Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[1] Est musica mundana, humana et instrumentalis. De instrumentali agit Boethius in Musica sua ceterasque musicas alibi exsecuturum se promittit. Sed utrum promissum solverit, ignoratur. Musica autem instrumentalis ita dicta, quia in musicis instrumentis ut in lyra et aliis exercetur, sine qua etiam aliarum musicarum cognitio nequit haberi, tribus generibus consummatur, quae diatonicum, chromaticum et enharmonicum nuncupantur.

Diatonicum autem genus ceteris naturalius canit per tonum et tonum ac semitonum in singulis citharae tetrachordis.

Chromaticum vero, a naturali intentione in mollitiem descendens, in omnibus tetrachordis per semitonium ac semitonium et tria semitonia specialiter psallit.

Enharmonium vero optime coaptatum cantat in omnibus tetrachordis per diesim ac diesim et diatonum, id est duos tonos. Est autem diesis medietas semitonii.

In talibus quippe vocum distantiis specialiter quattuor chordae continuae, cum in quolibet genere psallere placuit, fuerant temperatae.

Sed chromaticum genus, quia eius mollities multos effeminavit, ab antiquioribus est damnatum. Enharmonium vero propter eius difficultatem et hominum desidiam iam dudum ab aula recessit, vixque diatonicum in usu remansit.

Hoc autem diatonicum genus sicut et duo reliqua genera in quinque melodiis sive consonantiis tota consistit. Quae sunt:

[2] -diatessaron

-diapente

-diapason

-diapason cum diapente

-bisdiapason

Diatessaron autem omnium minima symphoniarum in sesquitertia proportione consistit. Sed a tessara (quod est quattuor) nomen accepit, eo quod quaelibet chorda in cithara ad quamlibet a se quartam diatessaron resonabat. Unde diatessaron a dia (quod est de) et tessara (quattuor) nominatur, quasi continentia de quartis vocibus, id est quartarum vocum gravis scilicet et acutae suavis mixtura et ex sesquitertia proportione resultat. Sesqui autem idem est quod totum. Unde sesquitertia proportio, quae totum et tertiam partem tenet, ut quattuor ad ternarium comparatur. Habet enim totum et eius tertiam partem scilicet unitatem. Continet quidem diatessaron duos tonos ac semitonum minorem. Est autem tonus proportio sesquioctaua, qualem continet novenarius ad octonarium comparatus.

Non est autem semitonus medietas toni, sed a semi (quod est imperfectum) tonus dicitur imperfectus et consistit in minimis numeris in eius proportione, quae fit, cum 243 ad 256 comparantur.

Diapente vero a dia (quod est de) et pente (quinque) nominatur, eo quod chordae quaelibet ad quintas quaslibet a se diapente psallebant. Hoc quidem in sesquitertia proportione consistit, velut ternarius ad binarium comparatur et continet semitonium et tres tonos. Unde tono integro diatessaron supervadit.

Diapason vero omnium optima symphoniarum non iam a numero consonantium chordarum, ut duae praecedentes, nomen accepit, sed a dia (de) et pan (quod est omne) quasi de omnibus nuncupatur, eo quod continet in se duas consonantias praecedentes. Hoc quidem in [3] proportione dupla consistit et omnis dupla proportio ex sesquialtera et sesquitertia est effecta. Et ad hoc probandum tres numeri in medium proponantur: 2, 3, 4. In hiis autem numeris ultimus ad primum (id est quattuor ad binarium) duplam servant proportionem, igitur diapason consonantiam resonabant. Sed medius ternarius ad eundem binarium est sesquialter, quae est consonantia diapente. Rursus quaternarius ad medium ternarium proportione sesquitertia est relatus; igitur et diatessaron resonabit. Sicut ergo ex sesquitertia proportione, quae est quattuor ad tria, et ex sesquialtera proportione, quae est trium ad duo, ipsa, quae est quattuor ad duo, dupla proportio aggregatur; ita utique diapason ex diatessaron et diapente constabit.

Illa quidem consonantia, quae diapente ac diapason est vocata, ipsa secundum nomen suum ex diapason et diapente consistit et ex tripla proportione resultat; quod ex subiectis numeris lucide declaratur: 1, 2, 3. Ecce binarius ad unum duplus diapason consonantiam obtinebit. Sed et ternarius ad eundem binarium sesquialteram servans proportionem, diapente procul dubio personabit. Idem quoque ternarius ad unum proportione triplici colligatur. Sicut ergo ex duplo et sesquialtero proportio tripla colligitur, ita ex diapason et diapente superaddita illa, quae ex utriusque nomine conficitur, scilicet diapason cum diapente consonantia resultabit.

