Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[69] Incipit registrum tonorum secundum prescriptum pie memorie domini Odalschalchi, abbatis cenobii sancti Odalrici et sancte Afre.

In subscriptis tonorum formulis differentie cum suis varietatibus subtrahuntur, que in antiquis exemplariis inveniuntur, quia valde necessarie esse probantur. Usum enim antiquum ita esse viciatum, ut multis in locis falsa pro veris teneat, si quis diligenter inquisierit, facillime reperiet. Dum enim unusquisque musicus vel cantor has formulas, regularum auctoritatem non sequens, secundum voluntatem propriam constituere vel ordinare voluit, tam diverse edite sunt, ut perpauci eas vel memorie commendare vel aliqua racione discernere valeat. Quapropter dominus Odalscalchus, cenobii beati Odalrici et sancte Afre abbas, musicorum peritissimus, errorem hunc corrigens simulque imperitioribus condescendens, omittens queque superflua, has tonorum formulas edidit. Que ita electe et racione firmate sunt, ut quicumque his aliquid addere vel ex his demere temptaverit, vanitatis ac superfluitatis notam merito incurrat. Notandum vero est, quod ab antecessoribus suis, scilicet Willihelmo illustrissimo viro eiusque sequacibus, antiquus ordo in quibusdam tonis mutatus est, id est in primo, in tertio, in septimo et octavo. Illud enim Seculorum amen, quod antiqui autenticum tonum esse voluerunt, isti differentiam primam fecerunt, et quod illi differentiam, hoc isti autenticum tonum constituerunt, eo quod illud plures antiphonie habent in supra scriptis tonis in finali incipientes. Nam quia in singulis tonis omnium differentiarum antiphonias uno finali necesse est terminari, illaque chorda in singulis tonis inter ceteras optinet principatum, que terminat cantum, congruum valde videtur, [70] ut illud etiam Seculorum amen principale sit, cuius antiphonias finalis chorda et inchoat et terminat. Habet autem primus tonus absque eo tono, qui dicitur autenticus, quinque differentias et duodecim varietates; secundus nullam differentiam et quinque varietates; tercius tres differentias et duas varietates; quartus quatuor differentias et quinque varietates; quintus unam differentiam et duas varietates; sextus unam differentiam et septem varietates; septimus quatuor differentias et sedecim varietates; octavus tres differentias et novendecim varietates.

I. 1. Autenticus protus constat ex prima specie diapente et ex prima specie diatesseron superius. Huius Seculorum amen incipit in A acuto, hoc est in mese; cuius ultima syllaba altius distat a finali D, id est lychanos ypaton, diatesseron intervallo in G, id est in lychanos meson.

Concinit equisoni modulum sic formula proti,

Hac ex lege protus autenticus sit tibi notus: . . .

2. Omnis finalis chorda principalis est in suo modo, eo quod cantus in ea distinguitur et regulariter finitur. Principalis autem tonus est, qui in finali chorda incipitur et statim ad quavem vocem deponitur, quia graviores voces sunt pociores quam accute, ut in his antiphoniis patet: . . .

3. Prima autem varietas est, ubi cantus in finali orditur et statim ad accutiores, id est superiores, gradatim intenditur, ut antiphonie: . . .

4. Hec autem secundum usum a plerisque cantatur ad quartum tonum, quod non concedit monochordum: . . .

5. Secunda autem varietas est, quando cantus in finali quidem incipitur, sed statim intermisse, id est per semiditonum, intenditur, ut antiphonie: . . .

6. Tertia autem varietas est, cum cantus gradatim ascendit, sed per quilisma, ut antiphonie: . . .

7. Quarta autem varietas est, ubi cantus per quilisma, sed intermisse intenditur, ut antiphonie: . . .

8. Quinta autem varietas est, quando primo cantus deponitur et per quilisma gradatim intenditur, ut antiphonie: [71] Cum sublevasset; -- In medio ecclesie; -- In medio carceris; -- Interrogatus Jhesus.

9. Sexta autem varietas est, ubi cantus a finali in tercia voce incipitur, sed in superiori, ut antiphonie: Biduo vivens; -- Isti sunt due olive; -- Vado ad eum; -- Unus est enim.

10. Septima autem varietas est, ubi in tercia quidem a

finali incipitur, sed mox semitonio deponitur, ut antiphonie: . . .

11. Octava autem varietas est, quando in eadem tercia voce cantus incipitur, sod mox tono intenditur, ut antiphonie: . . .

12. Nona autem varietas est, quando cantus in tercia voce incipitur, sed mox per diatesseron deponitur, ut antiphonie: . . .

