De tractatu tonorum
Source: Marius Schneider, Geschichte der Mehrstimmigkeit: Historische und phänomenologische Studien (Berlin: Gebrüder Bornträger, 1934; reprint ed., Tutzing: Hans Schneider, 1969), 106–18.
Electronic version prepared by Jingfa Sun E, Bradley Jon Tucker C, and Thomas J. Mathiesen A for the Thesaurus Musicarum Latinarum, 1993.
Actions |
---|
[106] De tractatu tonorum
Primum tractatum huius voluminis de symphonia id est vocum motione prosecuti sumus. Unde Boetius. Symphonia apte vocum [vocum] copulationes dicuntur. Secundum vero tractatum de armonyca institutione proponemus. Armonia est facultas differentias acutorum et gravium sonorum sensu ac ratione perpendens. Unde considerandum est armonycam vim duas habere iudicii partes, unam id est sensum per quem comprehendit diversarum vocum differentias; aliam id est rationem per quam ipsarum differentiarum modum mensuramque considerat. Unde Aristoxenus. Sensus ac ratio quasi quedam facultatis armonyce instrumenta sunt. Si vero sensui ac rationi magis consentiendum sit, diversorum doctorum discordia fuit.
Nam quidam dicebant in omni discretione rationem esse comitem ac secundariam, cuncta vero sensus iudicio terminari. Quidam e contrario. Nos vero dicimus quem (quod) sensus confuse id quod sentit advertit. Ratio autem diiudicat integritatem atque imas persequitur rerum differentias. Itaque sensus nichil concipit integritatis, sed usque ad verisimilitudinem pervenit. Item vero ratio diiudicat. Unde Boetius. Si quid veritatis est, id non efficit prima sensus conceptio, sed [107] sollers rationis investigatio. Superius de huius artis informatione et ignotorum cantuum agnitione docuimus, postmodum vero de ipsorum qualitate iudicio et correctione plenius tractabimus (fol. 27v).
Quid sint toni et unde dicti.
Quare nunc sint octo toni cum quandoque fuerint IIII modi.
De diversis vocabulis et interpretationibus tonorum.
De qualitate tonorum.
De naturali musyca et vi tonorum.
De finalibus tonorum.
De gloria et tenoribus tonorum.
Quid sit intensio, quid remissio.
De regulari cursu autentorum.
De cursu plagalium.
De dispositione modorum secundum diapason.
Quid sit cursus modorum.
De affinalibus finalium.
De exemplis affinalium.
De cantu componendo.
----------------------
De dyaphonia.
De forma primi toni et secundi.
De forma tertii toni et quarti toni.
De forma quinti toni et sexti toni.
De forma septimi toni et octavi.
Animadvertend[vertend]um est, quia, quod Boetius tropos, Guido modos, Greci ptongos, nos secundum Iohannem tonos appellamus. Qua re autem tropi, vel modi, vel ptongi, vel toni dicantur, videamus. Tropi a conversione dicuntur, quia ubicumque cantus incipiatur et quomodocumque in cursu varietur, semper ad finalem suum per tropos, id est per tonos convenienti conversione convertitur. Unde Guido. Tropus est species cantionis, qui et modus dictus est. Boetius de eodem. Tropi sunt constitutiones in totis vocum ordinibus gravitate vel acumine differentes. Constitutio autem musyca dicitur plenum modulationis corpus, ex consonantiarum coniunctione consistens, ut est dupla vel tripla vel quadrupla. Modi a moderando sive a modulando dicti sunt. A moderando, quia per eos cantus moderatur (fol. 28r) id est regitur, vel modulando, quia per eos cantus modulatur, id est componitur. Itaque modi toni dicti sunt. Unde Guido. Species consonantie sunt modi, quos tropos vel tonos nominamus. Ptongos grecum vocabulum est, ut in superiori tractatu habuimus et est idem quod tonus. Toni vero a tonando dicti sunt, id est a forti sono, et dicuntur toni ad differentiam tonorum, quos Donatus distinctiones appellat. Sicut enim in prosa tres considerantur distinctiones, scilicet gravis, circumflexus, acutus ita in cantu tres habentur varitates, ut ait Iohannes; quia cantus tum in gravibus moratur, ut in offertorio "In omnem terram", tum quadam circumflexione versatur ut in antiphona "Benedicat nos deus deus noster"; tum in acutis quasi saltando movetur, ut in antiphona: "Veterem hominem." Sed nota, quod sive dicantur tropi, vel modi, vel ptongi, vel toni idem significant (vergleich Gerbert II, 241a, b).
