finalem requirant, rursusque ad superiores festinando se transferant; quia sicut subiugalium est maxime in gravibus, ita autentorum maxime in acutis conversari. Huius vero praecepti exemplum habes in hac Antiphona Muneribus datis. Observandum etiam de diapente, ut in melodia subiugalium a finali nunquam ad superiores saliat; Diatessaron vero supra et infra libere fiat. Quarti tamen cantus per diapente competentior quam per diatessaron cadit, et resurgit. Nec mirum, cum et magistri huius harmonia saepius et melius ad sextam quam ad quintam intendatur et remittatur. Notandum quoque, quod in cantibus autentorum plurimum sit, eos a finali crebro per diapente deponi et elevari, in tertio id inconcinnius est, sed in quinto decentissimum. In quo et hoc ornatui est, si plerumque cantus eius a finali per ditonum, et semiditonum surgat, ut patet in Antiphona Paganorum. Hoc autem praeceptum de utrisque breviter damus, ut cantus subiugalium et infra finalem et supra quintam rarissime contingat: infra propter nimiam gravitatem: supra propter nimiam sonoritatem, ne autento tribuatur. Cantus vero principalium, si non sit quinti, ad proximam finali deponatur: ad octavam autem tam quintus quam alii principales potenter ascendant, sed nonam vel decimam rarissime contingant; quod te haec figura luculenter edocet.
[255] [GSII:255; raro, libere, Modi, I, II, III, IIII, V, VI, VII, VIII, [Gamma], A, B, C, D, F, G, a, b, [sqb], c, d, e, f, g, aa, [sqb][sqb]] [JOHMUS 06GF]
Animadvertendum praeterea, quod maximam in cantu iocunditatem faciunt istae duae consonantiae diatessaron et diapente, si convenienter in suis locis disponantur; pulcrum namque sonum reddunt, si remissa aliquotiens, statim in eisdem vocibus elevantur; quemadmodum patet in antiphona Vox exultationis. Verumtamen diatessaron multo dulciorem melodiam facit, et maxime in autento deutero, si interdum ter vel quater, vel eo amplius varie repercutiatur: sicut in fine huius antiphonae: O gloriosum lumen. bene consideranti liquet hoc modo:
Quos fecisti veritatis lumen agnoscere.
Item pulcrum est, si per quas notas neuma descendat, per easdem statim ascendat, ut hic: Meruit [a g e Fga supra lin.] divina revelatione. Item decentissimus in cantu sonus est, si diatessaron interdum ita varietur, ut semiditonus vel ditonus nunc praecedat, nunc subsequatur, ut hoc exemplo manifestum est:
Hodie proces - - sit ad ortum.
Sunt et aliae modulandi species quamplurimae egregiae, quas omnes, ne taedium potius quam doctrinam lectoribus ingeramus, enarrare non oportet. Cantus autem huiusmodi musici accuratos vocant, quod in eorum compositione cura [256] adhibeatur. Hos etiam metricos per similitudinem appellant, quod more metrorum certis legibus dimetiantur, ut sunt Ambrosiani.
XX. Qualiter per vocales cantus possunt componi.
Adhuc et aliam modulandi monstramus viam pulcram sane, sed ante Guidonem inusitatam. Inprimis in cuius toni cantum componere velis tecum destinato: et quinque tonis cum totidem vocalibus per ordinem suprascriptis collato in tabulis, et secundum quod te singularum vocales duxerint syllabarum, canendo rite incedas hoc modo:
[GSII:256,1; text: F, Maria veri solis mater libera tuos, a, e, i, o, u, Supplices incessanti oratione] [JOHMUS 07GF]
Item alterius modi per eandem regulam F G A [sqb] c.
[GSII:256,2; text: F, Sacer Antistes Dei Martine gemitus nostros suscipe, et indulgentiam impetra semper flagitantibus te, a, e, i, o, u] [JOHMUS 08GF]
[257] Quoniam autem ista, quam dedimus, modulandi regula minus stricta videretur, qualiter laxiorem atque liberiorem componendi viam tu possis parare, edocebimus. Dispone sex, vel octo, vel etiam plures, si libeat, per ordinem notas, eisque vocales dupliciter adscribas, ita scilicet, ut unicuique notae duas seriatim attribuas hoc modo:
i o u a e i o u
F G a b c d e f
o u a e i o u a.