13. Prima differentia est, eo quod apud antiquos is cantus fuerit principalis, ut antiphonie: . . .

14. Prima autem varietas est, quod tono a finali deponitur, ut antiphonie: . . .

15. Secunda autem differentia est, eo quod in proxima finali chorda, scilicet inferius, inchoetur, ut antiphonie: . . .

16. Tercia differentia est, eo quod cantus quidem a finali semiditono incipiatur et statim tono intendatur, ut antiphonie: . . .

17. Quarta differentia est, que in hoc distat a tercia, quod intermisse intenditur non gradatim, ut antiphonie: . . .

18. Prima autem varietas est, eo quod equisono intendatur, ut antiphonie: . . .

19. Quinta differentia est, eo quod a suo Seculorum ditono ad graves deponatur, ut antiphonie: . . .

20. Prima autem varietas est, eo quod per equisonum a suo Seculorum amen incipiatur, ut antiphonie: . . .

II. 21. Incipit secundus, qui dicitur grece plagis proti, id est pars primi. Nam in ea voce finitur, in qua et primus; nihilque ab eo differt, nisi quod graviores et minus accutos recipit cantus. Constat plagis proti ex eadem specie dyapente, qua et autenticus eius, et ex eadem specie diatesseron inferius. Eius Seculorum amen incipit in F, terminat in finali, ubi antiphonia inchoat.

[72] Sed comes hoc iure sonat eius lymma tonumque,

Sed primi talis modus est et meta plagalis: . . .

22. He antiphonie per dyatesseron a suo finali deponuntur ad graves: . . .

23. Prima autem varietas est, eo quod a suo Seculorum tono inferius deponatur, ut antiphonie: . . .

24. Secunda autem varietas est, eo quod gradatim a principali sua voce ascendat, ut antiphonie: . . .

25. Tercia autem varietas est, eo quod per semiditonnm a sua principali chorda ascendat, ut antiphonie: . . .

26. Quarta autem varietas est, eo quod semiditono intendatur in principio, ut antiphonie F: . . .

27. Quinta autem varietas est, ubi cantus per diatesseron a principali incipitur, ut antiphonie A: . . .

III. 28. lncipit tercius, qui grece dicitur autenticus deutrus, id est alter, secundus. Cuius Seculorum amen inchoat in C acuto et finit in E in suo finali. Constat autem ex secunda specie dyapente et ex secunda specie dyatesseron superius.

Deuterus inde tono retinet cum lymmate iuncto,

Deuterus autentus patet hoc sub iure retentus: . . .

29. Eo quod a principali suo tono inferius deponitur, ut antiphonie: . . .

30. Prima autem variatio est, ubi cantus quidem in finali inchoatur, et mox per semiditonum gradatim intenditur, ut antiphonie: . . .

31. Differentia prima est, eo quod semiditono distet a sua principali, in qua inchoatur, ut antiphonie G: . . .

32. Differentia autem secunda est, ubi cantus a suo Seculorum tono inferius orditur, et per diatesseron gradatim intenditur, ut antiphonie G: . . .

33. Differentia tercia est, eo quod per diatesseron a suo Seculorum inchoetur, ut antiphonie: . . .

34. Prima autem varietas est, ubi cantus per equisonum incipitur, ut antiphonie: . . .

IV. 35. lncipit quartus, qui grece dicitur plagis deutri, [73] id est pars secundi. Constat autem ex secunda specie dyatesseron inferius. Cuius Seculorum amen incipit in A acuto sicut primi, et finit in suo finali.

Cuius discipulum sibi ditonus optat amicum,

Cuius per talem cursum noris lateralem: . . .

36. Eo quod in finali suo inchoetur, et mox tono inferius deponatur, ut antiphonie: . . .

37. Prima autem variatio est, ubi cantus a sua principali semitonio inchoatur et semiditono deponitur, ut antiphonie: . . .

38. Secunda autem variatio est, ubi cantus semiditono a suo Seculorum intenditur, ut antiphonie: . . .

39. Tercia autem variatio est, eo quod gradatim a sua principali ascendat, ut antiphonie: . . .

40. Quarta autem variatio est, eo quod semitonio distet a sua principali voce, ut antiphonie F: . . .

41. Quinta autem variatio est, ubi cantns a finali semiditono inchoatur, ut antiphonie G: . . .

42. Prima differentia est, ubi cantus a sua principali tono inferius inchoatur et gradatim intenditur, ut antiphonie: . . .

43. Secunda autem differentia est, quando cantus a suo Seculorum per diatesseron inferius inchoatur, ut antiphonie D: . . .