Quare nunc octo sint toni cum quandoque quatuor fuerint
Octo sunt toni ad imitationem videlicit octo partium orationis. Unde notandum, quod sicut octo partibus orationis continetur omne quod dicitur, sic octo modis moderatur omne quod canitur. Queritur autem qua re nunc dicantur octo toni cum quandocumque tamen quattuor fuerint. Ad quod dicit Iohannes fortasse ad similitudinem quattuor temporum primitus quattuor tonos fuisse inventos. Sicut enim saecula variantur quattuor temporibus, sic quattuor modis distinguebatur [108] omnis cantus. Vel alii vetustissimi musyci qui primitus de musyca scripserunt (fol. 28v), prout vires ingenium dabat, natura vocum diligenter considerata, omnem modulandi varietatem in quattuor distinxerunt modos. Unde adhuc tamen quattuor habentur finales, ita scilicet ut quisque tonus proprio potiretar finali. Unde posthac plenius dicemus. Moderni vero priorum inventa subtilius examinantes considerabant armonyam modorum esse confusam ac dissonam. Videbant namque cantum eiusdem modi nunc in gravibus principium habere, et ibidem aliquamdiu morari, nunc [subito?] ad acutas raptari, et ibidem maxime vagari, et e contrario, quod omnino inconsonum et irregulare iudicabant. Unde Guido. Si erat grave cum acutis non conveniebat. Si acutum cum gravibus discordabat. Hanc vero dissonantiam modorum volentes avertere, unumquemque modum in duos partiti sunt. Unde idem Guido. Consilium fuit ut quisque modus partiretur in duos, in gravem sive in acutum, distributisque regulis, acuta acutis, gravia gravibus convenirent, ita videlicet, ut ille canendi modus qui plus versatur in acutis diceretur autentus, qui vero in gravibus magis faceret moram, diceretur plagis eiusdem autenti. Autentus enim graece, latine dicitur autoralis sive principalis. Plagis vero quasi plagalis sive partialis seu collateralis seu subiugalis exponitur. Unde in sequenti capitulo plenius dicendum restat (vergleich Gerbert, Scriptores II 240a, 241a, 242, 243, 12b).
De diversis vocabulis et interpretationibus tonorum (fol. 29r)
Quattuor modi antiquorum qui sunt protus, tritus, deuterus, tetrardus a modernis in octo partiti sunt. Quorum quattor dicuntur autenti, quattuor plagales, ita scilicet ut quodlibet vocabulum supradictorum duos tonos in se contineat, unum autentum, alium plagalem. Verbi gratia: Autentus protus latine primus tonus dicitur. Plagalis proti secundus, autentus deuterus tertius. Plagis deuteri quartus, autentus tertius quintus. Plagis triti sextus, autentus tetrardus septimus. Plagis tetrardi octavus. Item considerandum quod graeci ptongos, id est tonos, alio modo gentium vocabulis efferunt. Verbi gratia: Dorius id est primus tonus, hypodorius secundus, phrygius tertius, hypophrygius quartus, lydius quintus, hypolydius sextus, myxolydius septimus, hypomyxolydius octavus. Ita toni gentium vocabulis efferuntur. Unde Boetius. Musyci tropi gentium vocabulis designati sunt, ac si diceret etiam illarum terrarum gentes delectationem habuisse in arte musica. Unde sciendum quod dicitur dorius in capadocia repertus, phrygius in phrygia, lydius in lydia, ceteri in ceteris partibus terrarum, quia quocumque modo una queque gens gaudebat, eodem vocabulo ipse tonus nuncupatur. Unde Boetius. Gaudet gens modis ad morum similitudinem. Item scire convenit, quod toni adhuc quibusdam figuris graecis et latinis representantur. Hoc modo a vocalis primum tonum significat, e secundum, i tertium, o quartum, v quintum, h sextum, y septimum, (fol. 29 v) [Omega] octavum. Cuiuslibet vero toni primam differentiam B significat, C secundam, D tertiam, G quartam (F quintam) et ita mute per ordinem quotcumque cuilibet tono [109] ad suas differentias designandas sufficiant. Et sciendum quod differre dicuntur non quod differant tono, id est quod sint alii toni seu quod differant dictione vel sillaba sed dicuntur differe, eo quod differant tantum intensione et remissione a suo tono (vergleich Gerbert II, 242b, 244b).