Maxima denique symphonia est, quae bisdiapason; sic dicta, quia ex duobus diapason conficitur. In quadrupla proportione consistere per subiectos numeros facile comprobatur: ecce 1, 2, 4. Quoniam medius ad primum et tertius ad ipsum medium duplus exsistit, duo diapason continua procreabunt. Sicut ergo ultimus (id est quaternarius) ad primam [4] unitatem quadruplus comparatur, ita bisdiapason in proportione quadrupla continetur. Et sicut super diapente addita diatessaron diapason efficit, et rursus ex addita diapente super diapason diapason cum diapente nova consonantia est producta, ita possunt infinitae aliae symphoniae per additionem diapente et diapason super alias consimiliter procreari. Sed quoniam non alia sed omnino eadem ipsarum fieret generatio, nulla quoque chorda vel vox in infinitum poterit tendi, in dictis quinque symphoniis artis institutio finem fecit.

Nunc quemadmodum dictae consonantiae sint repertae nisi forte longum sit, ad maiorem ipsarum explanationem, non ab re est enarrare. Primo igitur apud Graecos divino nutu studiosus Pythagoras per officinas transiens fabrorum exaudit ex diversis sonis quattuor malleorum quandam suavissimam consonantiam personare. Unde attonitus et diversitatem sonorum vires efficere ferientium arbitratus, malleos imperat permutare. Nihilominus sonorum proprietas non ferientes sed mutatos malleos imitatas, quod ille advertens pondus examinat malleorum, quorum pondera subiectis numeris exempli gratia proponuntur: 6, 8, 9, 12. Et ecce malleus octo ad malleum sex ponderum et similiter duodecim ad novem utrumque sesquitertii diatessaron resonabant. Novem vero ad sex sicut et duodenarius ad octonarium est sesquialter, et hii utrumque diapente consonantia iungebantur. Idem quoque duodenarius ad senarium primum duplus diapason suaviter permiscebat. Novenarius denique ad octonarium tonum in sesquioctava proportione sonabat. Hinc demum reversus nunc similia pondera numeris adaptans, nunc calamorum longitudines per similium proportionum mensuras [5] dimetiens et cymbalas consimilium ponderum aeque formans nihilque diversum in omnibus reperiens est impendio alatus.

Sic igitur quinque dictas melodias, in quibus tota musica consummatur, in praetaxatis proportionibus consistere comprobatur. Quas utique breviter recolligere libet, quatenus memoriae facilius imprimantur. Diatessaron consonatia vocum quattuor constans ex duobus tonis semitonioque minore ex proportione sesquitertia propagatur. Diapente vero consonantia vocum quinque ex tribus tonis ac semitono minore consistens ex proportione sesquialtera est effecta. Diapason autem symphonia ex diapente et diatessaron composita vocum, quidem quinque tonos ac duo semitonia minora continens a proportione duplici non recedit. Rursus diapason cum diapente vocum duodecim ex tripla veniens proportione tot habet tonos et semitonia quot sua componentia probantur habere. Novissime vero bisdiapason vocum quidem quindecim, tot quot duo diapason tonos ac semitonos habens ex proportione quadrupla procreatur. Quibus nihil amplius in musica reperitur.

Nunc ad huius doctrinae consummationem est breviter explicandum, qualiter post beatum Gregorium et venerabilem Odonem abbatem, ut creditur, novissimus in suo Micrologo, id [6] est brevi sermone de musica, institutionem musicae, quae in cantu discernitur, Guido monachus ex superiore musica mutuarit. In hac quidem musica cantus, qui in diatonico genere naturaliter consistit, fuerant olim quattuor psallendi modi solum. Sicut primitus est cythara, ut refert Nikomachus, tantum chordae quattuor exstiterunt, ut quattuor numeris ad quattuor elementorum similitudinem musica tota constaret; et illud usque ad Orpheum perduravit.