44. Differentia autem tercia est, eo quod cantus ditono a finali remittitur, ut antiphonie C: . . .

45. Differentia autem quarta est, ubi cantus a suo Seculorum tono inferius deponitur, ut antiphonie G: . . .

46. Prima autem variatio est, quando cantus a suo Seculorum per equisonum incipitur, ut antiphonie: . . .

V. 47. Incipit quintus, qui grece dicitur autenticus tritus, id est auctoralis tercius. Qui constat ex tercia specie dyapente et ex tercia specie dyatesseron superius. Cuius Seculorum amen incipit in C acuto sicut tercii.

Hinc triti norma dyatesseron editur oda,

Hic demonstratur, tritus qua lege fruatur: . . .

48. Eo quod in principali suo inchoetur, ut antiphonie: . . .

[74] 49. Differentia autem prima est, ubi cantus per equisonum a suo Seculorum inchoatur et ditono remittitur, ut antiphonie: . . .

50. Prima autem variatio est, quando cantus in eadem chorda inchoatur, et mox semiditono intenditur, ut antiphonie: . . .

51. Secunda autem variatio est, eo quod semiditono a suo Seculorum incipiatur, ut antiphonie: . . .

VI. 52. Incipit sextus, qui grece dicitur plagis triti, id est subiugalis tercii. Qui constat ex eadem specie diapente, qua et autenticus eius, et ex eadem specie dyatesseron inferius. Cuius Seculorum amen incipit in A sicut primi et quarti.

Atque per eiusdem canitur dyapente clyentem,

Discipulum triti sic constrinxere periti: . . .

53. Eo quod in principali suo inchoetur et semitonio remittatur, ut antiphonie: . . .

54. Prima autem variatio est, eo quod cantus per dyatesseron a sua principali inchoatur et gradatim intendatur, ut antiphonie C: . . .

55. Secunda autem variatio est, quando cantus per semiditonum a suo Seculorum incipitur, ut antiphonie D: . . .

56. Tercia autem variatio est, quando cantus per equisonum inchoatur et gradatim intenditur, ut antiphonie F: . . .

57. Quarta autem variatio est, eo quod a principali per equisonum incipiatur et tono intendatur, ut antiphonie: . . .

58. Quinta autem variatio est, ubi cantus a suo finali semitonio deponitur, ut antiphonie: . . .

59. Sexta autem variatio est, quando cantus in principali suo inchoatur et semiditono deponitur, ut antiphonie: . . .

60. Septima autem variatio est, eo quod cantus per semiditonum intendatur, ut antiphonie D: . . .

61. Prima differentia est, ubi cantus a suo Seculorum tono inferius inchoatur, ut antiphonie F: . . .

VII. 62. Incipit septimus, qui grece dicitur autenticus tetrardus, id est auctoralis quartus. Qui constat ex quarta [75] specie dyapente et ex quarta specie diatesseron superius. Huius Seculorum amen incipit in D acuto.

Dat duo nexa tonis tetrardus ymmata ternis,

Tetrardi cantus poterit discurrere tantus: . . .

63. Eo quod cantus in finali suo inchoetur et gradatim ascendat, ut antiphonie: . . .

64. Prima autem variatio est, ubi cantus per semiditonum a suo finali intenditur, ut antiphonie: . . .

65. Secunda autem variatio est, quando cantus per dyatesseron a sua principali chorda intenditur, ut antiphonie: . . .

66. Tercia autem variatio est, ubi cantus quidem per dyatesseron intenditur, et a suo Seculorum tono inferius inchoatur, ut antiphonie: . . .

67. Quarta autem variatio est, eo quod cantus eodem modo intendatur, et mox per dyatesseron deponatur, ut antiphonie: . . .

68. Quinta autem variatio est, quando cantus quidem a principali incipitur, et mox tono et semiditono intenditur, ut antiphonie: . . .

69. Sexta autem variatio est, ubi cantus a suo principali ditono intenditur, et in eadem chorda tono inferius inchoatur, ut antiphonie: . . .

70. Septima vero variatio est, eo quod cantus a sua finali per dyatesseron intendatur et per semiditonum remittatur, ut antiphonie: . . .

71. Octava autem variatio est, quando cantus quidem per dyatesseron a sua principali intenditur, ut antiphonie: . . .

72. Nona vero variatio est, ubi cantus a sua principali ditono intenditur, et equisono a suo Seculorum tono inferius inchoatur, ut antiphonie: . . .

73. Prima differentia est, eo quod cantus per dyapente a sua principali intendatur, ut antiphonie: . . .

74. Prima autem variatio est, quando cantus quidem per diapente ascendit et mox semiditono remittitur, ut antiphonie: . . .