Vox clamantis in deserto, parate viam Domino,
Rectas facite semitas Dei nostri.
Vide autem, ne te ista, quam praemisimus, vocalium dispositio ad hoc inducat, ut eas semper necessario ita disponendas existimes: sicut enim pictoribus atque poetis licet incipere quod volunt; sic nimirum sic modulanti per vocales aequa potestas est pro velle suo eas in principio disponere: itemque quemadmodum illis providendum est, ut id, quod inceperunt, perficiant, isti ita studendum est, ut ordinem inceptum finetenus deducat. Verbi gratia: Cum enim ego in praemisso cantu parypate meson oi attribuerim, tu ibidem ei, vel ao, vel au, vel quidquid tale volueris, locare poteris, dummodo persistas in ordine, quem inceperis. Quod ut magis pateat, melum alterius modi exempli gratia supponimus:
e i o u a e i o
C D E F G a b c
i o u a e i o u.
Nuncius celso veniens olympo te patri magnum
Fore nasciturum nomen et vitae seriem gerendae ordine promis.
Possent tamen vocales tali modo etiam triplicari, vel quadruplicari, nisi quod tunc nimia confusio modulandi obsisteret. Cum itaque, ut ostensum est, cantus per vocales componatur, sitque manifestum, ex vocalibus constare, quaecunque dicuntur, rectissime ait Guido, quod ad cantum redigatur omne quod dicitur.
XXI. Quid utilitatis afferant neumae a Guidone inventae.
Ne forte vero moveat lectorem, quod in primo capitulo ei iniunximus, ut cantare per musicas assuesceret neumas, et de eis tractare hucusque distulimus; attendat quod non abs re fecimus: nisi enim prius sciret musice canere, exempla passim ob diversas causas introducta nullatenus posset intelligere. Cur autem a Guidone inventae sint huiusmodi neumae, non statim oportuit dici; cum earum causa et utilitas per ea, quae iam praemissa sunt, satis possit experiri: cum enim in usualibus neumis intervalla discerni non valeant, cantusque, qui per eas dicuntur, stabili memoriae commendari nequeant, ideoque in cantibus plurimae falsitates obrepant, hae autem omnia intervalla distincte demonstrent, usque adeo, ut errorem penitus excludant, et oblivionem canendi, si semel perfecte sint cognitae, non admittant; quis non magnam in eis [258] utilitatem esse videat? Qualiter autem irregulares neumae potius errorem, quam scientiam generent, in virgulis et inclinibus, atque podatis considerari perfacile est: quoniam quidem et aequaliter omnes disponuntur, et nullus elevationis vel depositionis modus per eas exprimitur. Unde fit, ut unusquisque tales neumas pro libitu suo exaltet, aut deprimat, et ubi tu semiditonum vel diatessaron sonas, alius ibidem ditonum vel diapente faciat; et si adhuc tertius adsit, ab utrisque disconveniat. Dicat namque unus hoc modo: Magister Trudo me docuit; subiungit alius: ego autem sic a magistro Albino didici; ad hoc tertius: certe magister Salomon longe aliter cantat. Et ne te longis morer ambagibus, raro tres in uno cantu concordant, ne dum mille, quia nimirum dum quisque suum profert magistrum, tot fiunt divisationes canendi, quot sunt in mundo magistri. Ut autem manifeste videas, quod in legalibus neumis saepe per ignorantiam cantus depravetur, exemplum tibi sit antiphona Collegerunt. Plerique enim clinem in prima syllaba et penultima plus iusto deprimunt, videlicet diapente facientes, et sequentem neumam tono inferius incipientes: cum constat, quod a G, usque ad lichanos hypaton D diapente est, et sub [Gamma] nulla consistit nota; et praeterea quod nullus subiugalis sextam infra finalem contingere debeat. Nonnulli etiam cantum eiusdem antiphonae in alio loco confundunt, dum in ea voce concilium inchoant, per quam Pharisaei remittunt, et antepenultimam dictionis eius inferius incipiunt, quam primam emittant. Qui autem concedere volunt veritati regulae, quam pravo usui incorrigibiliter adhaerere, eum canere convenit hoc modo:
Collegerunt pontifices et Pharisaei concilium et dicebant. Sed et in communione: Beatus servus. levis error habetur, qui per unum podatum incongrue prolatum efficitur. Hunc autem quidam sic corrigunt: quod Dominus, a trite diezeugmenon c in mese a cadere faciunt, et Invenerit, in parypate meson F incipiunt, et super omnia. in lichanos meson G; alii autem ita emendant, quod Invenerit. iuxta usum incipiunt, et penultimam eius in mese a inchoantes, in lichanos meson per unisonum cantetur, quod et Guarino et Stephano in musica subtilibus placet. Sed si quis obiiciat, deesse in quibusdam locis semitonia; dicimus non esse ibi necessaria semitonia, ubi ipsis videtur. Saepe etenim ex cantorum ineptia evenit, quod inter alias cantuum depravationes semitonia proferunt, ubi proferre non debent, et interdum negligunt, ubi negligere non debent. Iam vero manifestum est, quod durae hominum voces et incompositae semitonia quam maxime devitant, qui autem flexibiles habent voces, semitoniis plurimum gaudent, eousque ut ibi etiam aliquotiens semitonia depromant, ubi depromenda non sunt, quemadmodum patet in multis quarti toni antiphonis, ut in his: Custodiebant. Ex AEgypto. Sion renovaberis. Simili modo quidam delinquunt in Responsorio [259] Conclusit uias meas semitonia sonantes ubi non sunt, videlicet in illis dictionibus: In, unicus insidiator. Idem Responsorium plerique in fine confundunt, quia animae meae, quod in mese a est incipiendum, in nete diezeugmenon e incipiunt. Sed de cantibus per irregulares neumas depravatis in sequenti capite latius differemus.
Solent autem nonnulli neumas illas quibusdam notis resarcire, per quas cantorem videntur non docere, sed duplicato errore impedire. Nam cum in neumis nulla sit certitudo, notae suprascriptae non minorem praetendunt dubitationem, praesertim cum per eas multae dictiones diversarum significationum incipiant, ideoque ignoretur quid significent. Sed et si eis tribuatur aliqua certa significatio, non tamen per hoc extirpatur omnis dubitatio, dum cantor adhuc manet incertus de modo intensionis et remissionis, siquidem c. diversarum dictionum principium est, veluti cito, caute, clamose: similiter l ut levia, leniter, lascive, lugubriter: simili modo s, quemadmodum sursum, suaviter, subito, sustenta, similiter et caetera. Hoc autem de musicis et regularibus neumis breviter intimare possumus, quod musica tam vero tamque levi tramite ducat cantorem, ut etiam si velit, errare non possit: et postquam quivis, seu magnus, seu pusillus, quatuor historias, vel totidem officia per eas a praecentore didicerit, antiphonarium totum et graduale absque magistro addiscere poterit. Irregulares vero, ut ostensum est, dubietatem gignunt et errores, nec tantulam utilitatem cantori conferre valent: ut postquam per eas totum graduale usque ad unum officium, et ut amplius dicam, usque ad unam communionem a magistro didicerit, illam unam communionem, quae restat, canere per se sciat. Liquet ergo, quod qui istas amplectitur, amator est erroris ac falsitatis, qui autem musicis adhaeret neumis, tenere vult semitam certitudinis et veritatis.