De qualitate tonorum
Primus tonus dicitur mobilis et habilis, eo quod ad omnes affectus aptus sit. Secundus gravis et flebilis quia modulatio eius convenientior videtur tristibus miseriis. Tertius dicitur severus et incitabilis in cursu suo fractos habens saltus, per hunc modum quando plurimi provocantur ad furiam. Unde Boetius: Quod Pytagoras adolescentem quondam tertii modi sono incitatum per secundum rediderit mitiorem. Quartus describitur blandus et garrulus, qui manifeste adulatoribus convenit. Quintus modestus et delectabilis, qui tristes et anxios letificat, lapsos et desperantes revocat. Sextus dicitur pius et lacrimabilis. Hic modus congruit his qui de facili provocantur ad lacrimas. Septimus dicitur lascivus et iocundus varios habens saltus, et est modus adolescentiae. Octavus suavis et morosus, et est modus discretorum.
De naturali musyca et vi tonorum
In superiori tractatu dictum est musycam non parvam vim habere commovendi animos audientium. Unde Boetius (fol. 30r) dicit musycam ita naturaliter nobis esse conjunctam, ut si ea quidem carere velimus, non possimus. Idem <nos> de eodem: Id nimirum scientes quod tota anime nostre corporisque conpago musyca coaptatione coniuncta sit. Unde considerandum, quod licet omnes naturaliter simus musyci, non equidem eiusdem sumus modi. Errat quisque suo more, quia qui asperiores sunt, asperioribus utuntur modis; qui mansueti mediocribus, qui vero lascivi mollibus et iocundis. Ita quisque delectatur suo modo. Unde Aristoxenus. Lascivus animus lascivioribus delectatur modis. Aspera vero mens duris et incitatioribus asperatur. Unde nequid (nequit) fieri ut mollia duris, vel dura mollioribus annectentur, aut congaudeant, sed amorem delectationemque similitudo conciliat. Unde Boetius. Amica est similitudo, dissimilitudo autem odiosa atque contraria. Secundum hanc vero rationem in quolibet homine notandum videtur, cuius sit et quis tonus ipsi congruat. Unde Boetius. Ut sese corporis habent affectus, ita compulsus cordis motibus incitantur. Guido de eodem. Congrue diversitas modorum diversitati mentium coaptatur, quia unus autenti deuteri fractis saltibus incitatur, alteri eiusdem plagalis garrulitas placet, alius plagalis triti diligit voluptatem, alter plagalis tetrardi probat suavitatem, et simile de reliquis. Item Johannes de eodem. Diversi diversis delectantur tonis; alios namque mobilitas et vagatio primi delectat, alios secundi gravitas invitat. Alios tertii incitatio capit (fol. 30v) alios quarti garrulitas attrahit. Quidam modesta voce quinti moventur, quidam lacrimosa voce sexti mulcentur. Alii varios saltus septimi gratantes audiunt, alii suavem et decentem et morosum octavi canorem diligunt. [110] Nos vero dicimus non esse mirandum si diversis sonis delectetur auditus, cum variis coloribus gratuletur visus, et variis odoribus foveatur olfactus minarisque (?? wohl: variisque) saporibus lingua congaudeat (vergleich Gerbert, Scriptores II, 250/1).
De finalibus tonorum
Octo tonorum proprie quattuor sunt finales, scilicet D E F G et est quidem D finalis primi et secundi, E finalis tertii et quarti, F finalis quinti et sexti, G septimi et octavi. Proprie ideo diximus, quia et alias finales interdum cantus sibi usurpat, de quibus loco suo plenius dicemus. Item considerandum est, quod tota vis cantuum ad finales respicit, nam ubicumque cantus incipiatur et quomodocumque in cursu varietur, semper illi tono adiudicandus est, in cuius finali regulariter cessaverit. Item sciendum quod <quidam> habeant incongrue musycorum providentie visum esse, uti modorum considerationem fini attribuerent, cum in omnibus rebus sola finis consideratio sit, teste Boetio qui dicit: "Rerum exitus prudentia metitur; Ovidio: Exitus acta probat; vulgari proverbio: Omnis laus in fine canitur. Sicut ergo omnium rerum actio in fine consideratur, ita non incongrue cantuum modulatio secundum finem iudicatur (vergleich Gerbert, Scriptores II, 243).