75. Secunda differentia est, ubi cantus per equisonum [76] a suo Seculorum amen inchoatur et semitono inferius remittitur, ut antiphonie: . . .

76. Prima autem variatio est, quando cantus a suo Seculorum semitonio inferius orditur, ut antiphonie: . . .

77. Tercia differentia est, eo quod cantus semitonio superius a suo Seculorum distet, ut antiphonie: . . .

78. Prima autem variatio est, ubi cantus per semitonium a suo Seculorum inchoatur, et mox per diatesseron remittitur, ut antiphonie: . . .

79. Secunda autem variatio est, quando Seculorum amen per semitonium finitur, et mox cantus semiditono inferius inchoatur, et antiphonie: . . .

80. Quarta differentia est, quando cantus a suo Seculorum amen tono superius incipitur, ut antiphonie: . . .

81. Prima autem variatio est, quando cantus a suo finali per dyapente inchoatur et gradatim remittitur, ut antiphonie: . . .

82. Secunda autem variatio est in eodem loco, quando cantus a suo finali per dyapente inchoatur et mox semiditono remittitur, ut antiphonie: . . .

83. Tercia varietas est, ubi cantus a suo Seculorum amen tono superius inchoatur, ut antiphonie: . . .

VIII. 84. Incipit octavus, qui grece dicitur plagis tetrardi, id est subiugalis quarti. Qui constat ex eadem specie dyapente, qua et autenticus eius, et ex eadem specie dyatesseron inferius. Huius Seculorum amen incipit in C acuto, sicut tercii et quinti.

Ast dyapente tono plagis huius conserit ordo,

Cuius subiectum docet istec forma retectum: . . .

85. Eo quod in sua principali chorda inchoetur, ut antiphonie: . . .

86. Prima variatio est, ubi cantus a suo finali per dyapente orditur, et mox gradatim per dyatesseron ascendit, ut antiphonie: . . .

87. Secunda variatio est, quando cantus a finali per dyatesseron inchoatur, et mox tono inferius remittitur, ut antiphonie: . . .

[77] 88. Tercia autem variatio est, ubi cantus a suo Seculorum per diatesseron inchoatur et per semiditonum intenditur, ut antiphonie: . . .

89. Quarta autem variatio est, eo quod cantus a finali tono inferius inchoetur, et mox per ditonum surgat, ut antiphonie F: . . .

90. Quinta autem variatio est, ubi cantus in suo finali incipitur, et mox tono inferius remittitur, ut antiphonie G: . . .

91. Sexta vero variatio est, eo quod cantus a principali chorda gradatim remittatur, ut antiphonie: . . .

92. Septima variatio est, quando cantus a suo finali per dyatesseron remittitur, ut antiphonie: . . .

93. Octava autem variatio est, ubi cantus per equisonum orditur et statim tono intenditur, ut antiphonie: . . .

94. Nona variatio est, eo quod cantus per dyatesseron a sua principali chorda surgat, ut antiphonie: . . .

95. Decima autem variatio est, quando cantus a suo finali per dyatesseron ascendit, ut antiphonie: . . .

96. Undecima autem variatio est, ubi cantus a finali suo intenditur et mox tono remittitur, ut antiphonie: . . .

97. Duodecima variatio est, cum cantus a sua principali chorda et tono ac semiditono intenditur, ut antiphonie: . . .

98. Tercia decima vero variatio est, quando cantus a finali suo tono superius inchoatur, et statim per dyatesseron remittitir, ut antiphonie: . . .

99. Quarta decima variatio est, eo quod cantus in eodem loco inchoetur et tono inferius remittatur, ut antiphonie: . . .

100. Quinta decima variatio est, ubi cantus a finali suo intenditur, et iterum tono inferius remittitur, ut antiphonie: . . .

101. Sexta decima variatio est, cum cantus per ditonum a suo Seculorum intenditur, ut antiphonie: . . .

102. Septima decima variatio est, quando cantus a sua principali chorda per dyapente intenditur, ut antiphonie: . . .

103. Octava decima variatio est, quod cantus a suo Seculorum per dyapente superius incipiatur, et statim semiditono remittatur, ut antiphonie: . . .

[78] 104. Differentia prima est, quando cantus a sua principali chorda inferius orditur, ut antiphonie: . . .

105. Prima variatio est, eo quod cantus a suo finali per semiditonum inferius inchoetur, ut antiphonie: . . .

106. Differentia secunda est, ubi cantus a suo Seculorum per semiditonum superius orditur, ut antiphonie: . . .

107. Differentia autem tercia est, eo quod cantus a suo Seculorum per equisonum inchoetur, ut antiphonie: . . .