Dictos vero quattuor canendi modos iam in nova significatione toni (ab scilicet intonando) tonos quattuor appelarunt, qui usque ad tempus nostrum Graecis nominibus nuncupantur, videlicet protus, deuterus, tritus, tetrardus, quod Latine sonat primus, secundus, tertius, quartus. Sed quia in unoquoque dictorum modorum nunc alte nunc demisse varie psallebatur, posteriores in duos tonos modum quemlibet diviserunt: ipsum, qui alte resonabat, authentum (id est maiorem) et qui demisse canebat, eius dixere plagalem(id est collateralem sive minorem). Et facti sunt quattuor toni authenti et quattuor plagales his nominibus secundum ordinem nuncupati protus authentus et plaga proti, deuterus authentus et plaga deuteri, tritus authentus et plaga triti, tetrardus authentus et plaga tetrardi. Abusio autem, ut ait Guido, tradidit Latinis pro authento proto et plaga [7] proti dicere primus et secundus, et pro authento deutero et plaga deuteri tertius atque quartus, pro authento trito et plaga triti quintus et sextus, pro authento tetrardo et plaga tetrardi septimus et octavus. Et quoniam omnia a fine tamquam ab optimo nominantur, et isti toni a fine suo merito dinoscuntur. Sunt autem illis omnibus quattuor tantummodo voces finales et in nostra gamma quattuor solummodo litterae finitimae, videlicet d, e, f, g graves dictae ita, quod protus et plaga eius finiant in d gravi, deuterus et plaga deuteri in e gravi, tritus et plaga eius in f gravi, tetrardus et plaga eius in g gravi regulariter terminetur. regulariter dico, quia plagae proti, deuteri et triti aliquando in a, b, c acutis, id est a la mi re, b fa b mi, c sol fa ut, finem secundum eorum diversam inceptionem quandoque facere permittuntur. Horum autem tonorum omnium lex est et regula generalis, quod omnes authenti a fine suo ascendunt diapason (id est regulariter octo voces) et quandoque etiam ad nonam vel decimam de illius auctoritatis licentia exaltantur: In psalterio decem chordarum psallite illi, ut patet in antiphona Alma redemptoris mater. Deponunt quoque authenti tonum, id est sub suo fine voce unica remittuntur. Unde fit, ut omnes authenti infra novem voces in ascensu et descensu, quia infra novem ordines, commorentur, sed duae voces, ut dictum est, quandoque de licentia supervadunt.

Plagae vero omnes a fine suo diapente deponunt et per diapente ascendunt, id est quinque vocibus remittuntur et quinque vocibus intenduntur. Ita fit, ut etiam plagales ascendendo et etiam descendendo infra novem voces sicut autheti regulariter coartentur. Assumunt tamen [8] super has quandoque sicut authenti de licentia voces duas et usque ad sextam vocem a fine suo vel septimam aliquotiens intenduntur.

Quicumque igitur cantus desinit in d gravi, protus vel plaga proti procul dubio iudicetur. Proti quidem authentus erit, si a fine suo diapason ascendat vel ad minus ad sextam vocem multumque in alto quasi cursor fortissimus commoretur, et numquam sub fine suo plus quam una voce aliquatenus remittatur. Sed plagam proti non dubium ipsum esse, si desinens in d gravi diapente solummodo intendatur, vel unam vel forte (quod raro fit) duas voces de licentia ulterius coassumat et sub eodem fine suo diatessaron vel diapente descendat nec in altis, sed potius in imis frequenter vocibus quasi gravior commoretur.

Si vero in e gravi cantus aliquis terminetur, deuterus authentus erit vel utique plaga eius. Et qualis ipsa fuerit, ex intentione vel remissione cantus lucide cognoscetur, quoniam omnes authenti a fine suo, ut dictum est, per diapason regulariter intenduntur, et numquam sub fine plus una voce unica remittuntur. Et hoc in omnibus authentis firmiter teneatur. Plagae vero, quasi graviores et multum ascendere impotentes, in imis vocibus conversantur et descendunt a fine suo et etiam ascendunt regulariter diapente.

Rursus si in f gravi cantio aliqua finiatur, tritus authentus vel plaga triti continuo habeatur. Sed eius a fine validus ac frequens ascensus et gravis ac tristis a fine descensus qualis fuerit demonstrabit.

Denique cum in g gravi cantio finem facit, erit tetrardus authentus vel plaga tetrardi. Sed [9] cuiusmodi et ipse fuerit, ipsius ascensio laeta vel maerens sub fine descensio concito declarabit.