Sciendum praeterea, quod tribus modis musicae neumae fiunt: uno modo per notas in monochordo dispositas, quo veteres musici usi sunt: secundo modo per intervallorum designationes, quod neumandi genus Hermannus Contractus reperisse dicitur, fit autem hoc modo: E. vocum aequalitatem designat. S. semitonium notat. T. tonum demonstrat. T. iunctum cum S. semiditonum ostendit hoc modo TS. T. duplicatum ditonum declarat ita TT. D. capitalis diatessaron praetendit. [Delta]. diapente demonstrat, cui si adiungas S. semitonium cum diapente notat hac figura [Delta]S. sin autem T. apponas, tonum cum diapente designat hoc modo [Delta]T. et si diapason designare volueris [Delta]. et D. capitalem coniungas ita [Delta]D. Horum autem signorum unumquodque absque puncto intensionem notat, cum puncto remissionem. Et haec quidem omnia plenissime docet cantilena ab ipso Hermanno, ut fertur composita; E. voces unisonas aequat et caetera nisi quod diapason intensionem non facit. Tertius neumandi modus est a Guidone inventus. Hic fit per virgas, clines, qualismata, [260] puncta, podatos, caeterasque huiusmodi notulas suo ordine dispositas, quas etiam meta in margine apposita multum facit expeditas. Per hunc itaque modum quisquis celeriter et proficue ad canendum musice introduci desiderat, tribus insudandum laboribus esse sciat. Primus quippe labor est, ut quae vel quot syllabae cuique voci attributae sint, diligenter consideret. Deinde nihilominus studendum est, ut quae voces in linea vel spatio constitutae sunt, recte perpendatur. Tertius vero labor est cantionis, ne cantorem vocum varia dispositio ducat in errorem, qui hoc modo facile evitari poterit, si diligentius animadvertatur, quod littera unaquaeque minio, et C. unaquaeque croco signatur. Quidam tamen si color desit, pro minio punctum in principio lineae ponut. Idcirco has duas, litteram scilicet et C. vel etiam colores, quibus notantur, tantopere observari praecipimus, quoniam per eas aliae notae reguntur, eisque de loco motis caeterae pariter moventur. Sed si his neumis colores vel notae non aderunt, tales sunt neumae, qualis puteus sine fune.
XXII. De pravo usu abiiciendo, et superfluis quorumdam modorum differentiis.
Libet modo quorumdum cantuum recordari, qui per irregulares neumas iam dudum sunt depravati, utque pravus usus et in his et in aliis omnibus corruptus hucusque servatus abiiciatur, magnopere hortari. Cum enim Dominus una fide, uno baptismate, et omnino morum unitate delectetur, quis non credat quod idem ex multiplici cantorum discordia, quam non inviti, neque ignorantes, sed voluntarie constrepunt, offendatur? Nos ergo, qui rectam canendi viam nutu Dei novimus, errorem non decuit pati, nec multum curandum fuit, si quidam insulsi cantores in vitiis pertinaces locum non dent veritati, dum id efficere possimus, ut aliqui sanae mentis errorem deserant, ultro emendati. Tanta autem in corrigendis cantibus mediocritate usi sumus, ut et pro paucitate sui taedium lectoribus non ingerant, et in emendatione non multum ab usitato tramite discedant.
Sciendum sane, quod qnidquid vitiose canitur, aut in principio, aut in medio, aut in fine pervertitur. In principio quippe interdum cantus depravatur, cum vel in propria nota non inchoatur, vel in sua nota inchoatus per incompositam proferentis vocem nimium deprimitur aut elevatur. In medio quoque vel in fine per incongruum elevationis vel depositionis sonum plerumque corrumpitur: de singulis exempla subdamus. Diversi hoc Responsorium Ego pro te rogavi, in diversis locis incipiunt: quidam videlicet in hypate [E supra lin.] meson, quidam in lichanos [G supra lin.] meson, nonnulli in mese [a supra lin.], et in medio errorem videntes, cantum falsitatis arguunt, eumque emendare contendunt. Verumtamen si in paramese principium sumit, absque impedimento ad finalem suam legitime decurrit.