De gloria et tenoribus tonorum
Tractaturi de tenoribus tonorum necessarium videtur, ut primum de gloria cuiuslibet toni, ubi sit incipiendum (fol. 31r), lectorem certum reddamus. Incipit enim gloria secundi toni in C gravi, quarti in E finali. Primi quinti et sexti in F finali. Tertii et octavi in G finali, septimi in B quadrata. De tenoribus tonorum considerandum est, quod sicut octo sunt toni, ita octo eorumdem sunt tenores. Tenor enim a teneo dicitur, quia claves modulationis tenent, et ad cantum cognoscendum nobis aditum dant. Tenores vero in musyca dicimus loca illa, ubi primam sillabam de "seculorum amen" incipimus. Guido vero ultime vocis moram tenoremappellat, sed prioratio magis videtur autentica et esse tenenda. Item notandum quod sicut fines octo tonorum in quattuor notis dispositi sunt, que finales dicuntur, scilicet D E F G, ita octo tenoribus tonorum quattuor note attribute sunt scilicet f, a, c, d, sed diverso modo; semper enim duorum tonorum finis ad unam notam respicit. Item duorum ad unam et sic de ceteris. In tenoribus vero tonorum aliter accipiendum est. Nam tum unus in una consideratur, tum tres in una. Verbi gratia. Unus in una consideratur, ut tenor secundi in F finali. Tres in una, ut primi, quarti et sexti in a acuta. Item tertii, quinti et octavi in c acuta, septimi in d acuta. Item sciendum, quod non incongrue secundus tonus et septimus singularia loca sibi vendicaverunt, quia secundus maxime descendit septimus vero prae omnibus ascendit (vergleich Gerbert, Scriptores II, 243).
Quid sit intensio, quid remissio
Quoniam de cursu modorum dicendum restat, quid cursum eorum vocemus discutiendum est. Cursum modorum sive (fol. 31 v) tonorum dicimus lege qua [111] sub certa regula cohercentur, scilicet quintum quisque tonus ascendere vel descendere quintum, intendi vel remitti debeat. Sed quia, cum cantus aut intenditur aut remittitur, ascensio vel descensio dici potest, quid proprie ascensio vel descensio, quid proprie intensio vel remissio sit, necessario distinguendum esse videtur. Ascensionem et descensionem appellamus certam illam legem <qua>, quintum quisque tonus a finali suo in cursu suo descendat vel ascendat. Intensionem vero et remissionem Johannes notat per quinta vocum intervalla a finali suo quisque tonus principium habeat (vergleich Gerbert, Scriptores II, 244a).
De regulari cursu autentorum
Dictum est de intensione et remissione. Item de regulari cursu modorum et licentia proponamus. Ad differentiam enim autentorum et plagalium considerandum est, quod omnes autenti a finali suo regulariter ascendunt ad octavam, quae est dyapason, licenter ad nonam vel ad decimam. Et nota quod licentiam a regula segregamus, quia voces que per licentiam habentur, [que] raro attingende sunt. Que vero per regulam conceduntur, quasi exdebito habentur. Item omnes autenti, si necessarium fuerit, tamen habent unum tonum sub finali, id est descendunt ad proximam que est sub finali. Si necessarium fuerit dico, et non per regulam, quia a peritis musycis hanc regulam concessam non repperi, sed quantum antiquorum usus et auctoritas tradidit. Nos autem, ut dicit Boetius caveamus aliquid ab antiquitatis auctoritate transvertere. Item ab hac premissa auctoritate excipitur autentus tritus qui simpliciter quintus tonus dicitur. Huic nulla (fol. 32r) descensio sub finali concessa est, quia cum omnes autenti sub finali tonum habeant, ad quem descendant, iste quia caret tono sub finali, caret et descensu. Vel aliter: Quinto tono sub finali nulla descensio concessa est propter imperfectionem semitonii, quod est proximum sub finali. Ergo conpetentem descensum fieri non permittit (vergleich Gerbert, Scriptores II, 245).
De cursu plagalium
Omnes plagales regulariter ascendunt ad quintam, licenter semel vel bis ad sextam. Nec est mirandum quod plagales non tantam habent potestatem ascendendi quintam autenti, cum plagalium sit frequenter in inferioribus morari, et rarissime ad quintam ascendere. Unde talis regula Guidonis: Cantus qui a finali ascendens quintam bis vel ter repercutit, vero quartam vel quintam sub finali tetigerit potius autento quam plagali deputabitur. Tanta est dignitas autentorum, ut patet in hiis antifonis "Ecce tu pulchra es, Ambulatis (Ambulavit) Jesus, Virgo gloriosa semper". Unde notandum quod, si plagales raro debent ascendere ad quintam, quanto rarius ad sextam. Item omnes plagales regulariter descendunt a finali ad quartam, quod est dyatesseron, licenter ad quintam, nunquam vero ad sextam. Propterea sciendum quod quidam musyci non incongrue cursum modorum, qui sunt octo, per totidem dyapason dimensi sunt, quia quilibet tonus in cursu suo regulariter continet octo voces, id est dyapason. Secundum illorum [112] opinionem omnes autenti tonum quem habent sub finali non per regulam, sed per licentiam sibi usurpant (fol. 32v). Dictum est qualiter octo toni ob totidem dyapason discurrant. Unde notandum videtur quod, quemadmodum secundum ordinem semper duo toni, id est autentus et eius plagalis, coherent, sic et eorum dyapason conectuntur, ita videlicet ut in eis facile animadverti possit, que voces proprie autenti, que proprie plagalis, que vero communes, quod figura octo circulorum, quos subieciemus appertissime docet et demonstrat hoc modo) (vergleich Gerbert, Scriptores II, 245b).