Exempla autem dictorum octo tonorum in antiphonis nocturnorum dominicalium secundum ordinem incipiendo a primo poterunt inveniri, quarum prima antiphona Pro fidei meritis inchoatur. Eadem quoque exempla secundum ordinem in Beati Thomae historiae antiphonis et eiusdem responsoriis suavius connectuntur.

De vocum coniunctionibus

Quoniam autem, dum canitur, vox sequens proximae praecedenti diversimode copulatur, sciendum est sex tamen coniunctiones vocum exsistere naturales, quibus omnis contexitur cantilena, videlicet tonus, semitonus, ditonus, semiditonus, diatessaron, diapente. Ditonus est duo toni. Semiditonus est tonus cum semitono. Nulla enim vox ultra quintam a se vocem poterit uno passu intendendo vel remittendo salire. Sed cum acuendo vel remittendo, deprimendo vocem variemus ad proximam vel tertiam vel quartam sive quintam, et non commode transilimus. Et de simplici Guidonis musica sufficiant supradicta.

Iam nunc diaphoniae, id est discantus seu organi, praecepta breviter exsequamur. Est autem diaphonia, cum plures voces disiunctae et concorditer dissonant et dissonanter concordant. [10] Nulla autem vox voci iuxta poterit concordare, nisi in consonantiis superius memoratis.

Et quia nimis acuta vox arterias simul et aures laedit, plures etiam homines vocem multum exaltare sunt impotentes. Tres primae et inferiores aliis symphoniae, scilicet diatessaron, diapente ac diapason, sunt melo et organo aptiores. Ditonus etiam et semiditonus a quibusdam cantoribus acceptantur, apud quos suavem dissonantiam reddere iudicantur. Aliis vero modis vox voci nullatenus concordabit, nisi quantum interdum cantor in inferioribus longas distictiones facit. Superior, discurrentibus sub celeritate vocibus, praestolanti in aliqua dictarum consonantiarum occurrit, vel forte ad eandem vocem, quam tenet inferior, condescendit.

Et nota, quod in cantu, qui communiter organum appellatur, quattuor modos canendi concernimus usitatos, videlicet unum, quem discanticum proprie nuncupamus, quo utimur in Kyrie eleison, hymnis et aliis ecclesiae concentibus modulantes. Alius modus est, qui dicitur cantilena, quam Gallici motet vocant, qui fit, cum inferior graviter tenet voces, et superior vocibus, si placeat, aut verbis celeri iocunditate quasi saltantibus, tamen apud omnes pausationes convenit graviorum, ut patet in moteto O Maria et cetera.

Tertius autem modus conductum sive maneries nuncupatur, eo, quod potissime regula et manerie discantetur, cuiusmodi est illud: Naturas deus regulis et Cuius ad imperium. In hoc modo a tribus diversis vel etiam a quattuor canendo concorditer modulatur.

[11] Quartus modus est, qui proprie organum appellatur, quod solum a duobus diversis poterit modulari. Ideo dixi a duobus diversis, quoniam, si plures duobus organum canant, bini supercontinent unam vocem. Hoc autem ideo fit, quia, dum inferior vox longius protrahendo tenetur, superior ad placitum discurrit, quo tamen non discordet, et ad placitum retinetur. Huiusmodi saepe fiunt principia responsoriorum cum versibus. Gradualia etiam et alleluia, quae, cum a tribus vel quattuor diversis canuntur, tunc modum et naturam conducti, habentia tripla vel quadrupla, sunt non proprie organum nuncupantur.

Quorum omnium modorum leges in suis locis lucidius exponentur, sermone tamen levius et scripto difficilius hiis explicantur. Hoc autem demum meminisse debet omnis artifex cantionum, quod melos et omnis cantus pro diversitate gentium ac mentium supernitur ac laudatur. Quod enim huic displicet, ab alio amplexatur. Hunc oblectant consona, et ille probat diversa. Iste continuationem et mollitiem secundum mentis suae lasciviam quaerit, ille utpote gravis magis sobriis cantibus demulcetur. Et hoc unusquisque sonorius merito pronuntiat, quod secundum mentis suae qualitatem insitam magis probat. Quicquid tamen velint isti, ratio tamen semper exigit, ut rerum eventus cantionis imitetur effectus, ita, ut in tristibus rebus sint prae maerore graves, in tranquillis iocundi, in prosperis exsultantes. Explicit expliceat.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - https://chmtl.indiana.edu/tml - 2024
Creative Commons Attribution License