Item in medio cantus error invenitur, ut in Responsorio Bethlehem civitas. quod in duobus [261] locis emendari convenit: ita scilicet ut in ultima syllaba dominator in parypate meson F incipiatur, et in terra in paranete diezeugmenon [d supra lin.] principium sumat. In terra nostra sic in fine cantus a quibusdam erratur ut in Responsorio Mane surgens Iacob. Hoc enim cum verissime sit quarti toni, quidam imperiti in Lichanos [G supra lin.] meson emittunt, et tamen ei usum quarti toni incompetenter adiungunt: quidam etiam hanc Antiphonam Pater manifestavi, cum sit hypolidii, in lichanos hypaton [D supra lin.] emittunt, dorioque eam attribuunt. Quod vitium illi leviter devitant, qui in parypate [F supra lin.] meson per unisonum cantant. Item plerique indocti delinquunt in Antiphona Simile est regnum coeli decem, dum eam in parypate [C supra lin.] hypaton exire faciunt, alte cantare nolentes, quasi magnum sit nefas, si post pentecosten in antiphona vel aliis cantibus alte proferatur. Eadem culpa illos redarguit, qui offertorium, posuisti Domine: in mese [a supra lin.] emittunt, et alta relinquunt. Notandum autem, quod, sicut supra diximus, is saepe cantum depravat, qui eum non voce congrua, sed secundum suam opinionem inchoat, ut patet in hac communione: Scapulis suis: Hanc enim quoniam quidam in lichanos [G supra lin.] meson incipiunt, defectum pati conspicantur, eamque corrigendam arbitrantur. Sed si in parypate [F supra lin.] meson incipitur, absque errore ad finalem revertitur, et emendatione non indiget. Sciendum praeterea, quod, sicut superius ostendimus, sunt aliqui cantus, qui in proprio cursu deficiunt, sed in affinibus absque impedimento decurrunt: ut introitus iste: Exaudi Domine vocem meam altera et reliqua, et communio: Dicit Andreas, in affinibus canenda est secundum illos, qui eam plagali tetrardo attribuunt, in proprio cursu bene cantatur. Sunt item aliqui cantus, qui nec in proprio cursu nec in affinibus cantari possunt. De quibus tale praeceptum damus, ut ad proprium cursum corrigantur. Si autem multum sint confusi et in affinibus facilius possunt emendari, eo dirigantur, quemadmodum illud offertorium:
In die sollemnitatis vestrae usque et lac et mel
Alle - - luia.
Providendum est etiam de Responsorio Hic qui advenit, ut in mese [a supra lin.] principium sumat, et in eodem loco habens incipiatur, et in paranete [d supra lin.] deizeugmenon emittatur. Sic et de Responsorio Viri impii curandum est, ut emendetur in hoc loco.
Sapientiam et rei facti sunt in cogitationibus.
Hoc etiam Responsorium Domine ne in ira emendatione indiget in medio. Nam Miserere quod proprius usus in lichanos hypaton [D supra lin.] incipit, in lichanos meson [G supra lin.] incipiendum est. Item hoc Responsorium Egregie Dei martyr: quidam corrumpunt, quod in trite diezeugmenon [c supra lin.] non emittunt, et Ecce non leniter efferunt. Item in hoc [262] Responsorio AEgypte noli flere, a quibusdam erratur, qui flere ultra mese [a supra lin.] extollunt. Item in hoc graduali Ad Dominum quidam delinquunt, quod dum tribularer in parypate [F supra lin.] meson non incipiunt. Item in hoc Graduali Esto mihi in Deum, nonnulli conturbantur, quod protectorem in lichanos [G supra lin.] meson non inchoant. Considera etiam quod in offertorio Confirma hoc Deus. Confirma ultra mese [a supra lin.] non esse extollendum, Deus autem in parypate [F supra lin.] meson incipiendum. Sed et in offertorio Oravi Dominum meum in duobus locis emendatione indiget, scilicet in principio, et ubi est super. In communione etiam, Cantabo Domino perverse cantant, quod bona in parypate [C supra lin.] hypaton non incipiunt. Sed communio Potum meum rectius cantatur, si cum fletu atque et ego in parypate [C supra lin.] hypaton inchoantur. Item communio Domus mea sic incipienda. Domus mea domus orationis et caetera. Verum hos versiculos cantus ad praesens correctos esse sufficiat. Post haec in tonario etiam aliquos, qui memoriae occurrunt, emendabimus.
Nunc autem antequam ad exemplificandos tropos veniamus, de superfluis ipsorum differentiis tractandum est. Sed quoniam differentiae multimodis dicuntur, quid troporum differentias vocemus, primitus aperiendum est. Differentias in tonis nominamus, quando in saecula saeculorum amen aliquae neumae rationabiliter permittantur. Et sciendum est, quod differentiarum, quae tonis subscribuntur, aliae sunt competentes, et necessariae; aliae etsi competentes, non tamen necessariae; aliae neque competentes neque necessariae, imo prorsus nullae. Competentes et necessarias dicimus illas differentias, quas usus cantorum habet ab antiquis modulatoribus constitutas. Competentes autem non necessariae dicuntur, quae non necessitatis causa, sed solius curialitatis adiunguntur: quemadmodum patet in hac Antiphona O beatum pontificem. Cum enim ista sit secundae differentiae autenti proti, plerique illa neglecta talem ei differentiam adaptant:
Saeculorum amen. O beatum pontificem.