[Schneider, 112; text: Secundus, Primus, Voces, Proprie, commune plagalis, autenti, Tonus, A, B, C, D, E, F, G, a, b, c, d] [SCHANO 01GF]
(fol. 33r) Quid sit cursus modorum
Que supradicta sunt necessario determinanda videntur, scilicet quo modo acipiendum sit. Quod dicimus autentos ad octavas et plagales ad quintas ascendere, per hoc intelligitur quod sic alte potentiam ascendendi habeant, si necessarium fuerit; non tamen cogens regula est, quod omnis cantus (fol. 33v) ante moram ad octavas ascendat, vel plagalium canor ad quintam pertingat, ut patet in hac antifona primi toni. "In tuo adventu" et in hac antiphona secundi toni "Consolamini consolamini". Preterea sciendum quod, sicut cantus qui sepius quintam repercutit potius autento quam plagali deputatur, sic et cantus qui maxime circa finales discurrit, liceat aliquotiens quintam attingat, potius plagali quam autento assignabitur. Item de intensione et remissione sciendum est quod omnibus autentis licet cuique suum principium ad quintam super finalem intendere, et ad proximam que est sub finali remittere. Nota quod, si licet ad quintam, quanto magis ad quartam, vel ad tertiam. Solus autentus deuterus, id est tertius tonus hanc legem transgreditur, qui aliquando intendit principium suum ad sextam, ut patet in hiis antifonis "Vivo ego", "Sic eum volo". Item in omnibus plagalibus licet sua principia hemitonia ad quartam intendere ad quintam remittere Emitonia proprie sunt vocum inceptiones que fiunt in cantu post pausationes. Emitonia et a quibusdam semitonia nuncupantur (vergleich Gerbert, Scriptores II, 246).
De affinalibus finalium
Considerandum est de cantibus qui in proprio cursu deficientes alienas finales sibi usurpant. Unde notandum quod ista cantuum illegalitas quando fit venialiter, quandoque minime, quando ex cantorum vitio, quando ex irrefutabili antiquitate. In quibus hec cantuum perturbatiofit tolerabiliter sunt hii, scilicet protus, deuterus, tertius. Hiis musyci legis transgressione(m) idcirco ignoscunt, quia [113] habent affines voces, per quas excusari queunt (fol. 34r). Affines sive affinales dicimus illas voces, que finalibus in remissione et intensione, elevatione et depositione, concordant. Verbi gratia: D finalis cum a acuta, que est eius finalis, intensione et remissione concordat, quia simul tono remittuntur et semiditono intenduntur. Item E finalis cum b quadrato, eius finali, eodem modo concordat, sic et F finalis cum c acuta. Et nota quod affinales finalibus hoc modo concordant, licet minus proprie, tamen ex necessitate. Solus vero tetrardus delicti venia caret, quia non habet affinalem ad quam recurrat. Unde sciendum quod, si in eius cantu aliqua venit oberratio (aberratio), dicimus eas (eam) esse ex cantorum inscientia et corrigendam musicorum providentia (vergleich Gerbert, Scriptores II, 248 und 249a).
De exemplis affinalium
Diximus quod in cantu predictorum tonorum, scilicet proti deuteri triti, quotiens opus fuerit [ut] vice finalium affinales habeant, incongrue assumuntur, ut patet in hiis cantibus proti in antifona "Germinavit radix" et in communione "Aufer a me obprobrium" Qui cum in locis suis cantari non possint, necessario cogimur ad eius affinalem transire, que est a acuta. Item cantus deuteri cum nequeat in eius cursu cantari, compellimur ad eius affinalem confugere, que est b quadrata, ut patet in hac antifona "Tu Domine universorum". Item cantus triti aliquando in cursu suo deficit, ut in hac comunione patet "De fructu operum tuorum". Haec et hiis similia quisquis in affinalibus finalium cantaverit, absque errore ad finem perveniet (vergleich Gerbert, Scriptores II, 249).
