Actions |
---|
[474] Isti versus sunt scripti in scrinio corporis sancti Remigii in linea superiori, per circuitum,
Qui prius est sanctus mundo quam matre creatus,
Et magnus dictus coelitus ore Dei,
Bis denos binosque gerens feliciter annos
Sorte Dei sumpsit pontificale decus.
Sexaginta simul bis septem manserat annis
Istius urbis honor praesul et orbis amor,
Vitam defunctis, reddens quoque lumina caecis
Egerat et vivens plurima mira satis;
Nam domuit fera corda animo pius, ore profusus,
Sicambrae gentis regia sceptra sacrans.
Nonaginta quidem sex cum compleverit annos
Splendida lux nostras deseruit tenebras,
Idus tum plenas cum janus mensis haberet,
Emeritus miles praemia digna capit.
Isti sequentes versus sunt descripti in scrinio corporis sancti Remigii in linea inferiori per circuitum:
[475] Hic famulus Hincmar Domini sacra membra locavit
Dulcis Remigii ductus amore pio.
Iisdem Hincmarus primus hac sede sacerdos
Post triginta loco considit et numero,
Qui sextus decimus sub hac radiante lucerna,
Remigio Remis munia cara dedit.
Annis septenis quinis ac mensibus egit,
Pastoris curam haec recolenda patrans.
Octingenteno quinquagenoque secundo
Quod Deus est anno virgine natus homo,
Tertius et Karolus regni componeret actus,
Octuber primam cum daret atque diem,
Ac ter centenos octavus tandeget annus,
Hic justus Domini quo petit astra poli.
Trecentum fuerant tres et deni quater anni
Quo vita Francos gurgite lavit ovans.
Ipsius his precibus coelesti in sede locetur.
Quem terris coluit verus amator. Amen.
[De La Fage, 475; text: Hic famulus Hincmar Domini sacra membra locavit Dulcis Remigii ductus amore pio.] [REMVIT 01GF]