Illae autem neque competentes neque necessariae sunt, quae non in recto tenore, sed secundum libitum canentium adaptantur, ut ista: Saeculorum amen. Nos qui vivimus et caetera. Sed et illae differentiae, quas quidam differentias esse asseverant, non dico non necessariae, imo prorsus nullae sunt: cum videlicet unum saeculorum amen nulla parte consequenter diversificatum, multis cantibus diversa principia habentibus adiungitur. Siquidem ex his Antiphonis Tecum principium. Et Biduo vivens. cum proprie primi toni sint, quidam duas differentias supervacue faciunt. Nam si diversa principia cantuum differentiis numerum darent, multo plures essent differentiae in hypolidio, mixolidio, et hypomixolidio, quam nunc sunt. Quae omnia in tonario satis patebunt. Volumus autem lectorem scire, [263] quod de illis diximus; alias autem, quoniam superfluas reputamus, relinquimus. Nec praetereundum est, quod in ferialibus antiphonis, in quibus minime convenit, plurimum delinquitur, quarum quaedam non recte emittuntur, quaedam incongruis differentiis reguntur, quaedam utroque illegalitatis modo efferuntur. Quem multiplicem errorem is perspicue videt, qui tonorum vel modicam notitiam habet. Sunt autem huiusmodi antiphonae a rusticanis et incultis clericis per indiscretam vulgarium neumarum considerationem depravatae: quemadmodum patet in Antiphona Facti sumus. Haec enim adeo perversa est, ut cum saeculorum amen, quod ei adaptari solet in monochordo, nullatenus cantari valeat, alterutro deficiente. Ut autem ista depravatio manifestius videatur, praemissam antiphonam irregularibus neumis notatam simul cum saeculorum amen supponimus: Saeculorum amen. Facti sumus sicut consolati. Est autem certissime authenti triti in parypate [E supra lin.] meson emittenda. Possent et aliae in hunc modum corruptae facili satis mutatione emendari, si, ut ait Berno, vitiosa consuetudo ab ore canentium ullo modo posset evelli.
XXIII. De diaphonia, id est organo.
Breviter nunc et succincte de diaphonia disserere volumus; quatenus lectoris aviditati in hac quoque re satisfaciamus, quantum possumus. Est ergo diaphonia congrua vocum dissonantia, quae ad minus per duos cantantes agitur: ita scilicet, ut altero rectam modulationem tenente, alter per alienos sonos apte circueat, et in singulis respirationibus ambo in eadem voce, vel per diapason conveniant. Qui canendi modus vulgariter organum dicitur: eoquod vox humana apte dissonans similitudinem exprimat instrumenti, quod organum vocatur. Interpretatur autem diaphonia dualis vox vel dissonantia. Sed antequam organizandi praecepta demus, de motibus vocum, quorum consideratio ad hoc negotium utilis est, pauca perstringere volumus. Cum enim organum per consonantias fiat, ipsarum autem constitutiones per motus vocum varientur, quod eorum insertio hoc in loco utilis sit, nulli dubium est. Fiunt autem vocum motiones per arsin et thesin, id est, per elevationem et depositionem. Quorum videlicet arsis et thesis omnis neuma praeter simplices et repercussas gemella motione conformatur. Simplicem autem neumam dicimus virgulam vel punctum; repercussam vero, quam Berno distropham vel tristropham vocat. Arsis autem et thesis interdum sibimet iunguntur, ut arsis arsi, thesis thesi, interdum altera alteri, ut arsis thesi. Sed ipsa iunctio partim fit ex similibus motibus, partim ex dissimilibus. Dissimiles quippe motus fiunt in praedicta iunctione, cum alius alio plures vel pauciores habet voces, sive magis coniunctas, sive magis disiunctas. In coniunctione autem similiter vel dissimiliter facta motus motui tum praepositus invenitur, ut in superioribus positus; tum [264] suppositus, id est in inferioribus positus; tum appositus, cum in qua voce finis est praecedentis, principium est consequentis; tum interpositus, cum unus motus infra alium positus et minus est gravis, et minus est acutus; tum mixtus, id est partim interpositus, partim suppositus, aut praepositus, aut appositus. De his omnibus si exempla darem, taedium potius lectori, quam proficuum nimia prolixitate ingererem, praesertim cum haec omnia per se videre possit, quisquis cantuum diligens investigator fuerit. Variantur eaedem neumae in motibus suis secundum diversas modorum proprietates. Cuius rei exemplum subiicere volumus, ut inde non solum discens organizare proficiat, sed et novum cantum componere cupiens modulandi formulam habeat.