De cantu componendo
Inter ceteras musice artis utilitates quattuor (fol. 34v) proposuimus, scilicet ignotum cantum cognoscere et de eius qualitate iudicare, falsum corrigere et novum componere. Haec tria, scilicet de agnitione, iudicio et correctione, partim prosecuti sumus. Nunc vero de quarto, scilicet cantus compositione, ad ultimum capitulum huius voluminis tractandum distulimus, quod non sine causa, ut patebit, hoc modo ordinavimus. In cantu componendo diligenti musyco considerandum est, uti cuilibet materie modus cantandi conveniat. Proponat autem musycus, ex quibus supradictis neumarum divisionibus tam decentem et irreprehensibilem cantum componat, ut secundum sensum verborum varietur qualitas neumarum. Unde Guido. Haec ars notanda est tam in rationabili varietate quam in vocum dispositione. Hanc vero rationabilitatem si quando in cantu componendo minime comprehendimus, attamen quia haec ars non tanta legis necessitate constringitur, rationabilis quidem credatur, quia quandoque mens in contrariis delectatur. Verum tamen Johannes dicit: modulatori adnitendum est, in quantum valet, uti hoc modo cantum moduletur, ut quod verba sonant, cantus [114] exprimere videatur. Item in cantu componendo necessario intuendum est, ut sicut in metro clausule et distinctiones, ita in cantu neume et pausationes uniformes habeantur. Aliquando eedem neume in cantu repetantur, nulla vel parva mutatione <vel> varietate. Repetantur dico, si aut similes intense aut similes remisse inveniantur. Item dico repetantur, si delicate fuerint non habentes partes nimis (?) diversas. Unde Johannes. Si interdum decentes (fol. 35r) neume repetantur, non reprehendimus. Si vero neuma minus fuerit pulchra, iterationem prohibemus, quia vitiosa est unius neume crebra repercussio quin sit delicata. Item aliquando una sillaba unam vel plures neumas contineat. Aliquando vero una neuma plures dividatur in sillabas. Preterea sciendum, quod omne neume alterande sunt, cum quedam, ut dictum est, tum in eadem voce initium habeant, tum in dissimili, et hoc secundum gravaminis et acuminis varias qualitates. Item notandum est, ut in unum terminentur dictiones verborum et pausationes neumarum, ne quidam longus tenor in quibusdam brevibus sillabis, vel brevis in longis, obscenitatem vel dissonantiam genuerit. Unde Guido. Optima modulandi forma est, si ibi cantus pausationem finalis recipit, ubi sensus verborum distinctionem facit. Item diligenti musyco considerandum est, uti in cantu componendo talem tonum sibi adaptet, cui materia et sensus verborum concordet, quia ut rerum se habeat eventus sic cantionis mutetur affectus. Ita videtur, ut in tristi materia graves sint neume, et in tranquillis iocunde. Iste secundum diversitatem gentium ac mentium fiant varietates cantuum, quia quod huic displicet, ab alio laudatur, unum oblectant consona, alter probat diversa. Ita quisque suo delectatur tono, de qua diversitate in fine huius tractatus plenius dicemus. Item notandum, quod cantuum (fol. 35v) alius est decens et morosus, alius senilis et severus, alius iuvenilis et lascivus, alius lamentabilis et tristitie aptus. In hiis vero cantibus regularitas et irregularitas consideranda est. Quem decentem et morosum dicimus precipue regularis fiat, quia eo in divino obsequio sepius utimur. Ceteri vero cantus, etsi minus sint regulares, fiant ad placitum componentis (vergleich Gerbert, Scriptores II, 253/4).
Forma de cantu autentorum
Nunc de regulari cantu formam componendi dabimus, ut exinde reliqui exemplum habeant modulandi. In cantibus autentorum id providendum est, ut maxime in acutis versentur. Postquam vero in quinta vel in sexta bis vel ter pausaverint, ad finalem aliquotiens quasi visitationis causa recurrant, rursusque ad superiores sine mora se transferrant. Preterea sciendum; ut omnis autentorum cantus adquintam vel ad sextam sepius et licite protendatur, regulariter ad octavam. Si vero necesse fuerit intendatur licenter ad decimam, sed raro. Idem cantus autentorum remittatur tono sub finali, id est descendat ad proximam que est sub finali. Ab hac regula excipitur autentus tritus, id est quintus tonus, qui non descendit ad proximam que est sub finali propter imperfectionem semitonii, ut supra dictum est. Item notandum est quod, sicut cantus autentorum sepius debet discurrere in acutis, ita et eorum neume intendendo sepius debent pausare, et (fol. 36r) quorsumcumque [115] intendatur vel remittatur idem cantus improprio finali debet terminari (vergleich Gerbert, Scriptores II, 254).
De cantu plagalium
In cantibus plagalium observandum est, ut sepius ad finalem recurrant, circaque ipsam maxime versentur et quartam supra finalem libere attingant. Si vero quintam vel sextam transgressionis causa tetigerint, raptim et quasi formidando eam attingentes, ad finalem properanter redeant, quia sicut autentorum maxime est in acutis vagari, ita plagalium in gravibus est morari. Et sicut autentorum neume sepius intendendo, ita plagalium remittendo pausabunt. Idem plagalium canor ad quartam vel ad quintam que est sub finali libere descendat. Et nota, quod quorsumcumque in hiis vocibus cantus discurrat, semper in proprio finali cessabit. Preterea sciendum, quod omnis regularis cantus secundum has duas descriptiones est modulandus; ceteri vero cantus de quibus proposuimus, et si minus fiant regulares, ut dictum est, sint ad placitum conponentis. Item in cantu componendo id considerandum est, secundum qualitatem tonorum et diversitatem cantuum, que voces contingende sunt libere que licite, que sepius, que raro, que numquam. Quod apertissime subiecta figura demonstrat discrete et proportionaliter, ut patet, perfectionaliter hinc et inde remissa
[Schneider, 115; text: Raro, libere, sepe, licite, Protus autentus, Protus plagis, Deuterus autentus, Deuterus plagis, Tritus autentus, Tritus plagis, Tetrardus autentus, Tetrardus plagalis, A, B, C, D, E, F, g, a, b, c, d, e, f] [SCHANO 02GF]
(fol. 37r) De discantu et organo et eis componendis
Erant primitus instrumenta musice artis incerta, canentium vero multitudo, sed ceca. Nullus enim hominum vocum differentias, aut monochordi divisionem, vel symphonie descriptionem, vel harmonie considerationem collegerat. Nec unquam quid certi de hac arte novisset <ullus>, si non divina bonitas mirabili quodam nutu eam quibusdam predecessoribus nostris inspirasset. Habuimus enim quod [116] Pythagoras subtili quadam examinatione proportiones consonantiarum investigaverit, et de Platone, qualiter subtilissima divisione monochordum ordinaverit. Postea vero, quam plurimi, ut Boetius, Aristoxenos, Nicomachus, Embulides, Thimotheus Milesius, Estiachus, Colophonius, Guido, Johannes, eorum inventa accuratissime conscripserunt. Quorum scripta quam aliquantulum obscura tenuitas nostra huc usque ex parte illustravit. De diaphonia autem distulimus; quam exercitato magisque sitiendi in fine huius voluminis tribuimus. Interpretata autem dyaphonya "dualis vox" vel "disiunctio" vel "dissonantia vocum". Unde Guido. Diaphonia vocum disiunctio sonat. Item Johannes. Dyaphonia est congrua vocum dissonantia. Hanc ergo dissonantiam discantum sive organum appellamus; agitur enim ad minus inter duos scilicet discantorem et succentorem, quorum voces, ab invicem disiuncte, et concorditer dissonent et dissonanter concordent. Unde Guido Discantus dicitur, quotienscumque suavis concordia in diversis vocibus reperitur. Ita videlicet, ut succentore cantum tenente alter per diversas (fol. 37v) neumas, similes vel dissimiles, convenienter discurrat et in singulis pausationibus ambo in eadem voce vel in quarta, vel in quinta vel octava sibi respondeant. Unde Guido. Si cantus cantui simili vel dissimli responsione iungatur, audiens duplici modulatione dupliciter delectatur. Componenti igitur intuendum est, ut in cantu rationabilis sit discretio neumarum et tam moderata varietas distinctionum, ut tantum neume neumis et distinctiones distinctionibus quadam semper similitudine [sibi] respondeant. Sed priusquam ad discantandi formam progrediamur, quaedam huic difficultati necessaria breviter perstringamus.