Ancilla [D F E supra lin.] Christi [F G E F supra lin.] sum [D supra lin.] ideo me ostendo servilem personam.
Considera etiam, quodsi cantum proti in cursu deuteri simili vocum dispositione cantaveris, perparvam videbis disconvenientiam. Idem inter tritum tetrardumque fieri solet. His ita compendiose insertis ad diaphoniam redeamus. Ea diversi diverse utuntur. Caeterum hic facillimus eius usus est, si motuum varietas diligenter consideretur: ut ubi in recta modulatione est elevatio, ibi in organica fiat depositio et e converso. Providendum quoque est organizanti, ut si recta modulatio in gravibus moram fecerit, ipse in acutis canendo per diapason occurat; sin vero in acutis, ipse in gravibus per diapason concordiam faciat: cantui autem in mese vel circa mese pausationes facienti in eadem voce respondeat.
Observandum est, ut organum ita texatur, nunc in eadem voce, nunc per diapason alternatim fiat; saepius tamen et commodius in eadem voce. Quamquam autem quae diximus, studioso lectori liquida sint, volumus tamen parvum exemplum benevolentiae causa adducere.
Laudate Dominum de coelis.
Animadvertere etiam debes, quod quamvis ego in simplicibus motibus simplex organum posuerim, cuilibet tamen organizanti simplices motus duplicare vel triplicare, vel quovis modo competenter conglobare si voluerit licet. Et de diaphonia istud tantillum nos dixisse sufficiat.
XXIIII. De modis et eorum differentiis.
Iam nunc modos per omnia exemplificaturus, quaestionem quorundam de differentiarum ordine, videlicet cur eum ordinem habeant quem habent (fortasse proponam). Ego autem nullam huius rei causam nisi solum usum invenio; sed nec ab ullo musicorum scriptam reperi. Nam quod quidam dicunt, eas secundum antiphonarum dispositonem in antiphonario esse ordinatas, illud non ita esse vel idiota advertere potest. Nec hoc praetermittere curavi, quod rectius mihi fecisse videntur, qui principalia saeculorum amen omnium modorum simplicem neumam in fine habere [265] sanxerunt, quam qui aliter ea disposuerunt. Hi enim aliquam cantori certitudinem conferunt, illi nunquam. Neve quis existimet de etymologia officialium nominum, ut est responsorum et antiphonarum et caetera talia me dicturum, illud imprimis abnuo. Satis enim mihi est, si proposita ad plenum exequi possim. Scire ea cupientem ad librum Isidori, qui intitulatur Etymologiarum, vel etiam ad Amalarii utile opus ire iubeo. Hoc quoque recusabo, ut more Bernonis tonarium disponam: videlicet ut nonanoeane ad singulos modos praescribam, vel differentias quas supra taxavi superfluas interseram, vel omnes antiphonas ad unum saeculorum amen pertinentes in unum colligam, praesertim cum prolixitas sit taediosa, et lectori usque huc provecto paucula exempla sufficiant. De omni autem officiali cantu compendiose exempla dabo absque cantiunculis, quas supra modorum formulas nominavi: quia quas iam posui, non necesse est iterum ponere. His ita praemissis de principalibus saeculorum amen omnium modorum ac differentiis, prout propositum est, disseramus.
Explicit tractatus Iohannis de arte musica. Incipit tonarius eiusdem.
Autentus protus constat ex prima specie diapente, et ex prima specie diatessaron superius. Huius ultima syllaba in saeculorum amen et caetera.