Legimus in priori tractatu, quod decem sunt modi, quorum tres dicuntur consonantie, scilicet dyatesseron, dyapente, dyapason, que constituunt dyaphonyam, et hoc per arsim et thesim, quarum gemella motione omnis nota vel neuma formatur propter simplices ac repercussas. Notarum vel neumarum [videndum est] alia simplex, alia repercussa; alia composita, alia repetita, alia reciprocata. Item dictum est de tribus consonantiis, que constituunt dyaphonyam. Ita videlicet, ut discantanti sepius in cursu, frequenter in distinctione quarta vel quinta vel octava corda succedat. Verbi gratia: Sit cantus in C, discantus erit in F qui est quarta, sive in G qui est quinta, sive in c qui est octava. Item sit cantus in D, discantus erit in G, vel in a, vel in d. Hec brevis regula de qualibet cordarum sit tenenda. Item componenti considerandum est quod, si libet discantum cum cantu incipi, licet vel in quinta vel in octava (fol. 38r). Sed in quinta vel in octava hoc modo, ut aliquantulus tenor (id est mora) sit in quarta vel in septima, unde progrediatur ad quintam et octavam. Verbi gratia: Sit cantus in D, tenor discantus taliter formetur: a quarta ad quintam gsol gsol ala. Item sit cantus in D tenor discantus talis erit: a septima ad octavam cfa cfa dsol. Breviter, id sentias de omnibus principiis discantium. Item de cursu animadvertendum est. Si discantus fuerit cum cantu et cantus remittatur tono, discantus intendatur semiditono et erunt in quarta et e contrario, vel intendatur semiditono et tono et erunt in quinta et e contrario. Item [117] si cantus remittatur semitonio, discantus intendatur ditono et erunt in quarta et e contrario, vel intendatur tritono et erunt in quinta et e contrario. Item si cantus remittatur dyatesseron, discantus intendatur dyapente et erunt in octava et e contrario. Item nota; si cantus et discantus dissonaverint in quarta et cantus intendatur tono, discantus remittatur semydytono et erit cum cantu et e contrario. Si vero cantus intendatur semitonio, discantus remittatur dytono et erit cum cantu et e contrario. Item si dissonaverint in quinta et cantus intendatur tono, discantus remittatur diatesseron et erit cum cantu et e contrario. Si vero cantus intendatur semitonyo, discantus remittatur tritono et erit cum cantu et e contrario. Si autem cantus intendatur semidytono, discantus remittatur dytono et erit cum cantu et e contrario. Item si dissonaverint in octava et cantus intendatur dyatesseron, discantus remittatur dyapente et erit cum cantu et e contrario (fol. 38v). Quia vero diversi sunt occursus et discantus, cantuum et discantuum motuum varietas diligenter consideranda est, ubi vero cantus sit intensio, ibi discantus congrua fiat remissio et e contrario, ita scilicet ut vel sint in eadem voce, vel in quarta, vel in quinta, vel in octava. Nota autem, quod singulis vocibus dyatesseron subest excepto b quadrato. Quod, si in aliqua distinctione evenerit, E supponendum erit. Si iure b molle in cantu fuerit, f eius organalis erit. Item consideranda est differentia inter discantum et organum. Discantus namque tantum in simplicibus notis vel neumis discurrit; organum vero tum in simplicibus, tum in diversis. Unde organum componenti diligentius intuendum est de qualitate ipsius cantus, ut sit decens et morosus, non habens neumas nimis diversas, ut de universis potiora et aptius respondentia eligat, superflua abiciat, subtracta suppleat, compressa resolvat, producta nimium contrahat et nimis contracta distendat, ut in utrisque decentes neumas neumarumque copulationes efficiat. Item easdem distinctiones et eadem initia habeat organum que et data sunt de discantu. Item organizanti providendum est ut, cum cantus moram fecerit in gravibus, organum suspensum teneatur per dyapason in acutis, deinde ab utrisque decens fiat occursus. Si vero cantus ad acutas ascenderit, tunc opus est, ut organum minime in gravibus distinctionem faciat, sed discantantibus sub celeritate vocibus cantui competenter redeundo, subveniat et congruum respirationis locum faciat. Item a Guidone habemus quod cantus cum organo (fol. 39r) et organum cum cantu potest diversis neumis multiplicari, si placuerit. Ad quod dicimus summo opere intuendum esse in tam larga distributione neumarum, ut neume tum eiusdem soni repercussione, tum duorum vel plurimum connexione fiant, ita scilicet, ut aut in numero vocum aut in ratione tenorum neume alterutrum conferantur atque respondeant. Verbi gratia. Unde nunc eque equis, nunc duple vel triple simplicibus, tunc autem sesquitertia vel sequialtera collatione decenter conveniant. Item superius habuimus, quod omnis cantus simplex symphonia dicatur. Quia vero hec tres consonantie, scilicet dyatesseron, dyapente et dyapason, tam a suavitate se ad copulationem duorum cantuum permiscent, congrue symphonie, id est vocum copulationes dicuntur. Unde Guido. Ubicumque duorum cantuum concordia fuerit, symphoniarum sonus non cessabit. Hec dicta de symphonia sufficiant [118] Quomodo autem hee tres consonantie diaphoniam constituant, subiecta figura apertissime demonstrat (vergleich Coussemaker IV, 206b, Gerbert, Scriptores II, 265, 20bis 22, 15).
[Schneider, 118; text: acute, interposite, medie, graves, C, D, E, F, G, a, b quadratum, c, d, e, f] [SCHANO 02GF]